SECVNDA HVIVS RELECTIONIS PARS.
Bonifacius Octauus.
Alma mater Ecclesia plerunplerunque nonnulla rationabiliter ordinat, & consultè, quæ suadente subiectorum vtilitate, postmodum consultiùs, ac rationabilius reuocat, in meliusue commutat.
EX HVIVS CAP. INITIO.
SVMMARIVM.
-
1 Alma substantiuè & adiectiuè quid significet?
-
2 Mutatio & correctio veterum legum iustissima
est.
-
3 Eadem lex humana non omnibus communitatibus, aut ciuitatibus conuenit.
ALmam, hoc in loco summus Pontifex appellat
EcclesiāEcclesiam, sanctam
inquam. Alma etenim Hebræa
dictio est, & item Latina, auctore
diuo Hieronymo in Esaiam cap.
7. quo in loco adnotauit,
† apud Hebræos Almam dici virginem, non
quamcunq;quamcunque, sed absconditam, ac secretam, quæ nusquam virorum patuerit aspectibus, sed magna
parẽtumparentum
diligentia custodita sit,
ætatisq́;ætatisque iunioris, & in
annis adolescentiæ constituta. quod pluribus
sacræ scripturæ auctoritatibus probare idem
auctor conatus est ad illius c. intellectum, &
catholicum Prophetæ sensum. idem Hieronymus hanc interpretationem tradit in Hebraicis traditionibus in Genesim. Latinè autem
secundum eundem Hieronymum Alma sancta intelligitur adiectiuè, siquidem alma, vt inquit Festus, sancta, siue pulchra, vel alens ab alendo scilicet. Seruius item libro 10. Aeneid.
super illud, alma parens Idæa Deum, inquit:
Alma propriè est tellus ab eo, quòd nos alat:
Abusiuè etiam alijs numinibus hoc epitheton
datur. idem Seruius apud Virgilium, Ecloga
8. diem Almum, clarissimum interpretatur,
nec tantùm hæc dictio referenda est ad lucis
splẽdoremsplendorem, sed & ad honoris, & nominis, & famæ claritatem, & excellentiam. sic Iustinianus
in l. 1. C. negotiatores ne militent. lib. 12. Constantinopolim, vrbem almam appellat. Martialis de natali Domitiani libro 4.
Cæsaris alma dies, & luce sacratior illa,
Conscia Dictæum, qua tulit Ida Iouem.
Vtcunque sit, ecclesia catholica Alma dicitur aptissimè, quòd mater sit pijssima, quippe
quæ nos alat vberibus sanctissimis, nobis exhibens sacramenta, quæ redemptor noster Iesus
in remissionem peccatorum instituit, nosq́ue
fide ipsius sanctissimi Saluatoris instruat &
muniat, quòd sanctissima sit, ac Christi sponsa
virgo, & immaculata, abscondita vsq;vsque ad sponsi incarnationem sub velamine Prophetarum,
quòd pulchra ac decora tot sanctissimorũsanctissimorum hominum martyrijs, post sponsi passionem, tot
bonis moribus institutis, ac propter pulchritudinem reformatis, quòd clarissima sit lucis
splendore, veteris Testamenti, & Mosaicæ legis reseratis mysterijs, quę obscura quidem ad
aduentum vsq;vsque Saluatoris fuere, quòd in vniuersum orbem eius institutio, & excellentia
prædicatione legis Euangelicæ iam propemodum exierit.
Ex huius autem capitis initio illud planè deducitur, quod apud omnes celebratissimum
extat, nempe, & in
† Republica benè ac sanctè
instituta posse iustissimè mutari veteres leges,
quæ & iustissimè fuerunt conditæ. Idem constat in cap. non debet. de consang. & affin. cap.
sciendum, 29. d. c. quia sancta. §. verum. 63. distinct. & in alijs
plerisq;plerisque locis, quibus duo præter alia potissimùm obstare videntur.
Primùm, lex debet esse iusta: cap. erit autem
lex. 4. distinct. c. 8. Prouerb. Per me reges regnant, & conditores legum iusta decernunt.
Etenim lex esse non videtur, quæ iusta non fuerit, auctore Augustino lib. 1. de libero arbit. c.
5. sed si lex vetus iusta fuit, & esse debuit, vt legis vim haberet, quod in ea constitutum fuit
iustum itidem erit, eius contrarium iniustum:
igitur noua lex veterem iustam corrigens, &
contrario abrogans, institutio iniqua erit, &
ideò nulla. Siquidem iustum, & iniustum contraria sunt, vt inde necesse sit, mutationem veteris legis iustæ in contrarium iniquam esse.
Secundò itidem obijcitur, & fit argumentatio, Aut lex vetus iniqua fuit, aut iusta: si iniqua lex non fuit, nec est, nec legis nomen, ac
vim habere debet, & idcircò absq;absque temporum
mutatione tollenda est, & statim fuit abroganda. Si iusta, profectò mutari nequit in contrarium, quæ iniusta non sit. vnde hæc posterior
erit omninò vt iniqua extirpanda ab ipsa Republica, cùm ei nequaquam possit vtilitatem
afferre, imò pernitiosa sit.
Tertiò ad idem tendit, quòd lex iusta fundamentum habet à naturali ratione, quæ tamen immutabilis est, in princip. 5. dist. §. sed
naturalia. Instit. de iure nat. ergo lex semel iustè natura mutari non potest.
Nihilominus constituendum est in tractatu
de legibus, non tantùm permissam esse in qualibet optima Republica legum veterum mutationem, sed & eāeam admodũadmodum vtilem fore, & quandoque necessariam, modò facilis non sit. Hoc
præter auctoritatem canonum, quorum modò meminimus, probat Aristoteles lib. 2. Polit.
cap. 6. ita equidem scribens: In ciuili ratione
non posse omnia accuratè scribi, sicut nec in
alia qualibet disciplina. Constat etenim primos legumlatores quandoque imprudentes
fuisse, rusticos, ac vulgares. Sic & in disciplinis
crescit hominum vigor, atque docet experientia plurimas antiquas leges horrendas mutatas fuisse cum maxima Reipublicæ vtilitate,
quemadmodum latiùs notat ipse Aristot. in d.
c. 6. His accedit secundò, quod humanæ rationi naturale est, vt gradatim ab imperfecto ad
perfectum perueniat. vnde qui primò philosophati sunt, quædam imperfecta tradiderunt,
quæ postea per posteriores perfectiùs fuere discussa, examinata, & tradita, atque ideò legum
mutatio ex parte rationis ipsius humanæ iustissima est, non tantùm ex parte hominum. Tertiò adest diui Augustini auctoritas, libro
1. de liber. arbit. c. 6. qui asserit legem etiam iustam posse per tempora iustè mutari, siquidem
mutata Republica, & eius status mutari debet
& lex, cùm mutata tempora varias exigant leges, vt iustè regatur populus, quod comprobatur euidẽtereuidenter: nam iustæ legis officium est Reipublicæ vtilitatem constituere & stabilire. hæc
verò nōnon aliter potest practicè considerari, nec
percipi, quàm prius inspectis, ac perpẽsisperpensis temporibus ipsis, locis, & gentium moribus, quæ
quidem omnia non vbique pari tramite contingere solent: igitur non eadem lex vbique &
semper iusta est, nec omnibus moribus, locis,
& temporibus adaptari, aut cōuenireconuenire potest,
qua ratione legis mutatio necessaria omninò
est. Quartò sunt ad hanc rem pulchra Platonis
verba, 6. dialogo, de legibus: Quæ quidem omnia, inquit, curent, ornentq́;ornentque chori principes,
& cum legum custodibus conditores, vt à nobis relicta suppleātsuppleant, necesse namq;namque, vt diximus
in his præsertim, quæ multa paruaq́;paruaque sunt, nonnulla in prima positione legum prætermitti,
quæ magistratus sequentes vsu rerum commoniti quotannis mouebunt & corrigent, donec
tempus illud aduenerit, quo instituta hæc, discussa, & approbata sufficienter fuisse videantur. hæc Plato, qui eleganter lib. 16. ciuili. vel
de regno, legislatorem similem facit, quo ad
Reipublicæ regimen medico, & nauis gubernatori: nam vt hi non semper eadem præscribunt agenda esse ad corporis salutem, & ad nauigationis tutelam, sed varia præcepta excogitant iuxta morbi statum, ventorum, locorum,
& syderum pericula: ita legislator, qui Rempublicam administrat, non eisdem semper vti debet legibus: imò varia necesse est præscribat
præcepta, & instituta, secundum temporum,
rerum & locorum vicissitudines, statuas, &
qualitates, alioqui non rectè rem pro vtilitate
publica gerere valebit. Hanc item legum mutationem iustam esse probat text. in ca. vlt. 14.
dist. & in d. c. erit autem lex. 4. distin. pulcher
text. inibi adnotante Bald. in l. vnica. in princ.
C. de cadu. tollend. docet eleganter S. Thom.
in 12. q. 97. artic. 1. & q. 104. artic. 3. Syluest. in
verb. lex. §. 25. & Franc. Patritius de institutione Reipub. lib. 1. tit. 5. ad rationes in cōtrariumcontrarium
adductas, non est admodum difficilis responsio, quæ magis huius veræ opinionis vires explicabit.
Ad primum igitur respondentes fatemur,
legem iustam esse oportere, & item legem veterem, quæ modò mutatur, iustam fuisse, & subinde
cōcedimusconcedimus nec iustum mutari posse, nec
iniustum statui, & tamen negamus ex mutatione veteris legis, quæ tunc iusta fuerit, iniustam nunc constitui, siquidem determinatio
eius, quod iustum sit, ac Reipublicæ conueniens, secundum hominum statum, & conditionem mutari debet, & potest. Etenim, vt docet
|
S. Thom,
rectũrectum semper manere debet rectum
per se, nec id mutari potest, sed rectitudo, & iustitia legis dicitur & consideratur quo ad communem vtilitatem, cui non semper vna, eademq́ue res conuenit: idcirco talis rectitudo
mutetur, vt paulò antè dicebamus, & præterea non ita cogit argumentatio in his, quæ legislatoris iudicio, & voluntati liberè commissa videntur, qualia sunt multa, quæ possunt liberè iure humano statui
absq;absque diuini & naturalis læsione, & absque Reipublicæ & communitatis iniuria, eo quidem, quòd in his minimè versetur ipsius Reipublicę status potissima
basis rectæ administrationis. Lex enim Regia,
quæ permittit parentibus meliorationem erga liberos in tertia, & quinta bonorum partibus, iusta est, & fuit, quia non insurgit ex hoc
grauis, & maxima inter liberos inæqualitas,
nec iuri diuino aut naturali præiudicium fit,
nec Reipublicæ lęditur. Et tamen etiam si lex
ista reuocaretur, & tolleretur, nihil iniustum
fieret à legislatore, cùm filij
æqualẽæqualem partem ex
parentum bonis obtinerent, nec iure naturali
derogaretur ex hac veteris legis
mutatiōemutatione, nec
Respublica damnum aliquod inde pateretur.
Ad secundam rationem satis manifesta est
responsio, si concedamus priorem eius partem, & negemus posteriorem. Nam vetus lex
potuit tũctunc iusta esse: modò autem erit iniqua,
quippe quæ præsenti Reipublicæ statui minimè conueniat, imò pernitiosa, & grauis sit. &
deinde, vt modò probauimus, quædam sunt
ita liberæ legislatoris dispositioni obnoxia, vt
vel hoc vel illi contrarium possit statuere absq;absque
aliqua Reipublicæ iniuria.
Ad tertium ita respondemus, quòd quælibet iusta lex habet, & habuit originem à ratione vniuersali naturali, quæ dictat ratiōeratione viuendum fore, nihil iniquum agendum, aut statuendum. Quod iuris naturalis principium
vniuersale est, & immutabile, sicuti & immutabilia sunt omnia, quæ ex hoc principio necessariò sequuntur, atque ita nulla lex vnquam
ferri potuit, nec potest, quæ iniusta sit, & ideò
contraria huic principio iuris naturalis. Sed
quo ad particulares actus, & leges speciales
constat, aliquam legem olim Reipublicæ congruam & iustam, modò non conuenire communitati, & ideò iniustam esse, ac reuocari posset. Humana siquidem lex qua ex parte ius habet naturale, scilicet, ratione viuendum fore,
mutari nequit. Sed quo casu ratione viuamus,
ostẽditostendit mutatio temporum, hominum & morum ciuilium, vt eleganter S. Thom. explicat
in d. q. 97. art. 1. Vnde quia lex est constans, ac
perpetua voluntas, omnes equidem leges, licet pro tempore, locorum, hominumq́hominumque, ratione sint mutabiles, nisi ex ratione dependeant
immutabilis legis, pro legibus non sunt habendæ. propterea autem immutabilis est voluntas, quoniam dependet ex ratione perfecta, qua nihil est nec certius, nec antiquius.
Ex quibus apparet,
† non omnibus communitatibus, rebuspublicis, aut ciuitatibus
easdẽeasdem
leges conuenire, vel vtiles esse, tametsi omnibus conueniat, & proprium sit, ratione, & iure
ad iustitiæ normam, & regulam institutas esse,
qua de re sunt pulchra Aristotel. verba, libro 5.
Ethic. c. 7. Simili, inquit, modo non naturalia,
sed humana iura, non eadem
vbiq;vbique sunt. Nam
neque Respublica apud omnes est eadem, sed
vna tantùm vbique ea est, secundum naturam,
quæ optima est. Hæc Aristoteles, qui vnam esse
censet vbique Rempublicam, secundum naturam, quæ optima sit, id est, quæ naturali ratione ad communem vtilitatem regitur. Qua tamen ratione perpensa & obseruata, non eadem conueniunt omnibus Rebuspublicis. Ad
hunc etenim sensum Michael Ephesius locum
Aristotelis ibidem eruditissimè interpretatur.
Qua ratione qui veteres historicos legerit,
quiq́;quique variarum prouinciarum leges expenderit ab initio orbis conditi vbiq;vbique constitutas,
dubio procul deprehendet, quantum hominibus licuerit variè in condendis legibus de ipsa communi vtilitate decernere, ac planè suo
iudicio censebit, leges aliquot risu dignas esse,
quas si illius Reipublicæ statũstatum nouisset, omninò necessarias fuisse illi cōmunitaticommunitati existimaret. Veteres tamen leges non temerè mutandas esse, nec nouas passim, & absq;absque delectu ferendas, præter alios docuit olim Zaleucus Locrensis legislator, qui eam legẽlegem tulit, vt si quis
nouam legem laturus esset, eam ad populum
circumposito ceruici laqueo ferret, vt nisi ob
eximiam eius vtilitatem probata foret, laqueo
tractus suffocaretur, & morte periret. Quod
constat ex Demosthene contra Timocratem
& Ieroclem apud Stobeum serm. 37. idem ferè
tradit Polybius lib. 12. & de Charondæ Thurij
l. Diodorus Siculus lib. 12. Bibliothecæ.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Interdicere quid sit?
-
2 InterdictũInterdictum ecclesiasticum qualiter definiri possit?
-
3 Interdictus ab ingressu ecclesiæ, quid possit agere,
& quæ sint ei vetita?
-
4 Interdictum ecclesiasticum decernitur sæpissimè in locum, vel plebem ob vnius culpam.
-
5 Interdictum ecclesiasticum, an possit ferri ob debitum pecuniarium?
-
6 Interdictum hoc quandoquandoque in locum, quandoquandoque
in personas pronunciatur, & quid hoc referat?
-
7 Traditur intellectus ad text. in cap. si sententia,
hoc tit. & libro.
-
8 Interdicta ciuitate, an suburbia censeri debeant
interdicta, & inibi latè intellect. c. si ciuitas.
eod. tit.
-
9 Interdictum quoddam est speciale, quoddam generale.
-
10 Excommunicatio, quomodo differat ab interdicto ecclesiastico?
SAnè à nostris dudum fuit prædecessoribus constitutum, vt in terris, seu locis ecclesiastico suppositis interdicto nulla certis casibus,
& sacramentis exceptis, diuina celebrentur officia, vel ministrentur ecclesiastica sacramenta.
Hinc tandem oportet materiam interdicti
ecclesiastici exordiamur, quid interdictum sit
prænotantes. Inter dicere
† namq;namque propria significatione est, prohibere, ac vetare, ne quid
fiat. vnde apud Iurisconsultos interdicta passim traduntur propriè quidem prohibitoria,
vt quidam opinantur, sed obtentum iam est,
omnia, siue prohibitoria, siue restitutoria, siue exhibitoria interdicta appellari, sicuti auctor est Iustinianus in princip. Institut.
de interdict. Quod alibi tractabitur. Nunc enim ad propositam cognitionem illud erit satis, quòd interdicere sit prohibere, aut vetare,
re quidem vetita per ablatiuum
frequẽtiùsfrequentius, rarò per accusatiuum: ipsa verò, cui fit prohibitio, per
datiuũdatiuum casum expositis & significatis.
Paulus sanè Iuriscons. in l. vlt. ff. de pœnis. dixit, interdicere alicui arte sua. Suetonius in Augusto. Alteri ob ingratum, & maleuolum animum domo, & prouincijs interdixit.
IdẽIdem Suetonius in Nerone, Et cùm interdixisset vsum
Amethystini, & Tyrij coloris, præclusit cunctos negotiatores.
quandoq;quandoque tamen actiuè, &
passiuè subaudiuntur hi casus, quod latinæ linguæ authores passim ostendunt. Cicero pro
domo sua, velitis, iubeatis, vt M. Tullio aqua,
& ignis interdicatur. Plinius in epistolis, Carent enim togæ iure, quibus aqua & igni interdictum est. Nam, vt obiter hoc ipsum explicemus, Lactantius Firmianus lib. 2.
InstitutionũInstitutionum
diuinarum, cap. 10. inquit,
Ideoq́;Ideoque à veteribus
institutum est, vt sacramento ignis & aquæ nuptiarum fœdera sancirentur, quòd fœtus
animantiũanimantium calore & humore corporentur, atque
animentur ad vitam, cùm enim constet omne
animal ex anima & corpore, materia corporis
in humore est, animæ in calore, quod ex auium fœtibus datur scire, quos crassi humoris
plenos, nisi opifex calor fouerit, nec humor
potest corporari, nec corpus animari. Exulibus
quoq;quoque igni & aqua interdici solebat, adhuc enim videbatur nefas, quamuis malos tamen homines supplicio capitis afficere. Interdicto igitur vsu earum rerum, quibus vita constat
hominũhominum, perinde habebatur ac si esset, qui
eam sententiam exceperat morte mulctatus.
Adeò ista duo elementa prima sunt habita, vt nec ortum hominis, nec sine his vitam crediderint posse
cōstareconstare. Hactenus Lactantius, cuius
etiam meminit ad interdictum aquæ & ignis,
Budæus in l. pen. ff. de dona. int. vir. & vxo quo
in loco Iurisconsultus mentionem fecit solennitatis nuptialis, quæ aqua & igni fieri solebat.
Hac igitur in parte
interdictũinterdictum prohibitio quędam est diuinorum officiorum, cùm iudex ecclesiasticus alicui ciuitati interdicit diuinis officijs. Nam & apud Pontificias constitutiones
constat interdictum prohibitionem esse, sub
titul. de matrimonio contract. contra interdictum ecclesiæ, maximè c. 2. & 3. sic Cicero pro
Cecinna dixit, atque
interdictũinterdictum pertineret, id
est, prohibitio. sic regia l. 14. tit. 9. part. 1. interdictum Hispanè appellat,
Vedamiento.
Potest autem interdictum hoc ecclesiasticum decerni quo ad personam aliquam specialem, aut singularem,
tandẽtandem quo ad plures personas, & quo ad locum. idcircò in hunc modum congruè definitur, Interdictum
† ecclesiasticum est, suspensio à diuinorum
officiorũofficiorum,
sacramentorumq́;sacramentorumque actiua & passiua celebratione, respectu alicuius loci, vel
personarũpersonarum facta,
ecclesiastica etiam prohibens sepultura, quòd
interdictum hoc sit suspensio, non poterit negari: id etenim passim probatur, maximè in c.
non est vobis. de spons. c. quod in te. de pœnit.
& remiss. & in præsenti constitutione. quibus
in locis etiam constat, non esse simplicem suspensionem, sed quæ suspendat ab officiorum
diuinorum & sacramentorum celebratione,
perceptione & collatione: item ab ecclesiastica sepultura. c. si ciuitas. suprà isto tit. quòd personas afficiat hoc interdictum
quādoq;quandoque & frequentissimè, probatur in c. si sententia. & c. is
cui, isto tit. & de loco est satis aperta probatio
in præcitatis auctoritatibus.
Sub hac verò diffinitione minimè continetur is, cui
† est interdictus ecclesiæ ingressus:
nam is optimè poterit extra
ecclesiāecclesiam celebrare
diuina officia, sicuti notant glo. communiter
recepta in c. is cui. sup. isto tit. gloss. in c. vlt. de
offic. ord. ist. lib. Innoc. Henr. col. pen. Abb. &
Fel. nu. 8. in c. sacro. extra ist. tit.
quorũquorum opinio
communis est, & probatur in c. præsenti. 5. q. 2.
poterit item iurisdictionem ecclesiasticam vbi
cunq, exercere, ea enim suspensus non est. glo.
in d. c. sacro. in verb.
interdictũinterdictum. quam sequuntur Doct. ibi Abb. in c. ab
excōmunicatoexcommunicato. col.
4. de rescript. Franc. post alios in c. 1. §. si quis.
supra eo. Ioan. Milis in verb. suspensus. etenim
de hoc, cui inter dictus est ecclesiæ ingressus, vlterius hîc minimè disputabimus, quippe qui
opinemur, hoc interdictum multum differre
ab eo, de quo in huius c. examinatione acturi
sumus, tametsi & ad interdictum ingressu ecclesiæ possit, vt omnia expendamus, & diffinitio prædicta commodè induci, cùm in ea de
interdictis personis mentio fiat, licet non ita
vniuersale sit hoc interdictum ingressus eccle|
siæ. verum siquidem est, eum, cui est ecclesiæ
ingressus interdictus, irregularem esse, si intra
ecclesiam diuina officia celebrauerit, nec posse in ecclesia sepeliri. d. c. is cui.
Poterit tamen is, cui est ecclesiæ ingressus
interdictus, ecclesiam ingredi, & in ea orare
tempore, quo diuina officia non celebrantur,
secundum Ioan. Cald. in tract. de eccles. interdict. membro 2. vers. nunc quæritur. Anchara.
Dom. & Franc. in d. c. is cui. sicut & de excommunicato diximus, prima huius operis parte.
§. 3. nu. 7. vnde constat, etiam hũchunc interdictum
ingressu ecclesiæ non posse diuina officia inter
ecclesiam audire, licet ex ea auditione irregularis non sit. cap. is cui. sup. eo. tit.
Hic autem interdictus ingressu ecclesiæ, si
pœnituerit, poterit sepeliri intra ecclesiam.
tex. expressus in d. c. is cui. vbi Ioan. And. Francus, & Doct. fatentur, posse in articulo mortis
hoc interdictum remitti à quocunq;quocunque sacerdote, vel sufficere quòd quis decesserit cum signis
contritionis, & pœnitentiæ, vt non obstante
interdicto sepeliri possit in ecclesia, absq;absque alia
solẽnisolenni interdicti reuocatione aut remissione.
Quod maximũmaximum exhibet argumentum, prædictam constitutionẽconstitutionem loqui de interdicto ingressu ecclesiæ propter contumaciācontumaciam. quasi dici possit, hunc interdictum ingressu ecclesiæ posse
sepeliri intra ecclesiāecclesiam, cùm id interdictũinterdictum in criminis pœnam fuerit pronunciatũpronunciatum, ex eo, quòd
morte finiatur pœna delicti, vt in hac specie notat Ioan. Ber. Præsul Callahor. in practica criminali. c. 121. ego sanè compertũcompertum habeo, etiam
in pœnāpœnam criminis posse quẽquem priuari ecclesiastica sepultura, ita vt hæc pœna mortuo sit inferenda, etiam si is pœnituerit, quemadmodũquemadmodum ex
c. cùm ad monasterium. §. 1. de stat. regu. & ca.
quanquam. de vsuris. isto lib. & alijs probare
conati sumus lib. 2. varia. resol. c. 1. nu. 11. idcircò non me cogit prædicta ratio, vt hanc sententiam probem, præsertim ꝙquod propter criminis
grauitatẽgrauitatem possit corpori mortui pœna iniungi. c. mulier. 15. q. 1. l. vlt. ff. ad l. Iul. maiest. c. accusatus. §. pe. de hære. isto libr. atq;atque ideò nōnon omninò crimina morte extinguuntur quo ad pœnam corporis: fateor tamẽtamen, iudicem ecclesiasticum, & canonem alicui interdicentem ingressu ecclesiæ, eam mentẽmentem habere, vt si ob contumaciācontumaciam hanc pœnam indixerit, velit ecclesiastica interdicere sepultura, vbi interdictus huius
contumaciæ non pœnituerit: at si ob crimen
iam commissum ac remissum, noluerit hunc
interdictum carere sepultura ecclesiastica, ne
tātatanta ignominia & iactura forsan ob culpāculpam non
ita grauem afficiatur. hunc etenim opinor esse
sensum illius responsi in d. c. is cui.
Hinc apparet, interdictũinterdictum ecclesiasticum in
personam posse ferri quo ad certum actũactum, aut
quo ad certācertam peculiaremq́;peculiaremque actionẽactionem ordinis, siquidem poterit ferri ad hoc, vt quis interdicatur celebratione missarũmissarum ingressu ecclesiæ, aut collatione sacramenti pœnitentiæ. quod notat per tex. ibi. Ant. in c. significauit. de corpore vitiat. Cald. in tract. de eccles. interdict. fol.
5. col 2. Dec. in c. sanè. nu. 4. de offic. deleg. nec
video in hac re posse quidquam controuerti,
etsi omninò sit hoc memoriæ commẽdandumcommendandum
quo ad ipsius interdicti vim & effectũeffectum, ne quis
existimet semper vniuersale constitui, & præterea, vt consideremus, qua ratione sit distinguendus sacerdos suspensus simpliciter ab officio, à sacerdote, qui interdictus sit ingressu
ecclesiæ, aut alia particulari ordinis sacerdotalis actione.
Prius tamen quàm distinctionem interdictorum ecclesiasticorum, & præscriptam diffinitionem exponamus, adnotandum est interdictum
† ecclesiasticum decerni posse aduersus innocentes, & in eorum damnum ac præiudicium ob alterius
culpāculpam: nam licet hæc censura pœna sit ecclesiastica, propriè spiritualis
nōnon
est, quippe quæ animam non afficiat, nec priuet communione suffragiorum ecclesiæ, sed
tantùm suspendat
diuinorũdiuinorum officiorum, & sacramentorum celebrationem, quæ quidem
suspensio directè animam non ligat, nec afficit, quamobrem probauimus lib. 2. variar. resolut. c. 8. num. 10. posse interdictum ferri contra innocentes ob alterius culpam, quia hæc
pœna spiritualis non est, licet gloss. in d. c. si sententia. in verb. interdici, eam spiritualem pœnam appellauerit, est siquidem receptum, posse aliquam ciuitatem interdici celebratione
diuinorum officiorum & sacramentorum collatione ob vnius culpam, nempe illius, qui dominus loci sit, & in eo iurisdictionem habeat
temporalem, aut secularem. text. in cap. non
est vobis. de sponsalib. cap. si sententia. isto tit.
Regia l. 14. tit. 9. part. 1. & idem erit ob culpam
illius, qui in eo loco iurisdictionem spiritualem & ecclesiasticam tantùm habet, nempe Episcopi, secundum Archid. in d. c. si sententia.
& Domin. ibi. Tancre. Felin. & Dec. in d. c.
sanè. in 2. de offic. delegat. vbi est ad hoc text.
elegans. quamuis Cardin. Abb. & Barba. inibi
censeant, illum text. procedere, quoties episcopus temporalis diuinus est loci illius, eiusq́ue secularem iurisdictionem habens, & tamen opinio prior magis communis est, vt asserit Dec. 7. notab.
Sed ob vnius priuati culpam non posse totam ciuitatem interdici, nec totum populum,
obtentum est, vt notat Ioan. Mona. in cap. 1. de
vsur. isto lib. Henric. in c. in quibusdam. de pœnis. Chosmas in pragmat. sanctione. tit. de interdict. indifferenter non ponendis. in verb.
priuatæ, nisi id fiat speciali commissione Romani Pontificis, quæ magna
cũcum difficultate solet concedi, & in hunc sanè
modũmodum, vt primo
interdictũinterdictum decernatur in ecclesiam parochialem
aduersarij, & simul in
alterāalteram ecclesiāecclesiam parochialem vel
collegiatācollegiatam,
demũdemum crescente contuma|
cia in duo monasteria, vel ecclesias collegiatas:
deinde non resipiscente contumace tota diœcesis supponitur interdicto, & adhuc illius corde indurato cathedralis ecclesia interdicitur,
sicuti testatur Ioan. Staphilæus de literis grat.
& iust. fol. 156. col. 2. scribens, Cathedralem ecclesiam nusquam censeri interdictam, etiam si
in totam diœcesin, & in omnes ciuitatis ecclesias sit interdictum decretum ex ratione text.
elegantis in c. quamuis. §. quanquam. de præb.
in 6. quasi ille tex. probans, in literis ad beneficia ecclesiastica non contineri ecclesiam cathedralem appellatione ecclesiarum ciuitatis, aut
diœcesis, in qualibet odiosa dispositione itidem locum obtinere, quod præter Docto. ibi
adnotarunt Compostellanus in cap. capitulum. vers. idem quęritur. de rescript. Oldradus
consil. 185. Rota antiqua. 55. Idem Ioan. Staphilæus de literis gratiæ. fol. 61. col. 1. Felin. in cap.
in nostra. corol. 39. de rescript. idem Fel. in ca.
postulasti. eod. tit. num. 4. Ioan. de Selua de beneficio. 3. part. q. 11. qualitate 21.
Illud verò est omninò inquirendum, an ecclesiasticum
† interdictum possit iure ordinario decerni in aliquam ciuitatem, aut populum ob debitum pecuniarium, nempe ob contumaciam domini, vel episcopi illius loci commissam in detinendo æs alienum: & sic in debito pecuniario non soluendo? Nam tex. in c. ex
rescript. de iureiur. vt ibi notant Abb. & alij,
probat, posse ciuitatem & prouinciam interdici diuinis officijs ob contumaciam ipsius domini, vel rectoris commissam in nummis, alteri debitis non soluendis. nihilominus à Bonifacio octauo statutum est in constitutione,
prouidè attendentes. inter extrauag. communes. sub hac rubrica, Quòd interdictum ecclesiasticum
nequaquānequaquam decernatur ob debitam
pecuniam exigendam. Cuius constitutionis
meminere Abb. & Felin. in d. c. ex rescripto. &
plerique alij statim citandi,
eamq́;eamque seruari iussit inuictissimus
HispaniarũHispaniarum rex Carolus Cæs.
Pintiæ anno vicesimotertio. capit. 11. & rursus
anno vicesimoquinto Tolet. c. 24. quam ipse
intelligerem non solum interdicto generali
decreto in aliquam ciuitatem, aut villam, sed
& in speciali interdicto in aliquam ecclesiam
è pluribus vnius oppidi, aut ciuitatis. sunt etenim iudices seculares, & Regij, quorum ministerio facillimè quiuis cogi poterit æs alienum
soluere absque innocentum periculo & damno, quod prouenit ex his interdictis, licet
Cald. in tract. de eccles. interdict. col. 8. Ioann.
Andre. Domi. & Franc. in c. præsenti. isto tit.
Florent. 3. part. tit. 26. c. 3. col. 2. Felin. in c. sanè. in 2. de offic. delegat. colum. 2. intellexerint
prædictam extrauagantem constitutionem in
interdicto generali, vt secùs sit in particulari:
quod poterit decerni ad exactionem pecuniæ
iure debitæ, ne obstat tex. in c. 3. de pœnis. Qua
in re conuenit reipublicæ Christianæ ita moderamen, & medelam adhiberi, quod non temerè hæc interdicta ecclesiastica, nec passim
decernantur. cap. quæsiuit. de his, quæ fiunt à
maio. par. c. extat memorabilis Basiliensis concilij constitutio, sessione 20. anno millesimo
quadringentesimo tricesimoquinto, cuius
hîc meminisse libuit, quia illius concilij decreta de fide & censuris, ac beneficialibus causis
fuere pòst approbata per Nicolaum quintum
summum Romanæ ecclesiæ Pontificem. quin
& in pragmatica sanctione Gallicana expressim eadem decisio, vt admodum vtilis exponitur in hunc sanè modum:
Statur hæc sancta Synodus, quòd nulla Ciuitas, oppidum, castrum, villa, aut locus ecclesiastico supponi possit interdicto, nisi ex causa, seu culpa ipsorum locorum, aut domini, seu
rectoris, vel officialium: propter culpam autem seu causam alterius cuiuscunque priuatæ
personæ huiusmodi loca interdici nequaquānequaquam
possint auctoritate quacunque ordinaria, vel
delegata, nisi talis persona prius fuerit excommunicata, aut denunciata, seu in ecclesia publicata, ac domini, seu rectores, vel officiales
ipsorum locorum auctoritate iudicis requisiti huiusmodi personam excommunicatam infra biduum inde cum effectu non eiecerint,
aut ad satisfaciẽdumsatisfaciendum compulerint, qua etiam
post biduum eiecta recedente, vel satisfaciente, mox diuina restitui possint. hactenus Basiliensis Synodus præ oculis semper habenda,
vt ex ea iudices ecclesiastici percipiant, quanta
cum maturitate consilij sit ecclesiasticum ferendum interdictum.
His denique elucidatis, oportet ex ipsa diffinitione
† colligere,
quandoq;quandoque ex generali interdicto personas, quandoque locum ipsum
diuinorum officiorum celebratione interdici, & hoc ipsum
plurimũplurimum refert, siquidem vbi
locus tantùm est interdictus, illius loci habitatores, & incolæ, qui culpabiles non sunt, possunt extra locum illum diuina officia audire,
& sacramenta percipere. text. qui hoc apertissimè probat in dicto cap. si sententia. vers. cæterùm. & eadem ratione
poterũtpoterunt in ecclesia extra locum interdictum sepeliri, vt asserit Frederic. consil. 121. Forsan & hæc Frederici sententia obtinebit, etiam in ipsomet interdicto,
vt extra locum interdictum possit is sepeliri,
cùm etsi ob culpam foret ecclesiæ ingressu interdictus, posset in loco sacro sepeliri, si decesserit peccatorum pœnitens, iuxta text. in cap.
is qui. eod. tit. cuius paulò antè intellectum adduximus.
Quòd si personæ fuerint interdictæ, etiam
vt ciues alicuius vrbis, non poterunt, dum illius habitationis domicilium habent, diuina
officia audire, nec sacramenta percipere alicubi, licet locus interdictus non sit, nisi interdicti
absq;absque eorum culpa, transtulerint domicilium habitationis in aliam villam aut ciuita|
tem text. sic intelligendus secundum Anchar.
Franc. & Doct. in d. c. si sententia. ver. dum verò. suprà ist. tit. quem & nos in hunc sensum explicuimus lib. 2. Variar. resol. c. 8. colu. vlt. quo
in loco ad eius interpretationem per transennam aliquot tradidimus, quæ lector poterit
his adiungere.
Est autem ad hæc animaduertendum,
ꝙquod interdicto Clero alicuius vrbis, non intelligitur
populus ipsius vrbis interdictus, nec interdicto populo censetur Clerus interdictus, vnde
vno
horũhorum interdicto, alter ad diuina officia &
Sacramenta est admittendus.
† tex. in d. c. si sententia. in prin. quamobrem erit cautissimè obseruandum ipsum
interdictũinterdictum quo ad eius sensum & verba, quo verè percipiamus, sit ne interdictus locus, an loci homines & personæ. atque ideò sunt in specie aliquot adnotanda.
Primum, quòd interdicto Clero alicuius Ecclesiæ non censetur ipsa Ecclesia, & ipsius locus
interdictus, imò poterunt diuina officia intra
eandem Ecclesiam celebrari. gl. communiter
recepta in d. c. si sententia. per tex. in c. per exemptionem. de priuil. ist. libr.
Secundò hîc est adnotandum, non censeri
locum interdictum, vbi eius communitas, collegium, aut vniuersitas interdicta fuerit, nam
personæ in hoc interdicto, non locus comprehenditur, quòd personæ sint in hac specie interdictæ, probat eleganter text. in dict. capit. si
sententia. §. cùm verò. exemplũexemplum ponens in populi interdictione, quòd locus non sit ex hoc
interdictus, probari poterit ea ratione, quia interdicto loco personæ nōnon cẽsenturcensentur interdictæ,
vt in §. cæterùm. sub eodem ca. si sententia. ergo sic è contrario interdictis personis locus
non debet censeri interdictus. Sic sanè hanc
opinionem tenent Ioan. Andr. & Cald. Ioan.
Calderini pater in d. cap. si sententia. & collector priuilegiorum mendicantium, in ver. interdictum. 3. §. 13. quibus accedit maximè tex.
in capit. 1. de vsuris. ist. lib. vbi distinguitur interdictum collegij, aut vniuersitatis, ab interdicto locorum, aut ab interdictis locis. Hæc tamen opinio dubia ex multis cōstituiturconstituitur, & primò ex eo, quòd si vera esset, facillimè interdicto Ecclesiastico fraus fieret, cùm seruari commodè non posset interdictis exclusis, qui à loco ob eorum multitudinem excludi non possent. Est præterea aduersus prędictam opinionem text. optimus in c. quod nonnullis. de priuileg. vbi probatur, Iure veteri communi considerato, non potuisse celebrari diuina officia,
etiam interdictis & excommunicatis exclusis, etiam ianuis clausis in loco, cuius communitas fuerat interdicta. Igitur constat, interdicta cōmunitatecommunitate alicuius loci, ipsum locum interdictũinterdictum censeri, alioqui posset in eo loco celebrari ianuis clausis, saltem interdictis, & excommunicatis exclusis. atque ita Frederi. de
Senis, in consilio 188. asseuerat, interdicta cōmunitatecommunitate alicuius loci, non tantùm personas,
sed & locum ipsum censeri interdictum. cuius
obiter nos meminimus in dict. capit. 8. libr. 2.
Variar. resolut. colu. vltim. Sic & in hac quæstione tutius esse, quòd in loco seruetur interdictum, & quòd locus ipse iudicetur interdictus, responderunt Calderi. de Eccles. inter.
fol. 4. colum. 2. Franc. in dict. capi. si sententia.
colum. 1. Floren. 3. par. tit. 26. capit. 3. columna
tertia. & Syluest. in verb. interdictum. 2. qu. 8.
quorum opinio propter mentem interdicentis, & præsumptam eius voluntatem mihi magis placet, & tutior videtur in eo casu, quo vniuersitas, quę interdicitur, generaliter ipsum
locum repræsentat, & eum habitat maiori ex
parte, nec potest commodè inde expelli, vt liber maneat locus ad celebrationem diuinorum officiorum, quæ difficultas, & eius ratio
obtinet, quoties secularis vniuersitas interdicitur.
Tertiò est notandum, populo aut ciuibus
interdictis singulares populi, & ciuitatis personas interdictas
cẽsericenseri. quod satis apertè probat text. in dict. ca. si sententia. §. cùm verò. cui
opponitur tex. in l. ciuibus. ff. de rebus dub. l.
sicut. §. si quid. ff. quod cuiusque vniuers. nomi.
cap. Romana. §. vlti. sup. ist. titul. quibus ex locis apparet, ciues, & populum, vniuersitatem,
quandam personam fictam repręsentare, non
veram. Igitur illa ficta persona, quęcunque ea
sit, interdicta est, non autem singulares vniuersitatis personæ, quòd si dixeris, hoc procedere quo ad vnius corporis ficti repræsentationem, non tamen ex hoc sequi sub eo corpore,
minimè contineri singulos ipsius vniuersitatis homines,
atq;atque ideò eos censeri interdictos,
siquidem ciuitas nihil aliud est quàm ipsorum
ciuium collectio, ipsosq́ue ciues, ipsam ciuitatem & vniuersitatem efficere. secundum Cardin. in capit. requisisti. de testam. tradit Barto.
in l. aut facta. §. vlt. ff. de pœnis. Ludoui. Lusita.
in d. l. ciuibus. col. 6. probat text. in l. ciuitas. ff.
si cert. pet. l. ciuitates. ff. quod cuiusque vniu.
nomi. l. omnibus ciuitatibus. ff. ad Trebel. testis & ipse Cicero est de somnio Scipionis, Cœtus, inquit, hominum iure sociati, quæ ciuitates appellantur. idem pro Sestio, Conuenticula hominum, quæ postea ciuitates nominatæ
sunt. Arist.
itẽitem lib. 3. Polit. c. 1. dixit, ciuitatem
esse
ciuiũciuium multitudinem.
DeducāDeducam inde,
nōnon posse subsistere eiusdem c. si sententia. alterum responsum, dum in §. cæterùm. constituit, interdicta ciuitate, locum ipsum, non ciues censeri
interdictos, nisi eos, qui culpabiles sint. qua ratione est in hac controuersia notandum, ciuitatem, castrum, villam, aut oppidum propriè assumi pro ipso loco ex ratione materiæ subiectæ, quia interdictum Ecclesiasticum cadere &
decerni potest in locum ipsum, prout materia
quædam est, continens ædificia, & alia, quæ necessaria sunt ad hominum habitationem. Sic
|
& in eadem quæstione populus propriè non
pro ipso loco, nec pro ficta persona, sed pro ipsis singulis loci habitatoribus in hac eadem
parte assumitur, nam licet aliàs singuli de vniuersitate non faciant, nec constituant vniuersitatem, nec quod competit, vniuersitati competat omnibus vt singulis. l. sed si hac. §. qui manumittitur. ff. de in ius vocand. capit. qui manumittitur. 12. quæstio. secunda. tamen ab hac
propria vniuersitatis significatione receditur
ratione propositæ, ac subiectę materiæ, ne alio
qui interdictum, in vniuersitatem decretum,
inane sit, & absque vllo effectu.
quemadmodũquemadmodum
asserit text. in dict. capit. si sententiam. §. cùm
verò. ex quo colligitur secundum Franc. ibi,
quòd, vbi pœnalis constitutio, aut dispositio
propriè intellecta, inutilis foret, erunt verba
illiùs impropriè intelligenda, cuius tex. ad hoc
ipsum meminêre Abb. in cap. pastoralis. 2. colum. de appell. idem Abb. consil. 32. libro 2. &
consi. 62. col. 3. eod. lib. idem Abb. in capit. veniens. de cognat spirituali. Corset. in sing. dictione, in verbum, nam interdictum latum in
populum, aut in
aliquāaliquam vniuersitatem, si esset
propriè intelligendum, vt personam fictam &
repræsentatam afficeret, profectò nullius foret effectus. Idcircò decisum est, censeri hoc interdictum ipsos singulos de vniuersitate ligare. His accedit, quod notant Socy. & Lusita. in
dict. l. ciuibus. tenentes, legatum factum ciuibus non acquiri Reipublicæ, quoties Reipublicæ legari non poterat, aut legatum ei non
conueniebat. ita sanè illud Iurisconsulti
respōsumresponsum ibi interpretantur ipse Soc. Ludo. & Lusita. col. 6.
Quartò hinc constat, interdicta
† ciuitate,
villa, aut castro, ipsum locum, non eius ciues
aut habitatores interdictos censeri, quia ex ipsius actus conditione, quæ dictat,
interdictũinterdictum
plerunque loco conuenire, & in eum decerni,
non in personas, deducitur hoc in casu ad locum, non ad eius incolas, esse referendum. notat Calder. in tracta. de Eccles. inter. fol. 3. col.
4. post gl. & Doct. per tex. ibi in d. ca. si sententia. §. cæterùm. notant Cardi. Abb. & Docto. in
cap. vlti. contra gloss. ibi. de excess. præla. idem
docet Syluest. in verb. interdictum. 1. in princip. tradit Felin. in ca. Rodulphus. de rescript.
colu. 1. & 12. vers. cæterùm. & tamen interdicta
ciuitate, interdicti censentur ciues in ipsius interdicti causa culpabiles. quod idem Cald. notat in d. 4. co. cui cæteri hanc materiam
tractātestractantes, accedere videntur, auctoritate text. in d. §.
cęterùm.
Quintò his addendũaddendum erit, interdicto Clero,
censeri interdictos, non tantùm Clericos seculares, sed etiam religiosos, religiosas, & verè cōuersosconuersos, secundum cōmunemcommunem in d. c. si sententia. Calde. in d. col. 4. Flo. in 3. par. tit. 26. c. 3. &
Syluest. in ver. interdictum. 2. q. 8.
Sextò hinc ipse infero, ꝙquod interdicta cathedrali Ecclesia, Canonici ipsius non censentur
interdicti à Deo, vt extra ipsam Ecclesiam possint ipsi Canonici, non tantùm vt singuli, sed &
vt collegium celebrare alta voce, & cum solennitate. quemadmodum eleganter notat Card.
in c. vlt. de excessibus Prælat. cuius opinionem
latè probat Paulus Parisius, in consi. 27. lib. 4.
Septimò patet ex Iuris Pontificij responsis,
interdicta ciuitate, interdicta itidem censeri
eius suburbia. text. in c. si ciuitas. ist titu. cuius
decisionis dubitatio ex eo deducitur, quòd appellatione ciuitatis alicuius minimè alioqui
suburbia contineantur. l. nam quod liquidè.
§. si ita. ff. de penu legat. l. 2. ff. de verborum significatio. siquidem ciuitas, castrum, villa, &
oppidum propriè id significant, quod ambitu
murorum
cōtineturcontinetur. idem præmittit tex. in d.
cap. si ciuitas. vbi Doct.
cōmunitercommuniter hoc adnotarunt. & pręter eos Abb. & Feli. in d. c. Rodulphus. col. 1. ex quibus hæc distinctio colligitur,
quòd, si mentio fiat alicuius ciuitatis nomine
proprio, & substantiuo, veniant in eam appellationem suburbia & continentia ædificia, vt
Roma, Toletum, Pintia, Hispalis, & his similia,
si verò mentio fiat ciuitatis alicuius sub nomine appellatiuo & adiectiuo, in hunc modum,
vrbs Toletana, tunc tantùm veniat, quod murorum ambitu clauditur, quę differentia deducitur ex dict. l. 2. & l. vt Alphenus. ff. de verb. significat. dict. l. nam quod liquidè. §. si ita. & hęc
est communis opinio, quam tenent Ioan. Andre. & Domini. in d. c. si ciuitas. Doct. post glo.
Azonis, in dict. l. 2. & Felin. in dict. cap. Rodulphus. colu. 1. duobus tamen additis, quòd hæc
distinctio in vltima parte minimè procedat in
vrbe Romana, quæ etiam his verbis nuncupata continentia ædificia, & suburbia comprehendit. gloss. Accur. Bart. & alij. in dict. l. 2. maximè Barto. Cępola. numero 6. q. 1. item quòd
in alijs ciuitatibus procedat prædicta communis distinctio, quoties nomen appellatiuum
pręcedit. Si verò sequatur hoc sanè modo, in
Toletana vrbe, tunc etiam continentia ædificia, & suburbia contineantur, argumento sumpto ex l. si communis seruus. ff. de stipulat. seruo. sic tenuerunt Azo. Raynerius. & Bart. in d.
l. 2. idem Bar. in l. vxorem. §. legauerat. ff. de legat. 3. & in dict. l. si seruus communis. & in l.
more maiorum. in fine. ff. de iurisd. omni. iudi.
tametsi Oldra. Dynus & Alberi. in d. l. 2. ex Accursio ibidem. & Bald. in dict. cap. Rodulphus.
col. penul. vtroque casu velint continentia ædificia, & suburbia comprehendi. atque hæc solent latiùs tradi ad multa, quæ in specie contingere possunt in testamentis, & in contractibus, alijsq́ue iuris, & priuilegiorum, ac beneficiorum Principis dispositionibus. Ego tandem, vt huius difficultatis in genere rationem
exponam, & aperiam sensum dict. c. si ciuitas.
pauca hoc in loco subijciam, quibus lector cognoscere valeat, vnde hæc disputatio habuerit
|
originem, quæúe sit tutior via ad eius resolutionem.
Primum equidem, etiamsi auctore Nonio
Marcello, vrbs locum, & ædificia significet, ciuitas autem ipsorum ciuium collectionem. l.
pupillus. §. vrbis. ff. de verbor. signif. l. 2. eod. titul. Archid. in c. vrbes. 80. distin. adiunctis his,
quæ de ciuitate paulò antè diximus. quandoque tamen ciuitas dicitur eo sensu, quo locus
& ædificia muris circũdatacircundata significantur. text.
optimus in dict. capit. si ciuitas. l. singularum.
C. de ædific. priuat. l. tertia. §. si quis. C. de natur. lib. Bartol. & Cæpola in dict. l. 2. quæstio. 3.
numer. 11.
Secundò adnotare libet, vrbis aut ciuitatis
appellatione his tantùm appellatiuis nominibus expressis, id solùm contineri, quod murorum ambitu cingitur, ita quidem, vt continentia ædificia minimè comprehendāturcomprehendantur. probatur hoc in dict. l. 2. & in d. ca. si ciuitas, idq́ue
communi omnium iudicio concessum est. &
notat Petrus Crinitus libro quarto, de honesta disciplina. cap. 9. vbi sequentem subiungit
assertionem.
Tertium his adijcitur, quòd Romæ appellatione, & sub hoc substantiuo, proprióque
nomine etiam suburbia, & continentia ædificia contineantur. ita sanè Iurisconsultus asseuerat in dict. l. 2. & in dict. l. vt Alphenus. ff. de
verb. signif. d. l. nam quod liquidè. §. si ita. quo
in loco idem probatur in eo casu, quo vrbis
Romæ mentio fiat, quasi idem sit vrbs Romæ,
quod Roma. & hoc itidem est apud omnes constitutissimum.
Quartum aduersus vulgò receptam sententiam ꝓnunciamuspronunciamus, vrbis Romanæ appellatione, id tantùm, quod muris cingitur, contineri. qua de re auctoritas est apertissima in dict.
l. vt Alphenus. inquit enim Marcellus libro 5.
DigestorũDigestorum, vt Alphenus ait, vrbs est Romana,
quæ muro cingeretur. Roma est etiāetiam, qua continentia essent. sic Andr. Alcia. in d. l. secunda.
huic opinioni palàm consentit, cōmunemcommunem improbans.
Quintum hinc & illud constituam, maximum scilicet esse discrimen inter vrbem Romam, & alias vrbes. Roma etenim, & vrbs Roma continentibus ædificijs ac suburbijs finitur, & circumscribitur: reliquæ verò vrbes muris tantùm finiuntur. Huius assertionis manifestissimus auctor est Paulus Iurisconsultus in
d. l. nam quod liquidè. §. si ita legetur. ff. de penu legat. his verbis, & quidem vrbes ferè omnes muro finiri, Romam cōtinentibuscontinentibus, & vrbem Romam æquè continentibus. Hæc Iurisconsultus, qui planè probat, Romæ appellatione ob vsum communem, & excellentiam suburbia, & continentia ædificia contineri: quod
speciale esse in vrbis Romæ appellatione, tenet
Gul. de Cun. in l. 1. §. cùm vrbem. ff. de offi. præ.
quem Baldus refert in d. ca. Rudolphus. num. 8. & nihilominùs probabilis est communis opinio, quæ asserit idem esse in quacunque alia
vrbe, quę tamen continentia ædificia, & suburbia habeat, quasi Iurisconsultus in dict. §. si ita
velit, ac sentiat, vrbes reliquas non habere cōtinentiacontinentia ędificia, nec suburbia, & ideò muris
finiri. Romam autem, & continentibus, ac sub urbijs limitari, quia illa habeat, sic iuxta sensum istum ad facti, non ad iuris quæstionem respondet Paulus. & deinde asserit, ferè omnes
vrbes continentia ædificia non habere, quod
ei non potuit ita certũcertum & cognitum fuisse, vt illud in vniuersum assereret. tandem Andr. Alc.
in d. l. 2. hac in parte communem sequutus, idẽidem
probat in cæteris vrbibus, quod de Roma à Iurisconsultis traditum extat. quamobrem sequentem proponimus conclusionem.
Sextum deducitur ex proximè adnotatis,
ꝙquod appellatione cuiuslibet vrbis expresso nomine substantiuo, & proprio, etiāetiam suburbia & cōtinentiacontinentia ædificia contineantur, vt, quod de Roma diximus, & in alijs dictũdictum esse intelligamus.
hoc enim communi sententia receptum est.
Septimò infertur, deniq;denique appellatione cuiusque verbis nomine adiectiuo expresso, non
contineri suburbia, sed tantùm id, quod muris
cingitur. tex. in d. l. vt Alphenus. ff. de ver. sign.
Octauò, mihi satis constat, nec aliud potest
persuaderi, nihil referre ad propositam quęstionem, quòd nomen appellatiuum, vel proprium adiectiuum præcedat, an sequatur. nec
enim alium sensum habet hęc oratio: Toletana ciuitas, quàm illa, ciuitas Toletana: siquidem non ita temerè de humanis ingenijs & iudicijs censendum est, vt opinemur, posse cuiquam rem istam seriò & maturè consideranti
persuaderi, sub priori conceptione verborum
contineri suburbia, & continentia ædificia, at
non ita sub posteriori. Vana profectò sunt, &
nullius ponderis isthæc interpretamenta, cùm
adiectiuum illud, Toletana, siue sequatur, siue
præcedat, substantiuo accesserit demonstrationis loco. Sic & communem opinionem in
hoc Alciat. reprobat in dict. lege secunda, non
obstat text. in l. si communis seruus. quia inibi
est admodum distincta ratio ex eo, quòd nomina secundo loco posita pertinere videantur ad
demonstrationem tantùm. Priori verò parte expressa causæ finali & principali sunt tribuenda. Quamobrem ibi multum refert,
quod nomen præcesserit, proprium an appellatiuum, nec de nomine adiectiuo in eo Iurisconsulti responso tractatur, quod satis manifestum est.
Nonò, quicquid sit de hac disputatione, verè illud est tenendum, potissimè considerandum esse subiectam materiam, statum & qualitatem, ac conditionem loquentis, vt inde valeamus liquidò percipere, quę fuerit eius
mens, an intellexerit sub ciuitate suburbia,
& continentia ædificia, an tantùm id, quod
|
muris finitur & cingitur. Hæc enim resolutio
colligitur ex his, quæ Panor. & Felin. tradidêre
in dict. c. Rudolphus. colu. 1. & 2. Doct. in d. l. 2.
vbi Bart. Cæpol. quæst. 2. text. ad hoc singul. in
d. ca. si ciuitas.
Decimò ex his aperitur vera ratio ad decisionem d. c. si ciuitas. nam licet alioqui appellatione ciuitatis tantùm contineatur id, quod muris cingitur, nec veniant suburbia, & continentia ædificia, tamen interdicta ciuitate, censentur & suburbia interdicta, ne interdicto Ecclesiastico facillimè fiat illusio, quæ contingeret,
si interdicta ciuitate possent diuina officia in
suburbijs celebrari. quam rationem expressim
explicat Romanus Pontifex in d. ca. si ciuitas.
cuius ad hoc meminêre Abb. & Feli. 2. col. in d.
ca. Rodulphus. Alex. in d. l. 2. ff. de verborum
significatio. Iason. in l. final. columna vltima.
C. de success. edict. Abbas in capitulo vltimo,
de prębend. columna 2. Socynus, & Ludouic.
Lusita. in d. l. ciuibus. ff. de reb. dub. 7. & 8. columna.
Ex quibus patet verus intellectus ad Regiam l. 6. tit. 33. par. 7. quæ probat, appellatione
ciuitatis suburbia contineri, nam licet lex illa
velit, hoc esse regulare, nihilominùs accipienda est eius responsio in his casibus, quibus Iure Communi diximus, appellatione ciuitatis
suburbia cōtinericontineri, ne alioqui existimemus per
eam constitutionem tolli tot IurisconsultorũIurisconsultorum
responsa.
Hinc etiam constat, qua ratione procedat,
quod Abb. & Feli. in dict. cap. Rodulphus. scripsêre, tenentes, in materia odiosa, & stricta, appellatione ciuitatis suburbia non contineri,
hoc nempe à mente disponentis attẽtaattenta subiecta materia deducitur, quasi aliud dicendũdicendum sit
in fauorabili materia, vt tunc appellatione ciuitatis contineantur suburbia, imò & ipsius ciuitatis comitatus, & vici omnes eidem ciuitati respondentes. Abb. Imo. & Feli. in d. ca. Rodulphus. Imol. & Alex. in l. si finita. §. ex hoc edicto. ff. de dam. infect. Imo. & idem Alexan. in
Rubr. ff. solut. matrim. Socyn. consilio 86. libr.
4. text. optim. in l. qui ex vico. ff. ad municipal.
cui adde Bald. in l. si in aliquam. ff. de offi. procons. & lega. Bar. & ibi Cœpolam. nu. 20. in dicta l. 2. gloss. in cap. ego Ludouicus. 63. distinctione.
Est tamen intelligenda responsio text. in d.
ca. si ciuitas. vt interdicta ciuitate, & suburbia
interdicta censeantur, etiamsi suburbia non
sint subdita illi domino, cuius causa ciuitas interdicitur. etenim & in hoc casu militat ratio
eadem, quæ in d. c. si ciuitas. expressa est, neque
ita licet ciuitas sit quo ad iurisdictionem, & tẽporaletemporale dominium subiecta illi, cuius culpa interdictum decernitur, suburbia autem alteri.
profectò & hæc suburbia interdicta erunt, secundum Doct. in d. c. si ciuitas. Feli. in d. c. Rodulphus. col. 2. post Calder. de Ecclesi. interd. 2. membro. versi. circa quod quęro. qui subdit
idem esse, vbi in illa suburbia minimè haberet
iurisdictionem Ecclesiasticam is, qui interdictum decreuit, nam ex eadem ratione interdicta ciuitate suburbia erũterunt interdicta, quod est
omninò notandum.
Quæ verò dicantur continentia ædificia, &
suburbia, vt locus sit huic decisioni, quam de
interdicto Ecclesiastico Rom. Pontif. cōstituitconstituit
in d. c. si ciuitas. boni viri arbitrio discernendũdiscernendum
erit, qui hoc ipsum ex situ loci, ex cōmunicommuni loquendi vsu, & ex alijs æstimauit. gl. cōmunitercommuniter
recepta in d. c. si ciuitas.
Interdictum
† Ecclesiasticum, quod in locum fertur, quandoque generale est, quandoque speciale. Generale etenim dicitur, quoties
regnum, prouincia, ciuitas, villa, aut castrum
interdicitur. Speciale autem,
quādoquando in
aliquāaliquam
Ecclesiam, aut parochiam, nominatim decernitur, quemadmodum probat text. vbi notat
Abb. in capit. cùm in partibus. de verbo. significat. Cald. in tract. de Eccles. interdict. 2. membro. col. 5. Syl. in ver. interdictum. 1. q. 3. ad
idẽidem
tex. in c. cùm inter. de consue. tradidêre prater
alios Nicol. Plouius in tract. de interdict. 1. col.
Floren. 3. part. tit. 26. c. 2. Ioan. in summa confess. lib. 3. tit. 33. q. 222. ex quibus infertur, speciale, aut particulare interdictum dici, cùm omnes Ecclesiæ alicuius ciuitatis interdicuntur, ita, vt nihil intersit singulariter, an generaliter omnes Ecclesiæ fuerint interdictæ. Satis
enim est, quòd extra Ecclesias in eodem loco
possint diuina officia celebrari, vt
interdictũinterdictum
non dicatur generale. sicut in specie voluit
Calde. in dict. 2. membro. fol. 3. col. 1. Florent.
in d. c. 2. §. 1. & Syluest. in d. q. 3. quorum opinio
communis est. imò dicetur optimè interdictum generale, si fuerit populus interdictus,
villa, ciuitas, vel oppidum, tametsi in ea ciuitate, villa, vel oppido vnica tantùm sit Ecclesia,
quod ipse ex præcitatis auctoritatibus pręsertim Cald. adnotaui. Hæc verò distinctio interdicti generalis à speciali, admodum vtilis est
ad plura, quæ inferius in huius capitis examinatione sunt singulatim explicanda pro eius
perfectiori interpretatione.
His tandem, & alijs, quæ hoc in cap. adnotabuntur, manifestè deducitur, plurimùm
† differre interdictum ab excommunicatione maiori, quia excommunicatio priuat communione fidelium, tam interiori, quàm exteriori. Interdictum autem solum priuat exteriori diuinorum Officiorum auditione, & celebratione, perceptione Sacramentorum, & Ecclesiastica sepultura. Quæ
quidẽquidem priuatio multis est
modis limitata, vt denique minimè noceat directè animæ: quemadmodum nocet excommunicatio, quippe, quæ damno spirituali eam
afficiat. notat discrimen istud præter alios Ioan. in summa confess. 3. lib. titu. 33. q. 220. sic &
excommunicatio minor ab interdicto differt,
|
cùm illa non priuet auditione diuinorum officiorum, nec omninò
illorũillorum celebratione, nec
sepultura Ecclesiastica. iuxta tex. & ibi notata
in c. si celebrat. de Cler. excom. minist. decem
autem, in quibus conueniant interdictum &
excommunicatio, ac totidem, in quibus differant, tradit Iaco. à Canonibus, in tract. de iniurijs. in par. vlt. quorum aliquot & Cardi. tradiderat in tract. de Eccle. interd. Fel. 2. col. 1. & 2.
item gl. Pano. & Doct. in c. ad hæc. in vlti. de appellat. & Doct in c. is, cui. §. vlt. isto tit. Anania
in Rubr. de Cleric. excom. ministr. numero 11.
Franc. in c. 1. §. penu. suprà eod.
Ex §. Sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Cessatio à diuinis quid sit, & an suspedantur per
appellationem sequentem?
-
2 Irregularis non est, qui tempore cessationis à diuinis celebrat officia diuina. & nu. 3.
-
3 Irregularis, ex quibus actibus quis efficiatur tempore interdicti.
-
4 Jnterdictum Ecclesiasticum an suspendi possit?
-
5 Interdictum Ecclesiasticum, an possit ad cautelācautelam
remitti?
-
6 Quis possit interdictum & cessationem à diuinis
decernere?
-
7 Quæ Sacramenta poterant ante constitutionem
istam ministrari tempore interdicti? & inibi de
infantibus decedentibus absabsque Baptismo.
-
8 Oblati & conuersi qualiter differant?
INTERDICTO Ecclesiastico
admodum similis est & alia Iuris
Pontificij censura, quæ cessatio à
diuinis nuncupatur.
† ea verò est
suspensio organorum diuinæ laudis in aliquem locum decreta. quæ quidem
diffinitio colligitur ex c. irrefragabili. §. cæterùm. de offi. ord. c. si Canonici. c. quamuis. eo.
tit. isto lib. c. dilectis. de appel. Innoc. in d. §. cęterum. & ibi Fel. Franc. in d. c. si Canonici. Inno. & Præp. in c. non est vobis. de spons. 4. colu.
Cal. de Eccl. interd. fol. 2. col. 4. Abb. in d. c. dilectis. Syl. in ver. interdictum. 1. q. 1. ex quib.
cōstatconstat, cessationem à diuinis maximè differre ab
interdicto,
nānam licet cessatio in aliquem
locũlocum decernatur: attamen est quid facti, & tantùm inducit suspensionem diuinorum
officiorũofficiorum, nec
reddit, aut efficit ipsum locum interdictum. Interdictum autem Ecclesiasticum est quid iuris, quod præcitati Docto. fatentur, præsertim
Panorm. & alij in d. c. dilectis. gloss. in pragma.
sanctio. tit. de pignor. cultum diuinum. in ver.
cessetur.
Ex quo infert Pan. in c. dilectis. ꝓximèproximè citato. col. pe. cessationem à diuinis per appellationem sequentem non suspendi, quia sit quid facti. Interdictum autem Ecclesiasticum per appellationem subsequutam suspendi. Hanc differentiam probare videntur Doct. in d. c. dilectis. & Gonsalus à Villadiego de irregula. c. de
interdicto. ad fi. est tamen eorũeorum opinio in hunc
sensum accipienda, vt cessatio à diuinis post appellationem decreta, minimè sit nulla ipso iure, cùm ad factum pertineat, & ideò effectũeffectum habeat, siquidem non obstante appellatione nihilominùs à diuinis cessatur. InterdictũInterdictum autẽautem,
cùm ad iuris effectus spectet, nullũnullum est ipso iure, si post appellationem decretum fuerit. Nec
enim potuit Panor. adnotare, quòd interdictũinterdictum
per appellationem sequẽtemsequentem suspendatur. Est
etenim in contrarium expressa decisio in c. ad
hæc. in vlti. de appell. & in c. is, cui. §. vlt. sup. ist.
tit. & tamen ego non omninò probarem hanc
differentiam inter cessationem à diuinis, & interdictum, nam, & si videam, facta non posse
infecta fieri quo ad factum ipsum, & ideò cessationem à diuinis post appellationem exequutioni traditam, iam induxisse suspensionem illam organorum diuinorum: tamen, quo ad iuris effectus cessatio à diuinis per appellationẽappellationem
pręcedentem inanis est, si quos ipsa iuris effectus habet, quod statim tractabitur. sic & in interdicto, imò & in excommunicatione idem
erit, quia in his, quæ ad factum pertinẽtpertinent, si exequutio contingat, effectum habent post appellationem hæ cẽsuręcensurę latæ. in his verò, quæ ad iuris effectus referri possunt, inanes sunt, & nullæ. Igitur hęc erit vera differentia, quòd cessatio à diuinis nullũnullum, vel paucos inducit iuris effectus, interdictum autem aliquot, excommunicatio plures. Atque ita est intelligendum, quod communi omnium iudicio post
Panor. & alios de cessatione à diuinis solet adnotari.
Secundò ex pręmissa differentia
plerisq;plerisque visum est, non
† ita irregulare esse, celebrantem
tempore cessationis à diuinis, sicuti tempore
interdicti Ecclesiastici. ad cuius opin. intellectum erit examinandum, quam pœnam iura
Pontificia statuerint contra violantes Ecclesiasticum interdictum? & profectò licet ante interdicti Ecclesiastici violationem per ipsius interdicti vim & effectum nemo sit priuatus nec
suspensus à iurisdictione, etiam Ecclesiastica.
eo
tamẽtamen ipso, quod
interdictũinterdictum infregerit, omnimoda iurisdictionis Ecclesiasticæ potestate priuatur. probat text. sing. vt inibi not. Pano. Ancha. Raue. & alij in c. vlt. de excess. prælat. est etenim hic suspensus iure ab officio. c. 1. de re iudi. & c. 1. hoc tit. suprà isto lib. & idcircò ex consequenti, ac
deniq;denique à iurisdictione ratione beneficij, vel officij competentis. glo. Abb. &
cōmunitercommuniter omnes in d. c. vltim. glo. Panor. & Cardi. post alios in c. cùm dilectus. de consuetu. in
ver. à suspensis. quod adeò verum est, vt
ꝓcedatprocedat
etiāetiam in eo, qui per dictionem
taxatiuātaxatiuam, tantùm,
|
ab officio fuerit suspensus. Competit enim iurisdictio Episcopo ratione ordinis post eius assequutionem.
atq;atque ideò, si sit suspensus ab officio, erit hoc ipso iurisdictionis vsu priuatus.
idem not. Card. in d. c. vlti. colu. 2. Imol. in d. c.
cùm dilectus. col. pe. quorum opinio communis est, vt fatentur Abb. in c. si celebrat. col. vlt.
de Cler.
excōexcom. minist. contra gl. ibi & Syl. in ver.
suspensio. q. 5. tametsi Regia l. 17. tit. 9. part. 1.
probet, suspensum ab officio non
cẽsericenseri suspẽsumsuspensum à iurisdictione. Quæ
quidẽquidem lex voluit quorundam veterum sententiam probare, qui tenuerunt, Episcopum suspensum ab officio,
nōnon
esse suspensum à iurisdictione, & tamen à communi opinione deducitur, quòd suspensus ab
officio non potest eligere, quia ius eligendi
nōnon
tantùm competit ratione beneficij, sed & officij, à quo suspensus est, quod in specie tenent
Abb. in d. c. cùm dilectus. colum. 8. & alij, quorum opinionem asserit communem esse Felin.
in c. Apostolicæ. de except. nu. 6. contra glo. in
c. presbyterum. 28. dist. hoc verò in loco minimè tractabimus, an suspensus ab officio sit
etiāetiam
à beneficio itidem suspensus. obiter enim quo
ad pœnam istam iure
statutāstatutam aduersus non seruantem interdictum Ecclesiasticum hanc conclusionem attigimus.
Est item is, qui interdictum EcclesiasticũEcclesiasticum nōnon
seruat, irregularis, sicuti constat ex d. ca. 1. de re
iudic. c. 1. sup. ist. tit. & c. is, qui. §. vlt. eod. tit. in
quibus ratio expressim ea traditur, quòd propter interdictum decreta est ad tempus, vel in
locum suspensio. c. is, cui. suprà eo. suspensus
autem, celebrans officia diuina, irregularis est
eo quidem modo, vt nisi per Romani dispensationem Pontificis non posse diuina officia deinde celebrare. Sic denique Iure, & communi
omnium sententia receptum est, hanc esse præcipuam pœnam aduersus illum statutam, qui
Ecclesiastici interdicti cẽsuramcensuram infringere nōnon
verebitur.
Cæterùm, ne quis existimet per quemcunque actum irregularitatem à suspenso vel interdicto contrahi, est obseruandum, hoc
† vitium irregularitatis non aliter suspensum afficere, quàm si is egerit actum competentem alicui ordini, quem is habet, & à cuius vsu exercitio suspensus est. & idem erit in quęst.
quāquam tractamus, nempe quo ad interdicti violationem.
quod not. Inno. & Doct. in c. vlt. de excess. prælat. Card. de Eccle. interdictis. membro 6.
idẽidem
Innoc. in c. 1. sup. de senten. excom. Ioannes in
summa confess. 3. lib. tit. 33. q. 25. Henri. in cap.
vltim. de Cler. excom. ministr. Nicolaus Plouius in tracta. de interdict. reg. 29. & in tracta.
de irregularita. regu. 45. & sequentibus. Syluest. in verbo, interdictum. 5. quęst. 4. Florent.
3. part. tit. 26. c. 4. gloss. in verbo, præsumpserit.
& ibi Ioan. Andr. Card. Ancha. & Abb. in ca. 2.
de Cler. excomm. minist. Abb. in cap. illud. vbi
glo. in verb. officia. eo. tit. Gonsalus à Villadiego de irregula. c. 2. quorum opinio communis
est, cui suffragatur tex. in c. is, cui. ibi, in suo officio. & in c. is, qui. §. vlt. ibi. celebrat. sup. ist. tit.
qua ratione, vt multa missa faciamus, quæ in
specie ad exempla poterant adduci, quoties
tractabitur, an quis sit irregularis propter diuini officij
celebrationẽcelebrationem, semper est aduerten
dũdum, an actus, quem fecerit, conueniat, & proprius sit alicuius ordinis Ecclesiastici, & an
suspẽsiosuspensio circa illius ordinis vsum contigerit, alioqui
non poterit congruè censeri quis irregularis.
quod maximè vtile videbitur, cuilibet
materiāmateriam
istam tractaturo.
Hęc autem irregularitas tunc locum obtinet, cùm quis non seruat interdictum generale, quod in Ecclesia matrice seruatur. text. in
Cle. 1. isto tit. is etenim, qui celebrauerit tempore interdicti generalis, quod in ipsa matrice
Ecclesia minimè seruatur, irregularis non est.
vt not. Frede. consil. 231. quòd si ab ipsa matrice Ecclesia non possit adsumi interdicti cognitio, necessaria erit eius publica denunciatio,
vt irregularis sit, qui eo tempore celebrauerit,
sicuti deducitur ex constitutione, ad euitanda
scandala, cuius in priori huius relectionis parte mentionem fecimus. olim verò ante denunciationem publicam tenebatur interdictum
seruare speciale, qui eius scientiam haberet,
modò posset absque scandalo abstinere à celebratione. glo. in Clem. 2. in verb. publicè. isto
tit notant in specie Archid. Ioan. And. Francus
& alij, in c. is, qui. §. vlt. sup. eod. tit. quo in loco
glo. communiter recepta, scribit, excusari ab
irregularitate, celebrātemcelebrantem officia diuina tempore interdicti, si habuerit iustam eius ignorātiamignorantiam. text. opt. in ca. Apostolicæ. de Cler. excōexcom.
ministr.
Potest præterea violans interdictum Ecclesiasticum puniri pœna perpetuæ depositionis
ab officio. c. latores. c. Cleri. de Cler. excom. &
beneficij ecclesiastici priuatione. c. postulastis.
§. vlt. eo. tit. de Cler. excom. ministr. vbi Doctores hoc ipsum ex ea decisione colligunt.
Ad quæstionem igitur ex opinione, quę
cōmunioricommuniori actorum iudicio recepta videtur, respondemus, celebrantem diuina officia tempore cessationis, etiam generalis, & ab eo decretæ, qui poterat interdicti sententiam pronunciare, non esse irregularem, quod iure defendere, ac probare conantur Anton. Abb. Imol. Præpo. & Francus 3. colu. in c. dilectis. de
appel. Bonifa. in Clem. 1. colum. penul. de sent.
excom. Syluest. in verb. interdictum. primo. §.
1. & idem in verbo, cessatio. §. vlt. glo. in pragm.
sanct. titu. de pignorant. cultum diuinum. in
verbo, cessetur. Innoc. in cap. irrefragabili. col.
vlt. de offi. ordin. & in d. c. dilectis. col. 2. quibus
suffragatur text. in c. is, qui. in principio. super
eod. vbi expressim cautum extat, non esse
quẽquamquemquam irregularem censendum, nisi in casibus
iure ipso Pontificio in specie statutis, qualis hic
|
de celebrante cessationis tempore, non debet
censeri. sic sanè gloss. in c. si Canonici, de offic.
ordin. isto lib. q. 3. est hæc communiter probata, asseuerans non esse irregularem celebrantem tempore cessationis particularis, erit extendenda ad generalem cessationem: vt tandem nec irregularis sit, qui eius tempore celebrauerit. quam opinionem in cessatione generali ab eo decreta, qui poterat interdicere, sequitur Palud. in 4. sentent. distin. 18. quæst. 8.
art. 3. vers. 4.
Contrarium in hac principali quæstione
verius esse contendunt, quo ad cessationem
generalem ab eo indictāindictam, qui poterat interdicere. Cald. de Eccl. interdict. fol. 2. col. 4. Anch.
& Franc. in d. c. si Canonici. post Ioann. Andr.
ibi & Innoc. in c. non est vobis, de sponsa. vbi
idem tenet Præpo. 4. col. Felin. in d. c. irrefragabili. §. cæterùm. Gonsalus à Villadiego in
tract. de irregul. c. de interdicto. col. vlt. Flor. 3.
part. tit. 26. c. 3. colum. 2. quorum sententia potissimam auctoritatem habet à Clem. 1. de sen.
excom. vbi cessatio generalis, interdicto quo
ad eius obseruationem, & violationem comparatur. Palud. in d. art. 3. existimat, hanc opinionem procedere in cessatione generali decreta à capitulis cathedralium Ecclesiarum:
quasi illa constitutio minimè obtineat in cessationibus prælatorum, quæ interdicta non
sint, quo ad pœnam excommunicationis ibidem statutam. quod mihi non placet: arbitror
enim eam constitutionem etiam admittendāadmittendam
fore contra religiosos nōnon seruantes cessationẽcessationem
à diuinis generaliter indictāindictam à prælatis, iudicibusúe delegatis auctoritatem ad id habentibus. Et tamen quo ad irregularitatem prior
opinio magis communis est, benignior quidem, & quæ in disputatione defendi optimè
possit: posterior autẽautem fortassis verior, si consideremus mentem Canonum prohibentium
censuræ ecclesiasticæ violationem: maximè eo
casu, quo celebrauerit quis diuina officia publicè, ianuis apertis, tempore cessationis generalis. quod magna quidem cura cauendũcauendum est,
nec temerè hac in controuersia iudicandum
propter plura, quæ imminent contracta irregularitate pericula. Nam & in d. Cle. 1. generalis cessatio à diuinis non in vniuersum, sed
quo ad pœnam illam excommunicationis generali æquipollet interdicto.
Quæritur tamen, an
† interdicti Ecclesiastici censura suspendi possit, ne interim celebrans iudicandus sit irregularis? & de interdicto lato, & decreto in locum, receptum est suspendi ad tempus posse per eum, qui id decreuerit. gloss. Ioan. Andre. Anto. Cardin. Imol.
Franc. & Dec. in c. ad hæc. in vlt. de appel. & est
communis opinio auctore Dec. ac mihi verior
videtur, licet Abb. ibi quosdam veteres sequutus contrarium probauerit. Communis equidem sententia maximam rationem habet ex eo, quòd censuræ Ecclesiasticæ regulariter ligant ad
nutũnutum, & voluntatem iudicis eas decernentis. cap. veniens. in 2. de testib. c. significasti, de eo, qui duxit in matr. nos
itẽitem priori huius relectionis parte tractauimus, dum de absolutione ab excommunicatione tradidimus.
cōstatconstat etiāetiam communis opinio auctoritate tex.
in c. dilectis, de appel. §. quia verò. Nec video
congruam rationem, ex qua possit euerti communis sententia: quamuis Dec. maluerit
opinionẽopinionem Abb. defendere. Imò ipse censeo, posse
ad tempus suspendi
interdictũinterdictum in persona ob
eius propriam culpam latum: tametsi Abb. in
d. c. ad hæc. & in c. vt priuilegia, de priuil. quadam leui ratione
contrariũcontrarium,
saltẽsaltem in hoc casu,
censeat. Nam licet interdictus adhuc in crimine, &
cōtumaciacontumacia perseueret, vel de ea satisfecerit, multa possunt accidere, quæ iustissimè
valeātvaleant iudicẽiudicem inducere ad
suspensionẽsuspensionem istam interdicti
tẽporariātemporariam constituendāconstituendam potiùs, quàm
simplicem eius
relaxationẽrelaxationem, vel
obseruationẽobseruationem.
Sic
deniq;denique rationẽrationem Abb. Dec. reprobat in d. c.
ad hæc. quæ notanda sunt ad
intellectũintellectum gl. in c.
præsenti. sup. ist. tit. quæ asseuerant,
EcclesiasticũEcclesiasticum interdictũinterdictum suspendi posse ad tempus
certũcertum. item ad gl. in d. c. ad hæc, de appel. quæ voluit solum Rom. pont. posse permittere, &
priuilegiũpriuilegium concedere, vt in loco interdicto celebretur: ita quidem
ꝙquod Episcopus minimè poterit in hoc dispensare, vt liceat
tẽporetempore interdicti
celebrare. hanc sanè opin. sequitur Philippus
Franc. in d. c. ad hæc. vlt. q. & sensim
idẽidem tenuerunt Doct. ibi, quorum opinio vera est in hoc
sensu, quòd Episcopus non possit permittere
alicui diuini officij celebrationem in loco ab
alio interdicto: poterit tamen hanc
permissionẽpermissionem concedere, vbi à seipso, aut eius auctoritate
fuerit
interdictũinterdictum decretum. Etenim si Episcopus
suspẽderesuspendere ad
tẽpustempus potest
interdictũinterdictum à se latum, vt modò dicebam,
eadẽeadem ratione
etiāetiam poterit permittere, vt tempore interdicti possit
diuinũdiuinum officiũofficium celebrari: modò hanc permissionem ex causa Episcopus concedat, & ad tempus, ne videatur priuilegium dare aduersus
ius commune celebrandi tempore interdicti.
Præter hæc, licet
† interdictum Ecclesiasticum non possit ad cautelam remitti. ac dissolui. c. præsenti. isto titu. quod de interdicto generali tractat. Nam speciale
interdictũinterdictum bene
potest ad cautelam laxari, secundum gl. &
cōcom.
ibi. Fel. in c. Apostolicæ. num. 3. de excep. Nicol. Milis in repertorio in verb. interdictum.
Cald. de Ecclesiast. interdi. pagina 8. Rotam
in nouis. 436. qui omnes expressim tractauere de interdicto particulari decreto in aliquam Ecclesiam, vel locum, atque ita obtinuit
vsus Romanæ curiæ, vt Felin. testatur, præsertim quia in speciali interdicto nequaquam
obtinet huius capitis moderatio in diuinis celebrandis, vt statim explicabitur: attamen generale
interdictũinterdictum potest, ac debet simpliciter
|
remitti, & dissolui ad exemplum simplicis absolutionis, quæ datur ab excommunicatione,
præstita priùs cautione iuxta formam text. in
c. cùm contingat, de offic. deleg. & c. 2. sup. isto
tit. quod in specie notat Rota in antiquis. 77.
& 435. facit ad idem tex. in c. qua fronte, de appellat. idem probat Mart. Azpilcueta in c. cùm
contingat, de rescript. 7. remedio, licet Felin.
in d. c. Apostolicæ. referat prædictas decisiones ad interdictum speciale, ipsæ tamen de generali loquuntur.
Hanc verò interdicti
† ecclesiastici
cẽsuramcensuram
decernere poterit,
ꝗlibetquilibet iudex Ecclesiasticus,
cui competit ius censuram Ecclesiasticam decernendi: cùm appellatione censuræ Ecclesiasticæ, etiam interdictum
cōtineaturcontineatur. c. quærenti. de verb. signif. sed in specie in iudice ordinario est tex. in c. cùm ab Ecclesiarum prælatis,
de offic. ordin. c. cùm & plantare. §. 1. de priuileg. c. Episcoporum. eod. tit. isto lib. c. cùm inter. de consuet. c. transmissam, de elect. c. auditis, de præscrip. in delegato. tex. in c. sanè. in 2.
de offic. deleg. in subdelegato. c. ex literis. eo.
tit. notant vbique Doct. Host. & alij in c. quæsiuit, de his quæ fiunt à maiori parte capit. Calde. in tract. de Eccle. interdict. 3. membro. Syluest. in verb. interdictum. 3. q. 3. Florent. 3. par.
tit. 26. c. 2. §. vlti. Ioann. in summa confess. lib.
3. tit. 33. q. 228. de cessatione à diuinis. hi Doct.
tradidere, posse eam decerni ab Episcopo, &
prælatis habentibus ordinariam Ecclesiasticam iurisdictionem: & præterea à Canonicis,
ac capitulo cathedralis Ecclesiæ, si hoc ius priuilegio, aut consuetudine acquisierint: modò
seruent in ea decernenda formam traditam
in c. si Canonici, de off. ord. isto lib. & in capit.
quamuis. eod. tit. c. irrefragabili. §. cæterum.
eiusdem titu. in Decretalibus. notant Card. in
Clem. 1. ist. tit. §. vlti. qui in §. quod etiam. per
tex. ibi scribit, posse concilium prouinciale, &
Episcopale cessationem à diuinis indicere. idem in d. Cle. 1. nu. 48. notat Bonifacius. Sed
& quòd ordinarius Episcopus inquam possit
indicere cessationem à diuinis, probat glo. illic recepta in d. c. si Canonici. in verb. cessare.
quæ asserit, Canonicos iure proprio posse cessationem indicere sede vacante: quia succedunt in iurisdictionem Episcopi ordinariam.
ergo & ipse Episcopus poterit iure proprio iurisdictionis ordinariæ hac censura vti. idem
manifestum fit ex eo, quòd Episcopus potest
concedere Canonicis priuilegium indicendi
cessationem à diuinis, secundum Ioann. Andr.
Guliel. Domi. Ancha. & Franc. & Vanchelium
in d. c. si Canonici. fit igitur, posse Episcoporum cessatione à diuinis vti: siquidem potest
dare potestatem cessandi. & fortassis communis hæc opinio, quæ & Syluest. placuit, in verb.
cessatio, est intelligenda in hunc sensum, vt Episcopus possit delegare, &
cōmitterecommittere Canonicis, & c. potestatem cessandi à diuinis, qua ipse potuisset vti: non tamen quòd possit eis
dare priuilegium indicendi cessationem à diuinis proprio iure in perpetuum. Hoc enim
videtur,
nōnon posse concedi ab alio, quàm à Summo pontifice: quemadmodum Archid. sensit.
His item, quod ipse Archid. & omnes, præsertim Francus adnotarunt in c. quamuis, de off.
ordin. in 6. super gl. vlt. respondentes, non esse
seruandāseruandam formāformam illius c. in cessationibus, quas
Canonici à superiore interdictas seruare tenentur, sed in his, quas ipsi iure speciali indixerunt.
NāNam cùm Episcopus superior sit, nec
ab hac
ꝓpositionepropositione excipiatur, ratio dictat, posse ipsum iure proprio cessatione à diuinis vti.
Ex quibus deducitur, Episcopum posse iure ordinario cessationem à diuinis in aliquem
locum decernere, prout ea ab interdicto Ecclesiastico distinguitur. Hoc etenim constat ex
communi omnium resolutione: nec contrarium voluit Palud. in 4. senten. dist. 18. q. 8. art.
3. conclusi. 4. imò hoc ipsum sensit: tametsi quidam aliud ex eo adnotauerint, asserentes, cessationes prælatorum esse propriè, & verè interdicta: quod ipse probarẽprobarem, vbi sumus in dubio,
an prælatus voluerit indicere cessationem à diuinis, vel interdictum: alioqui vbi esset manifesta Episcopi mens, dubio procul cessatio à
diuinis seruanda foret in modũmodum veræ, ac propriæ cessationis à diuinis, de qua paulò post disputabitur.
Verùm quo apertiùs intelligamus, quid
hæc constitutio nouo iure induxerit circa diuinorum
officiorũofficiorum celebrationem tempore interdicti Ecclesiastici peragendam, oportet hîc
memoria repetere, quæ fuerint olim hoc tempore permissa: & gl. hîc in verb. Sacramentis,
aliquot veterum
constitutionũconstitutionum meminit, quæ
*
sacramenta
quædāquædam tempore interdicti ministrari promittebant, in primis etenim Baptisma
paruulorũparuulorum permissum erat. c.
nōnon est vobis.
de sponsal. nam de adultis baptizandis poterat maxima ratione dubitari. siquidem pueri
nondũnondum habentes rationis vsum minimè iustificantur à peccato originali per fidem
parentũparentum,
aut
votũvotum ipsorum quidem parentum,
etiāsietiamsi ad
modũmodum cupientibus his, &
exoptātibusexoptantibus, ac procurantibus filiorum baptisma, filij decesserint
absq;absque hoc sacramento, quia
nōnon poterit eis ministrari, ob
aliquāaliquam causam: nempè
ꝙquod aquæ copia ad
BaptismũBaptismum necessariæ defuerit. Hæc sanè
conclusio
palāpalam probatur ab August. lib. de fide
ad
PetrũPetrum. c. firmissimè, de consecra. distin. 4. &
à diuo Tho. 3. part. q. 68. art. 2. & articu. 11. quibus in locis manifestè asseuerat, votum Baptismi ad salutem sufficere, modò habeat ipse Baptizandus vsum rationis: & infantes nequaquam posse in vtero matris Baptizari,
idẽidem probat tex. elegans in c. non vt apponeres, de Baptismo. tametsi Caie. audacter profectò super
Tho. in d. art. 2. & 11. probabile censeat, sufficere ad salutem paruulorum, parentum fidem,
|
& votum præcipuè cum aliquo exteriori signo. Sed & multò antè Vuiccleff. teste Vualdensi, & Gerson conati sunt eandem opinionem tenere, qua nostra ætate ipse Caieta. sub
correctione tamen asseuerat. Cuius sententia
post legis euangelicæ promulgationem periculosa est, & omninò improbanda: eamq́ue
falsam esse ostendit eruditissimè Domin. à Soto lib. 2. de natura & gratia. c. 10. And.
itẽitem à Vega in defensione concilij Tridentini li. 5. c. 16.
& idem libr. 15. c. 3. & veluti errorem manifestum inter eiusdem Caieta. errores commemorat Ambrosius Catharinus lib. 5. aduersus
Caieta. eandem sententiam improbare videtur diuus Aug. in Epistola 28. ad
HieronymũHieronymum.
idem August. de Baptismo paruulorum c. nulla præter, de consecr. distin. 4. & Ioann. Papa.
30. q. 1. c. ad limina. hoc ipsum & Florentina
Synodus de sacramentis ad Armenios insinuat. idem apertiùs docet in diffinitione de libris Canonicis. hoc ipsum defendit, quod sancta Synodus tradit, defendit & probat certum
esse, & de fide tenendum Thomas Vualdensis
lib. de sacramentis. idcircò ne paruuli beatitudine illa supernaturali, & diuina visione priuarentur, si absque Baptismo decederent, iustissimum fuit, quòd tempore interdicti baptismum paruulis ministrari posset. Atin adultis ratio non est ita par, cùm ad salutem adultorum sufficiat ipsius Baptismi votum, si non
possit verè, & re eis ministrari: quemadmodum Catholica docet Ecclesia in concilio Tridentino, sessione 6. cap. quarto. & c. sexto. notant Magister senten. distinc. 4. in quarto libr.
Thom. & alij ibidem. idem Thomas in dict. q.
68. artic. 2. idem pluribus auctoritatibus probat Domi. à Soto in dict. lib. 2. de natura & gratia. cap. 12. Nihilominus in præsenti quæstione dicendum est, tempore interdicti generalis
potuisse olim, & posse nunc Baptismi sacramentum ministrari paruulis, & adultis. Nec
enim sancta mater Ecclesia tantùm respexit
ad præcisam necessitatem consequendæ salutis ex hoc sacramento: nam ea ratione solum
permisisset, illud dari paruulis existentibus in
periculo mortis: sed & maximam vtilitatem,
quæ Christi fidem, & religionem professuris
accedit ex hoc sacramento reipsa suscepto: atque ideò tempore interdicti voluit,
etiāetiam adultis ministrari Baptismi sacramentum. c. quoniam. sup. isto tit. item tempore interdicti pœnitentiæ sacramentum, & Eucharistiæ dantur
existentibus in mortis articul. c. quod in te. de
pœnit. & remiss. d. c. non est. c. permittimus.
extra isto titu. idem de confirmationis sacramento, probatur in c. responsa. extra isto titulo, & in dicto c. quoniam. quo in loco decisum
est, quòd eadem ratione Chrisma confici poterit tempore interdicti in die Iouis sancti. hæc
tamen confectio debet fieri, & celebrari ianuis clausis, interdictis, & excommunicatis exclusis. vt notant Archidia. & Doct. communi
in d. ca. quoniam. Angel. in verb. interdictum
6. q. 28. tametsi Eucharistia, Baptismum, &
cōfirmatioconfirmatio ministrari possint publicè cum solennitatibus consuetis: sicuti explicant Calderi.
de Eccles. interdict. fol. 11. Syluest. in verb. interdictum. quinta quæstione. 7. Gonsalus à Villadiego de irregularit. c. de interdicto. Extremæ verò vnctionis sacramentum ministrari
non poterat tempore interdicti, etiam existentibus in periculo mortis, aut statim verisimili coniectura vita decessuris, etiam clericis secundum Ioannem Andre. Card. Abb. &
Doct. in d. c. quod in te. Calder. de Eccle. interdict. fol. 12. column. 3. cauendum tamen est à
Cardin. in dicto c. quod in te. qui falsò censet,
extremam vnctionem esse iure positiuo humano institutam, quæ quidem opinio falsissima est, & hæretica: cùm iuxta Catholicas assertiones iure diuino fuerit instituta Iacobi quinto. Tradunt aduersus Lutherum Catholici
Doct. ea ratione,
ꝙquod Iacobus Apostolus hoc
SacramentũSacramentum ab ipso Christo institutum promulgauerit: hoc etenim ostendunt alijs rationibus, & auctoritatibus contra Magistrum sententiarum, in quarto distinct. 33. ibi Theologi ferè omnes Ioannes Ekius in Enchiridio. c.
12. Alfonsus à Castro aduersus hæreses. in verbo, vnctionis extremæ Sacramentum. & alij,
qui nostra ætate impia Lutheri dogmata euertere diligenter conati sunt. Est etenim extrema vnctio Sacramentum nouæ legis. c. ad abolendam, de hæretic. & in concilio Florentino
sub Eugenio quarto. sed sacramenta nouæ legis non potuerunt ab alio quàm à Christo Iesu institui: quod receptissimum est, consequitur igitur, & hoc sacramentum vnctionis extremæ
nōnon ab Apostolis, sed ab ipso Christo Iesu
institutũinstitutum fuisse, quod
SacramentũSacramentum istud tempore interdicti non possit ministrari, etiam
Clericis, probat optimè tex. in d. cap. quod in
te.
Præter hæc olim etiam tempore interdicti
recipientibus signum crucis, & peregrinis poterant ministrari Sacramenta pœnitentiæ, &
Eucharistiæ. d. c. quod in te. in fine. quod obtinet in his personis, quamuis nec proficiscantur, nec sint in mortis periculo constitutæ: secundum Abbatem & alios ibi contra glossam.
Sed & olim
tẽporetempore interdicti poterant Clerici in conuentualibus Ecclesijs bini, vel tres
excōmunicatisexcommunicatis, & interdictis exclusis, ianuis
clausis horas Canonicas legere, non cantare:
sicuti permissum est in dict. c. quod in te. Nec
hoc
mirũmirum erit:
siquidẽsiquidem adhuc extra
ecclesiāecclesiam Clerici soli, aut bini horas Canonicas dicere
poterātpoterant, modò
nōnon audirentur à prohibitis audire:
sicuti not. Host. in d. c. quod in te. Nic. Plouius
in tract. de interdict. reg. 31. & Syluest. in verb.
interdictum. 5. q. 5. qui hoc deducit ex mente
Calde. in tract. de Eccle. interdict. fol. 10. col. 1.
|
qui consulit, & admonet, quòd hoc non fiat
extra Ecclesiam: ne audiantur horæ Canonicæ à laicis.
Clericis etiam decedentibus, qui interdictum seruauerunt, concessum est, vt absq;absque cāpanarumcampanarum pulsatione cessantibus solennitatibus cũcum silentio in cœmiterio Ecclesiæ sepeliantur. text. est ad hoc in d. c. quod in te. §. licet. id
verò intelligendum est, vt procedat in generali interdicto, vel in speciali quo ad clericos illius Ecclesiæ: nam Clerici alterius Ecclesiæ nōnon
possent hoc modo sepeliri in cœmiterio Ecclesiæ, quæ specialiter fuerit interdicta: notat Panorm. in dicto c. quod in te. colum. 2. idem Syluest. in verbo, interdictum. 5. ad finem. quo in
loco hanc opinionem Panor. veram esse censet, quoties reliquæ Ecclesiæ liberæ forent ab
interdicto: cùm enim in illis possent Clerici
aliarum Ecclesiarum sepeliri, non patitur ratio, quòd hi sepeliantur in Ecclesia speciali
affecta interdicto. sed si reliquæ Ecclesiæ forent interdictæ, tunc non esset locus opinioni
Panor. imò possent Clerici aliarum Ecclesiarum sepeliri in Ecclesia specialiter interdicta.
Quod parum refert, quia etsi reliquæ Ecclesiæ
fuerint interdictæ, intra easdem poterunt ipsarum Clerici sepeliri: atque ideò nusquam ferè
poterit contingere quod Sylue. ad quæst. istāistam
præmisit.
Matrimonij autem sacramentum quo ad eius contractum simplicem prohibitum non
est tempore, nec in loco interdicto: quamuis
solennitas benedictionum vetita sit, cùm ad
diuina pertineat officia, secundum communem, quam optimè tractat, & explicat Calderi. de Eccles. interdict. folio 12. colum. 2. imò
licet prohibitum foret matrimonium, nihilominus teneret non obstante prohibitione ista contractum: quemadmodum constat ex
his, quæ in Epitome ad quartum decretalium
adnotauimus. 2. part. c. 6. numero 6. notat
in specie gloss. in hoc cap. in verbo, sacramentis. cuius sententia falsissima est, nec potest defendi absque hæresis labe, dum asseuerat matrimonium, licet sacramentum sit, non conferre gratiam sicut alia sacramenta: de quo etiam latiùs egimus in d. 2. part. c. 1. §. vnico. nu.
2. & 3.
Hæc verò sacramenta, quæ tempore interdicti, & in loco interdicto permissa olim fuere,
poterunt ministrari, & possunt in Ecclesia, etiam specialiter interdicta: sicuti visum est Calderi. de Ecclesi. interdict. 2. membro. fol. 3. colum. 1. & Syluestro in verbo, interdictum. 5.
quæstione 7. Florent. 3. parte. tit. 26. c. 3. & est
communis opinio: tametsi honestum sit alibi
ea celebrari, si commodè id fieri possit: quod
præcitati auctores fatentur.
Poterant & ante istam constitutionem monachi prædicatores, & minores in loco interdicto missarum solennia celebrare super altare viaticum ianuis clausis, excommunicatis,
& interdictis exclusis, voce submissa. capit. in
his, de priuileg. idem & Episcopis permissum
fuit. c. quod nonnullis. eod. titu. quibus ob dignitatis auctoritatem concessum pręterea est,
quòd possint alicui sacerdoti hanc committere celebrationem, vt ipsi audiant missarum
solenne sacrificium. cap. vlt. de priuileg. hoc libro. non tamen obtinet hoc Episcoporum &
monachorum priuilegium vim in Ecclesia speciali supposita interdicto, secundum communem sententiam aduersus Hostien. in c. quæsiuit, de his quæ fiunt à maior. parte cap. & Syluestrum in verbo, interdictum. 5. quæstio. 5.
quibus omnibus adde l. 15. 16. tit. 6. part. 1.
Est & templarijs priuilegio concessum, vt si
ad Ecclesiam accesserint interdictam non nisi
semel in anno ad Ecclesiasticum officium admittantur, nec tunc ibi sepeliantur corpora
defunctorũdefunctorum. textus in capitulo,
cũcum & plantare.
§. quod si templarij, de priuileg. & in capitulo,
vt priuilegia. §. illud. eodem titulo. vbi priuilegium istud explicatur, vt intelligatur de templarijs, & hospitalarijs, qui mittuntur per villas, & ciuitates ad Eleemosinam colligendam, aut accipiendas fraternitates. Nam
& his quidem religiosis permissum est, quòd
in qualibet ciuitate, villa, aut castro vna tantùm Ecclesia constituatur, in qua diuina officia celebrentur, excommunicatis, & specialiter interdictis exclusis semel in anno, ob eorum iucundum aduentum, etiam publicè apertis ianuis alta voce, & admisso populo generaliter interdicto, vt secundum Innocentium & alios in dicto capitulo, vt priuilegia. & Palud. in quarto sententiarum distinctione decimaoctaua, quæstione octaua. articulo decimotertio. Sic denique & eodem priuilegio hi templarij obtinuere, vt qui eorum
fuerint fraternitati adscripti, possint tempore interdicto in Ecclesia sepeliri. quòd in eodem capitulo, vt priuilegia, expressum est.
ita tamen est accipiendum, quòd huic religioni oblati si decesserint non electa sepultura,
vel ea quidem electa eo in loco, qui iure ipso
non electa sepultura, est cuiusque mortui sepulchro destinatus, sepeliantur sanè in Ecclesia, cui corpus illud pertinet, ac competit, etiam si ea interdicta sit. At si ab his oblatis electa fuerit ad sepulchrum Ecclesia, cui seclusa electione iure pontificio minimè corpus
illud competebat, & ea sit interdicta, non sunt
admittendi ad Eccesiasticam sepulturam per
eos intellectam. quod ex vero sensu eiusdem
capitis deducere videntur Hostiensis, Panormitanus, & alij in dicto capitulo, vt priuilegia. & Syluester in verbo, interdictum, quinta
quæstione octaua.
† oblati verò dicuntur ad
huius priuilegij vsum, qui non tantùm propria bona, sed seipsos dederint monasterio:
quemadmodum glossa explicat in verbo, tri|
bus denarijs. & ibi Abbas in dicto capitulo
vt priuilegia. quod faciliùs intelligi poterit,
si prænotamus, maximam differentiam esse
inter
cōuersosconuersos, & oblatos. Nam conuersi sunt
qui mutato habitu religionem ipsam profitentur minimè ordine Ecclesiastico præditi:
& hi cum cæteris religiosis intra monasteriorum claustra vitam agunt. oblati verò sunt,
qui
absq;absque religionis
ꝓfessioneprofessione seipsos perpetuò monasterio obtulere: sicuti tradunt Cardinal. in Clementina prima, de decimis vltima column. Abbas in capitulo, non est. de regulari. sensit Lapus allegatione 129. est etenim
necessaria perpetua oblatio. capitulo, per exemptionem. de priuileg. isto libro. capitulo,
cùm & plantare. §. vltimo. capitulo, tuarum. &
ibi Abbas de priuilegijs, ex quibus constat,
conuersum dici propriè religiosum, & personam Ecclesiasticam. capitulo, non dubium.
cap. parochianos. extra isto titulo, idemq́ue
colligitur ex notatis per Abbat. in Rubri. de
regular. Decius in capitulo, Ecclesia S. Mariæ, de constitut. & ea ratione, quòd religiosus
propriè sit qui tria vouerit: nempè paupertatem, obedientiam, & castitatem, auctore diuo Thoma 2. secunda quæstione, centesimo
octuagesimosexto, articulo septimo. quibus
non obstat textus in capitulo, ex eo. de elect.
isto libro, quia inibi conuersi non habentes
EcclesiasticũEcclesiasticum ordinem laici dicuntur, quo ad
electiones, ad differentiam eorum, qui Clerici
sunt: id est ordinem Ecclesiasticum acceperunt: etenim hi tantùm ad electionem admittuntur: imò per constitutionem Cle. vt hi qui
diuinis, de æta. & qualit. hi tantùm ad
eāeam sunt
admittendi, qui sacris fuerint ordinibus insigniti. Oblatus verò qui mutato habitu non
manet in seculo, est & propriè persona Ecclesiastica: qui autem in seculo manet non propriè, sed largè persona Ecclesiastica dicitur. gl.
in verb. mutato habitu. Cardi. Abb. & Doct. in
dict. cap. vt priuilegia. text. optimus in ca. penult. de priuileg. Capella Tolosana. 8. vbi Aufreri. & Panor. ac Soc. in capit. 2. de foro compet. tractant, an oblatus sit exemptus à iurisdictione iudicis secularis, sed quòd oblatus,
qui habitum non mutauerit, possit matrimonium contrahere: eadem Capella Tolosana asserit nu. 333. cui ipse libenter accesserim idem
constanter opinatus in
quocunq;quocunque oblato, qui
votum castitatis non emiserit tacitè vel expressè, etiamsi habitum secularem mutauerit.
NōNon
enim video quid in hac specie matrimonij vinculum impediat. Quæ quidem omnia præsensit Archi. in d. c. ex eo. & in c. vt lex continentiæ. vbi gloss. optima. 27. q. 1. Bald. in l. generali.
& in Authent. ingressi. num. 8. C. de sacrosan.
Eccles. Ioan. Staphilæus de lite. grati. & iust. fo.
77. inibi explicans hac ratione, non amittere
beneficium Ecclesiasticum eum, qui monasterium fuerit ingressus, vt oblatus fiat, non monachus. His sanè præmissis ad intellectum tex.
in d. ca. vt priuilegia. obseruandum est, nec esse satis, quòd confratres, & oblati bona sua, etiam omnia monasterio dederint: etenim hæc
donatio, quæ per se, ac simpliciter non sufficit
ad hæc priuilegia: imò est necessarium, quòd
confratres mutato habitu seipsos perpetuò dederint monasterio: vel
absq;absque habitus mutatione se, & sua monasterio reseruato vsufructu
tradiderint, & obtulerint. Denique erit satis
sufficiens oblatio personarum absque mutatione habitus cum rerum item donatione, aut
ipsa mutatio habitus cum personarum oblatione: atque ita est accipiendum quod in d. c.
vt priuilegia. Doct. adnotarunt, vt inibi explicat eleganter Panor. sic intelligens illud Romani pontificis
respōsumresponsum: cui omninò adiunge
tex. in d. c. cùm & plantare. §. de confratribus.
Quòd si quis exactè perpendat decisionem
tex. in d. c. vt priuilegia. manifestè deprehendet ex eo, tempore interdicti non potuisse olim quenquam sepeliri in loco interdicto apud aliquam Ecclesiam, aut eius CœmiteriũCœmiterium.
idem apparet in ca. si ciuitas. §. vlt. suprà isto
titulo.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Pœnitentiæ sacramentum non tantùm ægrotis,
sed & sanis tẽporetempore interdicti poterit ministrari.
-
2 Eucharistiæ sacramentum, an possit ministrari
fœminis prægnantibus tempore interdicti?
-
3 Sacramentum Eucharistiæ poterit tempore interdicti dari damnatis ad mortem.
-
4 Ordinis sacramentum non potest celebrari tempore interdicti, etiam ianuis clausis, etiam in
specialibus festiuitatibus.
-
5 Irregulares an sint qui tempore interdicti ordines susceperint?
QVia verò ex distinctione huiusmodi statutorũstatutorum excrescit in deuotio populi, pullulant hæreses, &
infinita pericula animarum insurgunt, ac Ecclesijs sine culpa
earum debita obsequia subtrahuntur, cum
fratribus nostris deliberatione habita super
his diligenti, concedimus, quòd tempore indicti ab homine, vel à iure prolati non tantum
modò morientes, sed etiam viuentes, tam sani
etiam quàm infirmi ad pœnitentiam, quæ propter pronitatem, & facilitatem hominum ad
peccandum, summè necessaria est, licitè admittantur: dum tamen excommunicati non fuerint, quos admitti, præterquam in mortis articulo, nolumus ad eandem.
Ex hoc
respōsoresponso Romani pontificis facillimè
|
lector deducere poterit, præter ea, quæ olim
permissa fuere tempore interdicti, & illud modo à summo præsule indulgeri,
† quòd pœnitentiæ sacramentum non tantùm ægrotis in
periculo mortis constitutis, sed & sanis, atque
in vniuersum omnibus tempore interdicti ministrari valeat. quod secus esse de eucharistiæ
sacramento tenet gloss. hic communi omnium consensu recepta, in verb. admittantur.
asseuerans, eucharistiæ sacramentum interdicti tempore non posse pœnitentibus ministrari: nisi & hi constituti sint in articulo, aut periculo mortis.
idẽidem notat Abb. in c. quod in te, de
pœniten. & remiss. col. 1.
idq́;idque adeò verum est,
vt nec
sacramentũsacramentum istud possit exhiberi ipsis
Clericis, & religiosis, quibus
licitũlicitum est per hanc
constitutionem ianuis clausis celebrare. non
enim poterit minimè celebrantibus missarum
solennia eucharistia dari, secundum Calder. in
tract. de Eccles. interdi. 6. memb. versi. viso. Florent. 3. part. tit. 26. c. 4. col. 3. Anch. & Franc. hîc
habent tamen ferè omnes religiosi, & religiosæ priuilegium ad hoc sacramentum ab alijs
ministrantibus recipiendum tempore interdicti: sicuti patet in compendio priuilegiorum ordinum
mẽdicantiummendicantium in verb. communicare. §. 8.
Et præter
† alia
pleriq;plerique dubitarunt, an fœminis prægnantibus possit
tẽporetempore interdicti
sacramentũsacramentum Eucharistiæ ministrari.
nānam Anchar.
hic. Ioan. Andr. & Card. in d. c. quod in te. censent, non posse his sacramentum istud dari:
cùm non sint prægnantes fœminæ in articulo
mortis constitutæ: quamuis periculum mortis propter partum sint subituræ. Panor.
tamẽtamen
in d. c. quod in te. & in c. pastoralis. §. 1. de off.
ordi. ac Syluest. in verb.
interdictũinterdictum. 5. q. 7.
contrariũcontrarium verius esse opinantur, quoties
periculũpericulum mortis, inspecta fœminæ prægnantis qualitate, maximè timeri potest. quasi hac in specie par ratio sit mulieris prægnantis, & eius,
qui graui ægritudine affectus proximus esse
morti censetur. quam sententiam veriorem
esse arbitror ex his, quæ in priori huius relectionis parte tradidimus. §. 11. nu. 8.
Sic & damnatis ad
mortẽmortem,
† etiam tempore
interdicti dari poterit Eucharistia: vt Cald. notat in tract. de Eccle. interdict. fol. 11. col. 4.
quẽquem
sequuti sunt Syluest. in verb.
interdictũinterdictum. 5. q. 7.
Anchar. & Franc. hic. 2. col.
idemq́;idemque & nos probauimus lib. 2. variar. Resolut. cap. 1. nu. 11.
Secundò, ab huius §. decisione argumentari libet,
† ordinis sacramentum non posse celebrari tempore interdicti. Eo etenim tempore speciali iure quædam sacramenta ministrari possunt, interq́ue ordinis sacramentum
minimè connumeratur: igitur & hoc sacramentum tempore interdicti vetitum est, nec
poterit absque huius censuræ violatione celebrari. Quod in specie adnotarunt Inn. & Præposit. colum. 3. in dicto cap. non est vobis. Florenti. 3. part. tit. 26. cap. 4. Palud. in 4. sent. distinct. 18. quæst. 8. articul. 2. principali. conclusione. 6. Ancha. hîc colum. antepenult. sensit
Calde. de Eccles. interdict. folio 12. colum. 3.
tenet idem Syluest. in verb. interdictum. 5. q.
7. ad finem. quorum opinio communis est, ac
multa quidem præmittit ex ea expressim deducenda.
Primùm, quòd Episcopus tempore interdicti ordines celebrans saltem maiores, & sacros, omninò irregularis est, quod apparet ex
eo, quia celebrat missarum solennia, & deinde
actum exercet certo ordini Ecclesiastico competentem, tempore ipso prohibitum: cùm ad
Episcopalem ordinem pertineat ministerium
sacrorum ordinum, saltem præter Episcopalem potestatem est necessarius in ipso Episcopo ordo sacerdotij: quemadmodum ipse tradidi libro primo variar. Resolutio. capitul. 10.
numero 15.
Secundum, idem esse censeo in Episcopo
tempore interdicti conferente minores ordines, aut primam tonsuram: nam & is erit irregularis. siquidem horum ordinum collatio ad
Episcopalem potestatẽpotestatem, & ordinẽordinem pertinet: vt
planè compertũcompertum est. Imò etsi quandoque prima tonsura, & minores ordines possint ab Abbatibus ministrari, necessariò præmittendus
est in ipsis Abbatibus sacerdotij ordo. c. cùm
contingat, de ætate, & qualit. vnde apparet, Episcopum in hoc casu irregularem esse.
Tertium, apparet hinc, tempore interdicti
non posse ordinis sacramentum celebrari, etiam his diebus festiuis, qui hoc in cap. §. in festiuitatibus, excipiuntur. quod notat Paluda.
in dicto articul. 2. conclus. 6. & sentiunt præcitati Doct. qui principalem conclusionem probarunt.
Quartum ex eorundem auctorum mente
constat, non posse ordinis sacramentum ministrari tempore interdicti adhuc ianuis clausis,
interdictis, & excommunicatis exclusis. Nam
permissio huius constitutionis pertinet ad
officia diuina, non autem ad ordinum celebrationem.
Quintò infertur, nequaquam esse ordines
celebrandos tempore interdicti, etiamsi immineat necessitas ordinandi presbyteros, diaconos, aut subdiaconos, aliosúe ministros, quemadmodum visum est Syluest. in verb. interdictum. 5. quæst. 7. contra Panormit. in cap. non
est vobis. quo in loco vlti. col. censet, posse ordinis sacramentum tempore interdicti ministrari, si immineat necessitas ordinandi ministros diuinorum officiorum, & sacramentorum. Etenim nullibi in iure cautum est, quòd
hæc sit vera, ac propria necessitas compellens
ad interdicti violationem. & ideò Panormitan. opinio non est admodum tuta, licèt eam sequatur Gonsalus à Villadiego in tracta.
de irregularit. cap. de interdicto.
etāsietiamsi videam
|
posse multis rationibus & auctoritatibus eandem comprobari.
Sextò, inde constat, tempore interdicti ordinis sacramentum non posse celebrari etiam
ab episcopo, qui ipsum interdictum decreuerit. Is etenim tenetur id seruare, vel illud tollere, aut suspendere, alioqui erit irregularis. ca.
vlt. de priuileg. isto lib. not. Cald. de eccles. interdict. memb. 5.
Septimò, hinc oportet aduertere, an recipiens
† minores ordines tempore interdicti
sit irregularis? & profectò apparet, eum esse irregularem, si agat aliquem actum ea solennitate, quæ certo conuenit ordini. Idcircò si in
ipsamet ordinatione actum egerit quis alicui
ex minoribus ordinibus speciali quadam forma competentem, irregularis est, quemadmodum deducitur ex illa Innocentij sententia,
quam in hac secunda huius operis parte probauimus. §. 2. nu. 3. regulariter tamen qui minores ordines accipit, nullum actum agit eisdem ordinibus proprium, iuxta canonicam solennitatem.
Octauò eadem ratione infertur, irregularem esse eum, qui tempore interdicti fuerit
diaconatus, aut subdiaconatus ordine insignitus: etenim non potest quis hos ordines, aut
eorum alterum adsumere, quin aliquem actum agat solẽnitersolemniter his ordinibus, aut eorum
alteri conuenientem, atque ideò irregularitas
manifesto iure contrahitur. Nam epistolam,
aut euāgeliumeuangelium legit ecclesiasticis vestibus indutus, eaq́;eaque solennitate, qua solet in missarũmissarum solennium celebratione legi, quamobrem dubium non est, quin vitium hoc irregularitatis
contrahatur.
Nonò, idem respondendum erit quo ad recipientem ordinem sacerdotij tempore interdicti: nam is irregularis est, quippe qui simul
cum episcopo concelebret, atque ideò actum
exequatur certo conuenientem ordini, id est,
eucharistiæ consecrationẽconsecrationem, sicuti not. Syluest.
in verb. eucharistia. 2. q. 3. S. Thom. in 4. sent.
dist. 13. q. 1. art. 2. q. 2. & in 3. part. q. 82. art. 2. Palud. in d. 13. dist. q. 4. artic. 2. quibus visum est,
posse simul ordinatos cum episcopo ordinante conficere corpus Christi, atque ita vsu apud
quasdam ecclesias obtentum esse. Nec id mirum esse debet, cùm & Innoc. 3. de officio missæ, part. 3. c. 9. asserat, consueuisse presbyteros,
Cardinales Rom. Pontific. circunstare, & cum
eo simul celebrare, & corpus Christi conficere, ac demum eucharistiam à summo Pontifice accipere, significantes Apostolos, qui cum
Domino Iesu pariter discumbentes, ab eo eucharistiam acceperunt. Qua ratione satis probatur irregularitatem in hoc casu, quem tractamus, verè contrahi.
Decimò, hinc etiam aperitur, assistentes episcopo ordinanti irregulares esse, si vt Diaconi, vel Subdiaconi vestibus induti sacris, huic ordinum celebrationi coadiutores extiterint
ea peragentes, quæ in Pontificali libro continentur. Agunt sanè actus tempore interdicti
certo conuenientes ordini, nempe Diaconatui vel Subdiaconatui, idcircò irregulares esse
eos, manifestum est.
Cæterùm quæ in hac constitutione continentur in §. illis etiam. vsque ad §. adijcimus. facilia sunt, & per glo. maximè in verb. relaxatio,
explicantur.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Interdictum particulare non patitur, nec admittit huius capituli formam in celebrandis officijs diuinis.
-
2 Hospitalia etiam habent huius capituli priuilegium, sicut ecclesiæ & monasteria.
-
3 Interdicti tempore seruata forma huius constitutionis, quæ missarum solennia sint permissa?
-
4 Laici non sunt admittendi ad missarum solennia, quæ sub hac forma celebrantur.
-
5 Familiares & ministri clericorum, an sint admittendi, si laici sint, & quid de clericis exteris,
& quid de coniugatis & infantibus?
-
6 Irregularitas an contrahatur, si non seruentur
omnia, quæ in forma huius capitis continẽturcontinentur.
-
7 Cessatio à diuinis, an admittat celebrationem diuinorum officiorum hac seruata forma.
SED quò faciliùs percipiamus veram interpretationẽinterpretationem huius constitutionis, subijcere libuit literam §. adijcimus. qui pręcipuam
huius tractatus partem obtinet.
Adijcimus præterea, quòd singulis diebus
in ecclesijs & monasterijs missæ celebrentur,
& alia dicantur diuina officia sicut prius, submissa tamen voce, & ianuis clausis, excommunicatis, ac interdictis exclusis, & campanis etiam non pulsatis, & tam Canonici quàm Clerici ecclesiarũecclesiarum, in quibus distributiones quotidianæ illis, qui horis intersunt Canonicis tribuuntur, si ad officia non venerint supradicta, distributiones easdem amittent, sicut interdicto perderent non extante, si diuinis officijs non adessent. Hactenus præsens constitutio permittit, tempore interdicti diuina officia celebrari ianuis clausis, interdictis, & excommunicatis exclusis absque campanarum
pulsatione. Cui sanè responso aliquot conabor aptare intellectus, qui constitutionem
istam ad praxim, & communem vtilitatem apertiorem efficiant.
Primùm, hæc permissio non in vniuersum
est accipienda, sed ita quidem,
† quòd in eccle|
sia particulari affecta interdicto minimè
locũlocum
habeat, quasi hæc constitutio in ecclesijs obtineat, quæ sint intra locum interdictum, non
in ecclesia specialiter interdicta, quod glo. hîc
notat in verb. ecclesijs. quam sequuntur Anch.
Dominic. Franc. & alij communi omnium sententia. Angelus in summa in verbo, interdictum. 6. quæstio. 1. Syluest. verb. interdictum,
5. §. 1. Nicola. Milis verb. interdictum. Rota in
nouis. 436. Felin. in cap. Apostolicæ. numero
3. de exceptionibus. Frederic. consil. 70. Ioannes Andr. Anton. Cardin. Abb. & Imola. vltim. colum. in capit. quæsiuit. de his quæ fiunt
à maior. part. cap. Floren. 3. part. tit. 26. capit.
4. Cald. de eccles. interdict. 2. membro. folio
3. colum. 1. Gonsalus à Villadiego in tractat. de
irregularit. cap. de interdicto. colum. 3. quorum opinio communis est, & rationem habet
ex eo, quòd hæc constitutio de interdicto generali tractet, non de speciali.
Secundò, tempore interdicti officia diuina,
quæ per hanc constitutionem permittuntur
celebrari, in ipsis ecclesijs & monasterijs celebranda sunt, nec poterunt extra ecclesias, &
monasteria etiam ianuis clausis, excommunicatis, & interdictis exclusis, absque cymbalorum pulsatione celebrari. cùm hæc permissio
ita concessa sit, vt intra ipsas ecclesias, aut monasteria, non alibi licitam faciat diuinorum
officiorum celebrationem, secundum Calde.
de eccles. interdict. 6. membro. Anchara. &
Franc. hîc.
Tertiò, dum Romanus Pontifex hîc parem
indulgentiam ecclesijs & monasterijs concedit, satis ostendit hac in specie, & in plerisque
alijs appellatione ecclesiarum, ipsa etiam monasteria contineri, quod verum est in his, quæ
fauorem continent, nōnon odium: in his inquam,
quæ fauorabilia sunt, non in odiosis, quemadmodum responderunt Abb. in cap. 1. col. 3. de
iuram. calum. Domi. in c. 2. col. 3. de in integ.
restit. isto lib.
Quartò, erit & hic text. intelligendus non
† tantùm in ecclesijs & monasterijs, sed & in
hospitalibus, vt tandem in his tempore interdicti possint diuina officia celebrari, iuxta huius §. formam. modò hospitalia fuerint auctoritate episcopi erecta. in his etenim quæ ad fauorem pertinent, sub appellatione ecclesiarum hæc ipsa hospitalia intelligenda sunt, præsertim vbi mens ipsius constituentis hanc interpretationem ob eandem rationem admittit, quod deducitur ex his, quæ notantur in
Clement. per literas. de præben. & tradidere
Felin. in cap. de quarta. de præscript. Curt. iunior cons. 20. Rebuf. in tract. nominationum.
q. 15. num. 12.
Quintò, idem erit dicendum in monasterijs monialium, vt etiam ipsis audientibus possint ianuis clausis, interdictis, & excommunicatis exclusis officia diuina celebrari, sicuti in specie asserit Syluest. in verb. interdictum. 5. q.
1. col. 2.
Sextò, per hanc constitutionem tempore
† interdicti permissa sunt missarum solennia
non solùm quæ propria sunt illius diei, quo celebrantur, iuxta ritum, & institutionem ecclesiæ, & sic officia diuina ipsius sancti, cuius eo
die festiuitatem ecclesia colit, sed & alia quæcunque diuina officia, missarum item solennia
diuæ virginis Mariæ, sancti Iacobi, aut alterius
cuiusque Diui, atque ita visum est Ioan. Andr.
Domin. & alijs hîc. Calder. de ecclesia. interdict. membro. 6. colum. 7. & Syluest. in verbo,
interdictum. 5. quæstio. 1. colum. 2. aduersus
Ioan. Monach. qui opinatur, tantùm permitti per hanc constitutionem missarum solennia
propria eius diei, non autem alterius, quod falsum est, vt constat ex hac constitutione, quæ
permittit diuina officia, secundum hanc formam tempore interdicti celebrari, sicuti prius celebrabantur.
Septimò, animaduertere oportet, hanc permissionem locum obtinere in interdicto in locum aliquem decreto, quasi secùs sit, quoties
interdictum pronunciatum fuerit in personam. Is etenim, qui interdictus est, nequaquam poterit iuxta formam huius text. diuinis officijs operam dare, nec itidem in his diebus solennibus, quorum mentio fit in §. sequenti, quemadmodum communi omnium
sententia obtentum est.
Octauò, hæc ipsa constitutio ita est interpretanda, vt ad
† officia diuina minimè admittantur laici interdicti, nec item illi, qui sunt incolæ populi interdicti, licet ipsi interdicti non
sint, & idem erit de quibuscunque laicis non
interdictis: nam hi excludendi sunt ab auditione diuinorum officiorum in loco interdicto, sicuti notat gloss. hîc in verb. interdictis.
quam Anchar. quæst. 2. & cæteri Docto. communiter sequuntur, quorum opinioni admodum suffragatur text. in cap. licet. de priuileg.
isto libr. in principio. ex quo cessat argumentatio, quæ à sensu contrario poterat ex huius
capituli litera deduci aduersus communem:
quam probare videntur Calder. & quotquot
de hac materia scripserunt, tametsi Freder. in
consil. 70. minimè concedat, in hac specie irregularem esse eum, qui laicis non interdictis,
etiam incolis loci interdicti admissis, diuina
officia celebrauerit.
Nonò, ad huius decisionis veram cognitionem inquirendum erit, an clerici omnes admittendi sint ad officia diuina, quæ secundum
formam huius §. tempore interdicti celebrari
possunt? & quidam opinantur, non esse admittendos clericos extraneos, sed tantùm illos,
qui sint illius ecclesiæ, in qua officia diuina dicenda sunt, quod expressim notat Archid. hic
ab hoc text. adsumens probationem ex eo,
quòd canonicos & clericos earundem eccle|
siarum admittat, quæ
quidẽquidem ratio debilis est,
cùm hæc constitutio, dum mentionem facit
canonicorum & clericorum, de quotidianis
distributionibus tractet, quæ non debentur
clericis exteris,
atq;atque ideò iure verius est, tempore interdicti ad officia diuina, secundum
huius constitutionis institutionem admittendos esse clericos,
quoscunq;quoscunque etiam exteros ab
eo loco, qui interdictus sit, sicuti censent Ioan.
And. Anch. hîc 3. q. Cald. de eccles. interdicto,
membro 6. col. 3. Floren. 3. part. tit. 26. cap. 4.
Ang. in verb. interdictum. 6. §. 3. & Syluest. in
verb. interdictum. 5. q. 1. quorum opinio communis est, licet dubitauerint Domi. & Franc.
hîc, & Fred. consil. 92. quæ quidem dubitatio
potuit tolli ea ratione, quòd hic paragraphus
permittat diuinorum officiorum celebrationem tempore interdicti ianuis clausis, excommunicatis, & interdictis exclusis, submissa voce, absque pulsatione campanarum, sicut prius eo tempore, quo locus non erat interdictus
celebrari poterant, & tunc dubio procul quilibet clericus, etiam exterus admittendus erat.
Decimò ex his, quæ in huius paragraphi interpretatione solent adnotari, opinor ipse, clericum coniugatum cum vnica & virgine non
esse admittendum ad officia diuina, quæ seruata forma hîc statuta permittuntur. Ad hanc
verò sententiam inducor ea ratione, qua traditum extat, clericos & religiosos ad hæc officia diuina fore admittendos, non laicos. Clerici autem coniugati, etiamsi cum vnica, &
virgine contraxerint matrimonium, priuilegium obtinẽtobtinent clericorum in duobus tantùm,
nempe quo ad canonem & forum: in cæteris
verò laici censendi sunt, iuxta communem resolutionem Doctor. in capitul. vnico. de cler.
coniug. isto libr. igitur non habent hoc priuilegium, vt cum clericis tempore interdicti ad
officia diuina admitti possint.
Vndecimò erit nihilominus considerandum, tempore
† interdicti ad officia diuina admittendum esse laicum, quem ante interdicti
decretum clericus ecclesiæ seruiens familiarem habebat, vt sibi in missarum solennibus
ministraret, modò hîc familiaris non sit interdictus in specie, nec generaliter, quod ita explicant Calderi. de eccles. interdict. membro 6.
Anchar. quæst. 3. col. 3. & Franc. hîc. quo fit,
vt text. in cap. licet. de priuileg. isto lib. §. 1. intelligendus sit de familiaribus non interdictis, cùm interdicti semper sint à diuinis excludendi.
Duodecimò potest & in controuersiam incidere, an sint infantes excludendi ab his diuinis officijs, quæ tempore interdicti seruata huius §. forma celebrandæ sunt. & Syluest. in verbo interdictum. 2. quæstione 17. existimat,
pueros nondum doli capaces, qui propriè interdicti minimè censentur, etiam populo interdicto, non posse audire diuina officia in loco interdicto, cùm eis hoc concessum non sit,
atque hoc ipsum verum esse ipse censerem in
pueris, qui post septennium, etsi non sint doli
capaces, percipiunt tamen & intelligũtintelligunt aliqua
ex parte, & cognitionem habent diuinorum
officiorum: cognoscentes equidem missarum
solennia pertinere ad cultum diuinum, & ad
Christianæ religionis professionem, at in infantibus nequaquam hoc probarem, hi siquidem nihil sentiunt, nec percipiunt, quòd officia diuina dicantur, vel cessent, nec eos tangit
diuinorum officiorum prohibitio. Sepeliri autem non possunt isti infantes in ecclesia tempore interdicti, quia sepulturæ prohibitio aliam rationem habet, quæ non deducitur ab
aliqua cognitione prohibitionis eius actus,
sed tantùm ex eo, quòd ecclesia tempore interdicti nullum corpus admittat, quippe quæ interdicta sit. officia verò diuina prohibentur ne
quis ea audiat, aut celebret, quæ ratio aliquam
eius actus cognitionem præmittit. Non me latet, seruandam esse huius constitutionis formam, ita tamen quòd superstitiosè non accipiantur eius verba.
Decimotertiò, intelligenda est prohibitio
cymbalorum & campanarum, quæ hîc fit, quo
ad horas canonicas dicendas, quo ad missarum solennia celebranda, non tamen quo ad
alia. Nam & tempore interdicti pulsari possunt campanæ in signum prædicationis Dominici verbi, & vt Christiani concionibus sacris adsint, item & ad salutationẽsalutationem Angelicam,
cuius meminit glo. in verb. zabazala. in Clem.
1. de Iudæ. & inibi Abb. atque ita hunc decimumtertium intellectum in specie omnes Doctor. probarunt, præsertim Io. And. Domin.
& Francus hîc, Cald. de eccles. interdict. fol.
11. col. 1. Gonsalus à Villadiego de irregular. c.
de interdict. quibus etiam placuit, non posse
tempore interdicti pulsari cymbalum in signũsignum
eleuationis Eucharistiæ.
Decimoquartò non inutiliter hoc in loco
tractabitur, sitne
† irregularitas contracta ex
eo, quòd in celebrandis officijs diuinis non
fuerint omnia seruata,
quorũquorum in hoc §. mentio
fit. etenim Cald. optimis quibusdam rationibus in tract. de eccles. interd. memb. 6. col. 7.
opinatur, celebrantem missarum
solẽniasolemnia tempore interdicti non seruatis exactissimè his,
quæ in hac constitutione continentur, irregularem esse, in quo ipse nec dubito, nec video
posse iustis ex causis dubitari: nam celebrans
tempore interdicto ante istam constitutionem esset dubio procul irregularis, saltem si
celebraret non seruatis his, quæ in hoc §. seruanda exponuntur, & tamen per hanc constitutionem hæc diuinorum officiorum celebratio permissa non est. Igitur euidenter constat,
ita celebrantem irregularem esse. Idem dicendum erit de eo, qui officia diuina certo or|
dini ecclesiastico conuenientia minimè seruata forma ista peregerit.
De illo autem, qui alijs celebrantibus campanas pulsauerit, vel ecclesiarum ianuas aperuerit, irregularem esse, quia in crimine cooperetur, not. Cald. in d. membro 6. col. 7. Florent. 3. part. tit. 26. cap. 4. col. 1. Ioan. Andr. hîc,
Gonsalus à Villadiego, de irregularit. cap. de
interdicto. ex c. si concubinæ. de sent. excom.
qua ratione & ipse Gonsalus col. pen. opinatur, irregularem esse eum, qui cùm excommunicatus sit, alteri excommunicato, vel interdicto celebranti coadiutor extitit simplex in celebratione missæ, sed & eadem ratione idem
dicendum foret, si ipse coadiutor, ac simplex
minister non esset excommunicatus, cùm ratio assumatur ex eo, quòd in crimine alteri cooperetur, quod falsum est: nam qui ministrat
simpliciter celebrāticelebranti tempore interdicti, non
seruata forma huius §. irregularis non est, vt
idem Gonsalus in d. c. de interdict. col. penult.
tenet post Dom. in c. is cui. §. vlt. sup. isto titul.
quibus ea ratio suffragatur, quòd tantùm is sit
irregularis, qui tempore interdicti, suspensionis, aut excommunicationis actum egerit
certo conuenientem ordini ecclesiastico, vt
paulò antè non semel adnotauimus, sed ministrare simpliciter sacerdoti celebranti, nōnon tantùm conuenit clericis, sed & laicis, nec is actus
peculiaris est alicuius certi ordinis, cùm & à
laicis hoc ministerium exhiberi possit. vnde
mihi aduersus Calder. Florent. & alios potius
placet, nōnon esse irregularem pulsantem campanas tempore interdicti ad officia diuina, nec
item aperientem ianuas, cùm hi actus peculiares certi ordinis ecclesiastici non sint: imò possint per laicos agi, & quotidie agantur. Quamobrem minimè contrahitur ex his irregularitas, sicut in genere passim idem Cald. fatetur,
& nos probauimus hac in parte §. 2. numer. 3.
quòd si quis auctoritate publica, vel priuata
vsus, vel pulsauerit campanas, aut ecclesiarum
ianuas aperuerit, vt auctoritatem ipse prębeat
tempore interdicti diuinorum officiorum celebrationi, profectò erit irregularis, secũdumsecundum
Innoc. & Abb. in c. tanta. de excess. prælat. quorum sentẽtiasententia communis est, vt fatetur eam sequutus Gonsalus à Villadiego in d. c. de interdicto. col. 6. text. optim. in cap. illud. de cleric.
excom. ministra. cuius & nos mentionem fecimus parte prima huius operis. §. 6. ad fin.
Decimoquintò, non est omittenda
frequẽsfrequens
illa controuersia, qua solet disputari: sitne
† locus huic paragrapho, & eius permissioni tempore cessationis à diuinis? quam quæstionem
iam à
plerisq;plerisque tractatam breuiter hîc
exponāexponam,
vt vulgari
satisfaciāsatisfaciam contentioni. & sanè quòd
tempore cessationis à diuinis possint ianuis
clausis, interdictis, & excommunicatis exclusis,
absq;absque campanarum pulsatione diuina officia celebrari iuxta formam huius constitutionis, poterit multis rationibus comprobari
præsertim sequentibus.
Prima, quia interdictum generale, & cessatio à diuinis, pari iure censentur quo ad diuinorum officiorum celebrationem. Clement.
1. isto titul. sed in interdicto generali obtinet
huius §. permissio. igitur & ea seruari debet
tempore cessationis à diuinis. argumento l. illud. ff. ad legem Aquil. l. vltim. ad finem. ff.
mandat. cap. translato. de constit. cap. si postquam. de elect. in 6.
Secundò ad idem argumento ab eadem ratione, quæ expressim in hoc capit. §. quia verò,
continetur. Nam illa Romanum Pontificem
induxit, vt hac præmissa forma, tempore interdicti diuina celebrarentur officia: hancq́ue
celebrationem veteri iure vetitam permitteret. Eadem verò ratio omninò in cessatione à
diuinis obtinet, quod satis manifestum est. Ergo & tempore cessationis à diuinis huius §.
decisio seruari debet. siquidem à ratione expressa in aliqua constitutione, optimè procedit argumentatio ad casum omissum. gloss.
in Clement. 1. verb. eligatur. de electio. notant Bartol. & alij in l. Gallus. §. & quid si tantùm. 2. colum. ff. de liber. & posthum. etiam in
materia correctoria, vt ipsimet adnotarunt.
& Francus in capit. 1. de temp. ordinat. isto lib.
limitat. 6. Fortun. in dicto §. & quid si tantùm.
super gloss. emancipatus. tradunt Euerard. in
loco à ratione cessante. Ioann. Crott. 9. quæstio. Bartol. & Ripa. numero 57. in l. si constante. ff. solut. matrimo. Dec. in capitul. translatio. de constitut. 2. lect. & in l. si quis id quod.
ff. de iurisdict. omnium iudic. & in l. factum. §.
in pœnalibus. ff. de reg. iur. And. Alci. de verb.
signific. lib. 2. col. 40.
Tertiò, eandem sententiam mirum in modum confirmat ea ratio, quæ dictat, constitutionem vtcunq;vtcunque correctoriam extendendam
fore, si sit animæ & spirituali saluti fauorabilis, quemadmodum visum est Hostien. Ioanni Andre. Abb. & Præposit. in capit. ex tenore. qui filij sint legit. gloss. in capit. sciant cuncti. de electione. isto lib. in verbo, alios. cuius
& nos meminimus in Epitome ad 4. Decretalium. secunda parte. capit. 6. numero 12. notant Dominicus & Francus in capitul. primo.
limit. quarta. de tempore ordinat. isto libro.
Hæc autem constitutio fauorabilis est animæ,
& spirituali saluti, ergo erit extendenda ab interdicto ad cessationem.
Quartò his accedit, quòd maius vinculum
habet interdictum, quàm cessatio à diuinis, vt
apparet ex illa quæstione, quam superiùs tractauimus de celebrante tempore cessationis
à diuinis, an sit irregularis, sed text. hic permittit sub certa forma celebrari diuina officia tempore interdicti: Igitur fortior,
ratione permittendum idem erit tempore
|
cessationis à diuinis, cùm ea minus vinculum
induxerit.
Quintò, ab auctoritate doctissimorum virorum probari videtur hæc opinio. Eam etenim veram esse censent Ioann. in summa confessor. lib. 3. tit. 33. quæstio. 221. Archid. in cap.
si canonici. de offic. ordin. isto lib. cuius sententiam sensim, & tacitè admittere videntur cæteri Doctor. ibi. Gonsalus à Villadiego de irregularit. cap. de interdicto. colum. 3. Paluda.
in 4. sent. distinct. 18. q. 8. artic. 3. principal. versic. sed verius.
Contraria sententia plerisq;plerisque verior videtur
aliquot rationibus, quarum potissimas hac in
parte subijciam, nec enim conuenit multa ad
hanc disputationem adducere, quæ solent quacunq;quacunque in controuersa quæstione vtrinque proponi, ad maiorem potius verborum cumulũcumulum,
ipsius definitionis vtilitatem.
Primùm enim vrget pro hac opinione ipsa
dictionis significatio, quæ planè videtur inducere penitus cessationẽcessationem à diuinis officijs, eam
inquam, quæ distinguatur à prohibitione illa,
quæ per interdictum decernitur, quasi interdictum prohibeat officiorum diuinorum celebrationem pœnis quibusdam statutis aduersus ea celebrantes: cessatio verò inducat omninò suspensionem diuinorum officiorum
ab interdicto distinctam, & quæ præcipuè ad
factum, non ad iuris effectus referenda sit, alioqui nulla iusta ratione inducta foret nominum diuersitas, si idem per interdictum & cessationem significaretur, & temerè diuersis nominibus fuissent nuncupata. l. Papinianus exuli. ff. de minori. l. si idem. C. de codicillis.
Secundò, ad hæc accedit quod Ioan. Andr.
scribit in cap. dilectis. de appel. vbi col. 1. illum
text. intelligens in cessatione à diuinis adnotauit, non esse permissum eo tempore, quòd
episcopus celebret indistinctè, sed certa forma, nempe ianuis clausis, interdictis, & excommunicatis exclusis. cap. vlt. de priuileg. isto lib.
cap. quod nonnullis. eod. tit. & volumine. Igitur si episcopis iure speciali secundum Ioann.
Andr. tempore cessationis hoc permissum extat, reliquis clericis id negatur, atque ita non
poterit tempore cessationis à diuinis text. hic
obtinere.
Tertiò, eandem opinionem probat text. elegans in d. c. si canonici. §. si autem. suprà de offic. ordin. inibi etenim respondetur, eum, cuius culpa cessatio indicta fuerit, teneri canonicis & clericis ad id, quod eorum intersit ex
eo, quòd omninò cessantes à celebratione diuinorum officiorum quotidianas distributiones amiserint, aut sanè non acquisiuerint, iuxta cap. vnicum. de cleric. non resid. isto lib.
quòd si canonici & clerici tempore cessationis à diuinis possent diuina officia celebrare,
seruata forma huius §. profectò nulli dubium
poterit contingere, quin & distributiones quotidianas acquirant, sicuti & in hoc paragrapho responsum extat.
Quartò constat, olim ante istam constitutionem tempore cessationis à diuinis penitus
interdictam esse, & fuisse diuinorum officiorum celebrationem. c. non est vobis. de spons.
secundum communem eius interpretationẽinterpretationem,
& tamen nullibi huic veteri iuri derogatum
est, cùm hæc constitutio de interdicto tractet,
non de cessatione à diuinis. Fit ergo manifestum, adhuc manere vetera iura illæsa, & idcircò non posse tempore cessationis à diuinis officia diuina celebrari, etiam ianuis clausis, interdictis & excommunicatis exclusis, ex quibus mihi satis euidẽtereuidenter apparet, hanc vltimam
opinionem iure veriorem esse. Cui parum oberunt, quæ priori loco in contrarium adducta
fuere, cùm cessatio à diuinis rationem distinctam habeat ab interdicto propter omnimodam, quam inducit, suspensionem organorum ecclesiasticorum, & quia iure ipso Pontificio manifestum est in hac specie discrimen
inter cessationem & interdictum, auctoritate
text. in d. cap. si canonici. §. si autem. de offic.
ord. isto lib.
Vtcunq;Vtcunque tamen sit, tempore cessationis à diuinis poterunt ea sacramenta ministrari, quæ
tempore interdicti poterant Christi fidelibus
ante constitutionem istam dari, imò & sacramentum pœnitentiæ ministrari poterit tempore cessationis à diuinis, non tantùm existentibus in mortis periculo, sed & his, qui prospera vtuntur valetudine, vt tandem admittenda
sit responsio huius capit. in §. quia verò. etiam
tempore cessationis à diuinis. Etenim licet
hæc constitutio de interdicto tractet, nihilominus partim eadem obtinebit in cessatione à
diuinis in his saltem permissionibus, quæ non
pertinent ad ordinariam diuinorum officiorum celebrationem. Nam præter rationem
considerādumconsiderandum est, hanc decisionem, dum permittit pœnitentiæ sacramentum ministrari
non tantùm infirmis, sed sanis, esse iuris extensionem veteris, quod adhuc cessationis tempore seruandum est, secundum vulgò receptam sententiam.
Hinc patet, tempore cessationis à diuinis locum esse decisioni expressim statutæ in capit.
quod in te. de pœnit. & remissione, & tamen
dubium erit, an & eodem modo sit admittendum quòd indultum episcopis est, & quibusdam religiosis in cap. quod nonnullis. & in ca.
3. de priuileg. §. quod si templarij. & cap. in his.
& cap. vt priuilegia. eod. tit. & cap. vlt. eiusdem
rubricæ isto lib. siquidem Ioan. Andr. in dicto
cap. dilectis. de appellat. insinuat, has omnes
permissiones locum habere, etiam tempore
cessationis à diuinis, cùm & tempore interdicti fuerint iure veteri olim statutæ & indultæ,
quo tamen iure omninò diuina cessabant officia ob interdictum, nec vlla sub forma po|
terant celebrari. Posset sanè quis ex hoc argumentari, tempore cessationis à diuinis recipiendam fore huius §.
formāformam & permissionem,
quæ iure communi statuta est, cùm & eo tempore admittantur ea priuilegia, quibus
licitũlicitum
est iure veteri tempore interdicti diuina officia celebrare aliquot in casibus, ianuis clausis,
interdictis, & excommunicatis exclusis, hæc
etenim priuilegia sunt aduersus ius commune tempore interdicti concessa, & eadem ad
tempus cessationis à diuinis extenduntur, vt
Ioan. Andr. sensit, igitur & huius constitutionis ordinarium
indultũindultum iuris communis vim
habens, etiam si ad interdictum in specie referatur, extendendum foret ad cessationem à diuinis,
atq;atque ideò admittenda prior opinio, nisi
quis ex aduerso responderit, non posse rationem istam ex æquo probari, quia dicta priuilegia non extinguunt penitus vim, &
effectũeffectum cessationis à diuinis, quemadmodum extingueret huius constitutionis indulgentia, si ea foret admittenda, & maximè hæc extensio esset
contraria iuri Pontificio propter text. in d. c.
si canonici. §. si autem.
Nec tamen erit in præsentiarum omittendum, quòd habens priuilegium speciale extra
iuris constitutionem, audiendi diuina officia
tempore interdicti, non poterit ea audire tempore cessationis à diuinis, etiam seruata huius
capitis forma. Nam licet iure communi æquipolleat cessatio à diuinis interdicto, quo ad ea
quæ modò dicta fuere, non tamen idem erit
de iure speciali, quemadmodum deduxere
hanc rationem passim iuris vtriusque Doctor.
ex gloss. & in Clem. vnica. de baptismo. Anchar. præsertim in capit. statutum. in 2. de hæretic. isto lib. Alex. in additionibus ad Bartol.
in l. in potestate. ff. de his qui sunt sui vel alieni
iuris. tradit latè Felin. in cap. in præsentia. de
probatio. nu. 21. & 22.
Denique etiam si iure verior esset opinio eorum, qui censent, tempore cessationis à diuinis obseruandam fore huius paragraphi formam, nihilominus contraria sententia potior
est propterea, quòd fuerit consuetudine recepta. Etenim iam diu obtentum est, penitus cessandum esse ab officijs diuinis tempore cessationis, nec ea posse celebrari iuxta formam huius §. quæ quidem consuetudo non admodum
longi temporis vsum exigit, cùm ob diuersas
hac in controuersia opiniones, tũtum ex eo, quòd
per eam ad ius commune vetus, & Pontificium redeamus, argumento gloss. celebris. in
capit. statutum. de præbend. isto libr. in verbo, numerandum, cuius nos obiter meminimus in libro 3. Variarum resolutionum. capitulo 6. num. 4. post alios, quorum meminit latè Andr. Tiraquel. de primogenijs. quæst. 24.
num. 6. text. optimus, in cap. ab exordio. 35.
distinctio. tradunt Iason in l. si vnus. §. pactus
ne peteret. ff. de pactis. columna 2. Felin. in capitulo cùm accessissent. de constitut. vbi Dec.
col. 3.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Eucharistiæ festiuitas, vsvsque in octauum diem interdictum ecclesiasticum suspendit.
-
2 Festum conceptionis virginis Mariæ idem priuilegium habet.
-
3 Cessatio à diuinis an admittat huius §. suspensionem?
-
4 Aduentus regis habet & hoc priuilegium, quòd
interdictum suspendatur.
-
5 Officia diuina quæ sint permissa tempore interdicti in his festiuitatibus.
-
6 Sepultura ecclesiastica an possit in his festis dari,
& quid de sacramentis?
SVbsequitur statim insignis huius
constitutionis responsio ad interdicti ecclesiastici censuram omninò necessaria, cuius examinatio
exigit, quòd breuiter exponamus contextum ipsius literæ ad faciliorem cognitionem.
In festiuitatibus verò natalis Domini, Paschæ, ac Pentecostes, & assumptionis Virginis
gloriosæ, campanæ pulsentur, & ianuis apertis, alta voce diuina officia solenniter celebrentur, excommunicatis prorsus exclusis, sed interdictis admissis, quibus ob reuerentiam dictarum solennitatum, & vt ipsi ad humilitatis
gratiam, & reconciliationis affectum facilius
inclinentur, præfatis diebus participationem
permittimus diuinorum: sic tamen quòd illi,
propter quorum excessum interdictũinterdictum huiusmodi est prolatum, alteri nullatenus appropinquent. Hactenus huius paragraphi litera,
quæ sequentes intellectus ad eius elucidationem admittere videtur.
Primùm equidem constituendum est, idem
esse
† permissum in die, quo festiuitas Eucharistiæ, & corporis Christi solet solenniter celebrari, quod in honorem tanti sacramenti Martinus 5. concessit, & Eugenius 4. ad octauam
vsque diem extendit, sicuti not. Ang. in verb.
interdictum 6. q. 16. & Syluest. in verb. interdictum. 5. q. 2. post Florent. 3. part. tit. 26. cap.
4. cui priuilegio & concessioni accedunt multa, quæ de hac solennitate statuta, & decisa fuere per Rom. Pontific. in Clemen. 1. de reliq. &
venerat. sanct. vbi gloss. in verb. reuelatum,
prædixit hanc Martini & Eugenij concessionem.
Secundò, hanc
† eandem constitutionem
extendendam fore ad festum, & octauam con|
ceptionis immaculatæ virginis Mariæ, ex priuilegio Leonis decimi, asseuerat auctor compendij priuilegiorum ordinis mendicantium
in verb.
cōceptioconceptio. §. 12. & in verb. interdictum.
2. §. 8.
eaq́;eaque concessio, vt ipse refert, tantùm apud Hispanos obtinet, cui priuilegio
accedũtaccedunt
multa, quæ de immaculata conceptione virginis Mariæ doctissimi ac sanctissimi viri scripsere, defendentes, eam
conceptāconceptam fuisse
absq;absque
labe originalis peccati, quæ opinio probata
fuit in concilio Basil. sessione 36. & multis adductis auctoritatibus defenditur ab Ambros.
Catharino in speciali huius quæstionis opusculo. extat & elegans carmen lib. 1. parthenices Marianæ apud Baptist. Mant. eandem opinionem tenent Scotus, & cæteri Theologi ibidem in 3. sent. dist. 3. Abb. col. 2. & Anton. in c.
vlt. de ferijs. idem Ambr. Cathar. lib. 4. aduersus Caiet. licet glo. in c. 1. in verb. natiuitas. de
consec. dist. 3. & ibi Card. à Turre Cremata. Archid. in c. firmissimè. de consec. dist. 4. Io. And.
in d. c. vlt. de ferijs. Specul. eod. tit. de ferijs. Caieta. in peculiari de hac controuersia libello.
idem in 3. part. q. 27. art. 2. contrariam sententiam tenere ac probare conantur. Qua in re illud sit constitutissimum, maxima cum veneratione ex ecclesiæ instituto festiuitatem istam
quolibet anno celebrari, & celebrandam esse,
quod constat in constitutione extrauaganti
Sixti 4. quæ incipit, Graue nimis. de reliquijs
& venerat. sanct. inter communes: quo in loco
excommunicationi & alijs pœnis subijciuntur asserentes, eos mortaliter peccare, aut hæreticos esse, qui conceptionem Virginis immaculatæ, vt
festũfestum diem celebrauerint, vel dixerint, virginem Mariam
absq;absque labe originalis
culpæ conceptam fuisse, rursus & eadem constitutione sub eisdem pœnis Rom. Pont. prohibet, damnari per quenquam, vt
hæreticāhæreticam opinionem illorum, qui existimant,
virginẽvirginem Mariam non fuisse in eius conceptione præseruatam ab originali culpa, aut eius sententiæ auctores mortaliter peccare, cùm ab ecclesia catholica nondum sit hæc controuersia decisa.
Hoc ipsum auctoritate Synodi
TridẽtinęTridentinę probatur his
equidẽequidem verbis, sessione 5. declarat tamen hæc ipsa sancta Synodus, non esse suæ intentionis comprehendere in hoc decreto, vbi
de peccato originali agitur, beatam & immaculatam virginem
MariāMariam Dei genitricem, sed
obseruandas esse constitutiones felicis recordationis Sixti Papæ 4. sub pœnis in eiusdem
constitutionibus contentis, quas innouat. Hactenus Tridentina Synodus, quæ voluit, quæstionem adhuc manere sub controuersia, absque certa ecclesiæ diffinitione.
Ad hæc tamen scribit egregius doctor Martinus Azpilcueta, in c. quando. de consec. dist.
1. notab. 19. nu. 86. hoc priuilegium datũdatum fuisse
festo Conceptionis, quo ad istius capitis indulgentiam, non in vniuersum, sed tantùm in his ecclesijs, in quibus ipso die conceptionis
horæ Canonicæ, & officia diuina dicuntur secundum ordinem, & ritum institutum à Protonotario, de Nogarolis, testaturq́;testaturque vir doctissimus, se priuilegium ipsum legisse.
Tertiò, hæc constitutio hac in parte intelligenda est in interdicto generali: Nam in ecclesia specialiter interdicta minimè est admittenda, imò in ea ecclesia nōnon poterunt publicè, nec
secretè diuina officia celebrari etiam in his festiuitatibus. Quod probatur ex his, quæ diximus in §. adijcimus. suprà proximo. num. 1.
Quartò, ab his, quæ in præcedentibus tractauimus, quibusdam videbitur,
† non esse locum huic
cōstitutioniconstitutioni, quo ad huius §. decisionem tempore cessationis à diuinis,
quarũquarum sententia profectò
admodũadmodum probabilis est, & poterit in disputatione facillimè defendi, ipse tamen contrariam potiùs admitterem ex multis: sed præcipuè, quòd cessationi à diuinis non
omninò derogetur, etiam si in his festiuitatibus diuina officia celebrentur, siquidem hæc
celebratio temporaria est ad hos dies festos restricta, quamobrem manet ipsius cessationis
vis his diebus transactis. deinde eadem ratio
prorsus in cessatione à diuinis, sicut in interdicto procedit. Atque præter ista nulla est iuris
Pontificij constitutio, quæ hanc benignam
huius ca. interpretationem excludat, idcircò
fortassis hæc sententia potior est.
Quintò est obseruandum,
† quòd & in aduentu Regis in aliquam ciuitatem, quæ interdicta sit, eadem hæc constitutio admittenda
est, vt diuina officia celebrentur publicè iuxta
formam huius §. quemadmodum tradit Ioan.
Staphil. de literis gratiæ & iustitiæ, fol. 157. col.
1. quod ipse non alia ratione probat, quàm
quod deferendum sit dignitati regiæ. c. solitæ.
de maior. & obed. & fortassis hoc ipsum obtinebit tantùm quo ad diem aduentus, vel alterum statim sequentem,
nōnon quo ad
totũtotum ipsum
tempus, quo Rex in aliqua vrbe manserit, esset
enim id admodum graue, & in dispendium
censuræ ecclesiasticæ.
Sextò ad intellectum
† huius §. inuestigandum est, quænam horę canonicæ possint in his
diebus celebrari publicè? & gl. in verb. Assumptio, scribit incipiendum esse diuinum officium à vesperis diei præcedentis festiuitatem, &
finiendũfiniendum ipso die festiuitatis vesperis iam peractis, ita, vt completorium ianuis clausis, non
publicè dicatur. hanc gl. sequuntur Ioan. And.
& Ancha. hîc, Cald. in tract. de eccle. interdict.
6. membro. §. viso. de effectu. col. 8. Flor. 3. par.
tit. 26. c. 4. argumento text. in cap. 2. de ferijs.
quo probatur in celebrandis festiuitatibus ab
ecclesia institutis, diem esse computandum à
vesperis in vesperas, quod Docto. ibi communiter adnotarunt. idem deducitur ex text. in
Clem. 1. ad fin. in verb. in primis
autẽautem festis. de
reliq. & vener. sanct. Felin. in c. consuluit. col. 3.
|
versicu. in priuilegijs. de offi. deleg. Paulo, &
Ias. in l. more. ff. de ferijs. Felin. in cap. Ecclesia
sanctæ Mariæ. de constitu. col. 18. versic. 5. conclusionis declaratio. c. 1. ibi glos. de consecrat.
dist. 3. gl. Ant. & Abb. in c. 1. de ferijs. Leuitici. c.
23. notat latè Andr. Tiraq. in tract. de vtroque
retract. §. 1. glos. 11. num. 13. contrarium tamen
in hac quæstio. quam tractamus, tenent Archid. Domi. & Francus hic. Frederi. consil. 111.
colum. 3. Syluest. in verb. interdictum. 5. q. 2.
Gonsal. à Villadiego de irregulari. c. de interdicto. colum. 5. Angel. verb. interdictum. 6. q.
18. probantes, etiam completorium harum festiuitatum post secundas vesperas posse dici
publicè, quemadmodum & alia diuina officia
illius diei: cùm adhæreat completorium istud
secundis vesperis. quam opinionem consuetudo
ꝓbauitprobauit, & esse veriorem nos opinamur.
Septimò, hic text. ita intelligendus est, vt
his diebus non tantùm missarum solennia ipsius festiuitatis, sed & missæ peculiares, ac votiuæ dici, ac celebrari publicè possint. quod in
præcedenti §. adnotauimus. n. 3. atq;atque in specie
huius §. idem tenuerunt Cald. de eccle. interd.
6. membro. fol. 12. col. 4. Syluest. in verb. interdictum. 3. quæst. 2. Flor. 3. part. titu. 26. c. 4.
colum. 2. quorum opinio satis probari potest.
nec restringenda isthæc est constitutio: cùm
fauorem inducat maximum ad diuini cultus
religionem.
Octauò quæritur
† opportunè, an liceat in
his festiuitatibus mortuos sepelire intra Ecclesiam? & glos. in Clem. 1. de sepult. in princi.
tenet, quòd hoc minimè liceat: cùm tantùm
permittantur officia diuina, & eorum publica celebratio: sepultura verò mortuorum non
pertinet ad officia diuina. probat hoc ipsum
tex. elegans in c. cùm & plantare. §. quòd si templarij. de priuileg. vbi eo tempore, quo in Ecclesijs interdictis permissa est diuinorum officiorum celebratio propter aliquod priuilegium,
nōnon ex hoc censetur permissa mortuorum
ecclesiastica sepultura, sic
deniq;denique præcitatam
gl. sequuntur Card. Imol. Abb. Ioan. Vanchelius, & Bonifa. 3. col. ibidem. Ioan. And. Domi.
& Fran. hic, Frede. in d. consi. 111. col. 5. Gons. à
Villadiego de irregula. c. de interd. col. 5. scribens post Imol. in d. Clem. 1. idem esse quo ad
officium defunctorum, vt hoc his diebus dici
non possit, etiamsi corpus extra Ecclesiam sepeliatur. in quo Frederi. in d. cons. 111. & Syluest. in verb. interdictum. 5. q. 2. contrarium
tenẽttenent, licet prædicta opinio quo ad sepulturam,
quæ communis est, probaretur: cùm & officium defunctorum pertineat ad diuinorum officiorum celebrationem. Quam sententiam
ipse
veriorẽveriorem esse censeo. Imò & posse intra Ecclesiam his diebus corpora defunctorum sepeliri, aduersus magis receptam vulgò opinionem probant Cald. de eccles. interdi. 6. membro. versi. item quæritur. Ancha. hîc. Angel. in verb. interdictum. 6. q. 35. Flor. 3. part. titu. 26.
ca. 4. ea ratione, quòd sepultura ferè ad officium diuinum pertineat: quia funus ipsum ad
Ecclesiam defertur cum officio diuino. c. quia
diuina. 13. q. 2. & hæc quidem opinio benignior est,
iureq́;iureque defendi, & æquitate poterit.
Illud tamen est apud omnes in confesso, in
his festiuitatibus omnia licere, quæ ad officium pertineant diuinum, & eius celebrationem: ea verò, quæ pertinent ad sacramenta,
minimè permitti, nisi ea forma, qua permittuntur alioqui tempore interdicti, vnde plura
possent deduci ad huius responsi interpretationem, quorum aliquot exponam.
Nonò hinc constat, posse in his diebus hîc
connumeratis benedici abbates, virgines, aquam, vestes, & alia ecclesiastica ornamenta:
quod communi omnium sententia probatum
est, præsertim ab Anchara. Freder. Cald. Syluest. & alijs, atque ab Angel. in verb. interdictum. 6. quæst. 18.
Decimò, secundum eosdem non poterunt in his festiuitatibus sacramenta eucharistiæ, & extremæ vnctionis ministrari: prius
quidem his, qui nullo mortis periculo afficiuntur: posterius nec his, qui mortis articulo,
& agone grauantur. quod probatur ex his, quę
& nos adnotauimus in hac secunda parte. §. 2.
numero 7.
Vndecimò constat, tẽporetempore interdicti posse publicè nuptias benedici ex concessione huius constitutionis in his diebus, quibus speciali priuilegio licet diuina officia celebrare apertis ianuis, & solenniter, modò alia ex causa
non fuerint prohibitæ nuptiarum benedictiones. Est etenim benedictio nuptiarum diuinum officium: sicuti Calde. & alij communiter tradidere, Syluest. post Hostiens. in verbo,
interdictum. 5. quæstione 2. sic locum obtinebit hæc opinio in die Assumptionis sacratissimæ virginis Mariæ, & in eucharistiæ festo: nam
in alijs diebus hîc expressis interdictæ sunt nuptiarum benedictiones, iuxta notata in c. Capellanus. de ferijs. & in Epitome ad 4. lib. decretalium. 2. part. cap. 8. §. 11.
Duodecimò inde apparet, in his solennibus festis, quorum hîc mentio fit, etiam ipsis
Clericis non licere eucharistiæ sacramentum
accipere, nisi simul missarum celebratione ipsi
eucharistiæ sacrificium consecrantes obtulerint: quod notant Ioan. Andre. Domin. Francis. & Doctor. hic. Cald. de ecclesi. interdict. 6.
membro. tātùmtantum enim Clericis licet diuina officia celebrare, vt communi omnium iudicio
diffinitum est.
Decimotertiò ipse infero, etiam in his festiuitatibus non licere fontes baptismatis benedicere: præterquam in ipsomet festo resurrectionis, nec enim tempore interdicti licet
fontem benedicere, cùm hæc benedictio non
sit necessaria ad baptismi sacramentum: quod
|
notat Palud. in 4. sentent. distinct. 7. quæstio. 3.
qua ratione reliquis diebus, quibus solennis
est fontium benedictio instituta, fontes sacri
baptismatis benedicentur eo modo, & forma
tempore interdicti, quo cætera diuina officia
celebrari possint. Nec oberit quod de chrismate decisum est in capit. quoniam. isto titul. suprà, quia illud est necessarium omninò ad confirmationis sacramentum.
Postremò vltima huius capitis pars non erit prætermittenda, siquidem Aret. in c. 1. col.
6. de rescript. Fel. in c. nonnulli. col. 7. eod. tit.
versic. secundò fallit. & Ludouic. Gozadi. in
consil. 14. num. 12. ex ea adnotarunt, priorem legem, rescriptum aut priuilegiũpriuilegium habens simplicem futuræ concessionis, aut constitutionis derogationẽderogationem, tolli per sequens, in quo hæc
fieri concepta clausula. Non obstantibus quibuscunq;quibuscunque priuilegijs, & constitutionibus, atq;atque
rescriptis, quauis forma, & expressione verborum conceptis. Quam opinionem ipse latiùs examinaui in 2. part. rubric. de testamen.
num. 19.
Tandem his explicitis finem huic Relectioni constituimus, Lectorem beneuolum admonentes, nos semper sedulò in hisce tractatibus
operam dedisse, vt breui quodam examine,
quæ præ cæteris selegimus, adnotarentur.
IVRISPRVDENTIAE STVDIOSO
LECTORI.
Quæ fuerat quondam varijs abscondita libris,
Et dubijs multis obruta materia:
Ordine quæ nullo rudis, & sine luce iacebat,
Atque nouis passim litibus implicita:
Hanc tibi dat Didacus dubijs & lite carentem,
Et claram arte: quis hoc antè peregit opus?