EX hoc capit. §. cùm autem. primùm apparet, Cardinalem plurima addidisse sententiæ
† latæ
per iudicem inferiorem, cùm tamen iudicis officium in appellationis iudicio sit, pronunciare, malè aut bene
appellatum fuisse. l. eos. C. de app. Sic etenim inquit Imperator,
Cùm super omni causa interpositam prouocationem, vel iniustam tantùm liceat
pronunciare, vel iustam. Quamobrem videri potest, hanc sententiam Cardinalis aduersus illam decisionem latam fuisse. Id tamen receptissimum est, dictionem illam, tantùm, non
excludere ea, quæ sunt propria ipsius actus.
Clemen. exiui. §. cùm autem. de verbo. signifi.
quem text. dicit esse peregrinum Ioan. Anani.
consi. 36. idq́ue passim Docto. notant. Ille igitur iudex, qui causam appellationis tractat, id
potissimùm curare debet, vt malè, vel bene appellatum fuisse pronunciet: & præterea poterit condemnare non condemnatum, si natura
litis, & causæ hoc ipsum exposcat,
atq;atque eadem
ratione addere primæ sententiæ ea quæ à iudice omissa fuêre. cap. cùm Ioannes. vbi Antoni. Abb. & alij, de fide instrumen. l. cùm apud.
ff. iudi. solui. glos. in l. in summa. ff. de re iudic.
text. hic in quo & amplius probatur, iudicem
appellationis posse primam sententiam reformare in his, quæ illa sententia vel omiserit, aut
perperàm diffinierit, etiam nemine petente.
Hic siquidem tutor non petierat deduci quartam bonorum portionem Iure naturæ debitam Adiectæ, sed tantùm quartam Trebellianicam ex fideicommisso: & tamen Cardinalis propria sententia iussit legitimam portionem Adiectæ debitam deduci: quod præ cæteris notant Abbas hîc, & Felin. in d. c. cùm Ioannes. nume. 13. procedit tamen, quando ex actis
in iudicio constat hoc ius litigantis. Poterit
namque iudex, nemine petente, in his quę sibi
vt iudici manifesta sunt, propriam sententiam
dicere, id est, ius reddere litigantibus. text. hîc
adnotante Innoc. glos. in cap. peruenit. vbi Antoni. Abb. & Burgens. col. 2. de empt. & vendi.
Felin. in c. de quarta. colum. pen. de præscript.
dicens esse ad hoc singularem & vnicum tex. in
d. c. peruenit.
idẽidem Feli. latè in c. cùm ordinem.
de rescrip. nu. 11. probat c. cùm olim. de verbo.
signifi. gl. celebris, & ibi præ cæteris Ias. in l. vbi
pactum. C. de transact. Deci. in c. si duobus. de
appella. col. pen. & in cap. ad hæc. in 3. eod. tit.
Balb. de præscrip. 1. part. q. 8. notant alij Doct.
quos citat Ripa in l. 4. §. hoc autem iudicium.
ff. de dam. infect. nu. 28. optimus text. in c. bonæ. in 1. de post. præla. modò ex iuris communis sanctionib. id ius
litigātilitiganti competat, secùs si
expriuilegio: id enim
allegandũallegandum omninò est, &
ex eo petendum. Anto. Burg. in c. cùm dilecti.
col. 4. de emp. Quæ omnia sunt ad praxim deducenda eo casu, quo saltem generaliter ipsius
libelli verbis comprehenduntur. Vnde valdè
vtilis est illa clausula, Peto mihi iustitiam reddi & exhiberi. Ex his
tamẽtamen infero intellectum
ad text. in dict. c. cùm dilecti. nec enim ibi iudex superior potuit iure supplere omissa ab inferiori iudice,
ꝗaquia precij iusti defectus qui in eo
facto resarciri ab emptore poterat, aduersabatur petitioni venditoris, qui restitui
rẽrem præcisè
|
petierat, vt ibi animaduertit Burgen. num. 34.
Cuius intellectus licet planè procedat, non tamen excludit sententiam Abb. ibi, qui in hoc
cap. notat non posse iudicem, apud quem tractatur, nullam fuisse sententiam ab inferiori
iudice latam,
eandẽeandem reformare ex actis, quando simul & processus fuit nullus, atque eas esse
partes iudicis asserit. vt eam
sentẽtiamsententiam nullam
fuisse pronunciet. idem notauit Barb. in c. in
literis. nu. 16. de offi. delega. dicens ad hoc esse
tex. vnicum & singularem in d. c. cùm dilecti.