Decimo sexto, oportet ex his probare Archid. sententiam: is inquam, in cap. sicut antiquitus. 17. [art. 13]quaest. 4. scribit, captum a iudicis secularis familia, dum per ecclesiam ad carcerem publicum ita captus ducitur, posse ab eadem ecclesia inuitum abduci. Nec enim vere is a templo violenter euellitur, sed per id templum, captus extra ecclesiam ad carcerem ducitur, nec liber templum ingressus est, quam ob rem sequuti Archid. idem tenent Ioan. Lupi in dicto ยง. 38. numero 4. & Ioan. Igneus in dicta l. 1. in princip. colum. 3. quibus suffragatur tex. sing. in l. si quis post hanc. C. de aedif. priuat. idem notant Oldr. consi. 54.