Primum, illud certum, & expeditum apud me est, quod annua pecuniaria præstatio constituta iure proprij census, nempe in fauorem eius, qui dominium rei transtulit in alterum, qui pensionem solueretenetur, & eam super eadem reconstituit, perpetua erit præsumenda, licet non appareat de hac qualitate, nec de constitutione huius reditus, sed tātùm constet eam solui ex eo, quòd res super qua constituta censetur, data fuerit à creditore debitori. Ex hoc etenim cùm dominij translatio perpetua sit, erit & eodem iure perpetua censenda ipsa annua, ac nummaria pensio. quod authoritate Angeli, & aliorum, qui eius sententiam frequentissimo consensu sequuntur, probari commodè, & iure potest.