Hæc verò conclusio,
† quam ex hoc c. collegimus, procedit, quando voluntas testantis licita est, quòd si illicita sit, seruanda non est. gl.
hîc, quæ secundum Abb. in hoc text. probatur,
dum dicit, executores testamentarios esse cogendos, exequi vltimam defuncti voluntatem
per Episcopum, etiamsi testator interdixerit
Episcopo hanc coactionem. Ea etenim prohibitio illicita est, & ideò non est seruanda. ex
quo Bald. scripsit in l. Lucius. in 2. §. vltim. ff. de
legat. 2. minimè derogari potestati Episcopi,
ad quem ex negligentia erat deuoluta executio testamenti paterni, etiamsi filius patris hæres in proprio testamento mandauerit, vltimam patris voluntatem per quosdam certos
executores ad effectum deduci. quod Bald.
probat ex §. Damæ. eiusdem l. Lucius. imò nec
potest testator prohibere, Episcopum exequi
vltimam voluntatem, negligentibus executoribus, & elapsa dilatione iuris, ea eadem ratione per istum text. quem in hac specie notat
Barb. hîc. numero 4. contra Anchar. quamuis
Abb. in legatis, quæ pia non sunt, idem asserat,
quod Anchar. posset tamen testator euitare Episcopi iurisdictionem in executione vltimæ
voluntatis, si in casum negligentiæ alios executores prioribus & negligentibus substituerit, sicuti ipse notaui in capitulo 3. huius titu.
idem erit, quando testator expressim voluit
tẽpustempus datũdatum executoribus à iure, eis minimè obesse, nec currere, sed liberam eis executionem relinquat, vt cùm voluerint, exequantur eius vltimam voluntatem. Bald. in l. 1. ff. de legat. 1. idem Bald. in l. nulli. C. de Episcop. & Cleric.
Abb. in c. nos quidem. ist. tit. 2. colum. Barb. in
c. Ioannes. ist. tit. colu. vltim. Gualdens. de arte
testandi. tit. de execu. caut. 6. facit in argumentum, leg. sed si ante. ff. ad Trebell. Sic etiam testator poterit executoribus dilationem datam
à iure prorogare. Bal. consilio 301. volum. 2. &
Franc. à Rip. in l. nemo potest. vlt. col. ff. de lega. 1. sed & si testator. in specie designauerit,
ꝗdquid
sit agendum de pecunia, aut re legata, eo casu,
quo prima eius iussio non fuerit ob negligentiam executorum ad effectum deducta, nec
possit modò in eandem causam expendi, minimè poterit Episcopus illam voluntatem mutare. Barto. in l. liberto. §. Lucius. ff. de annu. lega. non enim ita temerè mutanda est testantis
voluntas, cùm à solo Romano Pontifice, aut
supremo Principe,
† possit derogari vltimis voluntatibus. Clem. quia contingit. de religio.
domi. l. legatam. ff. de administr. rer. ad ciuita.
pertinen. Imò à Tyberio non potuit im petrari, vt legata pecunia Trebianis in opus noui
Theatri, ad munitionem viæ transferretur, vt
scribit Suetonius in Tyberio capit. 31. tradunt
ad hæc plurima Felin. numero 17. & Deci. numero 11. in c. cùm accessissent. de consti. Rochus de iure patro. verbo, construxit. qu. 11. &
verbo, honorificum. numero 7. & 8. Nec sufficiet consensus hęredis, vt mutetur in totum vltima testatoris voluntas per Episcopum, etiam in alicuius Ecclesiæ constructione, aut erectione constituta. Card. quæst. 5. Imo. colu.
4. in di. Cle. quia contingit. Feli. in dict. c. cùm
accessissent. numero 19. Rochus dicto verbo,
cōstruxitconstruxit. q. 14. optimus tex. in l. si ego. ff. de iure doti. Sunt sanè qui opinentur, autoritate Episcopi posse
vltimāvltimam voluntatem testatoris mutari, si nondum est executioni mandata: plura
enim licent ante executionem actus, quæ post
eam minimè permittentur. lege, patre furioso. ff. de his, qui sunt sui vel alien. in c. quemadmodum. de iureiuran. qua ratione in hac specie asserunt hanc conclusionem Imo. in l. 1. colum. 3. ff. de condi. instit. Hippo. singul. 194.
Felin. in c. super his. col. 2. de accusat. Ioan. Lupi. in repeti. Rubr. de donatio. §. 47. colum. 4.
quibus hic Canon obstat, quo iniunctum est
Episcopis munus compellendi executores testamentarios ad seruandam exactissimè defuncti voluntatem. Ecce igitur, qualiter ante
eius executionem ad Præsulis curam spectat
obseruare testantium voluntates, non mutare. & idem colligo ex his, quæ adnotauit Guido Papæ decision. 556. Nec tamen inficior,
decreto & autoritate Episcopi posse pecuniam à testatore in certum vsum pium, non ita
necessarium destinatam expendi in alium itidem pium vsum, magis Reipublicę Christia|
næ, ac religioni necessarium, cui necessitati aliunde subueniri nequeat, absque maxima difficultate. text. in l. penultim. ff. de oper. public.
quem ad hoc ipsum eleganter induxit Ioannes
ab Imola in dict. colum. 3. quo pacto possunt
intelligi plura, quæ congessit Bertachi. in tracta. de Episco. 4. parte. 4. lib. numero 52. & sequen. & plerique alij eandem tractantes controuersiam.