Quartò, etiam dicetur vsurarius manifestus, qui ob hoc crimen iam à iudice per sententiam damnatus fuerit, cùm iudicis pronunciatio quid notorium efficiat. dicto c. vltim. de cohab. cleri. & muli. gloss. hac in specie communiter probata in dicto capitulo 1. de vsuris. in 6. iudex verò quempiam huius criminis damnare poterit, si is testibus legitimis conuictus fuerit: nec priùs vsurarius hic manifestus dicetur, etiamsi testibus, aut alijs probationibus fuerit conuictus, quàm à iudice sit per sententiam damnatus, quẽadmodum Hostie. Abb. & alij explicârunt in c. cùm in diœcesi. de vsur. Fred. consi. 64. Domin. consi. 59. Abb. consi. 2. lib. 2. & consi. 34. lib. 1. Iason consi. 78. nu. 3. lib. 3. & ideò licet glo. in d. c. 1. verb. manifestos. scripserit, posse iudicem quẽpiam per sententiam vsurarium declarare, & publicare, si is testibus, fama, aut alijs argumentis conuictus fuerit: Ea tamen est intelligenda in hunc sanè sensum, vt ante sententiam non dicatur is vsurarius manifestus, atque ita sunt intelligendi plures, qui illius gloss. meminêre, & præsertim Iason in leg. licet Imperator. ff. de legat. 1. colum. 2. Nam & hic sensus satis apertè ex ipsius glo. verbis, & ex his, qui eam sequuntur, deducitur, licet Abba. consil. 81. lib. 2. voluerit, per famam, & adminicula absque alia iudicis manifestatione censeri quem vsurarium manifestum. Nec id in dicto capit. cùm in diœcesi. probatur. Sed tamen ex dict. gloss. colligitur, in criminalibus ad punitionem sufficere famam cum argumentis, quod procedit, vbi argumenta probarent plus quàm semiplenè, quemadmodum dict gloss. laudans, & exponens adnotauit Felin in c. veniens. in 1. de testibus. 4. colu. cùm alioqui in his fama cum vno teste minimè probet. glo. communiter recepta in dicto c. veniẽs. Et fortassis tutius erit, quòd fama cum argumentis non probet, quòad pœnam grauem, etiamsi sufficiat ad aliam mediocrem, seu mitiorem pœnam infligendam, authore Domi. in d. cap. 1. quem Deci. sequitur in cap. 1. 4. colum. de appellati. In hac autem vsurarum causa non cẽsentur legitimi testes, qui asserunt, ab accusato sub vsuris mutuatam pecuniam recepisse, cùm & hi suspecti sint, vt asserunt Frederi. consil. 61. Roman. sing. 355. Abb. & Felin. in c. personas. de testib. Nec item testes singulares sunt admittẽdi ad huius criminis probationem, nempe cùm vnus testis deponit, & testificatur de vno actu, alter de alio, sicuti docuerunt Abb. consi. 42. li[*]bro 1. Alex. consi. 72. lib. 1. nu. 3. licet ex hac testificatione oriatur infamia facti aduersus vsurarium, quod Bal. scribit in l. 1. C. de testam. quęst. 8. Et sanè si cum hoc singularium testium testimonio adsint, & concurrant aliquot aliæ coniecturæ, scilicet, multitudo testificantium, aliauè præsumptio, tunc erit sufficiens testimonium testium singularium secundum Caro. Molin. in d. consi. 72. num. 3. sensit Alex. consi. 100. lib. 1. nu. 5.