Est & aliud considerandum, fore, scilicet, locum opinioni Barto. si. ex verisimilibus coniecturis probabile sit, posterius testimonium non esse ita verisimile, vt prius: tunc enim non erit standum testis iudiciali responsioni, nec extraiudiciali. text. optimus, & singul. secundum Bald. & Abb. ibi in capitul. literas. de præsumptio. text. vbi Cardinal. & Abb. in capitulo inquisitionis. §. tertiæ. de accusationib. notant Decius in dicto capitulo per tuas. colum. vltim. Felin. in dicto. c. cùm in tua. ad finem. Roma. consilio 505. Aymon consil. 75. columna penultim. Imò arbitrio iudicis, licet opinio communis verior sit, fides iudicialis testimonij non ita integra censebitur, ac si prior responsio minimè præmissa foret, quin ex hoc diminutionem testis patietur, quod discretus iudex arbitrabitur. Panormitanus in dicto capit. per tuas. colum. vlti. Capella Tholosana ducentesima octuagesima. Sicuti & idem erit, quādo testis extra iudicium etiam absque iureiurando responderit contraria his, quæ iam solenniter in iudicio dixerat: nam & eo casu fides eius vacillat, & arbitrio iudicis diminuenda est, secundum Antonium in capitul. cùm in tua. de testib. Aretin. consil. 71. 4. colum. Alex. consi. 63. libro 1. Hippol. in dict. l. eos. nume. 21. & in sing. 212. Non enim poterit quisquam inficiari, hunc testem mendacem saltem esse varium, & profectò fidei satis dubiæ: & ideo cautè est cum eo agendum, attenta negocij, personarũ & temporis qualitate. Sic & Antoni. sequitur Pan. inibi num. 9. & Alex. consil. 114. numer. 118. Addunt prætereà Antoni. & qui ei subscripsêre, non esse ferendam sententiam ratione huius testimonij, si contradictio & variatio testis contigerit, prius quàm sententia lata fuerit, quod falsum videtur ex eo, quia prius testimonium iudiciale minimè tollitur per secundum contrarium ab eodem teste prolatum extra iudicium. Bartol. in dicta l. eos. numero 4. Docto. in dicto capitulo per tuas. l. generaliter. C. de non nume. pecu. c. sicut nobis. de testibus. notant Alex. consi. 124. num. 5. lib. 6. Angel. cōsil. 309. num. 5. Corneus consilio 186. libr. 1. colum. 1. facit ad hæc quod Bald. censet in dicta l. generaliter. vl. notab. dicens, non posse testem id, quod dixit in iudicio infringere, aut retractare in alterius præiudicium & damnum, etiam si mortis tẽpore asseueret, falsum testimonium dixisse. idem Salyc. ibi. Bar. in l. si quis in graui. §. 1. per illum tex. ff ad Sylla. Iason in l. 1. colum. 2. ff. de eo per quem fact. erit. Areti. & Feli. 1. col. in cap. sicut nobis. de testib. idem Felin. in capit. exhibita. col. 2. de homicid. & licet de hoc dubitent Roma. & Igneus in dicta l. si quis in graui. §. 1. & Hippo. in rubric. ff. de fideiuss. numer. 41. variè id intelligentes: opinio Barto. communis est secundum Alexand. in l. sciendum. colum. 12. ff. de verbo. oblig. Decius consil 175. numer. 7. & Alciat. de præsumptio. regula tertia. capit. quarto numero septimo. probat textus in dicta l. si quis in graui. §. primo. vbi responsum est, assertionem vulnerati dicentis etiam in articulo mortis, à Titio se percussum fuisse, non probare [*]contra ipsum Titium: Imò, ni fallor, adhuc censeo, ex hoc non esse Titium torquendum, nisi alia indicia huic accesserint: tametsi cōtrarium opinentur Iacob. de bello visu in practica criminali. ti. de indicijs. 12. indicio. Hip. in singul. 516. idẽ Hip. in pract. §. diligẽter. n. 119. ea ratione, ꝙ nemo in mortis periculo pręsumatur immemor proprię salutis. l. vlt. C. ad l. Iu. repe. gl. in d. c. literas. de præsump. c. sancimus. prima q. 7. atque ita aduersus Hipp. probat Marcus Anto. Blancus in tract. de quęstionibus. num. 390. cui suffragatur gl. in l. mater. C. de calumniat. quæ assertionem defuncti appellat vilem præsumptionem. Forsan sufficiens hinc deducetur indicium ad hoc, vt Titius capiatur, & mittatur in carcerem, quod fieri passim videmus: maior tamen oritur præsumptio ex his, quæ quis respōderit mortis tempore: si ea responsio fiat publica iudicis authoritate, & iuramento pręstito, vt sentiunt. Roman. Angelus & Igneus in dicto §. 1. licet adhuc ad quæstionem non sufficiat. Et quamuis idem quod Iacob. & Hippo. etiam Angel. scripserit in dicta l. si quis in graui. §.1. idem tamen Angel. nostram sententiam elegit in d. l. mater. quem Alex. sequitur consil. 14. lib. 3. num. 5. idem Bertrandus consil. 137. lib. 2. colum. 2. Si verò vulneratus in extremis humanæ vitæ constitutus profiteatur se non fuisse vulneratum à Titio: proderit hoc testimonium plurimùm ipsi Titio: gloss. in d. l. si quis. §. 1. adeò, vt torqueri non valeat etiam ex legitimis indicijs. Bal. in l. 1. & ibi Iaso. C. commu. de legat. Alexan. d. consi. 14. nu. 2. idem consi. 1. num. 16. lib. 3. Hippo. singular. 2. 22. Gerar. singul. 55. Alciat. de præsum. regul. 3. capitul. 4. ad finem. qui admonet, non esse seruandam hanc Baldi sententiam, vbi indicia forent valde vrgentia, & verè tunc iudex iustissimè torquebit huius criminis reum, non obstante occisi attestatione.