Primò, hic tex. intelligitur, quando legatur
res aliena, quæ est
† alicuius ecclesiæ: tunc etenim legatum non habet effectum, etiam quo
ad æstimationem. glos. in c. si Episcopus. 12. q.
5. Constat autem testatorem, cuius hîc meminit Gregorius, legasse ecclesiæ Messalinæ, pręter alia puerum, qui erat cuiusdam ecclesiæ
diœceseos Consentinæ, ex eiusdem Gregorij
Epistol. 4. lib. 7. vt erret manifestè Ias. in dict. l.
cùm alienam. colum. 4. hunc intellectum diuinationem quandam esse professus. eandem
interpretationem probant Innoc. Anto. Anchara. & Imol. Barto. & Albe. in l. apud Iulianum. §. constat. ff. de legat. 1. à qua lege deduci
potest ratio huius conclusionis: siquidem ex
ea, legatum rei quæ alienari non potest, minimè valet, etiam quoad æstimationem: res autem ecclesiæ alienari non possunt, vt constat.
Igitur legatum rei ecclesiæ non valet, nec quo
ad æstimationem. idem notat Paul. in d. l. cùm
alienam. vbi Corne. asserit hanc opinionem
communem esse. Quin & Fortunio in tract. de
vltimo fine. illat. 12. placet isthæc opinio, licet
dicat ipse eam iure procedere, minimè tamen
aptari huic capiti, quod illa vtitur ratione: sed
quia lege Dei, non autem lege huius seculi viuimus: his enim verbis non considerat Romanus Pontifex rem legatam esse ecclesiæ, sed
rigorem Iuris ciuilis refellit. Nisi dicamus, res
ecclesiarum non esse iudicandas lege huius seculi, id est, Iure ciuili, sed lege Dei, id est, Iure
canonico, vel lege Dei viuimus, secundum
quam non oportet aliena detinere, non lege
seculi, id est, non assumpta occasione à lege seculi, malè & perperàm intellecta. Verùm hic
intellectus Innocen. & Bartol. euertitur ex eo,
quòd res Ecclesiæ possunt alienari, adhibita
Iuris Canonici solennitate. capit. sine exceptione. 12. quæst. secunda. quamuis prohibitum sit eas alienari: & tamen legatum rei
quæ alienari potest, licet difficilis sit ipsa alienatio, valet. d. l. apud Iulianum. §. constat. ergo
legatum rei ecclesiæ habebit omninò effectum quoad æstimationem ab hærede soluendam. Præterea legatum rei alienæ quæ dotalis
est, ex eadem ratione præfati §. constat. valet
quoad æstimationem: sicuti notant Paul. Alexan. Areti. & Ias. in d. §. constat. Bald. Nouel. de
dote. part. 7. priuileg. 22. Bart. in l. dotalem. ff.
de testam. milit. contra glos. ibi. quam communiter reprobari asserunt Paul. Alexan. & Ias. in
dicto §. constat. col. penult. Quin & Fortun. in
dicta illat. 12. hanc opinionem communem sequitur. Et idem est ex consensu omnium, si legetur res minoris. Hæ verò res, etsi difficilis sit
earum alienatio, legari possunt ab eo, qui earum dominium non habet. Cur ergo res Ecclesiæ diuerso Iure censentur? Nec oberit inductio d. l. apud Iulianum. §. constat. nam ille
text. loquitur quando legatur res aliena, quæ
vendi non potest sine consensu Principis, qui eum consensum minimè præstare solet, vt ipse
paragraphus probat. & nos id notauimus in
epitome de sponsal. 2. part. c. 3. numer. 8. Imò
aduersus hanc Innocen. opinionem est optimus text. in c. si Episcopus. 12. q. 5. ex concilio
Agathensi. c. 51. quo fit, vt legatum rei alienæ,
etiam quæ sit Ecclesiæ, à testatore scienter relictum, validum sit, quoad æstimationem. Hostien. Ioan. Andr. Abb. & Barb. hîc. idem Abb.
in repe. c. cùm esses. isto titu. num. 18. Paul. Areti. Alexan. & Ias. num. 44. in dicto §. constat.
dicens
hāchanc esse communem opinionem apud
Iuris ciuilis professores. Bald. in dicta l. cùm alienam. & ibi Iaso, dicens hanc esse communem. colum. penult. idem fatentur eam secuti
Corne. consi. 32. vol. 1. col. 2. Curti. iunior consil. 30. col. 2. Nec arbitror priorem sententiam
esse communem, si Corne. refragetur.