Sed si quis bonis cesserit actibus quibusdam, iuxta loci consuetudinem ignominoisis, non tenebitur is soluere debitum, quamuis pinguiorem nactus fuerit fortunam, authore Guidone q. Delphinatus 343. cum satis ea ignominia fuerit punitus, et ea poena loco solutionis sufficiat, argumento gl. sing. in cap. sicut dignum. §. eos insuper. de homicid. quam sequuntur Doct. ibi. maxime Feli. commendat Roma. Singul. 24. cui similis est in regu. peccatum. de regul. iur. in 6. Ex quibus constat, punitum corporali poena loco pecuniariae, quam prae inopia soluere non potuit, etiamsi postmodum bona adquisierit, minime teneri ad pecuniae solutionem. Idem adnotarunt Caepola caut. 3. Paulus Castr. Angel. Ias. num. 29. & Deci. num. 26. in l. si quis id quod. ff. de iurisdictio. omnium iudicum. optimus text. in l. sed si vnius. §. sed si ante. ff. de iniurijs. Cuius meminit ad hanc rem Baldus in l. vlt. ff. de in ius vocando. quod, ni fallor, ea ratione procedit, quia poena pecuniaria in corporalem mutatur. Vnde non omnino probatur Guidonis sententia, cum inibi debitum nequaquam in illam cessionem mutetur. Nam & illud verum est, per cessionem bonorum non tolli, nec naturalem, nec ciuilem obligationem, sed tantum exceptionem competere. Cynus 9. q. Bald. & alij in dicta l. 1. C. qui bon. ced. poss. quorum opinio Communis est, secundum Ias. in §. vlti. colu. 1. de actionib. licet gloss. in l. vbicunque. ff. de fideius. teneat, cedentem bonis penitus ab obligatione ciuili liberari. Haec autem exceptio cedenti competens ratione cessionis, im pedit litis contestationem. l. 3. ff. de cession. bonor. Bartol. in l. penulti. ff. eod. titul. Capella Tholos. 136. quod ab omnibus communiter receptum est. Et ideo Regia lex 3. titu. 15 parte 5. qua probatur, eum, qui bonis cesserit, nec postea conueniri posse, nec, si conuentus fuerit, teneri respondere, est intelligenda cum effectu, siquidem respondere tenetur, & exceptionem litis contestationem im pedientem obijcere. Quae omnia tunc obtinent, cum debitor eadem inopia & fortuna grauatur, quia si ad pinguiorem deuenerit, nulla aduersus ciuilem & naturalem obligationem exceptio competit. Quamobrem etiamsi in praxi decisio Guidonis non sit leuis momenti, perpenso iuris recto tramite mihi nec placet, nec vera videtur.