Secundo infertur ex praemissa resolutione, falsam esse alteram Pauli Castrensis sententiam in d. l. si testamentum. vbi asserit, posse principem derogare vltimis priuatorum voluntatibus, & [art. 9]testamentis, eamque derogationem valere, vbi rescripto apposita expressim fuerit clausula, ex certa scientia. Ego etenim considerandum esse censeo, omnem actum ab agentis potestate & voluntate pendere. c. cum super. de offi. deleg. l. nemo potest. ff. de legat. 1. adnotauit ex Boerio, Bald. in l. 1. numero 55. C. de sacrosanct. eccles. nihil etenim ad agendum prodest voluntas, si desit potestas, rursus nihil agitur ex potestate, si non adsit voluntas. Sic sane, si princeps non potest, etiamsi velit, tollere priuatorum testamenta, quid, obsecro, refert ipsius rescripto clausulam, ex certa scientia, adscriptam esse? cum ea possit maximos effectus habere in his, quae princeps agere valeat, in his autem, quae ab eo etiam sciente, & omnino volente fieri nequeunt, nihil ea clausula operabitur. Eadem ratione parum proderit, quod princeps in his testamentorum priuatorum derogationibus vtatur clausula, non obstantibus, vtcunque generaliter, aut specialiter concepta, etiamsi in specie expressum fuerit: non obstante l. si testamentum. C. de testament. quia cum in principe desit potestas derogandi testamentis, nihil agitur, etiamsi eidem legi nominatim derogetur.