Illud etiam præmissa Regia lege est considerandum, sat esse testamentum nuncupatiuum
*
fieri coram duobus testibus, & notario publicum munus exercente, si in eo loco plures testes facillimè non possint haberi. Nam tabellio supplere poterit defectum illius testis, qui
deest, & præterea publicam authoritatem habebit. Constat enim ex eadem Regia lege tabellionem supplere numerum duorum testium, nimirum ergo si habeat locum vnius,
& authoritatem tabellionis, vbi non possunt
actui plures testes interesse. Sæpè tamen vidi
controuersum, an lege Regia necessaria sit
subscriptio ipsius testatoris in codicillis, & in
testamẽtotestamento nuncupatiuo. Quidam etenim censent, id necessarium esse in protocollo notarij, quia Regia pragmatica constitutione, contrahentis subscriptio in contractibus requiratur. Alij verò contrarium tenent in hac specie, ex eo quòd in testamentis lex non requirat hanc solennitatem. Et hæc quidem posterior sententia magis probari videtur ex ratione legis tertiæ Tauri, cuius paulò antè meminimus, vbi in codicillis non alia requiritur solennitas, quàm quæ ex l. 1. titul. de testamentis. libr. 5. Regiarum ordinat. in testamento
nuncupatiuo erat necessaria. At ex l. Regia
nōnon
requiritur pro solennitate subscriptio testatoris in testamento nuncupatiuo, nec etiam iure
communi, iuxta quod licet
testamentũtestamentum in scriptis habere debet subscriptionem testatoris,
non tamen testamentum
nuncupatiuũnuncupatiuum, quamuis id fiat coram tabellione, & per scripturam,
secundum communem omnium adnotationem, in l. hac consultissima. §. per nuncupationem. C. de testam. & in §. sed cùm paulatim. eadem lege. l. 1. & 2. tit. 1. par. 6. Nec obstat
Pragmatica
cōstitutioconstitutio Regum catholicorum,
anni millesimi quingentesimi tertij, qua statutum est, quòd in omnibus scripturis & contractibus ipse qui contrahit, vel scripturam
corācoram
tabellione conficit, subscribat
eiusdẽeiusdem tabellionis protocollo.
NāNam etsi iure
cōmunicommuni hoc
necessariũnecessarium nōnon sit, sicuti colligitur ex Abb. Fel. & alijs,
in c. 1. de fid. instr. Regia
cōstitutioconstitutio non tractat
|
de testamentis, quæ peculiarem habent à iure statutam solennitatem, præter quam nihil aliud est necessariò exigendum, adhuc tamen hæc opinio dubia quidem est, & fortassis
Regia pragmatica etiam in hoc casu obtinet,
atq;atque ideò prior sententia verior videtur Gregorio Lopez in l. 2. tit. 1. par. 6. nec mihi displicet.