Apocryphi vero libri + non sunt omnino in hunc haereticorum ordinem numerandi: siqui[art. 1]dem potest liber aliquis Apocryphus dici, cuius auctor nec fuerit haereticus, nec aliquid catholicae fidei contrarium scripserit: saltem iuxta quasdam huius dictionis significationes, de quibus acturi lectorem admonemus, Apocryphum quandoque dici librum, cuius est auctor incognitus, aut cuius auctorem ignoramus: quia incertus est. glossa, in summa. 16. distinctio. Licet illic in dictionis deductione errauerit, ex Graecae linguae ignorantia. Huius vero significationis modo nulla nobis est habenda ratio: potest enim aliquis liber incertum habere auctorem, & tamen ab ecclesia non solum non repudiatur, verum & inter canonicos recipitur: vt historia Iob, & sapientia quae dicitur Salomonis: atque ideo multi libri, quorum auctor incertus est inter Agiographos saltem poterunt numerari. At hisce calamitosis temporibus tot haeresibus Christianam religionem oppugnantibus, totque libris ab haereticis sine auctoris nomine, vt minime repudientur, in publicum editis, sanctissime Tridentina Synodus, vt tot malis obuiaret, statuit, & prohibuit, ne quis imprimat, imprimi faciat, aut in futurum vendat, vel apud se retineat quosuis de rebus sacris libros, sine nomine auctoris editos, nisi primum examinati, probatique fuerint ab ordinario. Dicuntur quandoque libri Apocryphi illi omnes, qui sunt extra canonem, & ideo qui non sunt canonici: qua significatione vsus est Diuus Hieronymus in prologo in libros Regum, qui Galeatus dicitur. Sed nec de hac significatione modo agendum erit: siquidem plures sunt libri de rebus sacris, & ecclesiasticis, qui dubio procul sunt extra canonem, & tamen inter Agiographos connumerantur: nec dici proprie possunt Apocryphi: de quibus in capit. proximo tractauimus. Igitur Gelasius Apocryphos libros, de quibus in hoc decreto agit, primum eos appellat, qui ab haereticis aduersus fidem Catholicam scripti fuerint, eosque omnino damnat, & improbat, decernens, legendos non esse a Catholicis: quos quidem proprius dicere quis possit, libros haereticos, vt paulo ante obseruauimus: & quamuis huius conditionis plures hoc in capite Gelasius referat, ac nominet, aliorum tamen meminit, qui proprie dici possunt, & dicuntur Apocryphi, qui nec haeretici sunt, nec auctorem incertum habent, nec inter Agiographos connumerantur: est tamen eorum auctoritas leuis, minimeque ab ecclesia, sanctisque patribus probata, propterea, quod falsa quedam in eis veris quandoque misceantur, peregrina quaedam, aut portentosa narrentur, quae nec pie, nec commode credi possunt, vel ex eo denique, quod eorum auctores quaedam veterum dogmata fuerint sequuti, quae postea testimonio sacrarum scripturarum conuicta sint. Atque ideo hi libri Apocryphi dicuntur, quod non sint publice in templis legendi: licet priuatim, caute tamen legi possint. Sic & Apocryphi libri dicuntur, qui ementito titulo non censentur editi ab his, quorum nomine designantur. Ex quibus plures hic a Gelasio notantur. Ergo libri Apocryphi iuxta has posteriores significationes, quas D. Augustin. explicat libr. xv. capit. xxiij. & libro xviij. cap. xxxviij. de ciuit. Dei. & libro xj. contra Faustum Manichaeum. col. ij. & libro xxij. capitu. lxxix. licet in ecclesijs legi non debeant publice, possunt tamen priuatim legi, & caute, quia eorum auctoritas in obscuro, & abscondito est. Quod adnotarunt Rhenanus in praefatione ad Tertullianum, Erasmus in Hieronymi epistola ad Laetam. Ludouic. Viues in dicto capit. xxiij. super Augustinum. Sed & Apocryphos libros, de quibus modo agimus, legi priuatim posse, satis probatur ex Hieronymo in dicta Epistola ad Laetam. Caueat omnia Apocrypha, inquit, & si quando ea non ad dogmatum veritatem, sed ad signorum reuerentiam legere voluerit: sciat non eorum esse, quorum titulis praenotantur, multaque his admixta vitiosa, & grandis esse prudentiae, aurum in luto quaerere. Haec Hieronymus. Ruffinus in symbolo, cum canonicorum, & Agiographorum librorum meminisset, addit: Caeteras vero scripturas Apocryphas nominarunt, quas in ecclesiis legi noluerunt. Hoc ipsum passim apud Augustinum lector obseruare poterit: nam & se Apocrypha legisse idem Augustinus testatur sermone vigesimosecundo. de verbis Domini. Quin & Iudas Apostolus in Epistola citat librum Enoch, & eius vtitur testimonio: & tamen hic liber Apocryphus censetur: auctore Augustino in dicto capit. xxiij. & Hieronymo de scriptoribus ecclesiasticis in Iuda. Rursus Augustino libro xviij. de ciuitate Dei. cap. xxxviij. Tametsi Tertullianus refragetur in lib. de habitu muliebri. Sed & a Gelasio plures libri Apocryphi censentur, quos tamen scimus legisse veteres Theologos, viros equidem eruditione, ac sanctitate insignes, eorumque testimonio vsos fuisse: quin & ecclesia catholica, aut communis Episcoporum, ac praelatorum consensus permittit, etiam nostra aetate legi, quemadmodum in interpretatione huius decreti admonebimus. De his vero Apocryphis libris multa Driedo lib. 1. de dogmatibus. capit. 4. & lib. 4. cap. 1. congerit, que rem istam explicant, & intellectu faciliorem efficiunt.