Secundo, hoc in tractatu obseruandum est, posse rem prohibitam alienari, dotis causa alteri, quam fideicommissario tradi, non tantum vbi tacita alienationis prohibitio praecesserit, sed etiam si expressim a testatore sit alienatio prohibita. Hoc etenim ob eandem rationem iure optimo deducitur a decisione textus in dicta Authentic. res quae. atque ita adnotarunt Bartol. in dicto §. diui. numero 10. quo in loco asserunt, eius opinionem communiter receptam esse Iason numero 59. Ripa numero 70. Ioannes Crottus columna 15. Loazes numero 341. Idem fatentur Iason in dicta authentic. res quae. nume. 24. & ibi nouiores. Eandem opinionem sequuntur Ioannes Lupi. in rubr. de donatio. §. 16. Baldus & Salycet. in l. voluntas. C. de fideicommis. Barto. & Salycet. in dict. auth. res quae. Curtius Senior consilio 27. dubio 1. Decius consilio 519. Alexand. consilio 56. lib. 1. Et licet quibusdam contrarium placuerit, haec tamen sententia, omissa longiori examinatione, verior est, & magis communis, sicuti & ipse Decius scribit, probaturque in l. a filia. ff. ad Trebellianum. & in d. §. cum proponeretur.