Laudat hoc in loco Gelasius, & probat actus beati Syluestri † id est, historiam de rebus [*] gestis à beato Syluestro, tametsi asseueret, eorum auctorem esse incertum. Laurentius Valla in eo libro, quem aduersus Constantini donationem studio calumniandi potius, quàm veritatis indagandæ, in sacrosanctam sedem Apostolicam debachatus scripsit, blasphemo equidem animo asseuerat, huius historiæ scriptorem furciferum, & nebulonem fuisse, cui ex aduerso respondens Augustinus Eugubinus libro hac de re edito, censet, Eusebium Cæsariensem actus Syluestri scripsisse: quod mihi ægre persuadebit, multa etenim sunt indicia ex his, quæ Eusebius de vita Constantini scripsit, quatuor ea de re libris editis ad mortem vsque ipsius Cæsaris, quibus ipse perpensis facillimè crediderim, & constanter asseuerauerim, actus beati Syluestri, nequaquā ab Eusebio scriptos fuisse. Non enim tacuisset Eusebius vitā Constantini omni conatu scribens, ea, quæ præcipuè hac in historia Syluestri narrantur, & quæ potissimum ad Constantini gesta pertinent, quæ quidem tacuit, imo quandoque contraria asseuerauit, quod statim probabitur. Tametsi in codice vetustissimis characteribus scripto ex Bibliotheca illustris admodum Didaci à Mendoca mihi cōmodato, legerim Gręcè vitam beati Syluestri, cuius titulus auctorem Eusebium Cæsariensem significabat. Etenim quinto tomo vitarum, quas Aloysius Lipomanus è Gręco in Latinum verticurauit, illud opus Simeoni Metaphrastæ tribuitur. Sunt qui Damaso Pontifici actus beati Syluestri tribuant, qui Pontificum omnium à Petro exorditus vitas, & gesta perstrinxit in eo opere, quod Pontificale appellant, teste Alberto Pighio libro quinto de eccles. hierar. cap. vltimo & Trithemio in Damaso. Hæc tamen missa faciamus, cum teste Gelasio, actus beati Syluestri Romæ à multis tunc probati, dictiq́; fuerint, atque ideo & apud alias ecclesias eandem habuerint fidem. Inquiramus tamen quid veteres historici, & alij auctores de his, quæ ex historia Syluestri & eius actibus solent videri controuersa, hactenus senserint, & scripserint, quod à me breui quodam examine tractabitur, vt Gelasij locus eam interpretationem habeat, in huius historiæ mentione, quæ vel vtilis, vel necessaria sit.