Decimo, quamuis manifestus vsurarius testamentum fecerit praestita canonis cautione, si tamen post testamentum etiam secrete vsurarum crimen commiserit, nullum erit testamentum, cum constet fictam fuisse poenitentiam, quod notant Angel. in dicta disputa. quaest. 13. Anani. in dict. cap. quia in omnibus. numero 15. Abb. consilio 1. lib. 2. Franc. in rub. de testam. numero 38. Frederi. consi. 7. Domini. post alios in dicto capit. quanquam. Bald. in l. exequutorem. C. de exeq. rei iud. num. 21.