Ex §. secundo.

Ex §. secundo.

SVMMARIVM.

  • 1 Litis contestatio in causa appellationis an sit necessaria?
  • 2 Filius potest absque iusta causa ex consensu proprio exhæredari.
  • 3 Latè discutitur, vtrum portioni legitimæ possit apponi grauamen ex consensu filij.
  • 4 Intellectus ad Regiam legem 27. Tauri.
  • 5 Portio legitima an sit deducenda in vna tantùm re, vel ex omnibus hæreditarijs rebus.
  • 6 Donatio simplex ab initio valida non imputatur filio in legitimam, quod latè ibidem tractatur.
  • 7 Donatio facta filiofamiliàs ad consequendos sacros ordines non imputatur in legitimam. authore Fabro, à quo dissentio.
  • 8 Regiæ leges 26. & 29. inter Taurinas constitutiones explicantur.
§. SECVNDVS.
GLossa in verb. contestata. colligit litis contestationem esse
1
necessariam in causa appellationis, non obstante primi iudicij contestatione: quia prima contestatio fuit facta propter principale negotium, & propter ipsam petitionem primam. Hæc verò contestatio quæ fit in causa, & iudicio appellationis ad illam pertinet controuersiam, quæ tractat de iniquitate, & iustitia sententiæ, à qua fuit appellatum. Verùm, hac in re duo sunt præcipuè consideranda. Primum in appellatione ab interlocutione iudicis, non esse litis contestationem necessariam. text. in capit. interposita. §. vltimo. de appellati. vbi Doctores vnanimi consensu hoc ipsum tradunt: nam in exceptionis quæstione litis contestatio necessaria non est. gloss. Abb. Cardi. Imol. & communiter Docto. in c. prudentiam. §. sexta. de offi. deleg. Franc. in dict. §. vltimo. contra gloss. ibi. Deci. dicens hanc opinionem esse communem in c. per tuas, de appellat. 2. colu. Igitur nec in appellatione ab interlocutione litis contestatio requiritur: idq́ue est ab omnibus receptum. Secundum, licet in iudicio appellationis, præmissa in primo litis examine contestatione, altero litigantium absente non sit necessaria contestatio. l. vltim. §. illud. C. de temp. appel. d. c. per tuas. vtroque tamen litigante præsente non est procedendum ad diffinitionem causæ, nisi præuia litis contestatione: nec sufficit primi iudicij contestatio. tex. hîc, ex quo id notant Abb. & Docto in dict. c. per tuas. à contrario sensu. vbi Docto. id asserunt communiter. Barto. in d. §. illud. Bal. in l. 1. ad finem. C. ne liceat tertiò prouocare. Potest tamen non temerè dici non esse hanc contestationem præcisè necessariam, si à nullo ex litigantibus petatur: videntur etenim eam remittere, quod eis licet in appellationis iudicio: atque ita communem sententiam interpretāturinterpretantur FrāFran. in 8. casu. & Dec. in d. c. per tuas.
Colligitur prætereà ex hoc tex. iuncta glos. legitimam portionem, quæ filio debetur, nullum grauamẽgrauamen pati. celebris est decisio in l. quoniam in prioribus. C. de inofficioso testamen. in cuius interpretatione non omittam discutere, an pater ex consensu
2
filij possit grauamen aliquod portioni legitimæ apponere? Nam quibusdāquibusdam videbitur hoc fieri posse, ratione deducta à l. vltim. C. de pact. qua licet pactum inire super futura successione ex consensu illius, cui est succedendum. tex. ad idem l. non putauit. §. si quis sua manu. ff. de bono. posse. contra tab. quo probatur, filium posse vel tacitè consentire proprię exhæredationi. vnde gloss. in lege, si quando. §. & generaliter. C. de inoffi. testament. scripsit consentiente filio, valere omninò eius exhæredationem. Quam sententiam approbant ibi Cynus, Fulgosi. Salycet. & Paul. idem notat Alexand. in l. si quis posthumos. §. 1. ff. de liber. & posthum. imò idem erit in præteritione, vt eadem gloss. fatetur, & vtrumque probat Imol. in l. filio præterito. numer. 58. ff. de iniust. rup. Alex. Deci. numero 8. & Curti. Iunior numero 49. inuito ibidem Ias. in l. posthumo. C. de bono. poss. contra tab. Et licet non desint qui ab opinione gloss. discedant, tamen Bart. ibi eam approbat, & hæc est communis opinio, secundum Nicol. Boêri. decis. 14. colum. 3. & Rodericum Suares in d. l. quoniam in prioribus. 10. extensione. quam præter alios sequitur Alex. in Authentic. non licet. 2. col. C. de liber. præ. Nec erit necessarium in exhæredatione hanc causam exprimere, quòd filius consenserit, si pòst iste consensus probetur: vt animaduertunt Salyc. & Ias. in d. §. generaliter. nu. 8. Imol. in d. l. filio pręterito. num. 58. Alex. in d. Authen. non licet. & Suares in d. limita. 10. cōtracontra Bar. Raph. & Paul. in dict. §. & generaliter. quorum opinio facillimè euertitur ex eo, quòd Iustiniani Nouella, vt cùm de appe. cogno. §. causas. exigens exprimi causam exhęredationis, minimè procedat, quādoquando filius exhęredationi cōsensitconsensit, sed quando inuitus exhæredatur. Ex quibus | apparet, hanc opinionem communem probari in d. §. si quis sua manu.
Porrò tunc erit huic sententiæ communi locus, quando filij consensus in ipso actu exhæredationis fuit præstitus: nam secùs esset, si ante ipsum actum esset pactum ad effectum non succedendi, quod non valet. l. pactum. C. de pact. l. pactum. C. de collationibus. Sicuti parum prodest post testamentum idem consensus præstitus iam orta querela inofficiosi testamenti, cuius exercitium non impeditur per pactum inter patrem & filium. tex. in d. l. si quando. §. illud. secùs verò, si ipsi exhæredationi consensus pręstetur tempore quo fit, impedit enim tunc querelam oriri. Sic sanè Ioan. ab Imol. communem opinionem tutatur in d. l. filio. num. 58. ipse etiam exigerem consensum filij expressim, vel ex aliquo actu approbante exhæredationem omnino deductum. per tex. in d. §. si quis sua manu.
Verùm, vt id
3
quod quæstio principalis requirit, expediamus, ex his colligere licet, grauamen addi posse legitimæ portioni consentiente filio, quam assertionem non est ausus fateri Ioan. Lupi. in repet. Rubr. de donat. inter vir. & vxor. §. 47. colum. 2. nec itidem Roder. Suar. latiùs eius disputationem tractans in d. ampli. 10. Ego verò aliquot proponam, quæ huius controuersiæ partim diffinitionem attingant, partem eius cognitionem aperiant.
Primum, pactum initum inter fratres consentiente patre, iuxta ipsius testamenti dispositionem, validam efficit grauaminis adiectionem in fauorem filiorum, aut liberorum ipsius testantis constitutum, non reuocato consensu patris ante eius obitum. l. vlt. C. de pact. ex qua hoc optimè probatur.
Secundum, grauamen legitimæ portioni additum, validũvalidum est filio, etiam viuente patre, consentiente ac paciscente, iuramento præstito, etiamsi hic consensus sit præstitus post testamentũtestamentum. arg. capit. quamuis pactũpactum. de pactis. in 6.
Tertium, filius post mortem patris liberrimè potest grauamini consentire. l. si quando. §. illud. C. de inoffic. testam. l. 6. titu. 8. par. 6. & hęc sanè tria axiomata, quæ proposuimus, concessit Rodericus Suar. d. 10. extensione.
Quartum, ego libenter concederem posse à parente grauamen portioni legitimę apponi consentiente filio, etiam viuente patre, quādoquando id grauamen tendit in fauorem descendentium ab ipso testante, vel alicuius eorum, nec tamen excludit ipsius filij consentientis liberos: quo fit, vt in legitima consentiente filio, possit absque Regia licentia primogenium cōstituiconstitui: quod Ioann. Lupi. d. §. 47. tetigit, nec tamen id ausus fuit diffinire.
Quintum, inde
4
infertur fortiori ratione, posse grauamen adijci legitimæ portioni ex consensu filij, cui pater compensationem grauaminis in his regnis tertiam & quintam bonorum partem prælegauerit: non enim gratis consensit filius grauamini, & ideò nimirum si eius consensus actum efficiat validum. vnde Regia l. 27. in Taurino conuentu condita, quę permisit patri tertiæ & quintæ bonorum partibus, quas vni ex filijs prælegauerit, grauamẽgrauamen aliquod constituere in fauorem descendentium ab ipso testante, erit extendenda, vt procedat id grauamen non tantùm in tertia & quinta partibus, sed & in legitima portione, si consensus filij accesserit.
Sextum, non verebor candidi lectoris iudicio committere propriam sententiam in dictæ Regiæ legis interpretationem. Arbitror sanè filium honoratum à patre præ cęteris fratribus tertia & quinta partibus, non posse consentire grauamini eisdem partibus addito in fauorem extranei alicuius, qui non sit ex descendentibus à testatore, in præiudicium etenim id fit aliorum fratrum, à quorum portione legitima hæ partes, saltem tertia deducitur, atque ex hoc mille fraudibus patet via, siquidem pater cupiens auferre hanc tertiam partem à filijs, & eam extraneo cuidam concedere, facillimè extorquebit ab vno ex filijs consensum, desiderio & cupiditate consequendi à patre portionem illam, quam liberè potest pater cui libuerit, relinquere. Ergo ne huic fraudi locus sit, minimè censeo hunc actum licitum esse, neque consistere posse.
Septimum, erit principalis quæstionis decisio: nam in ancipiti disputatione audeo equidem asserere, filium non posse consentire grauamini apposito legitimæ portioni in præiudicium liberorum: quinimò hic consensus ab eius filijs reuocabitur, vel ex titu. inofficiosæ donationis, vel ex ratione. l. si vnquam. C. de reuoc. dona. siquidem inofficiosa renunciatio aut remissio reuocatur, tanquam inofficiosa donatio. Baldus consil. 183. volum. 4. & tradit Andre. Tiraq. in d. l. si vnquam. verbo, donatione largitus. numer. 142. & quamuis iste consensus respiciat ius quęrendum, quod minimè est dignum consideratione. ex Bald. in l. illud. col. 4. C. de sacrosan. eccles. & Tiraq. nu. 147. attenta tamen Doctorum dubitatione, an filius possit grauamini adiecto legitimæ cōsentireconsentire, non temerè prædicto modo temperabitur opinio eorum, qui hunc consensum valere existimârunt, eādemq́ueeandemque moderationem adhiberi placet sententiæ iam communiter receptæ, quæ asserit, filium posse exhæredationi sine iusta causa consentire.
Octauum erit animaduertendum, semoto præiudicio filiorum consentientis, grauamen legitimæ addi posse ex consensu filij, cui legitima debetur etiam in fauorem extranei. Neque enim video cur non liceat consensum præstari à filio ipsi grauamini, si exhæredationi fa|ctæ sine causa idem consensus præstari potest.
Gloss. in verbo, portiones, refert
5
quibusdam placere, legitimam portionem quæ filio debetur, posse deduci in vna tantùm re, quam filius eligere potest. idem Barb. hîc folio 36. Bald. in l. suus quoque. ff. de hæredi. institu. Cyn. in Authenti. res quæ. C. commu. de leg. quorum opinio minimè recepta est. Ideò glos. asserit, legitimam esse deducendam ex omnibus rebus hæreditarijs: quod ita apertius est intelligendum, vt arbitrio boni viri, id est, iudicis, legitima deducatur in vna vel pluribus rebus. & id probatur ex ratione text. in l. non amplius. §. vlt. ff. de legat. 1. & l. 2. C. quan. & qui. quart. pars deb. lib. 10. Abb. hîc col. pen. Bar. & Imol. in dict. l. suus quoque. in princ. Alex. in l. in quartam. ff. ad l. Falcid. numer. 15. vbi Paul. à monte Pico colu. 50. asserit hanc communem opinionem esse. Idem fatentur Ripa ibi num. 112. Areti. cons. 156. col. pen. Curti. Iunior cons. 21. col. 4. & Roderi. Suares in d. l. quoniam in prioribus. 11. amplia. fol. 3. Ex quo apparet, hæredem non posse eligere ex rebus hæreditarijs aliquam rem, quam filio tradat in suam legitimam portionem: hæc enim electio hæredi non datur. Eandem sententiam Bart. sequitur, dicens communem esse. Ias. in dict. l. filium quem habentem. C. famil. erciscund. numero 7. quo in loco addit filium non posse petere legitimam portionem sibi adsignari in re, quam pater proprio testamento legauerit: nec est in ea re danda legitima: quod Bal. ante alios asseruit in Rub. ff. de rer. diuisi. 2. colum. Alexand. in l. in ratione. in 2. in prin. ad l. Falcid. idem in l. Marcellus. §. res quæ. ff. ad Trebel. col. vlt. idem & Ripa in d. l. in quartam. num. 101. Ias. in l. scimus. num. 7. C. de inoffi. testa. Roder. Suares in d. l. quoniam in prioribus. limi. 5. modò hæc res legata non sit multò melior cæteris rebus hæreditarijs, ita vt filius ex hoc fraudem patiatur in legitima portione. Paulus à monte Pico in dicta lege in quartam. columna 46. Ex quo ipse infero patrem posse portionem legitimam filio adsignare in re certa, modò res illa non sit admodum deterior cæteris rebus hæreditarijs, & ex hoc fiat fraus legitimæ portioni, sicuti ex mente aliorum deducit Ripa in d. l. in quartam. numero 128. Hinc etiam erit intelligenda Regia & Tauri lex 19. ex qua pater potest meliorationem filio constituere in re, quam ipse pater voluerit eligere: huic enim decisioni locus erit, nisi res illa ita sit cæteris præstantior, vt ex ea adsignatione fraus fieret legitimæ portioni aliorum. Est & illud hîc adnotandum, meliorationem non debere solui in pecunia, sed in rebus ipsis hæreditarijs, ex quibus iure optimo legitima portio esset deducenda. Regia lex 20. inter Taurinas sanctiones.
Cæterùm, hîc est considerandum ex communi Doctorum interpretatione, receptam esse donationem à patre factam filio simpliciter, quæ tamen ab initio valuit, nec indiget, vt morte confirmetur, non imputari filio in legitimam portionem, nisi hoc à patre donante fuerit dictum. tex. in l. si quando. §. & generaliter. C. de inoffic. testam. melior iuris secundum Ias. ibi. & hæc est opinio Bar. cui & cæteri consentiunt in d. l. in quartam. & in Auth. ex testam. C. de coll. Quòd si donatio morte confirmetur, habet vim legati, & ideò in quartam, & portionem legitimam imputatur. l. etiam. §. si debita. ff. de bonis libert. l. filium quem habentẽhabentem. C. fam. ercis. tradit Bar. in d. l. in quartāquartam.
His tamen obstat Regia lex 4. tit. 15. part. 6. dicens donationem simplicem factam à patre filiofamiliâs, non imputari in legitimam portionem, si eam pater non reuocauerit: ergo loquitur dicta lex in donatione, quæ indiget confirmatione per mortem patris, vnde confestim sequitur donationem simplicem, quæ morte parentis confirmatur, minimè imputari in legitimam. Sed ego existimo Regiam decisionem intelligendam esse in donatione, quæ ab initio valuit, nec ad eius confirmationem indiget morte donantis: & quod sequitur in eadem Regia lege, si eam pater non reuocauerit, intelligo quando reuocatio fieret ex illis causis, quæ permittunt donationem ab initio omnino validam reuocari: ita tandem communis Doct. sententia nequaquānequaquam Regia sanctione tolletur.
Item, & illud est animaduertendum, donationem factam à patre filiofamiliâs, quæ ab initio non valuit, sed morte confirmatur, in legitimam portionem imputandam esse, non tamen conferendam. l. illud. ad finem. ita communiter ibi intellecta. C. de colla. quem intellectum communem esse fatentur Alexand. & nouiores in dicta Authentica ex testamento. quo in loco Philippus Deci. post Roma. aduersus receptam vulgò sententiam scribit, hanc donationem conferendam esse, per tex. in l. si donatione. C. collatio. & in Authentic. de triente & semi. §. illud. cui opinioni suffragatur Regia lex 3. titulo quarto, parte 5. dicens, donationem simpliciter filiofamiliâs factam à patre, non valere, sed tamẽtamen post mortem patris conferri, & imputari in legitimam portionem.
Præfata verò conclusio, quæ asserit, donationem filio simpliciter factam ab initio validam, non esse in portionem legitimam imputandam, procedit quando titulus donationis expressim patet. Quòd si absque donationis titulo traditio aliquorum bonorum fiat à patre filio, bona sic tradita imputantur in portionem legitimam. Bartol. in l. 1. §. si parens. ff. si quis à par. fuer. manumis. Ias. in l. si quando. §. & generaliter. C. de inoffic. testament. columna 1. Alex. in l. illud. C. de collat. 3. colum. | quorum opinio est intelligenda, quando dicta bona non excludunt legitimam: nam si eam excederent, vel minoris æstimationis essent, titulus donationis esset omnino pręsumendus. Corne. in dicta l. illud. columna 3. Ripa in dicta l. in quartam. numero 145. pulchrè Socin. consil. 18. volum. 4. colum. penult. nec esset isthæc traditio liberalitas, ni hoc modo foret intelligenda. idem Ripa hoc ipsum explicat in ea. l. in quartam. numer. 39. & Imol. in l. cum quo. §. vltimo. ff. ad l. Falcid. & ibi Alexand. ita intelligentes Iurisconsultum ibi. à quo Bartol. propriam accepit opinionem: ex quibus intelligi diligenter potest text. in dict. §. & generaliter.
Est tamen
7
hoc in tractatu egregia dubitatio, an donatio facta à patre filiofamiliâs ad effectum, vt sacerdotij ordinem adsequi valeat. cap. Episcopus, de præben. imputetur in portionem legitimam. Et Ioannes Faber in §. vltim. Instit de inoffic testament. in ea est sententia, vt existimet, non esse hanc donationem imputandam filio in legitimam portionem: cùm hæc bona ad hunc effectum donata vendi non possint, igitur non imputantur. l. omni modo. §. imputari. C. de inoffic. testam. atque multò minus militia spiritualis à filio acquisita, vt constat: quod vlterius apparet ex eo, quòd hæc donatio non est, non potest dici ob causam facta, sed simplex, quippè quæ necessariam non præ se ferat causam, ex qua pater donare teneatur, vel vtilitatem aliquam nanciscatur: vt tradit Aymon Sauill. consilio 136. ex his omnino respondens, non adducta Fabri decisione, prædictam donationem non esse imputandāimputandam filio in legitimam. Quin & illud sensit idem Aymon, oportere hanc donationem ab initio fieri præstito iuramento vt valeat, nec indigeat confirmatione ex obitu donatoris, cùm sit simplex donatio. Ipse tamen opinor hanc donationem posse dici ob causam factam fuisse, & ad similitudinem donationis, quæ fit propter nuptias filiofamiliàs: siquidem hæc donatio fit vt matrimonium spirituale contrahatur ab ipso filio, sicuti donatio propter nuptias fit ad matrimoniũmatrimonium carnale. Nec quidquam refert quòd illa dicatur donatio ob causam in tractatu collationis. quæ habet necessariam causam. Paulus & Decius columna vltima in l. vt liberis. C. de collat. quia hæc donatio fit ad alimenta, quæ pater ipsi filio præstare tenebatur, tempore, quo filius sacrum ordinem assumpsit, ex his, quæ Deci. notat in dicto capitulo, Episcopus. quo fit, vt isthæc donatio valida ab initio sit, nec indigeat morte patris ad eius confirmationem: quod est aduersus Aymo. qui dicit, hanc donationem simplicem esse, & sensit absque iuramento donatoris ab initio non valere. Et prætereà existimo eandem donationem in legitimam portionem imputari: quemadmodum & donatio propter nuptias imputatur, ex cōmunicommuni opinione Doctor. in dicto Authentic. ex testamento. Et ideò in præmissa quæstione à Fabro, & sequacibus discedo. Quin æquissimum esse arbitror hanc opinionem seruari, vt donatio præfata in legitimam imputetur. Nec est verum prædicta bona non posse alienari. Glossa, Abbas, & Imola, in capitul. tuis. de præbend. Felinus numer. 10. & Decius 18. in capitulo, ecclesia sanctæ Mariæ. de constitutio.
Iure autem Regio, quo Pater potest quintam & tertiam bonorum partem vni ex filijs donare, aut legare, donatio causa dotis, vel donationis propter nuptias, quatenus legitimālegitimam portionem non excedit, in legitimam imputatur: excessus verò in tertiam & quintam bonorum partem. Regia l. 29. Tauri. Hæ quidem donationes, quæ simpliciter fiunt, & quæ iure Cæsareo in legitimam non imputarentur, in tertiam & quintam partem iure Regio imputantur, non in legitimam portionem. Regia l. 26. Tauri. qua sancitum est, donationem simpliciter factam à patre filio, non in legitimam, sed in tertiam & quintam partem imputari, & ideò censeri constitutam filio meliorationem: etiamsi hoc expressim à patre donante non dicatur. Nec obstat dicta l. 29. quæ probat, donationem factam à patre filio propter nuptias, aut causa dotis, cæterasq́ue donationes esse conferendas, & tamen melioratio tertiæ & quintæ partis non confertur, cùm ea præcipua sit ipsius filij, cui est facta, & ex eo, quòd sit prælegatum, quod non est conferendum. Bald. communiter receptus in dicto Authentico ex testamento, colum. 1. igitur non quælibet donatio simpliciter facta in tertia & quinta partibus intelligitur: quod refragatur legi Taurinæ 26. Quamobrem id, quod prius dixeram, oportet hîc præmittere, donationem propter nuptias, aut causa dotis, non in tertiam & quintam partem, sed in legitimam imputari: alioqui non essent conferendæ istæ donationes, quod repugnat Regiæ & Taurinæ legi 29. Quòd si donatio causa dotis, aut propter nuptias, facta fuerit titulo meliorationis expressæ, non erit conferenda: siquidem tertia & quinta partes non conferuntur, vt constat. Sit igitur id expeditum, has donationes quæ fiunt ob causam dotis, vel donationis propter nuptias, & similes, non censeri tacitè factas fuisse respectu meliorationis: quod adhuc in l. 25. Tauri probatur: quamuis contrarium adserere conetur Ioan. Lupi. in c. per vestras, 3. notab. §. 22. numer. 12. Lex ergo Regia 29. in eisdem sanctionibus Taurinis, quæ iubet, conferri donationes causa dotis, & donationes propter nuptias, cæterasq́ue donationes, in his vltimis verbis est intelligenda de his donationibus, quæ ob causam fiunt, & in legitimam iure imputantur, | aut de his, quæ ab initio minimè valuerunt. Nam de donationibus simplicibus intelligi recto sensu non potest, cùm in tertiam, & quintam partes imputentur, quæ conferendæ non sunt. Vel sanè intelligetur in his donationibus, quæ in legitimam portionem imputantur. Sic etenim præfatas Regias constitutiones ad concordiam deduxit Rodericus Suares in l. quoniam in prioribus. C. de inoffic. testamen. 5. quæst. post limitationes.
Ex quibus deducitur iure Regio donationes simplices factas à patre filiofamiliâs, nec in legitimam regulariter imputari, nec conferendas esse: tametsi Cæsarum legibus donatio simplex conferenda sit, licet non imputetur in legitimam, quando ab initio valuit, ex ea resolutione, quam fatentur communem esse Alexand. & nouiores in dict. Authentic. ex testamento. Deinde etiam apparet Regio iure, meliorationem tertiæ & quintæ partium, minimè esse conferendam: in quo video plerosque Taurinarum legum interpretes hæsitasse, à quibus Cifontanum excipio, qui præ cæteris rectiùs dictam Regiam constitutionem intellexit. Quibus omnibus addenda est celebratissima Caroli Cæsaris, ac Regis inuictissimi, Pragmatica sanctio anno 1534. in conuentu Madritio decreta, quæ vetuit dotis titulo filias à parentibus meliorationem accipere.
Loading...