Denique Gelasius in vltima parte huius tractatus de libris Apocryphis damnat, & pronũciat, damnata esse omnia, & quæcunque hęreticorum scripta cum suis auctoribus, quorum catalogum subiicit, meminitq́; multorũ, qui in hæresim ante ipsius pontificatum inciderunt, plures tamen omittit, quos generali quadam damnatione complectitur. Hic verò locus poterit facillimè explicari, quò ad hæreticorum nomina, & eorum impia dogmata ex diuo Hieronymo, Augustino, Philastro, & aliis, qui de hæresibus, & hæreticis tractauere, id etenim non est nostri instituti. Admoneo tamen lectorẽ, apud Gratianum falsò legi, Teruidus. Cum legendum sit, Cerintus. exprimo conciliorum tomo, Burchardo, & aliis. Valentinus, siue Manichæus, vbiq; legitur, quod Valentinus etiam si alium errorem à Manichæis distinctum excitauerit. Manichæi tamen cognomine dignus est, qui in similimum illis errorem inciderit, ex Irenæo libro iij. c. iiij. Dum legitur apud Gratianum Iulianus. apud Burchardũ, Nibianus. apud Gelasium in primo cōciliorum tomo rectius, Iouinianus. Item vbi legitur apud Gratianũ, Iulianus & Latiensis. legitur in primo conciliorum tomo, Iulianus Celanensis. apud Burchardum, Iulianus Edanensis. in Prospero Aquitanico, Iulianus Atholenensis. Fuit episcopus Capuanus, ex Gẽnadio & Trithemio. De Nouatio vbique extat integra mentio, nisi quod quidam codices primam literam mutauerunt.