Ex capite, Officij.

SVMMARIVM.

  • 1 Quarta portio ex quibus debeatur Episcopo, & à quibus, vbi etiam intellect. cap. de quarta. de præscript. tractatur.
  • 2 Legatum relictum creditori quando compensetur cum debito conuentionali vel legali.
  • 3 Huius canonis ratio & intellectus.
  • 4 Intellectus ad l. Regiam, an legatum vxori à marito relictum imputetur in arras.
  • 5 Ratio ad l. Regiam 16. Tauri.
  • 6 Legatum relictum parochiali ecclesiæ, an imputetur in quartam eidem ecclesiæ iure debitam.
  • 7 Legatum conceptum his verbis, vt nihil exigat legatarius de bonis meis, an inducat compensationem.
  • 8 Discutitur egregia sententia Bart. in l. & iurisiurandi. §. si liberti. ff. de oper. libert.
  • 9 Donatio inter viuos non imputatur in debitum legale.
  • 10 Legatis à patre mille pro maritanda filia, & ea postmodum ab ipso patre nuptui tradita, constituta dote ex quingentis, an reliqua quingenta possint exigi.
  • 11 Quando ex voluntate legantis fiat compensatio, & ibi huius canonis intellectus.
  • 12 Quarta canonica portio, an debeatur Episcopo ex legatis fraternitati alicui.
CAPVT, OFFICII.
VAriæ sunt in canonibus constitutiones de quarta portione, quæ Episcopo solui debet ab ecclesijs, quæ intra eius diœcesim fuerunt constitutæ. Nam
1
Episcopo debetur quarta portio legitimarum à parochiali ecclesia. cap. de quarta. de præscrip. ca. conquerente. de offic. ord. vbi Io. And. Abb. & Doctor. contra glo. ibi, quæ hoc non iuri, sed consuetudini tribuendum esse existimauit. Debetur etiam Episcopo quarta pars oblationum. c. concesso. 12. q. 2. c. vobis. ead. q. c. de his. cap. antiquos. 10. q. 1. d. ca. de quarta. notat Soc. de oblatio. lib. 18. art. 5. licet glo. dubitet in d. c. de his. & Troilus in tract. de oblatio. colum. pen. Quarta deinde portio omnium, quæ ecclesijs pietatis causa legantur, episcopo debetur. tex. hîc, & in d. cap. conquerente. & cap. de quarta. & in cap. sequenti. isto tit. vbi Inno. Card. Ant. & Barbat. num. 9. ex his legatis, quartam portionem Episcopo competere, adnotarunt expressè. & Abb. in ca. 2. de sepul. latiùs Bertach. tract. de Episcop. 4. lib. 4. part. num. 40. exceptis legatis, quæ exprimuntur in cap. vlti. isto tit. Ex quo nunquam mihi placuit opinio Fel. qui in d. cap. de quarta. col. 1. scribit, in præscriptione totius quartæ portionis aduersus Episcopum titulum requiri, quia satis constat ex præsumptione iuris Canonici portionem aliquam oblationum, legatorum, & decimarum Episcopo debitam esse: secus tamen, si præscriptio id egerit, vt loco quartæ portionis quinta | aut sexta soluatur: tunc etenim titulus non est necessarius in hac præscriptione, cùm ex iure Pontificio nulla sit circa hanc portionẽportionem quartam certitudo, siquidem quandoque maior, quandoq;quandoque minor Episcopis soluitur. c. certificari. de sepul. Constat equidem à canonibus quartam hanc portionem & canonicam nominari. Vnde cessante consuetudine, cuius meminit Romanus Pontifex in d. cap. certificari. erit de iure ordinario isthæc portio quarta. quod probat Regia l. 5. titul. 13. part. 1. & ideò ad præscriptionem quæ aduersus Episcopum in eius parte, vel in ea tota obijcitur, titulus est necessarius. cap. 1. de præscript. in 6.
Hæc verò quarta portio, quæ Episcopo ex legatis loco pio factis competit, ab ipsa ecclesia, ab ipso loco pio, non ab hærede testantis debetur. Abb. hîc, 2. col. Innoc. & Abb. in cap. de his. de sepult. Bald. in l. si quis ad declinandam. §. in omnibus. col. 1. C. de episc. & cleric. dicens hanc portionem esse ab ecclesijs, non ab hærede exigendam. Solet tamen in plerisq;plerisque diœcesibus ex antiqua consuetudine, ex bonis & rebus à defuncto relictis, dari Episcopo, vel parochiali presbytero, melior vestis, aut vas aliquod argenteum, seu alia res, quam ipse Episcopus vel presbyter elegerit: quam consuetudinem propria sententia, & iudicio comprobauit Rotæ prætorium, teste Cassadoro, decisione vnica, de consuetud.
Porrò ad huius capit.
2
intellectum ex iure Ciuili præmitto quantitatem à debitore creditori legatam, minimè compensari cum ipsa debita quantitate. l. creditorem. ff. de legat. 2. pulcher text. in l. vnica. §. sciendum. C. de rei vxor. actio. quibus tamen obstat text. in authent. præterea. C. vnde vir & vxor. ex quo legatum à marito vxori factum, imputatur in illam portionem, quæ vxori ex bonis mariti debetur. Regia l. 17. titulo 13. part. 6. ad idem est l. si cùm dotem. §. si pater. ff. soluto matrimonio. vbi legatum factum filiæ à patre, qui dotem filiæ à genero exegerat, cuiusq́;cuiusque causa debitor filiæ erat, compensatur cum ipsa dote à patre exacta.
Est igitur necessarium hæc iura intelligere, & ob id conducit plurimum distinguere debitorem conuentionalem, eundemq́;eundemque voluntarium ab initio, à debitore legali, eodemq́;eodemque inuito. In primo equidem non est admittenda compensatio, si ipse creditori aliquam quantitatem legauerit. Quod constat ex d. l. creditorem. & d. §. sciendum. adiuncta professorum omnium vtriusque iuris interpretatione, quæ adeò procedit, vt si hæres grauatus per fideicommissum Titio restituere aliquam pecuniæ quantitatem, aut aliquam rem, eidem Titio leget rem diuersam, aut quantitatem aliquam, non censetur animo compensandi legasse. quod notat Aymon consil. 131. colum. final. contra Anani. consil. 3. nam hîc testator non tenetur ex debito legali, sed ex voluntate primi testatoris, vt constat. Quæ quidem communis opinio locum sibi vendicat, quando testator poterat cogi à iudice debitum illud soluere. Quòd si ipse qui legat, in iudicio cōdemnaricondemnari non poterat, attamen tenebatur id soluere pro exoneranda conscientia, & tunc legauerit, in hac dubitatione compensatio admittenda est, sicuti eleganter docet Aretin. consil 92. viso legato. colum. 1. cui subscribunt Ias. col. 8. decis. 6. ac cæteri nouiores in dict. authent. præterea.
In secundo autem debitore, qui quidem inuitus est lege cogente, diuersum censemus: legatum enim ab eo creditori relictum, animo compensandi dimissum videtur, & ob id compensationi locus est. d. authent. præterea. & d. §. si pater qui rationem habet ex legis obligatione, qua pater tenetur filiam iterum dotare, vti explicant Dec. & Curt. Iun. in d. authentic. præterea. vlt. notab. eamq́;eamque rationem differentiæ existimant esse, quòd lex inducens obligationem aliquo inuito, eidem beneficium hoc largiatur, vt legatum ab eo factum in debitam illam quantitatem ex lege imputetur, à simili argumento l. omninò. & l. quoniam nouella. C. de inoffic. testam. quibus in legitimam filiorum portionem legata imputantur, licet ab hac frequentissima. distinctione discedat Coras. lib. miscel. 3. cap. 1. Est igitur iure receptum legatum indebitum legale imputari, quod procedit etiam facta compensatione speciei cum quantitate, vel quantitatis cum specie. Alexan. Dec. & Ias. in d. authent. præterea. Imol. & Alexand. in d. §. si pater. à quibus planè dissentio, ex eo quòd speciei cum quantitate nulla sit compensatio. l. fin. vbi glo. recepta communiter. C. de compensat. l. si conuenerit. ff de pigno. act. optimus ferè in specie tex. in l. 2. §. mulier. ff. de dote præleg. l. planè. §. sed si non corpus. ff. de legat. 1. l. si pater pro filia. ff. de dotis collat. huiusq́ue opinionis, quam aduersus Imol. Alex. & alios sequor, author est Bart. in l. huiusmodi. §. cùm pater. ff. de leg. 1. quem Ias. parum sibi constans sequitur in §. in bonæ fidei. Instit. de actio. num. 67. & omninò Soc. consil. 93. volum. 1. colum. penult. dicens non esse ab hac opinione recedendum in iudicando, nec in consulendo: eandem probat Roderic. Suar. in l. 1. tit. de arris. Foro legum. vers. sed pone quæstionem. idem tenet Bald. in l. quoniam in prioribus. C. de inoffic. testa. vlt. col. Item hæc imputatio legati in id, quod ex legis obligatione debetur, fieri debet, siue legatum fiat ex eo cui onus ex lege incumbit, siue ab illius hærede, qui successit in eadem obligatione legali, ex eadem ratione. Ancharan. consil. 26. col. 2. Paul. Cast. consil. 35. volum. 2. Aymon consil. 131. col. penult. quamuis Philip Corne. in contrariam iuerit sententiam consil. 292. vol. 1.
Illud verò prætermittendum non est, etsi maximè compensationi locus non sit, quando aliquid à legante legatario debetur ex spontanea & voluntaria conuentione, vt diximus, tamen eadem compensatio admittenda est, si ex coniecturis aliquot appareat animo & voluntate compensandi relictum fuisse legatũlegatum. Abb. consil. 81. col. 2. vol. 1. Corne. consil. 115. colum. pen. volum. 4. nouiores in d. authen. præterea. Aymon consil. 149. duodecim connumerans coniecturas, ex quibus præfatam voluntatem deprehendere possimus.
His equidem præmissis, apparet
3
minimè conuenire inter hunc canonem, & dicta iura Ciuilia, imò maximum discrimen esse, siquidem legatum Episcopo factum, non imputatur in canonicam portionem, quæ ex lege Pontificia ipsi Episcopo debetur, vt in hoc capite sancitum est. Vnde Abbas & Docto. hîc communiter iura Ciuilia intelligunt, quando debitum legale ab ipso testatore legatario debetur, tunc etenim compensatio fit, secùs verò quando debitum legale non debetur à testante, sed ab alio, quamuis ex causa ipsius testatoris, sicuti quarta canonica portio non debetur Episcopo à testatore, sed ab ecclesijs, quibus ipse testator legauit. Eundem intellectum sequuntur Salic. Alex. Ias. num. 20. Dec. num. 13. in d. authent. præterea. & Roder. Suar. in d. l. 1. versic. sed pone quæstionem. dicens hanc opinionem communem contra Barb. hîc.
Ex quibus plura deducuntur, & primũprimum
4
intellectus ad Regiam l. 1. tit. de arris, lib. 3. Fori. qua quidem cautum est, soluto matrimonio absque prole, arras integras vxori competere, eo verò soluto susceptis liberis, quartam arrarum partem vxoris esse, reliquas verò tres portiones filijs eiusdem matrimonij deberi. Nam si maritus vxori legauerit certam quantitatem, hoc legatũlegatum imputatur in arras, quas vxori maritus promisit, quia lucrum arrarum à lege vxori defertur, nec maritus est voluntarius debitor, sed necessarius, ex legis Regiæ decisione. ita hanc quæstionem definiuit Roderic. Suar. in d. l. 1. versic. sed pone quæstionem. ad hoc ipsum Barto. citans in l. si cùm dotem. §. si pater. ff. solut. matr. qui dixit, legatum factum ab vxore marito, cui ex lege, aut statuto defertur soluto matrimonio tertia pars dotis, non imputari in illam partem dotis, quæ marito ex lege competit. Ego planè, si marito arras vxori non tantùm promisit, sed & tradidit, ita vt penes vxorem sint, ab hac Roder. opinione dissentio, cùm in hoc casu arræ non debeantur à marito, sed sint apud ipsam vxorem. Vnde non oportet quærere de compensatione, quod expressim notat Ioan. Lupi. in rubric. de donat. §. 27. ad finem. Quòd si arræ promissæ sint, & non traditæ, adhuc opinor, compensationi locum non esse, non enim eas acquirit vxor ex legis dispositione, sed ex donatione facta à viro vxori in præmium pudicitiæ virginalis, aut vidualis, quo fit, vt à voluntaria mariti promissione hæc obligatio procedat, quam tamen promissionem, & Regia lex approbat: minimè verò lex ipsa lucrum defert, quod manifestius constabit ex l. 1. & 2. titulo 2. libro 3. Fori. l. 50. cum sequentib. Tau. & explicat ipse Roderic. Suar. in dict. l. 1. in princip. nec quidquam oberit decisio Bart. in d. §. si pater. quia loquitur in lucro dotis, quod à lege sola defertur: vxor etenim non dat dotem, vt ea marito acquiratur. Maritus verò in his regnis arras donatione quadam lege recepta, & permissa permittit, ea voluntate, vt vxori matrimonio consummato in pudicitiæ præmium quærantur. Igitur compensatio hac in re non est admittenda, autore Alfonso Montaluo in d. l. 1. à quo Rodericus discessit, non satis iustè, ni ego fallor, atque ita existimo Io. Lup. in d. §. 27. hanc opinionem quam ipse elegi, veriorem esse iudicasse.
Secundò, ex his ratio decidendi colligitur ad Regiam l. 15. Tauri, quæ statuit legatum factum à marito vxori, non imputari in illam dimidiam partem, quæ vxori ex l. Regia competit, ex acquisitis matrimonio constante, & tamen ea pars à lege defertur. Cur igitur compensatio locum non habet? nempe ex eo, quòd illa pars ita ipso iure à lege vxori defertur, vt ei statim acquiratur, nec dicitur debita à marito, sed propria ipsius vxoris: nam & acquisita matrimonio constante communia sunt viro & vxori: non ergo tempore, quo maritus legat vxori, est illius dimidiæ partis debitor, & ideò non est tractandum de compensatione.
Tertiò, hinc aperitur illius quæstionis definitio, an legatum
6
relictum ecclesiæ parochiali, aut eius presbytero, sit imputandum in quartam portionem legatorum, quæ testator idem reliquerit monasterio, aut ecclesiæ extraneæ, in qua sepulchrum elegit? & præmissa decisione text. in cap. certificari. c. primo. cap. in nostra. de sepult. Cleme. dudum. eodem tit. quibus est expressum, quartam portionem eorum, quæ legantur monasterio, aut ecclesię non parochiali, ab eo, qui ibi elegit sepulchrum, deberi ab ipsis legatarijs ecclesiæ parochiali ipsius testantis, videtur non admitti compensationem, per istum text. ita Cardinal. in Clementi. dudum. de sepult. §. verum. q. 27. & ibi Anchar. quæst. 11. Barb. hîc, num. 12. Regia l. 5. titul. 13. partic. 1. Contrarium tamen sunt qui probare conentur ea ratione, quòd hæc quarta portio debetur non tantùm ab ecclesia legataria, sed etiam ab hęrede defuncti, à quo peti potest, glo. in dicta Clem. dudum. §. verum. verbo, largiri. quam in hoc approbant ibi Cardin. Anchara. & Imola, Abb. in capit. de his. de sepul. columna 2. Et est Salmanticæ Synodica constitutio 26. quæ iniungit hæredibus | huius quartæ portionis retẽtionemretentionem, subdens, hæredes eam non retinentes, cogendos esse eam soluere parœciali ecclesiæ. Igitur si hæc portio ab hærede debetur, compensationi locus est, cùm ex lege portio ista debita sit. Cui opinioni adstipulatur text. in cap. de his. de sepultu. dicens, ecclesiæ parochiali, cui nihil relictum est à testatore, deberi quartam portionem eorum, quæ relinquũturrelinquuntur ecclesiæ, in qua testator sepulturam elegit, ergo à contrario sensu, si aliquid ecclesiæ parochiali relictum est, non debetur quarta eidem, sed est cum ea compensandum legatum, ex quibus compensatio in hac præsenti quæstione locum habet, secundum Abb. col. 2. & 3. Anto. & Imol. hîc. num. 10. Syluest. verbo Canonica. §. 9. col. pen. Freder. consil. 3. Ioan. de Ligni. & Imol. in dict. Clem. dudum. fol. 6. colum. fin. Salic. Alex. & Corne. in d. authent. præterea. eundem Alex. in d. l. si cùm dotem. §. si pater. & hanc opinionem opinor magis communem esse: primam tamen veriorem, quam & Dec. probat in dict. authent. præterea. Nec obstat, quòd hæc quarta debeatur ab hærede testatoris, quia id nullibi probatur, non enim sequitur, hæres tenetur eam apud se retinere, & deducere à legatis soluendis monasterio, vel ecclesiæ, in qua testator sepultus est: igitur & ipse hæres conueniri à parochiali ecclesia potest ad solutionem huius quartæ portionis, ne inter ipsam ecclesiam, & monasteria, aut alias ecclesias oriatur lis, & quia facilius ab hærede exigetur, quàm ab alijs ecclesijs. Quin etsi concedamus quartam hanc portionem ab hærede deberi, non tamen concedemus à testatore debitam fuisse, & sic huius cap. decisio adhuc in ea locum habebit. Item non obstat tex. in dicto capit. de his. siquidem inductio illa à sensu contrario aduersus hanc constitutionem non est recipienda: maximè, quia ille text. loquitur in quęstione differenti, vt ex eo, & cap. 2. eiusdem tituli constat.
Quartò, quoties compensatio legati
7
cum debito legali admittenda foret, eadem cessaret, si testator in legando hac esset vsus forma: Lego centum de bonis meis: non enim habet tunc animum compensandi, cum bona deductoære alieno. l. subsignatum. §. bona. ff. de verborum signif. Ergo soluto debito legali, soluendum itidem legatum est ex cæteris bonis, quamobrem compensationi non est locus. Bal. in d. l. si cùm dotem. §. si pater. Alexand. & Ias. numero 26. & Corne. in d. authen. præterea. Felin. in c. quoniam. de præscrip. 4. col. Barb. hîc, num. 11. Hippol. singul. 162. quibus refragatur ratio illa, quòd appellatione bonorum à testatore prolata, ipsius hæreditas comprehenditur. l. mulier. §. fin. & l. sequent. ff. ad Trebell. l. nam quod. & l. cogi. eod. tit. notat Bart. in l. 3. ff. de bonor. posses. hæreditas autem etiam æs alienum continet, vt constat. Igitur ex his verbis non censetur testator recedere à compensatione, quæ à iure conceditur. Qua ratione à Bal. recedunt Cuma. in d. §. si pater. Aretin. & Dec. in d. authen. præterea. num. 13. Ex eadem ratione periclitatur sententia Bart. in l. & iurisiurandi. §. si liberti. ff. de ope. libe. quiscripsit filiam
8
posse ab hæredibus patris dotem maternam petere, etiam si pater filiæ vltra portionem legitimam, optimam quantitatem legauerit, & adiecerit se velle, vt filia nihil aliud petat de bonis suis, ipsius inquam patris. Nam si simpliciter dixisset pater, Et volo, vt filia mea nihil amplius petat, censetur voluisse compensationem fieri dotis maternę cum legato: quia verò dixit, vt nihil aliud petat de bonis meis, non censetur voluisse hanc compensationem fieri. idem Bald. in l. liberti libertæq́ue. C. de oper. libe. & Corne. consilio 212. colum. final. vol. 1. sed ex ratione, qua Bald. paulò antè reprobaui. & hæc Bart. opinio non procedit, secundum Ioan. Crot. in l. si constante. 2. lectu. col. 7. ff. sol. matr. & Io. Campe. de dote, partic. 1. q. 33. Posset verò habere locum sentẽtiasententia Bar. etiam si testator dixisset, & volo vt nihil petat, quando dos materna constaret ex rebus mobilibus, aut immobilibus, quarum dominium mortua matre transierat in filiam, licet possessio penes patrem esset: tunc etenim verba illa testantis non sunt referenda ad actionem realem, argument. text. in l. Aurelius. §. Mæuia. ff. de liberat. lega. à quo gloss. & Doct. deducunt, liberationem tutori, curatori, administratori legatam, non comprehendere actionem realem. Bart. in l. & vno. §. eius rei. ff. de acceptilat. Et ad id dicunt prædictam glossam in dicto §. Mæuia. singularem esse. Bal. in l. cum necessitate. C. de fideicom. notabi. Ias. in prin. Instit. de actio. num. 101. idem in l. sub prætextu. in 2. C. de transa. 2. col. notat Bar. in l. non solùm. §. fi. ff. de libera. leg. Alex. consil. 172. circa primum. 2. vol. col. 3. Soc. cons. 190. col penul. & fin. vol. 2. Roma. consil. 201. Balb. de præscript. 2. par. 3. partis principalis. q. 14. col. penult. Felin. in cap. final. de pręscript. col. 3. tradit Alex. cons. 102. vol. 2. incipit, super primo. col. 5. Sic ergo clausula ista, Lego filiæ meæ centum, & volo ipsam nihil amplius petere, non excludit filiam à rei vendicatione, quæ ei competit pro rebus maternis, quas pater possidebat.
Verùm enimuerò, licet legatum
9
imputetur in debitum legale, sicuti præmisimus ex authen. præterea. C. vnde vir & vxor. non sic donatio inter viuos. l. etiam. §. si debita. ff. de bonis liber. vers. sed si non mortis. l. si verò. versic. cæterùm. ff. eodem tit. notat Soc. consil. 93. volum. 1. col. penult. quamuis Ias. contrarium teneat in dicta authen. præterea. num. 20. Cuius opinio procederet vbi in certam causam esset legatum directum, & ad eandem causam donatio facta fuisset, cuius rei exemplum est apud Iurisconsultum, & Bart. in l. Lucius. in 1. ff. de | legat. 2. qui illam elegantem quæstionem tractat. Patre legante filiæ mille aureos pro ea maritanda, eodemq́;eodemque patre, post illud testamentũtestamentum tradente marito filiam, constituta dote quingentorum aureorũaureorum, an possit filia mortuo patre reliquos quingẽtosquingentos aureos petere? In quo videtur
10
quibusdāquibusdam petitioni locum non esse, ea ratiōeratione, quod causa ob quāquam mille fuerũtfuerunt legata, per ipsum testantẽtestantem sit minori impẽdioimpendio executioni tradita, & ob id recessum sit à primo legato.
Ex eo etiam, quòd legata ad alimenta certa quantitate in testamentis, ab eo legato recessum censetur, si minor quantitas ad eandem causam in codicillis legata fuerit. l. libertis. in 2. in princ. ff. de aliment. & cibar. legat. atq;atque ita in præmissa quæstione respondit Dinus, quem sequuntur Paul. Cast. Cumanus & Imol. in dicta l. Lucius. idem Imol. in l. huiusmodi. §. cùm pater. ff. de legat. 1. idẽidem in c. filius noster. isto tit. & Campeti. de dote. par. 1. q. 36. Rursus existimant alij opinionem Dyni procedere, quādoquando testator legaret pro filia maritanda: secùs verò si legasset pro filiæ dote: nam constante matrimonio dos augeri potest: igitur quod reliquum est ex legato, ad dotis augmentum peti poterit. Bart. in dicta l. Lucius. quem in hunc sensum referũtreferunt Paul. in d. l. Lucius. Bald. Angelus, Salicet. & Corn. in l. filia. C. de legat. Barb. num. 41. post Anchar. in fine, in dicto capit. filius. Ioan. Lupi. in cap. per vestras. de donatio. 3. notab. §. 12. licet à Bart. discesserint ex his plerique, dum Bartol. tamen scripsit, & hoc puto, verba ista ad Dyni sententiam referunt. Alij verò, quod potius placet, hæc Bartoli verba referunt ad Oldrad. qui asseruit indistinctè, filiam admittendam esse ad petendum reliquos quingẽtosquingentos aureos ex legato. Bartolus etenim cùm Oldradi sententiam retulisset, & eius rationem, nempe quòd legatum certæ quantitatis non minuatur ex adiectione. l. creditor. §. si inter. ff. mand. l. Lucius. ff. de aliment. & ciba. legat. subdit, & hoc puto bene dictum, rationem Oldrad. probans, quando testator dixisset pro filia maritanda, quia ea maritata finita est causa. Quando autem testator dixerat pro dote, non distinguẽsdistinguens, sed eandem assertionem approbans, vtitur Bart. alia ratione, quòd causa legati finita non sit, quia dos augmentũaugmentum recipere potest. Ecce igitur qualiter Bart. absq;absque distinctione Oldra. consentiat. in hunc sanè sensum Bart. verba retulere Imol. in dictis locis. Alex. in d. l. huiusmodi. §. cùm pater. col. pen. Iacob. à sancto Georgio in dicta l. filia. Deci. consil. 81. col. pen. Quin & hæc Oldra. opinio verior est. Nam causam legati contingere potius confirmat legatũlegatum, quàm id extinguat, aut diminuat. l. si iam facta. l. conditionum. ff. de conditio. & demonstra. & ita Oldr. sequuntur Alex. in d. §. cùm pater. Baldus, Paul. Angel. Salicet. Iacob. & Ias. in dicta l. filia. Deci. d. consil. 81. Anchar. & Barb. in d. capit. filius. final. col. Albe. in d. l. Lucius. Socinus consilio 101. col. secunda, volumine tertio, dicens hanc opinionem communem esse, quod etiam fatetur Iac. in d. l. filia. Nec obstat l. libertis. quia ibi secunda dispositio facta fuit in actu vltimæ voluntatis: & ideò tollit primam, & præterea esset superflua secunda dispositio, si primam non tolleret, cùm in secunda minor esset quantitas quoad menstrua alimenta, quàm in prima. qua in re Barto. non exactè sensum illius legis perpendit, dicens, ibi in secundo legato contineri plus, quàm in primo: quod verum est assumendo legatum ex diuersis rationibus in vltima dispositione factũfactum, sed considerando legatum secundum relictum ex ea causa, qua primum, minus est secundum legatum, quàm primum, & ideò à primó recessum eadem lex expressit. Hinc infero, legata quantitate mille aureorum pro construenda ecclesia, ipso testatore consumptis quingentis aureis eandem construente, nihilominus reliquos quingentos aureos peti & exigi ab hærede. Cui illationi non obstant ea quæ notauimus in capitulo 3. huius tit. num. 10. cùm ibi tractetur de quantitate legata ad oratorium, cuius formam testator designauerit.
Gloss. verbo, vendicare, duo adducit iuris Ciuilis capita aduersus istud, quorum primũprimum, nempe l. vlt. ff. de inoffic. testa. procedit speciali quadam ratione ad excludendam querelam inofficio si testamenti, quæ odiosa est, secundũsecundum glo. Bart. & communem opinionem in d. l. vlt. §. vlt. Doct. hîc. glo. & Doct. in l. post legatum. §. sunt qui putant. ff. de his qui. vt indig. Secundum verò, quod est l. si debitor. ff. ad l. Falcid. extollitur, quòd testator ipse petierit debitum imputari in Falcidiam, vt ibi explicant gloss & Doctor.
Ad intellectum versic. si verò. huius cap. est deniq;denique prænotandum, rem legatam à debitore creditori, hoc adiecto moderamine, vt ea sit pro satisfactione debitæ quantitatis contentus, etiam si sit minoris valoris, debitũdebitum ipsum extinguere, si per legatarium legatum ipsum acceptum sit. l. creditorem. iuncta glo. ibi. ff. de lega. 2. Quòd si quantitas legetur creditori, cui species debetur à testatore, eadem satisfaciendi voluntate, idem erit. Si verò testator creditori legauerit certam quantitatem, & addiderit se velle debitæ quantitati ex hoc satisfactum censeri, compensatio tantùm admittitur concurrentis quantitatis, ita vt residuum quod excesserit, à creditore peti poterit, & ei tenentur hæredes soluere. l. Imperator. §. centum. ff. de legat. 2. Sed etsi testator creditori, cui quantitas debetur, speciem legauerit simpliciter pro debito, etiam recepto legato, solùm fit compensatio speciei legatæ cum quantitate concurrente, & residuũresiduum petendum erit. tex. egregius in l. pen. §. qui fratris. ff. de alimen. & ciba. legat. Et idem erit legata | quantitate pro specie debita: non enim sufficit simplex hæc legandi forma, vt locus sit d. l. Imperator. §. centum. Sed oportet testatorem addere, vt omninò sit ex hoc legato debito satisfactum, qua forma canon hic vtitur.
Ex quibus poterunt deduci aliquot assertiones, quæ huic capiti necessariæ aut vtiles sint. Prima, legatum speciei relictum Episcopo à testatore pro quarta portione episcopali, compensari ad æquiualentem quantitatem cum ipsa quarta portione. Et idem erit, si legetur Episcopo quantitas certa pro quarta portione, quæ in specie consistat. Quòd si dictum à testatore fuerit vtroque casu, se legatum Episcopo relinquere, vt nihil petat ratione quartæ Episcopalis, etiam si dispar sit legatũlegatum à quarta portione, fit omninò integra compẽsatiocompensatio, & computatio, nec potest episcopus excessum æstimationis exigere. Secunda conclusio: Legatum certæ quantitatis pro quarta canonica portione Episcopo relictum, vtcunque conceptis verbis, ad concurrentem vsque quantitatem imputatur, ita vt excedens æstimatio ab Episcopo peti iure possit.
Erit denique exemplum ad versic. Si verò. quando testator in fraudẽfraudem, ne Episcopus quartam portionem legatorum, quæ ecclesijs ipse relinquebat, obtineret, concepit legata omnia in forma canonis vltimi huius tituli, præter quoddam modicæ quantitatis legatum, quod ita planè expressit, vt Episcopo ex eo quarta portio debeatur, & in huius quartæ portionis compensationem, Episcopo testator legauit certam quantitatem, qua contentus esset: isthæc quidem fraus non impedit, quin Episcopus possit quartam integram è reliquis legatis petere. Ioan. And. Anto. & Imol. hîc, col. 6.
Vltimò, hîc est inquirendum, an debeatur Episcopo quarta canonica portio ex his, quæ
12
legantur fraternitatibus, quæ congregationem quandam prętextu pietatis præ se ferunt. Et quibusdam placet non deberi Episcopo ex his legatis quartam portionem: non enim fiunt hæc legata locis pijs, sed personis, cap. sequenti. & alijs rationibus, quas congerit Abb. hoc approbans, consil. 31. volum. 1. Frederic. consil. 129. Bald. in l. si quis ad declinandam. §. in omnibus. C. de episc. & cler. num. 19. Imol. & Abb. hîc. Lau. Calc. consil. 21. col. 2. quibus refragatur, quòd vt canonica hæc portio debeatur, est satis pia esse legata. c. vlt. & c. seq. isto tit. Hæc verò legata pietatis causa fiunt, vt cōstatconstat, igitur ex eis quarta debebitur: quod Calder. sensit consil. 25. huius tit. Nec etiam negari iure potest, pias has fraternitates, collegium pietatis causa constituere, ex his, quæ notantur in l. 1. C. de sacrosanct. eccles. & in l. 1. ff. de colleg. illicit. Vnde quartam hanc Episcopo deberi, asserunt hîc Ancha. & Barb. num. 7. Petrus Perus. in tract. de quarta canoni. episc. 14. q. principali. latè hanc dubitationem expendens. Eandem opinionem sequitur Barb. consil. 1. vol. 4. vbi num. 8. post diligentem disputationem hanc esse communem profitetur, cui & ipse libenter subscribo. Hîc verò illud obiter adnotandum est, autore Budæo in tit. de officio quæstor. 4. col. has quas vulgò dicimus confratrias, ex eo denominari, quòd Phratriæ apud Aristot. in Politicis, dicantur hominum conuentus, propria sibi sacra, peculiariaq́;peculiariaque habentium. Hi enim homines communi puteo vtebantur, quod Græcè dicitur Phréar: his accedit, quòd Phratría apud Græcos dicitur conspiratio, coniuratioq́;coniuratioque, sicuti tradit text. in ca. coniurationum. 11. q. 1. vtiturq́;vtiturque hac dictione Socrates Græcus autor, libro 6. Histor. eccles. cap. 4. dum meminit coniurationis cuiusdam aduersus Ioannem Chrysostomum. Sed & authore Dionysio Halicarnasseo libr. 2. apud Athenienses Phrátrai dicebantur, quæ à Romanis Curiæ, in quas à Romulo populus fuit diuisus. Ex Homeri autem interprete Iliad. lib. 9. Phratria propriè dicebatur tertia pars tribus. Ego quidem non damno diligentem hāchanc nominis & vocis deductionem, opinor tamen in Christiana religione eos, qui primùm has pias congregationes constituerunt, ad profanam hanc consuetudinem minimè aduertisse, imò potius dici confraternitates existimo ex eo, quod à Cypriano, Hieronymo, Ambrosio, ac Tertulliano, fraternitas pro Christianorum collegio accipiatur, sicuti Rhenanus adnotauit ex Tertulliano, in libro de velandis virginibus. & ex libro ad Martyres. De collegijs autem, quæ illicita quandoque in Republica censentur, & quandoq;quandoque permittuntur, legito Balduinum in legem 6. duodecim tabularum, post Iurisconsultos, in rubric. de collegijs illicitis.
Loading...