Secunda conclusio. Substitutio
† facta vltimò
moriẽtimorienti indefinitè in hęreditate, vel fundo, tametsi vniuersaliter facta non sit, inducit
inter hæredes vel legatarios reciprocam substitutionem, quod probatur in d. §. Seia. quo
in loco Iurisconsultus in definitè verba refert,
& ex eo solùm rationem decisionis colligit,
quod vltimò morienti sit facta substitutio.
Quorsum, obsecro, à testatore fieret substitutio vltimò morienti, in fundo aut hæreditate, si in eius tantùm parte testator voluisset
substitutum admitti? Vnde verosimilius est
etiam in aliorum hæredum, aut legatariorum
partibus factam videri reciprocam substitutionem, & eam fideicommissariam, vt tota hęreditas, vel fundus ad nouissimum perueniat,
& ab eo ad substitutum. Hoc etiam probatur
ex alia ratione, nempe quòd in vltimis voluntarib. indefinita æquipollet vniuersali. l. si pluribus. ff. de lega. 2. l. si plures. ff. de legat. 3. Eandem secundam
conclusionẽconclusionem asserit Alex. consi.
11. vol. 3. in responsione ad quintum argumentum, dum dixit tex. in d. §. Seia. esse intelligendum, quando substitutio fit vltimò morienti
vniuersaliter aut indefinitè. Curti. iuni. in d. l.
pen. num. 15. idem consil. 43. col. 2. & consil. 11.
|
colum. 3. sensit Bart. in d. l. vel singulis. & in d. §.
Seia. dum seipsum retulit ad eundem §. Seia.
qui de indefinita substitutione loquitur. idem
adnotauit Viglius in d. §. vel singulis. Nec oberunt huic assertioni auctores, quos Ripa adducit in d. §. cùm ita. num. 18. quia loquuntur
quando substitutio fit simpliciter: non autem
quando fit indefinitè, vt constat ex Socin. consil. 249. colum. 6. volum. 2. & in dict. §. cùm ita.
2. colum. aut loquuntur,
quādoquando fit substitutio
post mortem plurium, quod statim tractabimus. Dicitur verò simpliciter facta substitutio
vltimo morienti, si his verbis pronuncietur:
Vltimo morienti, aut ei qui vltimus decesserit, substituo Titium: multò minus obstant
quæ Socin. notauit in l. Marcellus. §. vlti. ff. ad
Trebel. in fine. Sed si illi, quorum vltimo morienti est facta substitutio, sint positi in conditione, non in dispositione, non est locus huic
reciprocę substitutioni fideicommissariæ. Socin. in d. §. cùm ita. colum. 1. Curti. iunior consil. 33. nume. 8. quorum opinio ab his pendet,
quę in hoc c. diximus. §. 3.