Quirici, & Iulitae matris eius.) Horum martyrum commemoratio fit in ecclesia Romana die decimoquinto Iulij. at in ecclesia Toletana, & Granatensi die decimasexta Iunij. Sic & diui Gregorij festum celebratur vicesimatertia die Aprilis in ecclesia Romana, & in omnibus fere Christiani orbis ecclesijs. Extat in Iulitam martyrem concio quinta Diui Basilij Caesariensis, atque vtriusque martyris vita inter eas, quas Simeon Metaphrastes scripsit, apud quem itidem & vita beati Georgij legitur.