Ex his tādem apparet, reductionem ad arbitrium boni viri non esse postulandam apud iudicem superiorem illius, qui iure compromissi, & arbitratoris sententiam dixerit: tametsi nō desint authores, qui id necessariò tractādũ esse coram iudice arbitratoris superiore, censeant: & præsertim Ang. Perus. in l. si suspecta. §. vlt. ff. de inoffi. testam. Roma. consi. 265. Io. And. in c. statutum. §. cùm autem. de rescript. in 6. Matthæ. de Affli. decisio. 51. ex eo, quòd reductionis petitio similis est appellationi. l. non distinguemus. §. cùm quidam. ff. de arbit. & appellatio ad superiorem pronunciantis sententiam deferenda est. l. præcipimus. C. de appellatio. vbi Bal. hanc vltimam opinionẽ admittere videtur. Verùm quia prior Communis est, de eius intellectu erit vlteriùs agendum.