Caeterum cum aduersus clericum ob aes alienum agitur, clericus ipse debitor capi non potest, [art. 9]nec in carcerem mitti, vel in eo detineri, nec excommunicari, si inopia adeo laboret, vt non possit pecuniam debitam soluere. tex. singul. in d. cap. Odoardus, vbi iuramenti cautio ab eo exigitur, de aere alieno soluendo, cum ad pinguiorem fortunam deuenerit. & licet gloss. verb. recognoscentem. & verb. ad pinguiorem velint praemittere, & expressim opinentur Hosti. Ioan. And. & Henric. ibi clericum debitorem inopia & egestate laborantem teneri ad cessionem bonorum, iure verius est, ob clericorum priuilegium, quod decisio praedicta insinuat, non teneri clericum inopem cedere bonis, quemadmodum Abb. Imol. Anchar. & alij frequentius in dicto cap. Odoardus, scripsere, quibus adstipulatur, quod clericus non potest conueniri, nisi quatenus facere possit, deductis necessarijs alimentis. glos. Bart. & alij in l. miles. ff. de re iudic. gl. in cap. studeat. 50. dist. quarum opinionem sequuntur Capella Tholos. & Aufrerius ibi decisi. 245. Felin. in c. cum ex officij. de praescript. col. 1. fatentur communem esse Iason colum. 3. & Ripa num. 7. in dicta l. miles. & Xuares in l. 2. tit. de los gouiernos. 5. q. colum. 4. & procedit, ne in opprobrium status ecclesiastici cogantur clerici mendicare, licet Matthes. notab. 61. Alberic. & Paul. in d. l. miles. contrarium iure verius esse contendant. Propter quorum authoritatem, & quia communis sententia difficilis est, ipse eam intelligerem in his, qui vel sacris ordinibus sunt insigniti, vel altari, aut ecclesiae proprio ministerio seruiunt, non in his, qui tantum minoribus ordinibus decorantur, hi etenim, quantum ad hoc priuilegium, pares mihi censentur laicis & secularibus. Simpliciter vero sequitur communem Ioannes Staphi. de literis Grat. & iustit fol. 154. col. 2. idem Hierony. Gigas de pensionibus. q. 35. Qua in re aduertendum est in praxi, quod si clericus aere alieno grauatus habeat ecclesiasticum sacerdotium, aut beneficium, fueritque ad solutionem conuentus, iudex ne ipse excommunicetur, reditus annuos illius beneficij adiudicabit creditoribus pro ratione quantitatis debite, dimissa ipsi clerico portione congrua ex eis, vnde valeat alimenta percipere, argumento text. in capi. peruenit. de fideiuss. ita equidem fit in Roma. curia authore Collectario in d. capit. Odoardus. Rebuffo in auth. habita. C. ne filius pro patre. priuilegio 112. & Aufrerio. d. Capella Tholosa. 245. quo in loco falsocitat Collectarium in cap. olim. in 2. de restit. spoliat. cum ibi hoc minime tetigerit. Verum si clericus sit suspectus de fuga, cum proprijs bonis poterit a creditore capi & tradi proprio iudici, detinendus sane, donec aes alienum soluat ex illis bonis, quae fuit occultare conatus, Baptista de S. Seuerino in trac. de debit. suspect. & fugit. q. 6. quintae quaestionis principalis.