PRæter alia, quæ maximè in huius
*
capitis interpretatione adnotari solent, ad examen adducitur
substitutio quædam à Raynutio
facta. Is etenim proprio testamento statuit, vt filiæ Adiectæ, si absque liberis moreretur, Alterocha, & soboles, quam
gestabat in vtero, eidem impuberi succederent. Cuius substitutionis ratione à iuris vtriusque professoribus quæritur, quænam isthæc
fuerit substitutio? atque ideò locus hic substitutionum tractatum exposcit, cui ipse libentissimè supersederem, cùm ob interpretum
hac in re indefessam concertationem, tum ob
materiæ amplitudinem, quæ vel est omittenda, vel diligentissimè tractanda. quorum primum minimè patitur hæc Raynutij substitutio: vltimum verò latissimos illos, miris ac festituissimis floribus refertos
IurisconsultorũIurisconsultorum
campos potiùs exigit, quàm hanc, vel alteram
iuris Pontificij sanctionem. Primus sanè, vt vel
ex minima parte propositæ quæstioni deseruiam, illud inquiram: num his Raynutij verbis liberi Adiectæ fuerint hæredes instituti,
aut potiùs substituti? Nec id temerè in controuersiam ducitur: cùm plurimum intersit
id scire: quidem filij Adiectæ substituti ex his
Raynutij verbis possunt mortua matre, eius
hæreditatem repudiare, & capere bona Raynutij, qui eos ex testamento vocauerit: quòd
si ab intestato succedunt matri, nec vocati sunt
ex substitutione fideicommissaria Raynutij,
non poterunt matris hæreditatem repudiare, & primi testatoris bona petere. Prætereà, filij Adiectæ vocati ab ipso Raynutio ad propria
bona ex fideicommissaria substitutione reuocabunt bona alienata per matrem, quæ
quidem bona fuere relicta in hæreditate Raynutij: alioqui non vocati per hæc verba, non
admittuntur ad reuocationem alienationis
factæ. l. vltim. §. penult. C. commun. de legat.
aliasq́ue vtilitates hæc disputatio habet, quas
passim Doctor. tradunt. Est sanè insignis
glos. in l. Lucius. in 2. ff. de hæred. instit. quæ
dixit, per prædicta verba filios non
† esse vocatos à testante, ex eo quod in conditione adiecta, fiat eorum mentio, non in dispositione:
hi verò, qui conditionibus adijciuntur, minimè vocantur in ipsa dispositione per ipsum
testatorem. l. si quis sub conditione. ff. si quis
omis. caus. testamen. l. si quis ita hæres instituatur, si legitimus. ff. de hæredi. insti. l. ex
facto etiam agitatum. ff. eo. l. qui duos. ff. de
reb. dub. l. vel singulis. l. qui duos. ff. de vulg.
& pupillar. substitut. quam quæstionem latè
disputat Anto. Corset. in repeti. ad Abb. dictione, substitutio, ac præ cæteris dictam glos.
dixere singul. esse Alexand. in l. ex facto. §. 1.
col. 2. & in §. ex facto. col. 2. ff. ad Trebel. idem
in l. Gallus. col. 3. ff. de libe. & posthum. dixit
eam celebrem & singu. Gali. in l. Centurio.
colu. 89. & ibi Ripa numero 159. ff. de vulg. &
Curti. Senior cons. 42. columna 7. vbi eam opinionem communem esse fatetur. idem asserunt Imol. in dict. l. Lucius. 3. colum. Alexand.
consil. 109. & consil. 202. & 188. vol. 2. Decius
cons. 207. Socin. cons. 62. vol. 3. col. 1. Zasius de
substi. c. vlti. col. 2. Catelli. Cotta in dictione,
filij in conditione. Sunt tamen, qui ab hac opinione recedant, ex verbis Iurisconsulti in
dict. l. Lucius. qui ita concepta institutione,
Titius frater meus mihi hæres esto, si Titius
hæres meus filium, filiamúe ex se natum, natamúe non habuerit, Stichus, & Pamphilus
serui mei liberi, & hæredes mihi æquis portionibus sunto. Respondit, Si frater decessisset priusquam hæreditatem adiret liberis relictis, non erunt hæredes Stichus, & Pamphilus: nam prudens consilium testantis animaduertitur. Non enim fratrem solum hæredem
prætulit substitutis, sed etiam eius liberos. Hactenus dicta lex, quæ plurimum destruit glos.
sententiam, vti tradunt Soci. in l. cùm Auus. ff.
de condi. & demon. fol. pen. Chassa. cons. 14. &
Fortu. in d. l. Gallus. in princip. col. 38. Corasius libr. 2. miscellane. c. 19. qui & alia pro hac
opinione adducunt, sat diligenter. Non tamen obstat communi sententiæ text. in dict. l.
Lucius. potest etenim aliquis admitti ad bona
ex voluntate testantis, & nihilominus ab intestato. l. conficiuntur. ff. de iure codicil. Quin
&
† communis opinio quibusdam adeò placet, vt eam veram esse existiment, etiamsi positi, ac nominati in conditione, expressim
|
à testatore grauentur, aut post eorum obitum,
aliorũaliorum fiat substitutio, cuius rei sit exemplum,
Instituo Titium meum hæredem. Et si Titius
moriatur sine liberis, aut ipsi Titij liberi moriantur sine filijs, substituo Sempronium. Nec
hoc vltimum fideicommissum valet, quippè
quòd ab eo, quem testator non honorauerit,
relinquatur. l. ab eo. C. de fideicommiss. Albert. in Rub. ff. de vulg. numero 93. Alexan. in
dict. l. Centurio. numero 94. idem Alexand.
consi. 105. vol. 1. Anchar. consi. 137. quorum opinio communis est, secundum Iaso. in dict. l.
Centurio. numero 57. & eundem consilio 35.
volum. 3. Deci. cons. 422. colu. 2. & cons. 270.
colum. 1. Soci. consil. 62. volum. 3. colum. vlti.
Curti. Iuni. consil. 43. numero 6. Alexand. consil. 221. 2. volum. & Socin. Iuni. in cons. 118. volum. 1. nume. 22. qui omnes eandem sequuntur. & Carol. Molin. in Alexand. cons. 64. lib.
5. Nec apud me dubium est, hanc sententiam
frequentiori calculo receptam fuisse, sicuti &
alij plures fatentur sæpissimè. Sed Bart. in d. l.
Centurio. numer. 37. contrariam sententiam
probat, ea potissimùm ratione, quòd ipsius
testantis voluntas fuerit, liberos instituti ex
testamento vocare, cùm ab eis fideicommissum reliquerit: alioqui non relicturus hoc fideicommissum ab eis, quos minimè honorauerit. Nam & coniecturis contrariæ
volũtatisvoluntatis,
præfatam opinionem communem cessare, frequentissimum est apud Docto. hanc controuersiam tractantes. Igitur opinio Barto. iure
procedit, cui subscribunt Alexand. cons. 64.
vol. 5. Anchar. cons. 74. Curti. consil. 45. col.
3. Socin. in dict. l. cùm Auus. col. pen. idem in
l. cum filiofamiliâs. col. 3. ff. de legat. 1. Curti.
Iunior consil. 16. colum. 3. Galiaul. in dict. l.
Centurio. col. 92. & ibi Ripa numero 167. Politus in tracta. de substit. titu. de compendiosa.
num. 30. & eodem tit. Zasius col. penult. Chassa. cons. 14. col. 2. quorum opinio facilius defendi potest quàm præcedens, inspecta præsumpta testatoris voluntate, quæ in testamentis primum locum obtinet.