Tertio hinc apparet manifesta ratio, cur ius istud percipiendi decimas laicis competere non possit? Nam ius istud consequuntur sacerdotes ex ministerio altaris & spiritualium, quia seminantibus spiritualia debentur temporalia, quorum exhibitio ordinatur propter ministerium spiritualium, quae ab alijs quam clericis ministrari nequeunt, vnde fit vt ius percipiendi decimas spirituale sit, nec laicis possit regulariter competere, secundum Thom. & Caiet. 2. 2. q. 87. articu. 3. & quolibet. 2. artic. 8. text. optimus vbi haec est Communis Doctorum adnotatio in cap. causam. de praescript. capit. 2. de iudic. gloss. & communis, in cap. quamuis, de decimis. quae tamen addit, posse episcopum alicui laico ex iusta causa, eo nempe, quod ecclesiam, eiúsue patrimonium a Tyranni oppressione exemerit, concedere ad vitam, aliúdue tempus decimarum fructus, non quidem ius ipsum percipiendi decimas, sed vt eas nomine & titulo ecclesiae consequatur, quod Doctor. ibi frequentiori calculo admiserunt, & Cardi. in cap. cum Apostolica. col. 4. de his quae fiunt a praelat. existimat, hoc esse singulare Panormit. in cap. ad haec. de deci. notat idem Thomas dict artic. 3. & artic. 8. Bald. in l. si vsusfructus. ff. de iure doti.