Ex capite Tertio.

SVMMARIVM.

  • 1 Volunt as testatoris est executioni mandanda intra tempus ab eo diffinitum à die aditæ hæreditatis.
  • 2 Ad exequendam vltimam voluntatem datur à iure annus à die monitionis.
  • 3 Tempus datum ab Episcopali constitutione ad executionem vltimæ voluntatis currit ab aditione hæreditatis.
  • 4 Tempus datum ad executionem vltimarum voluntatum, non currit ignoranti, nec impedito.
  • 5 Potestas exequendi vltimam voluntatem, an ante annum transferatur in Episcopum.
  • 6 Ad exequenda legata pia, quod tempus datur à iure.
  • 7 Electio an possit fieri ex vltima voluntate vltra tempus datum ad eius executionem.
  • 8 Nullo executore per testatorem nominato, cui cōpetatcompetat executio, atque etiam restitutio malè ablatorum.
  • 9 Monasterium, quod non pot est in loco per testatorem electo construi, alibi est construendum.
  • 10 Pecunia residua constructo opere, per testatorem iniuncto, an sit hæredi adiudicanda.
  • 11 LegatũLegatum pro dote alicuius puellæ est conditionale.
  • 12 Legatum ad ecclesiæ ædificium non effici caducũcaducum, ex eo quod locus non fuerit ædificationi designatus.
CAPVT TERTIVM.
DEducitur hæc decretalis ab Epistola diui Gregorij libro 3. Epist. 10. ad Ianuarium Episcopum Caralitanum, & ex epistola octaua, ad eundem. Ex quibus addi possunt aliqua, quæ hîc desunt ad perfectam cognitionem huius controuersiæ. Habet tandem hoc caput in summa, annum præscribi ad executionem vltimarum voluntatum: idq́ue tempus cedere à die monitionis per iudicem factæ. ad idem Auth. hoc amplius. C. de fideic. cui assertioni obijcio ea quæ in Nouel. statuta sunt, nempè ad exequendam vltimam voluntatem sex menses dari à die insinuationis testamenti. Auth. de ecclesi. tit. §. si autem legatum. Rursus ibi in §. si quis ædificationem. quinque anni constituuntur ad exequendam vltimam voluntatem. Quamobrem ad intellectum huius capitis libet aliquot axiomata proponere: quibus exponemus aliqua ex parte tractatum de executione vltimarum voluntatum.
Prima conclusio, Testatoris voluntas
1
est executioni mandanda intra tempus ab eo diffinitum, ídque currit à die aditæ hæreditatis. Abb. hîc. 2. colum. probat hoc ipsum text. in l. statuliberos. §. si quis hæredi. ff. de statuliber. quem dicit esse solennem Bart. in l. genero. ff. de his, qui not. infam. & censetur is ab omnibus singul. secundum Alexand. in l. si mihi & tibi. §. 1. ff. de legat. 1. iustum etenim est ante aditam hæreditatem diem datum ad exequendum non currere.
Secunda conclusio, Nullo
2
tempore à testatore ad exequendum constituto à iure, annus datur hæredi vel executori testamentario, ad soluenda quæcunque legata, quæ non sint causa pietatis relicta, & ad exequendam in cæteris rebus vltimam voluntatem. l. nulli. C. de episc. & cler. quo anno lapso ad episcopũepiscopum transfertur ius exequendi. text. ibi, & latè Felin. in c. si quis contra. 2. col. de foro compe. nisi testator in casum negligentiæ alium executorem substituerit. Bald. in l. si fundum. §. Stichum. ff. de legat. 1. Barbat. in capitul. tua nobis. isto tit. numer. 14 Cæpola cautela 294. idem Bald. in l. 1. in prin. 2. col. C. de caduc. toll. & in Auth. licet. C. de episco. & cler. & hic annus currit à die monitionis factæ per iudicem, quod hîc probatur, sicuti asserunt Cardin. Anchar. Ab. & Imol. hîc. Bald. in l. id quod pauperibus. num. 11. C. de epis. & cleric. Iaco. à Canibus in tract. de executo. vltim. volunt. 2. part q. 3. numer. 11. quorum opinio communis est, secundum Bal. in dict. nume. 11. Abb. consil. 11. vol. 2. & consil. 59. volum. 1. & Rochum de iure patro. verb. construxit. q. 10. Barbat. consil. 8. volum. 1. colum. 4. licet ipse ibi & hîc, numero 33. contrariũcontrarium defendere velit, cuius opinio probatur in Regia l. 6. titu. 10. part. 6. qua exprimitur tempus datum à iure ad executionem vltimæ voluntatis currere à die mortis testatoris. Posset tamen lex illa intelligi in exequendis legatis, quæ non exigunt aditionem hæreditatis.
Quin & constitutio Episcopalis annum
3
à die mortis executioni testamentorum constituens intelligenda est, vt hic annus à die aditæ hæreditatis & scientiæ currat. Abb. hîc 2. col. & Roma. consilio 228. col. 2. & probatur. Nam ante aditam hæreditatem impeditur executio testamenti, etiamsi testator intestatus decesserit. glos. in l. qui filio. §. 1. ff. de hæredi. institu. quam dicit sing. Alexand. in l. 3. columna 1. ff. de legat. 1. notabilem idem Alexand. in l. nemo potest. ff. eo. colum. 2. solennem Ias. in l. eam quam. C. de fideicommis. colum. 6. Notat Bartol. per text. ibi in l. alio. ff. de alimen. & cibar. lega. Ang. Aret. in tract. de testam. verbo, & executores. Ad id etiam plurimum conducit l. nemo. ff. de test. tut. Vnde fit, vt executor testamentarius possit hæredem compellere iudicis præcepto ad adeundam hæreditatem. Specul. tit. de instrumen. editio. §. nunc verò aliqua. Iacobus à Canibus in dicto tractatu, part. 1. §. 2. quòd si legata sint pia, an possint tradi executioni, non adita hæreditate, scribam in capitul. Rainaldus. ad finem, isto titul. His etiam adiungitur, quòd impedito agere non labitur tempus assignatum ad aliquid agendum. capit. quia diuersitatem, de conces. præben. leg. prima. C. de anna. excep. atque in hac specie, executionis tempus non currere ignoranti, aut impedito, probatur in hoc cap. vbi diuus Gregorius negligentiam hæredis perpendit: quod animaduertit Abb. in repetit. cap. cùm esses. isto titu. col. final. Freder. consilio 129. Hostiens. Imo. hîc. col. 3. Rom. | hanc opinionem communem esse asseuerans consilio 228. Nec oberit, quòd tempus datum in fauorem alicuius ad agendum actum non in odium ipsius, cui datur,
4
currit ignoranti & impedito. glos. in c. statutum, de præbend. in 6. singul. secundum Barbat. hîc nume. 33. & in capit. plerumque, de rescript. 3. col. & Abb. in d. c. cùm esses. colum. penult. Andr. Tiraquel. lib. 1. de retractu. §. 35. in glos. 4. nume. 25. pulchra legis Regiæ decisio in l. 7. titul. 7. lib. 5. ordinatio. quia id procedit, quoties dies datur in merum alicuius fauorem: secùs quando constituitur etiam ad conuincendam alicuius negligentiam, vt in præsenti quæstione à iure conceditur: & ita respondent Abb. & Imol. Tametsi Specul. in titul. de instrum. editio. §. nunc verò aliqua. nu. 39. dixerit, tempus datum ad executionem vltimarum voluntatum, etiam currere ignoranti, & impedito, quia datur in fauorem pauperum, & eorum, quibus aliquid ex testamento est distribuendum, non in odium ipsius executoris. Cui sententiæ consentiunt Cardin. hîc. idem in dict. cap. quia diuersitatem. 2. colum. Barb. hic. nu. 33. Bald. in l. captatorias. C. de testam. milit. colum. final. dicens eam vbique in praxi seruari. & plurimum coadiuuatur Regia l. 6. titul. 10. parti. 6. quæ de iure procederet, si impedimentum esset, aut appareret perpetuum, vel ad longum tempus permansurum, attenta ratione text. in c. fin. §. fi. isto titu. in 6. Alioqui quicquid sit in praxi, prima opinio iure verior est, quam & Oldendor. sequitur in tracta. de exec. vlti. volun. tit. 7. Bart. in dict. l. genero. Bald. cons. 171. volum. 3. Alber. Brun. in statut. verb. executio.
Tertia conclusio, Potestas exequendi
5
vltimas voluntates, etiam ante annum, aufertur ab executore, & transfertur in Episcopum, si ab Episcopo bis monitus executor vltimam voluntatem exequi noluerit. Authen. de eccle. tit. §. sin autem qui hoc facere. Speculat. in d. §. nunc verò aliqua. nume. 82. Abb. hîc columna secunda. Iacob. à Canibus in dict. tract. de execut. vltim. volun. 2. part. quæst. 3. quod procedit in legatis pijs, vt existimant Imol. hîc, & Salycet. in dicta Authent. hoc amplius. C. de fideicommis. colum. 2. nec tamen restringitur ad legata alimentorum, aduersus Barbatium hîc, cùm hic fauor iure optimo pietati conueniat.
Quarta conclusio, Ad exequenda
6
legata pia à iure diffinitur tempus sex mensiũmensium, quod cedit à die insinuationis testamenti. §. si autem legatum. in Authent. de eccles. titul. Abb. & Doct. hîc communiter, & Iac. à Canibus in d. quæst. 3.
Quinta conclusio, Non obst. iuris Ciuilis dispositioni, etiam ad construendam ecclesiam, aut monasterium: annus hæredibus, aut executoribus præsignatur à die monitionis: text. hic ex quo id adnotarunt Hostiens. Ioan. And. Anton. & Imol. dicens hanc opinionem esse communem colum. 2. & Rochus de iure patro. verbo, construxit, quæstio. decima, qui post Abb. hîc addit hanc conclusionem esse intelligendam, quoad constituendũconstituendum hæredem, aut executorem in negligentia incipiendi ædificium ecclesiæ, aut monasterij, sed ad constituendum hæredem, aut executorem in negligentia perficiendi opus intra annum inceptũinceptum arbitrio iudicis tempus constituitur, attenta operis qualitate. Quid enim si ipsum ædificium quinque annos exigat ad eius perfectionem? oportebit equidẽequidem id tempus expectari, vt in d. §. si quis ædificationem. Auth. de eccle. tit. colla. 9. atque id Doct. hîc sentiunt, ex quibus hic textus erit intelligendus, quando monasteriũmonasterium potest intra annum incipi, & ad perfectionem duci.
Sexta conclusio, non
7
tantùm executor, sed & is, cui electio à testatore commissa est, intra annum, aliudúe tempus ad executionem designatum, eligere debet: alioqui ius eligendi ad Episcopum spectat. Card. Imol. & Barb. hîc num. 41. id enim, quod ex lectione executioni tradendum est, præuiam electionem postulat, sine qua fieri nequit executio: igitur intra tempus executionis oportet electionem fieri. l. oratio. ff. de sponsa. hanc etiam assertionem probant Bald. in l. cùm quidam. in 2. ff. de lega. 2. Angel. Corn. & Ias. per text. ibi in l. fin. §. 1. C. commu. de lega. Angel. cons. 64. Anch. cons. 387. quorum opinionem communem esse asserunt Corn. & Ias. in d. l. fin. in princip. qua in re Bart. in d. l. cùm quidam. contrariam sententiam eligit, dicens eum, cui testator commisit arbitrium eligendi pauperes, quibus certa bona distribuerentur, etiāetiam post annum eligere posse, Episcopo excluso, ex eo quòd hic lector est, non executor: siquidem declarat arbitrium proprium, non autem exequitur. l. executorem. C. de execu. rei iud. vbi eandem opinionem repetunt Bar. & Paul. Castr. Abb. & Anchar. hîc. idem Anch. cons. 412. Ab. in capit. si quis contra Clericum. 3. colum. de foro compe. & ibi Feli. col. 2. idem Abb. consi. 11. vol. 2. Rom. cons. 228. col. 4. Bart. in d. l. fin. §. 1. & idem Bart. cons. 142. & Henric. Boteus in tracta. de Synodo. 3. part. articul. 1. numero 187. Verùm rationes huius posterioris sententiæ non ita efficaciter eam probant, vt tenẽdatenenda omninò sit, cum in præsenti dubitatione dies executioni, ac subinde electioni sit pręfinitus: & idem cessat ratio dictæ legis, cùm quidam. vbi Paul. & Imol. opinionem Bartoli non sunt ausi asserere, nec Anto. in capit. tua. infrà. eo. licèt idem eam elegerit in c. literas, de sup. neg. prælat. & Ioan. Oldendor in tract. de exequen. vlt. volunt. tit. 7. & dixerit Bald. in l. captatorias. col. fi. C. de test. mil. eam procedere in legatis, quæ causa pietatis facta non fuere.
Secundò, colligo ex hoc ca. nullo
8
executore à testatore nominato, hæredi competere vltimæ voluntatis executionem, etiam in his, quæ ob piam causam relinquuntur: quod hîc apertissimè probatur, nisi fiat legatum pro redemptione captiuorum: tũctunc etenim executio ad Episcopum pertinet, si testator executorẽexecutorem testamenti non nominauerit. Abb. hîc per tex. in Authent. de Eccles. titu. §. si quis ædificationem. & §. si quis autẽautem pro redemptione. In his verò, quæ pro restitutione illicitè acquisitorum, seu per vim ablatorum, à testatoribus legantur, oportet animaduertere, primum testatorem non posse alium quàm Episcopum designare, ad diffiniendum ea, quæ ex vsuris ipse acquisierit. Domi. consilio 20. Secundum, restitutionem ac distributionem certæ quantitatis pauperibus erogandam, pro satisfactione malè ablatorũablatorum, posse & debere fieri per executorem vltimæ voluntatis, vbi de malè ablatis non constat aliter, quàm ex testantis confessione. Anani. & Feli. in c. cùm sit. de Iudæ. est enim hoc legatum pium, quod potest per executorem vltimæ voluntatis expediri, sicut cætera legata pia. Tertium, si de malè ablatis constat in iudicio, vel extra iudiciũiudicium, aliunde, quàm ex testamentaria confessione, restitutio fiet per eum, qui tenetur restituere, cōsilioconsilio tamen Episcopi, Abb. & Felin. in dict. c. cùm sit. Ioan. Lupi. in repet. Rubri. de donatio. §. 65. nu. 69. Hoc enim pacto intelligenda est Hostien. opinio di. ca. cùm sit. dicentis, restitutionem malè ablatorum debere per Episcopum fieri. Nec quidquam vrget tex. ille in dict. c. cùm sit. quia loquitur, quando suspectus est is, qui tenetur restituere, nam tunc solus Episcopus ius habet restituendi. Sic etiam est defendenda sententia Archi. in c. fin. hoc titu. in 6. vbi asseruit, hanc restitutionem ad Episcopum non pertinere. quod probat tex. in c. sicut dignũdignum. §. eas in super. de homicid. vbi Abb. & Anani. Cardi. in d. c. cùm sit. & Corset. in singul. verbo, restitutio. & alij per Fel. adducti in d. c. cùm sit. quorũquorum opinionem fatetur communem esse: & eam ꝓbatprobat Ioan. Medin. de rest. quæst. 3. causa 10. c. incipien. esto. erit namq;namque facienda restitutio, cōsultoconsulto tamen Episcopo, cuius interest, rem istāistam diligenter agere, quippe, qui pater pauperum sit. Nec tamen damnare eum, qui inconsulto Episcopo syncerè restituerit pauperibus malè acquisita.
Tertiò, ex eodem c. adnotandum est,
9
testatore mandante monasterium construi in certo loco, vbi construi demum non possit, arbitrio executoris, & Episcopi, alibi construendum esse. quod hîc notant Doct. & probatur: hic enim testator constituerat, monasterium debere construi in prædio, quod dicebatur Piscenas, & id ad Xenodochi Thomæ quondam Episcopi iura peruenit, teste diuo Gregorio, libro Epist. 3. Epist. 8. eandem assertionẽassertionem coadiuuat tex. insignis in l. legatum. ff. de vsufruct. lega. ex quo pecunia legata ciuitati ad spectaculum, quod in ea fieri minimè licebat, adhibito consilio hęredum, & primorum ciuitatis, in aliam rem conuerti debet. ad idem est notab. decisio in Auth. de Eccle. titu. §. si quis in nomine magni Dei. collatio. 9. vbi, si testator aliquem è Sanctis hæredem instituerit, aut legatum ei reliquerit, eiusq́ue Sancti nullum oratorium in ea vrbe, nec in eo territorio inueniatur, legatum debetur Ecclesiæ ciuitatis, in qua testator domicilium habuit. quem text. commendat Ias. in §. ex maleficijs. Insti. de actio. numer. 45. Bald. in l. si quis ad declinandam. C. de Episco. & Clericis. columna quarta, dicens, ex hoc relictis à testatore mille, vt pro malè ablatis, & exoneranda eius conscientia, distribuantur, si solùm sit compertum, quingenta esse malè ablata, reliqua quingenta in piam causam eroganda esse. idem Abbas in capitulo tua. isto titulo, columna secunda. Alex. & Vincent. in l. 1. §. fi. ff. ad legem Falcid. dicentes idẽidem esse, si quis
10
mandet pro malè ablatis cōstruiconstrui oratorium, præscripta eius forma, & in id opus consumi aureos mille, nam eo constructo, quod superest, non debetur hæredi, sed piæ causæ. ex dict. l. legatum. Non enim censetur satisfactum voluntati testatoris, qui læsam habet conscientiam ad illam vsque quantitatem, & ideò maxima est coniectura, ipsum voluisse totam illam summam in piam causam conuerti. Secus verò esset, si testator iusserit construi oratorium certę formæ, & ad id designauerit mille aureos, nam quod supererit constructo oratorio illo, ad hęredes pertinet, cùm ita sit voluntati testatoris satisfactum. Ange. Paul. Alexand. & Vincent. in dict. §. fina. & post eos Carolus Ruinus, consilio 75. libro secundo, vbi ad hæc omnia, quæ modò diximus ex d. l. legatũlegatum. quandam elegantem adducit interpretationem, quæ cautè & diligenter est examinanda. Ex quibus infertur intellectus ad illam conclusionem vulgò receptam, quæ diffinit,
11
legatum pro dote, aut causa dotis alicuius puellæ, conditionale censeri, non purum: & ideò non debere, nisi matrimonium sequatur. l. Publius Mæuius. in princip. ff. de condit. & demonstra. l. si ego. in prin. ff. de iure doti. l. tali. & l. promittendo. eo. tit. Barto. per tex. ibi in l. Titio centum. §. Titio genero. colum. 2. ff. de conditio. & demonst. idem Bart. in l. 2. §. fin. ff. de iure dot. Cuius opinio communis est, secundum Paul. Castren. in d. §. Titio genero. colum. 3. Alexan. consil. 42. numero 2. lib. 7. Cornel. consil. 229. volum. 4. Bald. Nouel. de dote. 6. parte. priuileg. 50. explicant idem Nouel. dicta 6. parte. priuileg. 76. Bald. in l. generaliter. C. de Episco. & Cleric. nume. 9. idem Bald. consil. 249. volumi. 4. Barto. consilio 200. Bald. in l. legatum. C. de condi. inser. Abb. consi. 92. volum. 2. Bal. in l. sancimus. C. de nupt. Laurus à Palatijs | in tract. de statutis excluden. fœminas. col. 39. Albertus Brunus in eodem tract. 6. artic. qu. 3. & 7. & articu. 11. q. 3. & Aymon Sauilli. consilio 101. qui omnes id procedere opinantur, nisi ex coniecturis contrarium ex mente disponẽtisdisponentis deprehendi possit. Et tamen præfata communis opinio ita locum sibi vendicat, vt non secuto matrimonio legatum illud hæredi competat cum onere simili ad id expendendum in piam causam. ita Bald. Nouel. de dote, parte 6. priuileg. 77. ni refragetur pręsumpta testantis voluntas. quod hîc Panormitanus explicat columna vltima. Tandem duo ex præmissis deducenda sunt: Primum, legatum pro dote, aut causa dotis alicuius puellæ, censeri conditionale, non purum. Secundum, quòd non secuto matrimonio legatum redit ad hæredem cum onere expendendi in simile pium opus eam quantitatem. Vtrunque verò procedit, nisi contrarium ex testatoris mente deprehendi valeat, quemadmodum præcitati autores explicarunt: quorum quidem mens & sensus manifestius lectori exponetur, si hîc quædam ad id pertinentia subijciamus. Ex priori etenim conclusione poterit perpendi, an legatum illud, Lego Titiæ puellæ centum, vt nubat, sit cōditionaleconditionale, vel purum. Nam Bal. Nouellus in dicta 6. parte, priuilegio 76. scribit, esse hoc legatum purum, non conditionale. citatq́ue Bald. huius opinionis autorem in l. legatum. C. de condit. inser. quo in loco non potui apud Bald. hanc conclusionem percipere. Idem tamen Bald. in dicta l. generaliter. numero 9. palàm tenet, quod Nouellus adnotauit. Rursus idem Bald. ibi colum. penult. tenet in hoc casu, quòd non secuto matrimonio legatum ad hæredem reuertatur. Ego sanè hoc legatum existimo sub modo conceptum fuisse: atq;atque ideò in eo locus erit his, quę de modis seruandis adnotāturadnotantur in capit. verùm. de condit. apposi. & in l. quibus diebus. §. Termilius. ff. de cond. & demonstr. Sic sanè post huius operis secundam editionem comperi Emanuel. à Costa, virum planè doctissimum in lib. 2 de conditio. ca. 22. à Bald. Nouel. discessisse. Quo in loco, & si fateatur Bartol. sententiam communem esse, plures tamen adducit autores contrariam tenentes: sequitur tandem Bartol. opinionem, scribens eam non probari in dicto §. Titio genero. Quod neruosè simul ac diligenter probat. Imò videtur Bar. refragari Iurisconsultus in d. §. Titio genero. vers. sed cùm ante nuptias. ex quo planè deducitur, legatum esse non conditionale, vbi pro dote legatur. Quia hæc Iurisconsulti responsio procedit, vbi legatur pro dote contractis iam sponsalibus. quemadmodum explicarunt Bald. in l. si plures. numero 26. C. de condi. inser. Imol. & Cuma. in d. §. Titio. idem Cuma. consi. 107. quos rectè sequutus est Emanuel ipse in d. ca. 22. num. 5. Sed & si legatum istud, de quo hæc agitur disputatio, non sit conditionale, nec omninò purum, sed modale: tunc profectò locus erit, vt modò dicebam, illi controuersiæ, an modus mistus casu deficiens, faciat deficere, ac resolui relictum? Etenim communis sententia probat ex hoc, legatum non deficere, imò ad legatarium pertinere. Nam ita visum est glo. in l. 1. C. de institutio. & substitutio. & alijs, quorum opinionem communem esse fatentur. atque ideò tenendam Alex. numero 5. & Corn. colum. penul. in d. l. 1. idem asseuerat, & concedit Corn. in l. 1. C. de his, quę sub mod. quæ probari videtur in l. pater. §. Tusculanus. ff. de legat. 3. l. Lucius. 2. §. quisquis. in 1. ff. de lega. 2. & in l. si Titio. ff. de leg. 1. Hæc eadem opinio etiam placuit Bar. in d. l. 1. C. de inst. & substitu. secundum quam sententiam constat maximus effectus, quòd legatum pro dote modale iudicetur. Sed aduersus hanc opinionem cōmunẽcommunem quidam tenuerunt, præsertim Ang. Ful. & Dec. num. 11. in d. l. 1. C. de institu. & substitu. Corne. in d. l. 1. col. vlti. C. de his, quæ sub mod. cuius equidem quæstionis disputationem latè tradit Emanuel à Costa in d. c. 22. nume. 7. qui existimat, non satis responderi posse Papiniano, qui in d. §. Titio. vers. ante nuptias, inquit, mortuo Titio ante nuptias legatum manere penes hæredem testatoris. Quod Imo. ibi planè concedit. Et sanè qui Bartol. intellectum in dicto §. Titio. sequi velit, facillimè cōmunemcommunem opinionem defendet. Siquidem Bart. intellexit, Iurisconsultum in dict. versi. ante nuptias. loqui de legato dotis conditionali. & deinde in vers. sed cùm ante. speciem mutasse, & agere de legato dotis conditionali. & deinde in vers. sed cùm ante. speciem mutasse, & agere de legato modali, aut simpliciter puro. Quæ tamen interpretatio maximam habet difficultatem. Idcircò modò cōmunemcommunem opi. admittimus saltem, vt eam in praxi seruandam fore admoneamus. Bartoli verò distinctionem non omninò probamus: denique opinamur, aptiorem esse intellectum ad responsa Iurisconsulti, quem ex Bal. in dicta l. si plures. adduximus, quamuis adhuc maneat indissolutus obex, quem communi sententiæ obiecimus. Sed etsi legatum pro dote modale sit, non omninò purum, nec conditionale: id ad hęredes transmitti mortua puella ante matrimonium censet Bal. Nouellus de dote. 6. part. priuileg. 71. numero 2. Contrarium iure defendit Emanuel à Costa: ac tenendum esse in consulendo & iudicando asseuerat in dicto capit. 22. numero 11. ex autoritate Petri, Cyni, & Bald. in dict. l. generaliter. Bald. in dicta l. si plures. numero 25. sensit Bar. in l. quibus diebus. §. Termilius. numero 13. ff. de condictio. & demonstrat. ex quibus satis constat, legatum alicui puellæ pro dote, siue vt nubat, relictum, etiamsi modale sit, non trāsmittitransmitti ad eius hæredes, si ea mortua fuerit, antequāantequam nupserit: imò si oblata cautione lega|tum acceperit, id erit ea mortua ante matrimonium, testatoris hæredibus restituendum, in quo antiqui & iuniores conueniunt, vt scribit Corne. in consi. 229. nu. 4. lib. 4. Nam & si communis opinio, cuius paulò antè meminimus, vera sit, & obtinet, vbi casus contingit in persona alterius. l. si fundũfundum per fideicommissum. §. 1. ff. de legat. 1. Quòd si legatarius ipse, cui modus personalis est iniunctus, decedat, modus omninò defecit, nec legatum debetur. Quemadmodum deducitur ex Bartol. in d. §. Termilius. Socyn. in l. si Titius statuas. num. 8. Imol. in l. in testamento. 2. in princip. ff. de condit. & demon. notant omnes in l. 1. C. de instit. & substitu.
Secundò apparet, legatum ita conceptum, lego puellæ centum, vt possit nubere, esse legatum omninò purum, & id transmitti ad puellę hæredes, etiam matrimonio non secuto, non ad hæredes legantis. quod Bal. notat in d. consilio 249. lib. 4.
Tertiò inde constat legatum hoc, de quo in hac parte agimus, purum esse, & ad hæredes legatariæ, non ad hæredes testantis pertinere, etiamsi matrimonium non fuerit secutum, quoties à testatore fit mentio de dotis causa, aut de matrimonio in ea parte testamẽtitestamenti, quæ ad executionem legati, non ad eius dispositionẽdispositionem pertinet: sicuti probare conatur Aymon Sauill. in cons. 101. optimus tex. in Cle. 1. de præben. cuius mentionem fecimus in Rubr. huius ti. par. 2. num. 13. vers. 3. conclu.
Quartò infertur, legatum pro dote puellæ factum, purum esse, non conditionale, & ad hæredes legatariæ transmitti, adhuc non secuto matrimonio, si iuxta communem vsum loquẽdiloquendi in ea ꝓuinciaprouincia dos appelletur cuius libet puellæ patrimonium, quod habet, vt maritum adsequatur. notat Bart. in d. §. Titio genero. idem Bar. in cons. 200. Laurus à Palatijs in d. tracta. de statutis. col. 39.
Quintò in de colligitur, nempe ex præsumpta testatoris mente, legatũlegatum alicui puellæ relictũrelictum, vt ea nubat Titio, non deficere, etiamsi Titius moriatur ante matrimonium, si illa puella pauper sit, ac velit alteri nubere. notat Bal. Nouel. de dote. 6. par. priu. 76. ad fi. quod secus erit, si ea puella diues sit. argu. tex. in d. l. Titio. §. Titio genero. & expressim scribit Bal. in d. l. legatum. C. de condi. inser.
Sextò, ex proxima illatione constat in hac specie idem esse, si puella hæc velit religionem profiteri. tex. opti. in Authen. nisi rogati. C. ad Treb. ex quo nuptiarum conditio obtinet in religionis professione, etiamsi certa nominetur persona ad matrimonium, modò illa mortua sit. secundum Nouell. in d. 6. part. priu. 77. quòd si puella, cui legatum est, ante matrimoniũmatrimonium mortẽmortem obierit, pecunia legata, vt diximus, in simile pium opus dotis ad matrimonium carnale erit expẽdendaexpendenda, non autem in dotem ad religionis professionem, nam id esset contra voluntatem præsumptam testatoris: quemadmodum Bald. sensit in d. Auth. nisi rogati. in quæst. de executore testamẽtariotestamentario. tenet in hac specie Bald. Nouel. dict. priuileg. 77. colum. penult.
Septimò, illud in discrimen solet adduci, quod Bar. in d. §. Titio genero. col. vlti. respondit, legatum scilicet pro puella maritanda, quę nubilis sit, statim ab hærede soluendum esse, data cautione, quòd ipsa nubet, ac matrimonium contrahet: non enim tantùm pro dote legatum hoc factum esse cẽseturcensetur, sed & pro expensis faciendis in quærẽdoquærendo marito, & in alijs, quæ præmitti solent ad matrimonij contractum. Hanc Bar. opin. sequuntur Bald. in l. sancimus. C. de nupt. & Laurus à Palatijs in d. col. 39. eam tamen improbat Paul. Cast. in d. §. Titio genero. ex eo, quòd mens & intentio testatoris fuerit, hanc summam pro dote legatam, expendi debere in ipsam matrimonij dotem, non in alias nuptiarum expensas, saltem non in eam causam, quæ pręcedere plerunque in cassum matrimonium solet, nempe in quærendo marito.
Octauò, à mente præsumpta testatoris deriuatur generalis quædam huius controuersiæ diffinitio, scilicet, legatum hoc pro dote relictum statim ante matrimonium deberi, & transmitti ad hæredes legatariæ, etiam matrimonio non secuto, quoties ex certis quibusdam coniecturis appareat, legantem hanc habuisse mentem. quod Bar. not. in d. §. Titio genero. per tex. ibi. ver. sed cùm ante nuptias. quẽquem Doct. ibi sequuntur, & Aymon in d. consi. 101. Abb. consi. 92. lib. 2. vbi dicit, hanc opinionem communem esse, quæ probatur in l. si extraneus. ff. de condi. ob causam. quam etiam tenuerunt Ancha. in cons. 242. Corn. cons. 40. num. 15. lib. 4. sensit idem Corne. in l. 1. ad finem. C. de his, quæ sub mod. & cons. 311. lib. 1. num. 14. optima gloss. in l. 1. C. de institu. & substitu. Areti. in cons. 93. colum. 3. qua ratione in specie subinfertur, quòd si pater relinquat filiæ, cui alioqui legitimam portionẽportionem relinquere tenetur, centum pro dote: tale legatum est purum, non tantùm in eo, quod legitimam attinet, sed etiam in eo, quod ipsam legitimam excedit. ita Bar. cẽsetcenset in d. §. Titio genero. cuius opinio videtur esse communis. tametsi Bal. in cons. 249. lib. 2. teneat contra Bar. cui deniq;denique maximè aduersatur tex. in d. §. Titio genero. ver. ante nuptias. in quo respondetur, Titio ante nuptias defuncto, Seiæ legatum non deberi, & tamen Seia erat filia testatoris.
Nonò, subdeducitur ad effectũeffectum statuti dicẽtisdicentis, quòd filia dotata existẽtibusexistentibus masculis non succedat, filiam dici dotatam, quando pater ei relinquit mille pro dote: pater etenim ita legando exercet actum paternum constituendi dotem filiæ: atque ideò statuto satisfactum | videtur, secundum Bartol. in d. §. Titio genero. Bald. Nouell. de dote. 6. part. priui. 17. colu. pen. & par. 11. §. hactenus. num. 22. & est cōmuniscommunis opinio secundum eundem Nouell. part. 1. col. 4. & Albert. Bru. in tractat. de statutis excluden. fœm. in art. 6. q. 3. & q. 7. quo in loco de veritate disputat, asseuerans contrariācontrariam opinionem iure veriorem esse, post alios, quorum expressim mentionem facit. sed pro Bar. est optima glo. in l. cùm plures. §. pen. verb. alio patre. ff. de administ. tuto. quam ipse Bart. ibidem notat.
Decimò, ex præmissis apparet, in specie huius statuti, cuius modò meminimus, legatum à patre filiæ factum pro dote, non posse statim peti, nec purum esse, sed conditionale: quemadmodum Bart. opinatur in d. §. Titio. non enim tenetur pater, stante statuto prædicto, dare dotem filiæ, nec ei relinquere statim purè: sed satis est, quòd dos detur eo tempore, quo matrimonium contrahendum est. Verùm quia Bald. in l. sancimus. C. de nuptijs. contrarium tenet, Idcircò Bartol. sententia potest commodè intelligi, vbi statutum diceret, fœminam extantibus masculis non succedere, dotari tamen debere, quod si ita conceptum fuerit statutum, fœmina dotata non succedat extantibus masculis: tunc falsa est opinio Bar. siquidem dicta dotis qualitas adesse debet tempore, quo filia excluditur à successione: nec dotata dicitur ea fœmina, saltem verè, quę dotem habet sibi sub cōditioneconditione relictam. vnde in hoc casu aduersus Barto. tenuerunt Paul. de Castr. ibidem. & Alber. Brun. in dicto tractat. de statutis excludentibus fœminas. art. 11. quæsti. 3. eo tamen casu, quo vera sit opinio Bar. filia percipere debeat alimenta ab hæredibus patris, interim, dum matrimonij conditio non euenerit, autore Salyceto in dict. l. sancimus. colu. vltima.
Postremò, in hac quæstione, quam hîc obiter examinauimus, adnotandum est, legatum relictum pro dote puellæ adultæ, deberi ipso die, quo matrimonium contrahitur, per legitimum consensum præstitum verbis, quæ de præsenti vulgò dicuntur. Si autem legatum sit relictum puellæ impuberi, non debetur ei, donec ætatis nubilis sit, & matrimonium de præsenti contraxerit: sicuti Bartol. explicat in dicto §. Titio genero. col. vlti. cui accedit Laurus à Palatijs in tracta. de statutis excludenti. fœmi. col. 39. Tametsi Nouellus in dict. priuileg. 76. ver. primus. scribat, legatum impuberi relictum vt nubat, ei statim deberi cautione data, quamuis nondum sit nubilis ætatis. Cuius opinio refragatur his, quæ Barto. scribit, nam & si in casu tradito per Nouellum constituamus, legatum esse sub modo, attamen non erit soluendum, donec saltem in hac specie puella sit nubilis ætatis, ex argumento l. nec semel. §. si in habitatione. ff. quando dies legati cedat. tradit ex multis Emanuel à Costa. in dict. c 20. num. 2. text. optimus in l. cùm filium. ff. vbi pupill. educari debeat. Erit etiam his addendum, quod ipse adnotaui in capit. officij. ist. titu. numero 10.
Glo. in loco scribit, legatum ad alicuius
12
Ecclesiæ constructionem non effici caducum, etiamsi locus ædificio non fuerit designatus. quod Docto. hîc approbant. & dicit hanc glo. nota. Bar. in l. pater. §. Tusculanus. ff. de lega. 3. hoc ipsum probatur à Iurisconsulto in l. si cui. vbi Barto. ff. de annu. lega. idem Barto. per tex. ibi in l. quidam. ff. de legat. 2. Bart. in l. ita stipulatus. 4. oppo. primæ partis. ff. de verbo. oblig. & ibi Alex. Ias. & Ripa nume. 19. Roma. in Authen. similiter. C. ad l. Falcid. 27. speciali. quibus accedit ratio huius capi. & l. legatum. ff. de vsufruct. legat. cuius in præcedenti notabili mentionem fecimus.
Loading...