Adhuc aduersus communem sententiam opponitur iurisconsulti responsum elegans in dicta l. Lucius Titius, inquit Scęuola, episto lam talem [*]misit. ille illi salutem. Hospitio illo, quam diu volueris, vtaris in superioribus diætis omnib. gratuitò, idque te ex voluntate mea facere, hac epistola notum tibi facio. Quæro, an hæredes eius habitatione eum prohibere possint? Respondit, secundum ea, quæ proponerentur, hæredes eius posse mutare voluntatem, vides igitur, lector optime, precarium. nam de eo tractat iurisconsultus iuxta cōmunem interpretationem, constitutum expressim ad voluntatem cōcedentis, & tamen iurisconsultum præmittere, id etiam post mortem manere, donec ab hæredibus fuerit reuocatum, esseq́ue necessariam hæredum reuocationem. Quidam sanè censent, Scæuolæ responsum de donatione accipiendũ esse, quia id positum fuerit sub Rubrica de donationibus, quod mihi non placet, cùm donatio perfecta reuocari non valeat: at si dixeris in ea specie reuocari potuisse, vel ex eo, quòd collata fuerit eius vis in voluntatem donantis, vt ad eius voluntatem firma maneret, non tollitur ex hoc difficultas, siquidem adhuc constat ex Scæuola, precarium, vel donationem, cuius vis & vsus ad voluntatem concedentis fuerit collatus, ipsius morte non extingui. Quam ob rem ego censeo, illa verba, ex voluntate, non significare idem quod illa, ad meam voluntatem, vel quatenus mea voluntas tulerit, sed simpliciter consensum donantis & concedentis ostendere, & manifestum facere. Quod & Alciato visum est in l. 2. ff. si cert. petat. verb. commodatum. tametsi is contendat dict. l. Lucius. in donatione, non in precario esse accipiendam. Fit igitur secundum hunc sensum, vt in dicta l. Lucius. nihil probetur contrarium communi Doctorum opinioni. Fortassis quibusdam placebit, omissa hac omnium sententia, precarium etiam expressim ad voluntatem concedentis constitutum, eius morte minimè perire, nec extingui, donec ab hæredibus reuocetur, & hi quidem ad huius rei probationem ea verba, ad voluntatem meam, & illa, qua tenus mea volũtas tulerit, speciali quadam ratione perpensa precarij propria natura, interpretabuntur, id est, donec reuocauero. Et ideò ex l. 1. & 2. ff. de precario. probata hac interpretatione dicendum erit, precarium siue simpliciter, siue ad voluntatem concedentis constitutum, morte ipsius concedentis nequaquam extingui, donec ab hæredibus reuocetur. Nam & Bartol. in dicta l. centesimis. §. vltimo. numero 10. tractans quæstionem illā, qua quæritur de intellectu sententiæ iudicis mirtẽtis aliquem in exilium ad eius voluntatem, inducit argumentum ex precarij natura, quasi velit, precarium morte minimè extingui, etiam si expressim concessum sit ad voluntatem constituentis. Rursus idem Bartol. in l. Attilius. ff. de donationibus. in principio sensit in dicta l. Lucius. precarium constitutum fuisse ad voluntatem concedentis expressim ea lege apposita, citatq́ue tex. in l. 4. ff. locati. quæ voluntatem morte extingui probat. etenim insinuat Bartol. in dicta l. Lucius. sola morte constituentis precarium finiri absque hæredis reuocatione: quod omninò aduersatur iurisconsulto, & omniũ interpretum iudicio, cùm inibi permissum sit hæredibus, mutare voluntatem concedentis precarium: vnde planè constat, ante hanc mutationem precarium etiam mortuo constituente, manere, & validum fore, quemadmodum respōsum est in l. quæsitum. §. primo. ff. de precar. quem textum Alberic. & alij in dicta l. Attilius. citant ad intellectum dictæ l. Lucius. Sed nihilominus tutior est ea sententia, quæ frequentiori calculo ab eo text. deducitur. Hactenus ostendimus, precarium nec morte concedentis absque hæredis reuocatione extingui, nec manente precij natura irreuocabile posse [*]fieri. Nunc illud erit obseruandum, quod etiam si precarium liberè reuocari possit, ea tamen reuocatio non potest statim, & ita promptè fieri, vt prorsus omni vsu & commodo priuet illum, cui precarium concessum est, imò potiùs eum damno afficiat. obstat etenim tunc exceptio doli aduersus reuocantem. ea siquidem concessio beneficium est, quo iuuari debet accipiens non decipi. l. in commodato. §. cùm autem. ff. commodato. & sic aliquod spacium vtendi & reddendi rem precario concessum, inest arbitrio iudicis, qui ex causa iusta statim eam reuocationem permissam esse censebit. quod in specie voluerunt Panormitan. in dicto capitulo vltimo de precar. numero 13. Alexand. in l. si pœnam. ff. de verbor. obligationib. Iason in §. sequens. Instit. de actionib. numero 25. Francisc. Purpurat. in l. 2. in princip. numero 28. & ibi Curtius Iunior numero 19. ff. si certum peta. & Carol. Molinæ. de contract. quæstion. 83. numero 630. argument. eius, quod Bartolus tradit in dicta l. si pœnam. scribens, mutuum præstitum alicui nullo definito tempore, non posse statim peti, sed post tempus arbitrio boni viri æstimandũ. Hanc Panorm. sententiam æquissimam esse opinor, & iure probari, quamuis contrarium tenuerunt Barbat. in dicto cap. vltim. Deci. in l. in omnibus. in 1. & in l. contractus. numero 9. ff. de regu. iur. & Alciat. in l. 2. ff. si cert. petat. verb. commodatum.