DVM eiusdem Bartol. commentaria diligenter euoluimus, & examinamus, tandem comperimus in eadem leg. 1. ff. de leg. 2. numer. 18. adnotasse, non esse permissam appellationem a iudice, quoties is veluti bonus vir arbitratur, deducta ad ipsum, vt bonum virum, quaestione. Quae quidem opinio dubia quibusdam videtur, & ideo eius examini praemitto dubium illud, quo quaeritur, ad quem iudicem eundum sit, vt boni viri arbitratu vsus, iniquum arbitratoris iudicium moderetur. & idem Bartolus in leg. si societatem. §. arbitrorum. numero 21. ff. pro socio. scribit, apud eum iudicem fore petendam reductionem ad arbitrium boni viri, qui ipsius causae iudex est ordinarius, & qui eius cognitionem semoto compromisso iure habebat leg. secunda. C. vbi & apud quem. cuius ipse mentionem feci libro primo capitulo quarto, huius operis. ad idem est textus in l. cum hi. §. transactiones alimentorum. ff. de transactioni. lege vltima. C. de vsur. pup. Vnde siue actor, siue reus conqueratur, arbitratoris iudicium iniquum esse, eam querelam deferre debet ad iudicem, coram quo causa ipsa foret alioqui examinanda. quod etiam probatur in capitulo exposita. de arbitris. vbi praeter alios Abb. secunda columna, eandem sententiam veram esse existimat, idem Abb. in capitu. quintauallis. numero 39. de iureiuran. & ibi Imol. numer. 39. Socinus consilio 18. numero 31. lib. primo quorum sententia concors est, non esse reductionem istam petendam apud iudicem, qui superior est ipsius arbitratoris, & ad quem ab arbitratore esset appellandum. Atque ita idem tenet Marcus Anton. Blancus de compromissis. quaestio. 10. numero 13. & Alexan. dicens, hanc opinionem Communem esse consilio 131. lib. 2. numero 1. quo in loco Carolus Molinaeus asserit, eandem in praxi receptam esse. Conueniunt sane omnes in hoc, quod non est reductio petenda apud superiorem ipsius arbitratoris. idem repetunt Bartol. Bald. Salycetus & Paulus in dicta l. 2. C. vbi & apud quem. Frederic. consilio 285. Philippus Francus in rubri. de appellation. colum. penultim. Petrus Ferrariensi. in practica. titu. de forma libelli quo agitur ad poenam compro. §. nec reductio. nu. 5. Lanfrancus in tract. de arbitris & compromis. vlt. part. q. 19. Est tamen apud eos controuersum satis, an is, qui secluso compromisso reus foret, si modo petat iudicium arbitratoris ad aequitatem, arbitrio boni viri reduci debeat omnino id petere coram iudice alterius, qui vere actoris partes, ni foret compromissum, subiturus erat, an possit hanc querelam deducere ad proprium ipsius rei iudicem? Nam Bartol. in dict. §. arbitrorum, expressim nu. 20. probat, huius rei futurum omnino iudicem eum, qui iudex est ipsius petentis reductionem, & coram quo alter, omisso compromisso, acturus erat. & existimat hoc probari in dict. §. transactiones alimentorum. & ea ratione quod modo agendum sit de exceptionib. reo competentib. aduersus actorem, & ideo tractanda causa est apud rei iudicem. Idem Panor. in d. c. quia quintauallis. nu. 39. Philip. Fran. in d. rub. de appe. col. pen. Lanfranc. de Oriano dict. q. 19. Abb. in d. c. exposita. col. 2.