Ex capite, Requisisti.

SVMMARIVM.

  • 1 Distinctio nominis proprij ab appellatiuo, vt actus realis vel personalis iudicetur, cessat omninò ex coniecturis, quibus aliud deprehendi possit.
  • 2 Iuramentum præstitum alicui, an transeat ad successores iurantis, vel eius cui præstatur.
  • 3 Legatum relictum vxori, illi tantùm debetur, quæ vxor erat tempore testamenti.
  • 4 Intellectus l. quod principi. ff. de legat. 2.
  • 5 Compromissum factum à prælato, an transeat ad successorem.
  • 6 Promittens vel iurans obedire iudici ipsius nomine proprio expresso, tenetur ex promissione successori obtemperare.
  • 7 Amicitia consanguinitati comparatur.
  • 8 Huius capitis intellectus.
  • 9 An distinctio huius text. procedat in donatione inter viuos facta.
  • 10 Legatum relictum canonicis, collegio canonicorum acquiritur, non ecclesiæ.
CAPVT, REQVISISTI.
TRactat in hoc capite Innocentius tertius, an legatum relictum Episcopo censeatur relictum prætextu ecclesiæ, & dignitatis: an ratione personæ ipsius Episcopi, vt sub inde constet, cui competat hoc legatum, ecclesiæ, an Episcopi hæredibus. Et quamuis ad cognitionem huius, & similium quæstionum soleat tradi distinctio illa nominis proprij & appellatiui, siquidem actus conceptus expresso nomine proprio, ipsi personæ tribuitur: ille verò qui gestus sit expresso nomine appellatiuo
1
dignitatis, ipsi quidem dignitati competit. text. celebris in cap. quoniam Abb. de offi. deleg. & ibi Doct. l. si seruus communis. ff. de stipul. seruo. Alexand. per text. ibi in l. 3. §. filius. 2. col. ff. de liber. & posthu. Bald. in l. 1. q. 2. C. de liber. præter. Paul. in l. si à primo. ff. de liber. & posth. ad finem. Bald. in Proœmio ff. col. 2. Prius tamen quàm hanc regulam attendamus, oportet coniecturas quaslibet perpendere, ex quibus vel erit dispositio iudicanda realis, vel personalis, quod probat elegans tex. adnotante Panormita. Nam etsi in legato expressum sit nomen Episcopalis dignitatis, censetur prætextu personæ relictum, quando testator esset consanguineus Episcopi. notant Abb. Felin. & Dec. in dicto cap. quoniam Abbas, Alciat. expressius reg. 1. de præsumpt. 28. præsumpt. pulchrè Soc. consil. 34. lib. 3. col. 2. ad idem text. singul. & ibi Bartol. in l. penult. ff. de reb. dub. cui conuenit Regia l. 25. tit. 5. partic. 5. dicit illum text. singul. Paul. Castren. ibi & Bald. in d. cap. quoniam Abbas. vnde libet plurima deducere, quo regula ista rectiùs intelligatur.
Primùm hinc constat ratio glos. in c. fin. ad finem, hoc tit. in 6. vbi in nominatione executoris testamentarij, expresso nomine dignitatis facta, sunt attendendæ coniecturæ, ex quibus deprehẽdideprehendi possit, executionem testamenti commissam esse personæ potius quàm dignitati, quam gloss. præter Doctor. ibi dixit sing. Ias. in §. fin. Instit. de stip. seruo. in additionibus ad Portium. & notabi. Abb. in consil. 93. volu. 2. idem Abb. in d. c. quoniam Abbas. col. 3. vbi Felin. & Dec. idem asserunt. idem Decius in c. ex parte. col. 1. de constit.
Secundò apparet, Iuramentum
2
præstitum alicui expresso nomine proprio, in re tamen ad dignitatem pertinenti, ad successorem dignitatis transire, quod probatur ex præcedentibus, & ex his quæ statim subijciam, maximè ex c. veritatis. de iureiur. vbi cauetur, iuramentum præstitum in re, quæ ad dignitatem attinet, habenti illam dignitatem, vires etiam habere respectu illius, & successorum in eandem dignitatem: qua in re, ni fallor, errat gloss. ibi communiter recepta, secundum Imol. dicens esse necessarium in iuramento fieri mentionẽmentionem successorum, vt illud iuramentum transeat in successores illius cui præstatur. Eodem pacto errant Ant. Card. Abb. & Doct. in d. c. veritatis. exigentes ipsius saltem dignitatis expressam mentionem, vt iuramentum extendatur, aut potius deducatur ad successores in dignitatem. Quibus ego non assentior, quippe qui ex hoc canone videam frequentissimè colligi, actum aliquèm ex coniecturis deprehendi, ad dignitatem pertinere. At quæ maior huiusce rei coniectura esse poterit, quàm quòd actus ipse fiat prætextu rei ad dignitatem pertinentis? Vnde repetitio iuramenti quo ad successorem necessaria non est, quia adhuc qui iurauit & viuit, iuramenti religione adstringitur, tametsi non inficiet, iurantem ratione feudi teneri renouare inuestituram à nouo domino. & recognoscere se eius feudatarium esse. cap. longinquitate. 12. q. 2. c. 1. §. præterea. de prohi. feu. ali. per Fred. notant Bald. Henr. & Card. in d. c. veritatis. Hinc etiam falsum est, iuramentum ex parte eius cui pręstatur, personale esse, licet id asserātasserant Bal. Fulg. & Rom. in l. sed si hac. ff. de in ius vocan. quibus accedit, etsi dubius, maximè Curtius Iunior in l. si quis maior. nu. 25. C. de transactionib.
Tertiò, ex his probatur, iuramentum ab aliquo præstitum, ipsius præstantis hęredem, aut successorem minimè ad periurium obligare, etiam si contractus, in quo præstatur, ad hæredes vel successores pertineat. Non enim patitur iuramenti religio, quæ animam adstringit. vt iurantem egrediatur ipsius iuramenti vinculum. Abb. & Doct. in d. cap. veritatis. Ioan. And. in c. fin. de sepul. Bald. & Paul. in l. grege legato. ff. de leg. 1. Bald. in l. fin. C. de pact. col. 4. Bart. & Bald. in l. generaliter. C. de reb. cred. Tho. & Caiet. 2. 2. q. 98. art. 2. Alci. in cap. cùm contingat. de iureiur. num. 120. & ibi Imol. nu. 18. licet ipse hæres ex illo contractu teneatur, etiam si contractus is à iuramenti adiectione vires acceperit, quamuis ab hac tertia illatione aliquantulum discesserint Abb. in d. c. cùm contingat. num. 8. & Socin. consil. 38. colum. 1. vol. 3.
Quartò, eadem præmissa regula defenditur optima opinio Bald. in l. fin. col. 3. C. de indic. vid. tol. qui dixit, legatum factum vxori sub nomine tantùm appellatiuo, non deberi secundæ vxori, quam post testamentum
3
mortua prima testator accepit: cui sententiæ suffragatur elegans text. in l. si quid earum. §. fin. ff. de le. 3. At quæ prioris, inquit, vxoris causa parata sunt, ita posteriori debẽturdebentur, si ei assignata sint, quia non est ita de posteriori vxore cogitatum, | cùm pararentur. Ecce igitur qualiter coniectura ducitur Iurisconsultus, vt existimet, sub nomine appellatiuo personam tantùm, non dignitatem cōsiderariconsiderari oportere. ad idem text. in l. Seio amico. in princip. ff. de annuis leg. Et Bald. sequitur Deci. in d. c. quoniam Abb. numer. 16. Ias. in l. diuortio. §. quod in anno. pen. col. ff. solut. matri. Andr. Tiraq. in l. si vnquam. C. de reuo. don. in princ. num. 104. facit optimus tex. in l. boues. §. hoc sermone. ff. de verbo. signi. notat Cremens. & in singula. 8. sed si testator nullam haberet tempore testamenti vxorem, legatum vxori relictum non tantùm primæ, sed & secundæ, aut tertiæ vxori debetur, cùm & actus hic sit fauorabilis: & ideò ita erit intelligendus, maximè cessante dicta coniectura affectionis eius vxoris, quam tunc habebat testator. Alexand. consil. 171. vol. 2. Paul. à monte Pico in l. Titia testamento. §. Titia. ff. de lega. 2. colum. 82.
Quintò, hæc conclusio, quam ex hoc Innocentij tertij responso colligimus, comprobatur
4
ex Iurisconsulto in l. quod principi. & in l. Augustæ. ff. de legat. 2. vbi, quod Augusto relinquitur, dignitati relictum esse censetur: quod verò Augustæ, non dignitati, sed personæ legatur: nulla sanè alia ratione quàm quod expresso vtrobique nomine dignitatis, alijs argumentis coniectamur discrimen maximum subesse: cùm dignitas eo nomine significata propria sit Augusti, non tamen Augustæ, quæ inde hoc nomen habet, quòd vxor Augusti sit. Et id Bart. animaduertit in d. l. quod Principi.
Sextò, ex his manifesta est ratio eius, quod notauit Abb. per text. ibi in c. dilecti. colum. 2. de foro compe. dicens, in re Ecclesiæ competenti actum censeri gestum nomine Ecclesiæ, siue exprimatur nomen proprium, siue appellatiuum. Et addit hanc esse communem opinionem, quæ insigniter probatur in hoc c. attẽtaattenta regula, quam ex eo post Abb. collegimus. Idem sentit Barto. in l. post mortem. §. 1. vbi ad hoc ipsum est expressus text. ff. quando ex facto tuto. Domi. in cap. si gratiosæ. ff. de rescrip. libro sexto.
Septimò, licet compromissum ad successores non transeat, nec ad hæredes. c. fin. de arbi. l. diem proferre. §. 1. l. sed si
5
interpellatum. §. fin. ff. eod. ti. tametsi compromissum factum sit à prælato super re ipsius ecclesiæ, etiam non facta successoris mentione, ad successorem transit. tex. & ibi Abb. in cap. præsentata. de testi. etiamsi factum sit nomine proprio prælati expresso: quod ibi adnotauit Areti. 1. colum. Quin & ipse illius c. conclusionem intelligo, etiamsi compromissum fiat inter Ecclesiam, aut prælatum, super re Ecclesiæ, & priuatum aliquem: nam quamuis hoc compromissum non transeat ad hæredes illius priuati, transit tamen ad successorem prælati: quia nomine Ecclesiæ censetur factum, quæ morte non extinguitur. c. si gratiosæ. de rescript. in 6. 12. q. 2. c. liberti. Nec placet Aretini sententia, quæ in d. c. pręsentata. scripsit illum textum procedere in compromisso facto inter duas Ecclesias, non inter ecclesiam & priuatum, ne cōtractuscontractus ipse sit inæqualis. Mouetur etiam ex d. l. sed si interpellatur. §. fin. vbi Bald. idem in hac quæstione asserit, ex eo text. qui probat, compromissum solui morte cuiusuis ex litigatoribus, quamuis ab altera duntaxat parte mentio hæredis facta sit: non enim conuenit quoad hæredes inæquale esse compromissum. Veruntamen lex illa locum habet, quando exconuentione partium datur inæqualitas: nos verò loquimur, quando ab ipsa lege deducitur hæc in æqualitas. Nec obstat, quòd contractus hic sit inęqualis: id etenim non est absurdum, si speciali ratione contingat, vt in hac specie constat: siquidem Ecclesia morte non extinguitur, & ideò nec compromissum ab ea factum extinguetur: at is, qui cum ea contendit, ac litem agit, morti subiectus est: & ob id si moriatur ante latam ab arbitro sententiam, cessat, & extinguitur compromissum.
Octauò, ab eadem radice infero, verum esse, quod Bald. scribit in c. 1. col. 3. de inuesti. in marit. facta. cui accedit Felin. in d. c. præsentata. colum. 1. ex quibus constat, facto compromisso in Hispaniarum regem dignitatis nomine expresso, eo mortuo minimè id munus successori competere: cùm ex compromittentium voluntate, & consensu electa sit industria, & prudentia ipsius Regis, non dignitatis qualitas. Sic econtrariò, si dignitas consideretur, parum refert nomen proprium exprimi. Bal. in c. 1. §. præterea. numer. 23. de prohibit. feudi alienat. per Frederic.
Nonò, inde rationem habet sententia Barto. qui in l. terminato. C. de fruct. & liti. expen. col. 2. dicebat, iudice reseruante sibi taxationem expensarum siue nomine tantùm proprio, siue appellatiuo, posse ab eius successore in iudicandi munus expensas taxari, ex dicta reseruatione. idem Bart. in l. ab executore. in princip. ff. de appella. notant nouiores in l. inter stipulantem. §. 1. ff. de verbo. oblig. facit ad id l. proponebatur. ff. de iudic. Hæc etenim reseruatio fit respectu muneris iudicādiiudicandi, & non priuatæ causæ, & ob id transit ad futurum iudicem ex successione.
Decimò, ab hac regula & illud procedit, an promittens obedire iudici, vel eius sententiæ stare teneatur successori ipsius iudicis obedire, aut sententię à successore latę
6
omninò parere, & stare, & gl. in c. 1. de his, quæ vi metúsue causa fiunt, & in c. ex tenore. de senten. excommu. asserunt, hunc iurantem teneri non tantùm ipsi iudici obedire, sed etiam successori. notat Abbas in cap. ad hæc. in 2. de appella. Alber. Ange. & Doct. in l. cùm apud. ff. iudi. solui. quidquid dixerit Franc. in dict. cap. ad hæc. in | intellectu dictæ gloss. capit. ex tenore. dicens eam esse ordinariam, & notabilem. Imò idem erit, si iuramentum hoc præstitum sit expresso nomine proprio ipsius iudicis. Abb. in d. c. 1. quod ex omnibus, quæ hactenus adduximus, manifestissimum est. Non obstat d. l. cùm apud. quam Bald. commendat in Rubri. de appellat. quaq́ue probatur stipulationem à Sempronio iudice iudicatum soluendi, non committi, si non soluatur id, quod iudex appellationis ab ipso Sempronio propositæ iudicaret. Quia non tam agitur de successore iudicis, quàm de iudice alterius audientiæ, & prætorij: & præterea ipse Sempronius absoluit, & licet condemnaret, non tamen esset locus stipulationi, nisi tractaretur de ipsius Sempronij sententia executioni mandanda. Barto. Paul. Castrens. Angel. & Docto. ibidem, quo fit, vt in hac præsenti quæstione nulla subsit ex illa decisione dubitatio.
Vndecimò, ex hoc text. Barto. in l. 2. ff. de reb. dub. infert intellectum ad gloss. ibi, quæ dixerat, legatum sacerdoti parœciali censeri relictum ratione ecclesiæ: est enim id verum, si legatum sit ab extraneo, secùs verò si ab ipsius presbyteri consanguineo, quod ibi cæteri Docto. concedunt.
Duodecimò, eidem rationi accedens glo. hîc, verb. pręsumitur. dixit, legatum
7
relictum prælato etiam ab extraneo valdè tamen amico, pręlato ipsi relictum videri, & pręsumi, occasione ipsius Episcopi, non Ecclesiæ. Cui conclusioni consentiunt omnes hîc. Nam & amicitia consanguinitati similis est, atque idem affectionis vinculum habet. l. nemo dubitat. ff. de hære. insti. iuncta l. si pater. C. ist. ti. Abb. in c. fin. col. 2. de postu. Abb. & alij in d. c. quoniam Abbas. Alcia. de præsump. regul. 1. præsump. 28. Hanc etiam opinionem gl. communem esse fatentur eam secuti Socin. col. penul. & Ludo. Lusitan. fol. 4. colum. 4. in l. 2. ff. de reb. dub. quibus addi debet glos. in lege, in testamento. ff. de fideicommis. liber. quæ singul. est secundum Hippol. in l. vnica. C. de rap. virgi. numer. 207. latè Andre. Tiraquel. in l. si vnquam. C. de reuocan. dona. verbo, libertis. numero 75. Catell. Crotta in verbo, Amor licitus. Est tamen necessaria amicitia maxima, vt non sufficiat quęuis glo. hîc. quam valdè commendat Barb. in c. cùm M. de constitu. nu. 14. notat Alcia. in l. latæ. §. amicos. ff. de verb. sign.
Postremò, ex his deducitur intellectus huius c. vt legatum
8
relictum Episcopo ab extraneo censeatur gratia ecclesiæ factum omninò, etiamsi expresso tantùm nomine proprio Episcopi conceptum sit. glos. hîc. verbo, nec est. quam Abb. & alij sequuntur magis communiter, tametsi Cardin. eam intelligat, quando vtrunque nomen fuerit expressum: quod non est admittendum. Is etenim, qui cessante affectione amicitiæ, & consanguinitatis legat Petro, quem scit esse Episcopum, censetur Ecclesiam ipsam, cui præest, considerasse. Quibus exactè perpensis, tex. hic probat, donationem factam à consanguineo etiam militi, factam censeri potius ratione sanguinis, quàm militiæ. l. tutor. §. quæ tutoribus. ff. de excusatio. tuto. Nec oberit l. hęreditate. ff. de castren. pecul. cùm in eo casu donatio facta fuerit consanguineo commilitone, post commilitium, id est, post initam militiæ societatem: vnde mirum non est, si militiæ contemplatione facta intelligatur, vt explicat Ioan. Cora. lib. miscel. 2. cap. 4.
Gloss. in verbo, secùs. quærit quare ex legato Ecclesiæ relicto quarta portio Episcopo debetur: at ex legato contemplatione personæ Episcopo relicto non debetur quarta portio Ecclesiæ, qua in re vltima ratio glos. melior est, secundum Abb. colum. penul. & idem sentiunt alij Doct.
Gloss. in verb. nec est, intelligit tex. in
9
legato, dicens secùs esse in donatione inter viuos, quasi donatio prædicta etiam ab extraneo facta, non debeat censeri facta contemplatione Ecclesiæ, sed personæ. Et licet hic sit sensus gl. ipse tamen Bern. ineptè mouit quæstionem, quippè qui præmittat magnam amicitiam inter testantem & Episcopum, ac demum dicat aliud esse in legato, quàm in donatione, cùm præmissa amicitia idẽidem sit in legato, quod in donatione, vt animaduertit Abb. col. fin. quinimò nec est vera gl. in principali opinione per text. hîc ibi, donatur: & ideò contrarium probant Hostien. Ioan. And. Ant. Imol. numer. 33. & Barb. num. 21. quibus suffragatur c. sancimus. 12. q. 2. Eadem verò gl. dum opponit contra hunc tex. c. sancimus. & alia iura, est intelligenda, vt dicta iura procedant in dubio, cessantibus argumentis, & coniecturis, ex quibus possit diuersum præsumi, secundum Abb. & communem.
Gloss. in verb. à propinquo, dicit quo ad decisionem huius c. consanguinitatẽconsanguinitatem ad quartum vsque gradum considerandum, cuius opinio communis est, vt asserunt Imol. hîc, nume. 38. & Petrus Perusi. in tracta. de quarta canoni. episco. c. 4. q. 3. idem notat gl. in c. 1. 12. q. 3. & in Authent. licentiam. per text. ibi. C. de epis. & cleri. Quibus autem non videt si res ista ex coniecturis tractanda est, satius esse hoc arbitrio iudicis relinquere? Ant. Barb. hîc, nu. 24. Sed an Ecclesiæ an prælati hæredibus incumbat probatio affectionis consanguinitatis, & contrariæ qualitatis, tractat Alciat. in d. præsump. 28. num. 7. Quæ verò portio ex his legatis quæ Ecclesiæ relinquuntur, aut rursus prælato gratia Ecclesiæ, competat Episcopo & Ecclesiæ, dubium est: sed tamen hæc bona sicuti aliæ res Ecclesiæ diuidenda sunt. dict. c. sancimus. Abb. hîc. colum. fin.
Gloss. verbo, quarta. probat presbyterum | alicuius ecclesię inferioris non dici de gremio ecclesiæ, quamuis sit ecclesia inferior in ea ciuitate, in qua adest ecclesia superior. & ad hoc ipsum commendat istam glos. Felin. in c. sicut. in 2. colum. 2. de simo.
Ex versicu. vltimo colligitur, legatum
10
relictum Canonico alicuius Ecclesiæ, etiam ab extraneo, integrè ipsi acquiri, non ecclesiæ. Aliud tamen dicendum erit, si legatum relictum sit Canonicis alicuius ecclesiæ, nam id ecclesię acquiri adnotauit Bart. in l. 2. ff. de reb. dub. ab illo text. sumens rationem ex eo, quòd legatum ciuibus ipsi ciuitati relictũrelictum censetur. idem Pet. Perus. in tract. de quarta canoni. c. 4. versi. Tertiò principaliter. hanc etiam opinionem asserit communem esse Barba. consi. 1. volu. 4. col. 16. quam defendit Lud. Lusita. in d. l. 2. Sed cōtrariamcontrariam sententiam, imò legatum relictum Canonicis alicuius ecclesiæ, ipsis Canonicis acquiri, non ecclesiæ, probat gl. hîc, verbo, nec est. cui similis est in c. Pontifices. 12. q. 3. quam dicit ordinariam Abb. in c. 2. colum. 3. de decimis. idem in c. 3. colum. 4. de probatio. Et probatur in c. per exemptionem. de priuileg. in 6. vbi aliud est eximere ecclesiam, aliud eximere Canonicos ecclesiæ. Vnde in hac quæstione, legatum relictum Canonicis, ipsis competit, non ecclesiæ. atque hoc ipsum notant Anton. Abb. colum. fin. Barbat. num. 23. post alios hîc. Socin. in d. l. 2. qui nu. 12. hanc opinionem asserit communem esse: quod etiam fatetur ibi Lusit. colum. fin. Nec obstat dicta l. 2. quia ibidem ab ipsis ciuibus tota ciuitas repræsentatur: à Canonicis verò non repræsentatur ecclesia, sed simul & à prælato, & ab alijs Clericis.
Hęc tamen opinio communis est ita intelligenda, vt ipsi collegio Canonicorum acquiratur hoc legatum, non Canonicis, vt singulis. idem sensit Barb. hîc, cui adhæret Feli. in c. auditis. de præscri. nu. 24. Abb. Card. hîc, q. 10. licet Soc. in d. l. 2. col. pe. post alios, quos ipse refert, tenere velit hoc legatum censeri relictum Canonicis, vt singulis: quod plurimum refert, nam relictum legatum Canonicis vt singulis, inter Canonicos ex æquo diuiditur, nulla considerata distinctione qualitatum: at legatũlegatum collegio Canonicorum est diuidendũdiuidendum, eo pacto, quo cætera ipsius collegij bona diuidi solẽtsolent, & plus vni Canonico, ꝗ̈quam alteri datur, habito respectu ordinis sacri, antiquitatis, alteriúsue qualitatis, cuiusq;cuiusque ex statutis ipsius ecclesiæ considerandæ. Imol. hîc, nu. 36. Conuenit denique inter Abb. Cardin. & Imol. ex hoc legato deberi quartam canonicam portionem Episcopo.
Loading...