Secundo infero, mandantem aliquem occidi, pecunia conductis hominibus, qui Assassini infideles non sunt, etiam si mors sequuta fuerit, canonis illius excommunicatione minime affectum esse, cum ea excommunicatio tantum in eos lata sit, qui industria & opera Assassinorum in fidelium Christianum aliquem occidi mandauerint. Quod si communis interpretatio admittenda foret: hi essent excommunicati, qui industria alterius Christiani pecunia conducti, Christianum aliquem interimi mandarent, quod ni fallor, alienum est a dictae constitutionis mente.