Regia sanè constitutione, vbi indirectè aduersus instrumentum publicum probatio fit, tres testes sunt necessarij, & sufficiunt ad tollendam ipsius fidem. l. 117. ti. 18. part. 3. quæ quatuor testes exigit & l. 32. titul. 11. parte 5. quæ quatuor vel saltem tres requirit. & deducitur ab opinione gloss. in dicto §. item verborum. fitq́; indirecta probatio, cùm probatur, eum, cui tribuitur obligatio instrumenti Salmanticæ certo die cōfecti, eodem die Toleti extitisse. Quòd si instrumentum priuatum sit, eius fides tollitur directa vel indirecta duorum testium probatione glos. communiter recepta in dicta l. in exercendis. l. optimam. C. de contra. & comm. stipulat. dicta Regia lege 117. Sed si tractetur de instrumento publico, & eius directa reprobatione, existimant quidam lege Regia 115. titul. 18. part. 5. non aliter authoritatem instrumenti improbari, quàm si omnes testes instrumento adscripti aduersus id testificentur. imò ea constitutio quatuor exigit, vt per testes fides instrumenti directè improbetur. Primum, quòd tabellio alioqui nutantis sit fidei, quippe quæ ex fama dubia quoquo modo sit. Secundum, testes esse probos viros. Tertium, actum ipsum, cuius instrumentum meminit, non esse antiquum, sed paucis ante annis contigisse. Quartũ, quòd omnes testes instrumento adscripti vnanimi & concordi testimonio aduersus instrumentum iurati testificentur, quæ ferè deducuntur à gl. & veterũ opinionibus in d. c. tertio loco. sicuti diligenter tradit Henric. in d. c. cùm Ioannes. col. 2. & sequentib. nobis satis sit Regijs constitutionib. quibus vti tenemur, communes sentẽtias quas præcipuè, & potissimum exposuimus, antiquatas, atque repulsas fuisse, quod discretus, prudẽs, & doctus iudex animaduertet.