Secundo, etiamsi Bartoli opinio admittenda sit, quod negamus, ita erit intelligenda, vt tantum precium dominus fundi teneatur pro fructib. dare, quantum ab alio reperitur, quamuis id iustum excedat. textus optimus in dicta l. vltim. C. de iure emphyteut. vbi Salycetus & Ias. versicu. septimo principaliter. Oldrad. consil. 34. probat idem text. in ca. potuit. de locatio. & in l. penultim. & vltim. C. de locat. praedior. ciui. libro 11. Bar. in l. cotem. §. agri. ff. de publica. Ioan. Andr. in speculo, titu. de emptio. §. nunc dicendum. in secund. versi. sed pone statutum. Andr. Tiraque. d. §. 1. glo. 18. numero 4. & in hac specio Matth. de Afflict. dict. quaestio. 3. Nec contrarium ex Bartolo in dict. l. 1. commode deduci potest, quia dum is praemittit, iusto precio colonum cogendum esse vendere domino potius quam alij, plane intelligit, iustum precium ab alijs dari, & ideo non negat, venditionem fieri debere eo precio, quod ab alijs datur, vel recipitur, si id iustum excedat. Etenim quamuis precium iustum semper in his commutationibus obseruandum sit, regulariter tamen humana lex non rescindit contractum, nec eum impedit, in quo precium intra dimidiam iusti precij limites excedat legem iustitiae commutatiuae. l. 2. C. de rescin. vend.