Prima conclusio, Institutio, aut
† substitutio patris & filij per copulam, &, concepta, ordine gradus est non simul intelligenda, vbi ratio affectionis dictat, patrem prius admitti debere voluntate testantis: quod in simili probat
text. in l. Lucius. ff. de hæredi. insti. & in l. generaliter. C. de institut. & substitut. atque idem
erit in quibuscunque, qui simul copulantur in
aliqua dispositione, si prælationis ratio ab affectione testantis colligatur. Sic patre recipiente feudum pro se & filijs masculis & fœminis, ordine sexus prius admittuntur masculi, quàm fœminæ. text. in capit. 1. §. filia. de
succes. feudi. & in cap. 1. Episco. vel Abbatem.
Sed Bartol. conclusioni refragatur text. hic secundum Lanfranc. columna tertia. siquidem
aderat in hac specie ordo affectionis, & tamen
simul Alterocha & filius admittuntur: &
quāuisquamuis Socin. Antoni. Rube. & Fortun. in dicto §.
quidam rectè. conentur euertere huius capit.
inductionem varijs interpretationibus, nulla
tamen earum satis conuenit. Est etiam contrà Bartol. voluntas testantis ex eius oratione,
& verbis deprehensa, quæ ordini charitatis
præferenda est. Quin & text. in l. codicillis.
§. instituto. ff. de legat. 2. palàm probat institutis filio, & nepote, eos simul non successorio
ordine vocari: ex quibus tolluntur rationes
Barto. nam text. in dicto §. filia. propter naturam feudi procedit: cùm in feudis
† masculi
fœminis passim præferantur. Nam & idem
Barto. in l. & iurisiurandi. §. si liberi. ff. de ope.
lib. scribit, patre accipiente emphyteusim pro
se & filijs suis masculis, & fœminis, mortuo patre non præferri masculos fœminis. l. maximum. c. de libe. præte. sequuntur Barto. Saly.
in l. 2. C. de iure emphyteu. quæstio. 17. & ibi
Iaso. numer. 187. Anchar. consil. 125. Imol. in
capit. potuit, de locat. vltim. colum. & est communis opinio, teste Alberto Bruno in tract. de
statu. exclud. fœmi. artic. 8. quæstion. 22. qui
omnes & Socin. consil. 113. 2. colum. volum. 1.
& eius nepos Socin. consilio 133. numer. 25.
volum. 1. Anchar. in l. tres fratres. de pact. &
alij, quos referam in capit. Rainaldus. numero secundo, id intelligunt, refragantibus Salycet. & Lusitano in l. 5. ff. de reb. dubijs. nisi esset in ea regione, aut prouincia statutum, fœminas excludi extantibus masculis. idem notat Alex. cons. 119. nu. 8. libr. 5. & cons. 15. lib. 4.
optimè Carol. Molin. in consuetud. Parisi. §.
22. quæst. 26. numero 86. vbi asserit, hanc opinionem communem esse: dubius tamen an vera sit. sicuti etiam dubitauit in dicto consilio
decimoquinto, in additionibus ad Alexand.
quibus constat in dicto §. filia. non probari
hanc primam conclusionem. igitur Bart. opinio communiter reprobatur. vt asserunt Ias.
numero 18. Fortu. colum. 25. Galiaul. numer.
65. & Anton. Rube. fol. 5. column. 4. in dict. §.
quidam rectè. Decius consil. 236. column. 2. &
|
Alexan. consil. 22. colum. 3. volum. 3. Corneus
consil. 17. volum. 4. & Cæpola consil. Ciuil. 52.
colum. 2. ipse verò Bartol. etiam præmisso ordine charitatis admittendos censuit simul esse
eos, qui vocati fuerint per dictionem, vnà,
cũcum,
& similibus. Cui consensere ferè omnes in dicto §. quidam rectè. & Mathes. notab. 157. Adhuc tamen in hoc nulla procedit differentia:
nihil enim refert,
† fiat coniunctio per dictionem, cùm, an per dictionem, vna. tex. insignis
in dict l. si quis Titio. ff. de vsufruct. accrescen.
Ias. numer. 14. Anton. Rube. fol. 13. colum. 1. &
Fortu. in dict. §. quidam rectè. colum. 17. vnde
si ex ordine charitatis essent plures coniuncti
admittendi, seruatis ipsis gradibus, parum aut
nihil referret coniungi eosdem his, aut illis dictionibus.