Est tamen circa hanc
2
conclusionem egregia quæstio, vtrùm pater & mater ad successionem filij intestati æqualiter admittantur, an patri deferantur bona illa, quæ filius à patre, vel patris causa acquisierat: matri verò ea bona, quæ à matre, vel causa matris habuerat? In quo video, non admodum inter Doctores conuenire. siquidem Bartol. in Authentic. itaque. C. commu. de success. in ea est sententia, vt existimet, ascendentem per lineam paternam bona intestati acquirere, quæ defunctus habuit à patre, vel patris gratia, ascendentem verò ex linea materna illa bona, quæ mortuus filius acquisiuit à matre, vel matris causa. adducit Bartol. ad hoc text. quem | dicit singular. esse in l. quod scitis. C. de bonis quæ liber. quo in loco eandem opinionem iterum Bartol. probat. idem Bar. in l. post dotem. vltim. colum. ff. soluto matrimo. dicens sing. esse text. in d. l. quod scitis. idem consilio 18. cui subscripsere Imol. Roma. & Ias. in dicta l. post dotem. colum. penult. & vltim. Roman. consilio 40. Alexand. consilio 150. volum. 2. Abb. in consilio 75. volumi. 1. Bald. Nouell. de dote. part. 12. quæstion. 14. Ioan. Oldendorp. in Epitome success. ab intesta. quam admiscuit legum duodecim tabularum interpretationi. titul. 6. 13. conclusio. allegans text. in §. 1. Insti. per quas person. nob. acquir. Angel. & Paul. in dicta l. quod scitis. Marcus Perusinus inter consilia Bald. volum. 4. consilio 113. Guliel. Benedict. in capitul. Raynutius. verbo, & vxorem. numer. 536. Chassane. in consuetudin. Burgun. Rubric. 7. §. 6. numero 7. & alij plures, quos refert Andre. Tiraq. de retract. legali. §. 14. numero 12. dicens hanc opinionem receptam esse apud Gallos: eandem asserunt cōmunemcommunem esse Alexand. in dicto consilio 150. & Anton. Rub. consilio 79. & probatur Regia l. 10. tit. 6. libr. 3. Fori.
Loading...