Prima conclusio, licet ad fidem testimonij requiratur iuramentum, id tamen præsumitur, si tabellio scripserit: Titium testem iuratum respōdisse[*]. Bartol. in dicta l. Theopompus. columna 1. post gloss. ibi. quam dixit singular. Bal. in ca. cùm in iure. colu. 2. de offic. delega. notant Abb. & Felin. num. 6. in ca. tuis. de testibus. Hæc etenim solennitas potuit tunc ipso tempore, quo notarius scripsit, contingere, & actui adhiberi: & ideò præsumendum est, ita, vt tabellio scripsit, actum fuisse: siquidem pro notario præsumitur capitul. ad audientiam. de præscriptio. l. si quis decurio. C. de fals. Bal. in l. Imperator. col. 2. ff. de statu ho mi. Sic sanè creditur tabellioni, si is scripserit, certiorem fecisse fœminam contrahentem Velleiani: secundum Alex. post alios in l. sciendum. ff. de ver. oblig. numer. 33. Alciat. plura ad hanc rem adducentem reg 3. de præsumpt. c. 13. quo in loco nu. 4. addit, hanc opinionem communem esse. Cui suffragatur gl. in l. 1. C. de fide instrum. & iure hastæ fiscalis. libro 10. Cautiùs tamen erit, quòd ipse tabellio expressim scribat ipsius iuramenti formam & solennitatem, vt res tuta sit, nec aliquod dubiũ habeat.