Ex §. Decimo.

Ex §. Decimo.

SVMMARIVM.

  • 1 Legatum quibus formulis olim fieri solebat, & inibi de verbo lego.
  • 2 Legatario competunt actio personalis, & hypothecaria.
  • 3 Intellectus ad l. 1. ff. de leg. 1.
  • 4 Fideicommissario vniuersali quod remedium detur aduersus hæredem.
  • 5 An facta fideicommissi verbali restitutione, dominium directum transeat in fideicommissarium.
  • 6 Hæres agit petitione hæreditatis: Fideicommissarius autem fideicommissoria hæreditatis petitione.
  • 7 Specialis hypotheca pro legato à testatore constituta, non tollit ipsius legis tacitam hypothecam.
  • 8 Jntellectus ad l. fundus quem. ff. de annuis leg.
  • 9 Venditio facta in fraudem portionis legitimæ an reuocari possit?
  • 10 Jntellectus c. cùm contingat. de iureiur.
§. DECIMVS.
GLossa in verb. vsucapio: notat, legatario
1
competere actionem personalem ad persecutionem legati: qua in re, vt rem ipsam à radice deducamus, scire oportet antiquitus quasdam legandi formulas inductas fuisse, & ex qualibet earum certas actiones constitutas esse, constat: nam legato relicto per vendicationem, in hũchunc scilicet modum, do illi solidos centum, actio in rem legatario dabatur. Per damnationem verò relicto, damno te hæres dare illi centum, aduersus hæredem personalis actio proponi poterat. Per præceptionem illis verbis, Præcipuam Titius ex parte hæres rem illam percipito, iudicio familiæ herciscundæ agebatur. Ex sinẽdisinendi autem formula actio itidem ex testamento oriebatur, his sanè verbis propositis, Damno te hæres, vt illi permittas rem illam accipere. quæ omnia explicuit Theoph. in princ. Instit. de leg. & præmittit ibi Iustinianus. & in l. 1. C. comm. de leg. Vnde licet verbum, lego, in duodecim tabularum legibus, pro qualibet voluntate vltima deficientium accipiatur. l. verbis. ff. de verborum significat. à verbo Græco λέγειν, id est, desinere, quòd hæreditas ab vno in alterum desinat, authore Alciat. lib. 10. parerg. c. 1. ab hac tamẽtamen vltima, & apud veteres frequentissima legandi formula, peculiare est verbum istud particularibus legatis. Sed noua constitutio Iustiniani exæquauit legata fideicommissis, atq;atque
2
sublata harum formularum differentia, pro quibuscunque legatis easdem actiones concessit, ita sanè vt legata aliqua re mobili vel immobili ipsius testatoris, aduersus hæredem competat personalis actio. Item realis, eo quòd dominium rei legatæ transierit in legatarium. l. à Titio. ff. de furt. & præterea hypothecaria cōtracontra quamlibet aliam rem ipsius testantis. l. 1. C. comm. de legat. vbi post alios Iason, Doct. & præ cæteris Ripa in l. 1. ff. de lega. 1. nu. 38. l. 26. tit. 13. partita. 5. Vbi verò rei legatæ dominium ad legatarium ipso iure, mortuo testatore minimè transiret, solùm personalis & hypothecaria legatario conceditur, secundum communem, quam latiùs prosequuntur Doctor. maximè Alexand. Iason, & Iacob. de Nigris, in d. l. 1. Barb. hîc, nu. 53. & Guliel. Benedict. de legat. num. 146. mirum tamen est, cur legata fideicommissis dicantur exæquata cōstitutioneconstitutione Iustiniani, cùm ante Iustinianum idem statutum esset iure Ciuili. l. 1 ff. de legat. 1. nisi dixeris, ante Iustinianum id receptum esse à Iurisconsultis, non tamen Cæsarea constitutione diffinitum, quod Accursio, & Doctor. in dicta l. 1. omninò
3
placet, aut forsan d. l. 1. habuit authorem Iustinia num ipsum, sicuti ex codice Pandectarum vetustissimo deprehendit Francis. Duarenus, in l. iurisgentium. §. & ideò. ff. de pact. quamobrem illius primi capitis. ff. de legat. 1. nullum authorem ex Iurisconsultis nuncupauit Haloander. Sed & hoc ipsum reprobat Antoni. Augusti. libro 3. emendat. ad finem. dicens ex Pandectis Florentinis illius authorem esse Vlpianum lib. 67. ad edictum.
Quid in fideicommisso vniuersali? Et sanè officium iudicis fideicommissario
4
competit, vt hæres cogatur adire hæreditatem. gloss. recepta communiter in l. non est cogendus. ff. ad Trebell. adita autem hæreditate, vt hæres restituat, competit actio personalis ex testamento, & hypothecaria etiam conceditur. Bal. in d. l. 1. C. com. de leg. rei vendicatio verò | non datur, cùm ipse fideicommissarius non sit, donec fiat restitutio. l. facta. & l. restituta. ff. ad Trebel. Quòd si fiat realis restitutio, deinde agere poterit rei vendicatione fideicommissarius, aut Publiciana. glo. in d. l. facta. & ibi Doctor. communiter. Actio verò ista realis, erit vtilis ex vtili dominio, non directa ex directo. Alexand. & Ias. per text. ibi in l. 1. ff. ad Trebell. 1. lectione. num. 10. & 2. num. 20. contra Paul. Castr. ibi ea ratione, quod directũdirectum dominium penes hæredem manserit, adhuc facta cuiusq;cuiusque rei restitutione reali. Nec tamen Pauli sententia ratione destituitur, cùm dominium directum traditione transferatur. l. traditionibus. C. de pactis. Quinimò verbali tantùm restitutione facta, competere fideicōmissariofideicommissario actionem realem, sensit glo. in d. l. facta. qua actione poterit is agere contra quoslibet possessores, & detentores rerum, quæ sub fideicommisso comprehendebantur. idem Paul. Cast. in d. l. 1. in princ. ff. ad Trebel. & Carol. Mol. in consue. Paris. tit. 1. §. 22. quæst. 37.
Verùm, isthæc
5
omnia oportet diligentiùs distinguere, siquidem facta reali restitutione fideicommissario, actio realis vera, & directa competit, ac dominium directum in eum translatum esse constat ex dicta l. traditionibus. nec hoc negant Alexand. Ias. seu quisquam alius ex his, qui à Paul. Castrens. discessere. & concedit expressim Cor. in l. 1. C. vnde legit. Verbali verò tantùm facta restitutione dominium transferri in fideicommissarium, & actionem in rem probat glo. in dicta l. facta. Vtile tamen hoc dominium, & vtilem hanc actionem intelligunt Alexand. & Ias. in d. l. 1. in principio. quin & ipse Paul. in ea lectura, quæ communior est nobis, idem asserit, & esse hāchanc opinionem communem fatentur Soc. & Ripa in d. l. 1. in princ. Quæ quidem opinio ab eius assertoribus comprobatur authoritate gloss. in l. 1. ff. de bonor. possess. titulo generali, quæ de dominio vtili intellexit Iurisconsultum ibi dicentem, ad bonorum possessorem dominium pertinere, ipsa bonorum possessione admissa. Secundò, ea ratione, quòd penes duos dominium directum esse non possit eodem tempore. l. si vt certo. §. si duobus. ff. commodat. sed hæres etiam facta restitutione, est directus hæres. l. etsi sine. §. sed quòd Papinianus. ff. de mino. l. his verbis. l. ei qui soluendo. ff. de hæred. institu. Igitur fideicommissarius nondum habet dominium directum. Deinde & tertiò, quia directæ actiones non transeunt in fideicommissarium, etiam verbali restitutione facta, quod nemo negabit, ergo nec dominium directum. Quartò idem probatur à Iurisconsulto in dicta l. 1. ff. ad Trebel. in princ. referente verba Senatusconsulti, ex quo constat in fideicommissarium vsumfructum transire, quæ verba in eo sensu Ias. accepit, vt vtile dominium fideicommissario competat, sicuti vsufructuario. His tandem responderi potest, nec difficillimè: Nam opinio gloss. primo loco adducta non habet præcisam autoritatem, potissimum quòd aduersus ipsa Iurisconsulti verba loquatur: imò in bonorũbonorum possessorem transferri dominium directum, decreuit communis opinio in d. l. 1. C. vnde legi. quam ibi Alex. Dec. & alij defendunt. Secunda ratio deficit manifestè. Aliud enim est, hæredem scriptum esse directum hæredem: nam id refertur ad ius illud vniuersale, quod hæreditas repræsentat, non tamen ex hoc sequitur, ergo dominus est directus. l. si minor. ff. de acquir. hæred. Potest etiam contingere, quem esse dominum directum, vt vniuersalem, aliũalium verò directum itidem dominum alicuius rei particularis. l. 1. §. vltim. ff. de rei vend. Non obstat tertia ratio, quia actiones difficilius transmittũturtransmittuntur, quàm dominium. l. quis ergo casus. iuncta gloss. ff. de pecul. l vlt. §. sin autem sub conditione. C. commu. de legat. ergo non sequitur, actiones directæ minimè transeunt in fideicommissariũfideicommissarium, igitur nec dominium directum. Sed & quarta ratio penitus cessat, quia text. in dicta l. 1. non confert fideicommissarium cum vsufructuario: imò dictat in fideicommissarium transferri ius, & vsumfructum, in eo quidem sensu, vt sicuti dominium transfertur, ita & cum eo translatus sit vsusfructus. Et quòd communis sententiæ rationes cessent, constat ex alio, quòd facta per hæredem restitutione reali alicuius rei efficitur fideicommissarius illius rei verus, & directus dominus, quod negari non potest, & tamen adhuc actiones directæ, & nomen directi hæredis manent penes hæredem ipsum, proprijs denique rationibus destituta hæc opinio communis contrariam probari postulat, cui equidem suffragatur text. in §. sed quia. Instit. de fideicom. hæred. vbi nihil remanet penes hæredem restituta hæreditate, ergo nec directum dominium. Præterea non minus iuris habet fideicommissarius vniuersalis facta verbali restitutione, quàm particularis legatarius, absq;absque vlla restitutione. l. 1. C. comm. de leg. Sed legatarius efficitur dominus directus. l. à Titio. ff. de furtis. Igitur fideicommissarius vniuersalis erit directus dominus, atque ita à communi sententia dissentiunt Paul. Castrens. in lect. Bononiensi. Socin. col. 3. & Ripa num. 17. in d. l. 1. in prin. ff. ad Trebel. & Carol. in d. q. 37.
Cæterùm sicuti hæres
6
dominium ex solo hæredis titulo habens ipsarum rerum hæreditariarum, etiam ante acquisitam realem possessionem. l. cùm hæredes. ff. de acquir. posses. non agit hæredis iure rei vendicatione, sed petitione hæreditatis. Barto. in l. hæreditatis. C. de petit. hæred. nisi agat hæres ex titulo dominij, quem defunctus habuit, & in eundem hæredem transtulit, tunc etenim potest agere, etiam contra titulo possidentẽpossidentem, notatur in l. 2. | C. de petit. hæred. Iason in §. actionum. Instit. de actio. nume. 218. Sic & fideicommissarius vniuersalis, tametsi dominus sit post verbalem restitutionem non agit rei vendicatione, sed fideicommissaria hæreditatis petitione. l. vltim. ff. de fideicom. hæred. pet. vbi Bartol. & optimè Ias. in l. 1. columna 3. C. commun. de legat.
Eadem glo. dum subdit, actionem personalem tolli præscriptione triginta annorum, est intelligenda, attento iure Cæsarum: Secùs verò Regio iure, quo personalis actio tollitur viginti annis, hypothecaria triginta, & idem in alia qualibet actione reali, vel mista. Regia & Taurina lex 63.
Præter hæc ad perfectum huius glo. intellectum oportet tractare, an testatore constituente
7
fundum aliquem in pignus pro soluendo certo legato, per hoc sit recessum à generali hypotheca omnium bonorum testatoris. ex l. 1. C. comm. de leg. Et quibusdam placet hac speciali pignoris constitutione, non cessare hypothecam legis. Bal. in l. 1. C. com. de leg. 3. col. vers. quæro quid si testator. opt. text. in l. fundus quem. ff. de an. legat. quem ad hoc dixere sing. Rom. sing. 592. & Gul. Bene. hîc tit. de leg. & fideicom. nu. 152. quorum sententiam probat Ant. à Fano. in tract. de pig. 2. par. 4. membro. num. 157. Nam etsi locator domus specialem sibi hypothecam acquisierit ex cōtractucontractu, non cẽseturcensetur renũciarerenunciare legali hypothecę, quæ à iure cōstituiturconstituitur in rebus inuectis, & illatis. Faber, Ang. & Ias. in §. item Seruiana. Instit. de actio. nu. 67. Bal. in l. certi iuris. C. locati. pen. q. quibus communis aliorum cōsensusconsensus accessit, autore Anto. in d. tract. de pig. 4. membro. nu. 91. qui tamen falsò ad hanc sententiam allegat Dynum in d. §. item Seruiana. Cynum, & Sali. in d. l. certi. qui potius contrariam in hoc sententiam asserunt. Sed videamus an tex. in d. l. fundus quem. Bald. Rom. & aliorum opinionem rectè probet. Eius
8
hæc sunt verba: Fundus, quem paterfamiliàs libertis legatorum nomine, quæ in annos singulos reliquit, pignori esse voluit, ex causa fideicommissi rei seruandæ gratia petetur. Paulus notat hoc admittendum, & in alijs rebus hæreditarijs, vt & in eas legatarius mittatur. Hactenus Iurisconsultus, qui loquitur in vlt. par. tex. de missione causa rei seruandæ, quæ legatarijs datur ex tit. vt in possessionem legatorum, vt ibi adnotauit gl. non de iure pignoris, aut hypothecæ à testatore constitutæ. Præterea legalis hypotheca pro legatis à Iustiniano fuit inducta. l. 1. C. communi. de leg. nec de iure pandectarũpandectarum erat constituta. Igitur non potest d. l. fundus. hanc opinionem rectè probare, cui obiectioni tacitè respondet Rom. ex pandectarum iure fuisse etiam inductam tacitam hypothecāhypothecam pro legatis. l. creditorib. vbi Bart. ff. de separat. sed illa decisio loquitur de hypotheca iure prętorio competenti ex titulo, vt in posse. leg. tex. & ibi gl. in l. si postquam. C. vt in poss. leg. gl. in l. is cui. §. postquam. ff. vt in poss. leg. Paul. Cast. in d. l. 1. C. com. de leg. tametsi Cyn. ibi. 4. oppos. scripserit idem quod Bart. in d. l. creditoribus. Potest sanè nihilominus ex Iurisconsulto in d. l. fundus. colligi opinio Bald. & Roma. quandoquidem constat, per specialem hypothecam testantis, non tolli illam missionem, quæ iure fieri potest in possessionem aliorum bonorum. Est tamen dubiũdubium, an legans vel promittens centum aureos, aliamúe quantitatem super fundo Semproniano, videatur pignus illius fundi constituere pro solutione legati? qua in re Bart. in d. l. fundus. respondit, pignus censeri constitutum. Ias. in l. 2. num. 45. C. de iure emphyt. Curt. iunior in l. vltim. §. vlt. ff. de contra. emptio. Ioan. Faber in d. §. item Seruiana. col. vlt. de action. idem Bartol. in l. codicillis. §. instituto. ff. de legat. 2. quamuis hæc promissio temporalis sit, non perpetua, cōtracontra Guidonem Papę, decisio. 432. qui in perpetua pensione, non in temporali, præmissam opinionem admittit, sed tamen in vtraque idem procedit, quod probatur ex verbis ipsius contrahentis, aut legantis, quæ hypothecam apertissimè demonstrant. Secùs tamen erit, si promittens, aut legans diuersa oratione vtatur in hũchunc modum, Lego aut promitto centum ex fundo Semproniano: non enim videtur pignus ex hoc constitutum, licet ad solutionem illius quantitatis fuerit designatus ille fundus. glos. & Bartol. in l. Caius. ff. de annu. lega. per illum text. idem Bart. in l. Lucius. ff. de alimen. lega. vbi est speciale in alimentorum legato, vt eius fauore pignus censeatur constitutum. idem Ias. in d. l. 2. num. 45. Faber in d. §. item Seruiana. col. vltim. à quibus in hoc dissentit Curtius in dicto §. vltimo. maximè dubius in eo discrimine, quod fit, an dictum fuerit super tali fundo, an tali fundo. Item in eo, quod diximus speciali quodam alimentorum fauore ex his verbis, Promitto decem annua pro alimentis ex fundo Semproniano soluenda, hypothecam induci. Sed sanè in primo dubio propria sermonis interpretatio videtur differentiam probare, & constituere, præsertim considerata Iurisconsulti decisione in dicta l. fin. §. vltim. vbi manifestum est, hypothecam non constitui, si quis promittat alteri centum annua ex tali fundo. In altero autem dubio ex glo. Bart. & alijs apparet specialiter id priuilegium alimentis concessum esse. idem Roma. notat in consil. 338. Fel. in cap. ad audientiam. in 2. nu. 6. de rescript. Bapti. de sancto Seuerino in tractat. de pensionibus. q. 9. Paul. de Castr. consil. 338. col. penult. libro 1. Guid. Pap. q. 576. Gigas de pensionibus. q. 44. tametsi Ant. Fanensis dict. membro 4. num, 164. versic. vicesimus tertius casus. & idem Hier. Gig. de pensionib. q. 51. num. 17. nihil esse speciale in alimentis asseuerent, sed regulare esse id hypothecæ ius | quibuscunq;quibuscunque annuis pẽsionibuspensionibus, pro quarum solutione certus fundus, certáue res designata fuerit. Et cùm hi Doctores præcipuè eorum opinionem probent, non facta verborum distinctione authoritate Bart. in d. l. fundus. & is loquatur eo casu, quo super certo fundo, certáue re fit promissio, & constitutio pensionis, non temerè eorum sententiam ad Bartoli verba referemus.
Glossa verb. deducendas, tractat,
9
an alienatio facta per parentes in fraudem portionis legitimæ, quæ filijs debetur, reuocari possit, in quo constat alienata per libertum in fraudem legitimæ patrono debitæ reuocari. lege vltim. ff. si quid in fraud. patro. quam ad portionem legitimam filijs debitam induxit Roma. sing. 610. sensit & idem Bart. in l. non vsq;vsque. ff. si quis à paren. fue. man. Sed text. in d. l. vlt. locum sibi vẽdicatvendicat principaliter in filio arrogato, cùm non fiat arrogatio nisi contracta fiducia, & legitima arrogati, quasi ex contractu debita sit, vt inquit Baldus in l. 2. C. si quid in fraud. patron. Vnde nulla querela, nulla reuocatoria competit filio in bonis patris, oneroso titulo alienatis. Bart. in l. hæreditarium. ff. de bonis auct. iud. poss. gloss. Bart. Bald. Salic. Angel. & Paul. in d. l. 2. Henric. hîc. 3. colum. & alij, quos Barb. hîc refert num. 36. Suarez in l. quoniam in prioribus. 16. ampliat. C. de inoffic. testam. Ioan. Andr. Cardin. Calde. & Abb. in cap. cùm contingat. de iureiuran. quorum opinio communis est, sicuti asserit Carol. Mol. in consuetud. Parisien. titul. 1. §. 8. glo. 3. q. 3. optimus tex. in l. Papinianus. §. quarta. & ibi Bald. ff. de inoffic. testam. à qua sententia non admodum licet discedere, & ideò eam intelligo veram esse, nisi emptor esset particeps fraudis, tunc etenim rescindi posset isthæc venditio. Bart. in d. l. non vsque. Alex. in additionibus ad Bald. in d. l. 2. Carol. Molin. in d. q. 3. Ioann. Lupi. in c. per vestras. de donat. §. 17. ad finem. Secundò potest ita intelligi opinio communis, vt etiam cessante emptoris fraude venditio reuocetur, quando facta fuit minori, quàm iusto precio: est enim donatio quædam ex ea parte, quæ iusto precio deest, & ideò ad illam vsque quantitatem reuocabitur tanquam donatio inofficiosa. sensit Bartol. in dicta l. non vsque. Bald. in l. 1. col. antepen. C. de inoffic. donat. Tiraq. in l. si vnquam. C. de reuocand. donat. verbo, donatione largitus. num. 9. Alex. in specie consil. 55. col. 2. vol. 1. dicens hoc ipsum omnes asserere. Tertiò, eadem venditio à filijs reuocari eodem iure poterit, quando solutio precij conuenti non constat aliter, quàm per confessionem patris. l. si fortè. ff. de castr. pecu. & in hac specie Platea in §. item si quis. Instit. de inutil. stipulat. Iason in l. si arrogator. ff. de adop. num. 24. senserat Bar. in l. cùm quis decedens. §. codicillis. ff. de legat. 3. Alexan. in l. sæpe. ff. de re iudic. col. penult. Carolus Molin. in d. q. 3. Cæpola cautel. 36. Quartò eadem venditio reuocabitur, si præter fraudem probata fuerit eius simulatio, & fictio aliquot quidem coniecturis. gloss. hîc, & Barb. num. 37. quid enim si in morte fiat venditio hæc suspectis personis? certè simulatio præsumetur. glo. insignis in c. de his. de sepult. quam Barb. hîc existimat singularem esse. Vnde fortassis in hac controuersia iure probari poterit, non esse filium ex iustis nuptijs natum peioris conditionis, quàm arrogatum, nec minus iuris habere quàm patronum. Siquidem in his casibus, in quibus ipse dixit, filium agere posse ad reuocationem alienationis, patronus, & arrogatus erunt ad eandẽeandem admittendi, non in alijs, nec secùs quàm filius legitimus, & naturalis admittatur. quod post huius operis secundam editionem video placuisse quibusdam, qui quæstionem istam diligentissimè tractauerunt. Nec nos alia ratione quatuor casus distinximus, quàm vt ferè idem probaremus, non temerè sequuti, quæ veteres authores hac in re scripsere. Quinto, licet in Epitome de matrimonijs. 2. part. cap. 8. §. 6. 14. num. dixerim, bona parentum non esse subiecta titulo, seu iuri hypothecæ pro filiorum alimentis: Si tamen parentes totum patrimonium alienauerint, ita vt nulla supersint bona, ex quibus alimenta percipere possint filij, non iniquum erit, quoad alimenta præfatam alienationem reuocari, non iure hypothecæ, sed veluti facta in fraudem alimentorum, quo quidem casu oportet animum fraudandi probari. l. qui autem. ff. quæ in frau. credit. l. patronus. ff. de probat. aut aliam causam, quæ ipsam alienationem suspectam reddat, nempe si à matre sit dotis alienatio facta, etiam cum iuramento, erit etenim reuocanda vsque ad alimenta filijs præstanda, quæ aliunde exhiberi non possint. Imol. col. 6. & Alciat. num. 22. in d. c. cùm contingat. Faber in princip. Instit. quibus ali. licet, vel non. Ioan. Igneus in l. 1. §. si vir aut vxor. ff. ad Sillani. num. 150. atque hoc pacto est intelligenda gloss. vltima. in d. cap. cùm contingat. quæ illum tex. dicentem alienationem rei dotalis iuramento firmatam validam esse omninò, nisi in præiudicium alterius, quàm alienantis facta sit, præiudicium istud in creditoribus, & filijs considerans apertissimè intellexit. Nam aliter filij non possunt rescindere alienationem à matre factāfactam, ex eo solùm, quòd ei essent successuri ab intestato, cùm hoc præiudicium non sit principale, & ideò non est sufficiens ad hoc, vt contractus retractetur. glo. in c. quamuis pactum. de pact. in 6. in fine. quam commendant Doctor. ibi, & maximè Georgius nu. 54. dixit auream esse Felin. in c. si diligenti. numero 32. de foro compet. eandem idem Felin. allegat in capit. cùm M. de constitu. numero 29. facit ad idem text. in l si quis nec causam. ff. si cert. petat. vbi Ias. & insigniter Martin. ab Azpilcueta, in c. si | quando. colum. 77. de rescript. Nec tamen illud prætermittam, posse non incongruè gloss. intellectum in d. c. cùm contingat. procedere, quando res illa dotalis ex aui substitutione, aut alia quauis dispositione deberet ad filios alienantis peruenire: sat enim constat, nec eo casu alienationem validam esse in præiudicium filiorum. Ita Ioan. Andr. Imol. col. 5. & Alcia. num. 27. in d. c. cùm contingat.
Sunt & in hoc capite aliquot Bernardi glossemata, quæ non indigent diligentiori examine, quàm vt ad verbum relegantur: qua ratione ea omittere libuit, ne lectorem grauemus expositionum, & conclusionum repetitione.
Loading...