Ex hoc vero non sequitur, in rebus iam adquisitis, quarumque dominia distincta sunt, esse iure naturali necessarium actum apprehensionis ad adquirendam possessionem, cum nullibi id constet, imo humana lege fieri potest, vt possessio transmittatur ab vno in alterum, etiam absque vllo actu apprehensionis, quod manifestissime probatur: quia iure naturali ea transmissio prohibita non est, & ideo lege ciuili induci poterit, si ita visum fuerit legumlatoribus. Et praeterea quod a iure naturali deducitur in d. l. 1. in princ. & in l. 1. ff. de acqui. rerum domi. pertinet ad corporalem detentationem, quae, sicuti alibi dicetur, plurimum differt a possessione naturali & ciuili: corporalis etenim detentatio rei adquiri non potest aliter, quam per ipsam occupationem & actum corporis. Et ideo ab hac non recte infertur ad possessionis adquisitionem. Imo & si iure naturali, quo dominia rerum nondum erant distincta, res communes, & quae in nullius potestate erant, adquirebantur primo occupanti, non per hoc censetur eodem iure vetitum, aliam a lege humana induci formam adquisitionis, & plane cum id fuerit omissum a iure naturali, saltem non prohibitum, mihi dubium non est, posse lege humana ex causis Reipublicae vtilibus, & hominum conuictui commodis, statui, eas res, vtpote feras, & indomita animalia, fluminum & maris pisces, etiam sine occupatione in alicuius dominium & possessionem transferri, ac omnino transire. Denique quantum valeat Aretini distinctio, apparet satis euidenter ex eo, quod si iure naturali praecise ad possessionem adquirendam sit necessarius actus corporeus, vel apprehensio ipsius rei, nulla ratione defendi potest, quod ipse Aret. opinatur, admittens statutum & legem humanam, qua possessio alicui adquiratur per actum fictum, absque vero occupationis & apprehensionis actu. Nam si per legem naturalem actus corporis necessarius est, non potest per legem hominis is actus fingi, qui vere non praecesserit, cum ex ea fictione iuri naturali derogetur: cui quidem iuri naturali minime satis fit, nisi actus verus, ab eoque requisitus, ad hanc adquisitionem praecesserit, alioqui facilimum foret legibus humanis ea tollere, quae iure naturae sunt ad aliquid necessaria: constituta fictione iuris, quod, ni fallor, absurdum est, nec probari vllo pacto potest. Requiritur etenim lege nature domini consensus, vt res in alium, quo ad dominium transferatur. Possetne lex humana statuere fictione illius consensus praemissa aduersus veritatem dominium illius rei, absque vero consensu domini in aliquem transferri? minime profecto.