# 17 SVMMARIVM. -  1 Apocryphi libri, qui dicantur. -  2 Synodus Ariminensis, & Itinerarium Petri. -  3 De quibusdam actibus, & Euangelijs Apostolorum Apocryphis, & de Pastoris libro. -  4 De parua Genesi, de Centimetro, & de quibusdam reuelationibus, quae Apocalypses dicuntur. -  5 De libro, qui dicitur transitus sanctae Mariae. -  6 De canonibus Apostolorum, an sint Apocryphi. -  7 De historia Eusebij Pamphili Caesariensis. -  8 Tertulliani, & Lactantij Firmiani opera. -  9 Clementis Alexandrini opera, Aphricani, & Commodiani. -  10 Cassiani, Arnobij, Tyconnij, Victorini, et Faustini. -  11 Epistola Iesu ad Abagarum, & Abagari ad Iesum. -  12 Phylacteria quae dicantur, & quae reprobentur. -  13 De historia tripartita Cassiodori censura. -  De libris Apocryphis, & an hilegi publice, uel priuatim possint, ex Gelasio. CAPVT XVII. CAEterum quae ab haereticis, & schismaticis conscripta, vel praedicta sunt, nullatenus recipit Catholica, et apostolica Romana ecclesia. Equibus pauca, quae ad memoriam venerint, & a Catholicis vitanda sunt, credimus esse subdenda. Haec Gelasius. Nos vero ad ea, quae hoc in capite traduntur, facilius intelligenda opinamur, libros haereticorum, qui omnino damnati sunt, ab aliis, qui adhuc dici possunt Apocryphi secernendos fore. Etenim haereticorum libri, qui damnati fuerint, omnino sunt vitandi, nec legi possunt, imo sunt comburendi, nisi communis consensus ecclesiae permiserit, aliquod opus ab haeretico scriptum legi quidem ex eo, quod praeuio diligenti examine, nihil habet, quod pium offendat lectorem. Quod cautissime permittendum est, maxime in libris Haereticorum, qui non tantum haeretici fuerunt, erroresque aduersus catholicam fidem probarunt, sed & ab ecclesia moniti animo contumaci in erroribus perseuerarunt: quorum libri nequaquam legendi sunt, nec id permitti debet, etiam si immunes sint ab auctoris erroribus, nisi id maxima ex causa, & cautissime fiat: qua de re legito Alfonsum Castr. in lib. 2. de iusta haeretic. punit. cap. 15. 16. & 17. Et quae nos obiter scripsimus lib. 2. Varia. resolut. cap. 10. colum. penult. Sic sane intelligo que notat Panor. in capit. fraternitatis. de haereticis. & in capit. damnamus. super glos. in verbo, Florentino. de summa Trinitate: contra ipsius glos. opinionem scribens, non esse damnandos, nec vitandos omnes haereticorum libros, sed eos tantum, qui de haeresibus scripti fuerint: possetque legi illos, qui nihil habent, quod sit catholicae fidei aduersum: ipse vero haereticorum libros omnes absque vllo delectu, prorsus vitandos fore, consultius existimauerim. Apocryphi vero libri + non sunt omnino in hunc haereticorum ordinem numerandi: siqui[art. 1]dem potest liber aliquis Apocryphus dici, cuius auctor nec fuerit haereticus, nec aliquid catholicae fidei contrarium scripserit: saltem iuxta quasdam huius dictionis significationes, de quibus acturi lectorem admonemus, Apocryphum quandoque dici librum, cuius est auctor incognitus, aut cuius auctorem ignoramus: quia incertus est. glossa, in summa. 16. distinctio. Licet illic in dictionis deductione errauerit, ex Graecae linguae ignorantia. Huius vero significationis modo nulla nobis est habenda ratio: potest enim aliquis liber incertum habere auctorem, & tamen ab ecclesia non solum non repudiatur, verum & inter canonicos recipitur: vt historia Iob, & sapientia quae dicitur Salomonis: atque ideo multi libri, quorum auctor incertus est inter Agiographos saltem poterunt numerari. At hisce calamitosis temporibus tot haeresibus Christianam religionem oppugnantibus, totque libris ab haereticis sine auctoris nomine, vt minime repudientur, in publicum editis, sanctissime Tridentina Synodus, vt tot malis obuiaret, statuit, & prohibuit, ne quis imprimat, imprimi faciat, aut in futurum vendat, vel apud se retineat quosuis de rebus sacris libros, sine nomine auctoris editos, nisi primum examinati, probatique fuerint ab ordinario. Dicuntur quandoque libri Apocryphi illi omnes, qui sunt extra canonem, & ideo qui non sunt canonici: qua significatione vsus est Diuus Hieronymus in prologo in libros Regum, qui Galeatus dicitur. Sed nec de hac significatione modo agendum erit: siquidem plures sunt libri de rebus sacris, & ecclesiasticis, qui dubio procul sunt extra canonem, & tamen inter Agiographos connumerantur: nec dici proprie possunt Apocryphi: de quibus in capit. proximo tractauimus. Igitur Gelasius Apocryphos libros, de quibus in hoc decreto agit, primum eos appellat, qui ab haereticis aduersus fidem Catholicam scripti fuerint, eosque omnino damnat, & improbat, decernens, legendos non esse a Catholicis: quos quidem proprius dicere quis possit, libros haereticos, vt paulo ante obseruauimus: & quamuis huius conditionis plures hoc in capite Gelasius referat, ac nominet, aliorum tamen meminit, qui proprie dici possunt, & dicuntur Apocryphi, qui nec haeretici sunt, nec auctorem incertum habent, nec inter Agiographos connumerantur: est tamen eorum auctoritas leuis, minimeque ab ecclesia, sanctisque patribus probata, propterea, quod falsa quedam in eis veris quandoque misceantur, peregrina quaedam, aut portentosa narrentur, quae nec pie, nec commode credi possunt, vel ex eo denique, quod eorum auctores quaedam veterum dogmata fuerint sequuti, quae postea testimonio sacrarum scripturarum conuicta sint. Atque ideo hi libri Apocryphi dicuntur, quod non sint publice in templis legendi: licet priuatim, caute tamen legi possint. Sic & Apocryphi libri dicuntur, qui ementito titulo non censentur editi ab his, quorum nomine designantur. Ex quibus plures hic a Gelasio notantur. Ergo libri Apocryphi iuxta has posteriores significationes, quas D. Augustin. explicat libr. xv. capit. xxiij. & libro xviij. cap. xxxviij. de ciuit. Dei. & libro xj. contra Faustum Manichaeum. col. ij. & libro xxij. capitu. lxxix. licet in ecclesijs legi non debeant publice, possunt tamen priuatim legi, & caute, quia eorum auctoritas in obscuro, & abscondito est. Quod adnotarunt Rhenanus in praefatione ad Tertullianum, Erasmus in Hieronymi epistola ad Laetam. Ludouic. Viues in dicto capit. xxiij. super Augustinum. Sed & Apocryphos libros, de quibus modo agimus, legi priuatim posse, satis probatur ex Hieronymo in dicta Epistola ad Laetam. Caueat omnia Apocrypha, inquit, & si quando ea non ad dogmatum veritatem, sed ad signorum reuerentiam legere voluerit: sciat non eorum esse, quorum titulis praenotantur, multaque his admixta vitiosa, & grandis esse prudentiae, aurum in luto quaerere. Haec Hieronymus. Ruffinus in symbolo, cum canonicorum, & Agiographorum librorum meminisset, addit: Caeteras vero scripturas Apocryphas nominarunt, quas in ecclesiis legi noluerunt. Hoc ipsum passim apud Augustinum lector obseruare poterit: nam & se Apocrypha legisse idem Augustinus testatur sermone vigesimosecundo. de verbis Domini. Quin & Iudas Apostolus in Epistola citat librum Enoch, & eius vtitur testimonio: & tamen hic liber Apocryphus censetur: auctore Augustino in dicto capit. xxiij. & Hieronymo de scriptoribus ecclesiasticis in Iuda. Rursus Augustino libro xviij. de ciuitate Dei. cap. xxxviij. Tametsi Tertullianus refragetur in lib. de habitu muliebri. Sed & a Gelasio plures libri Apocryphi censentur, quos tamen scimus legisse veteres Theologos, viros equidem eruditione, ac sanctitate insignes, eorumque testimonio vsos fuisse: quin & ecclesia catholica, aut communis Episcoporum, ac praelatorum consensus permittit, etiam nostra aetate legi, quemadmodum in interpretatione huius decreti admonebimus. De his vero Apocryphis libris multa Driedo lib. 1. de dogmatibus. capit. 4. & lib. 4. cap. 1. congerit, que rem istam explicant, & intellectu faciliorem efficiunt. In primis Ariminensem synodum a Constantino Caesare Constantini filio congregatam mediante Tauro praefecto ex tunc, & in aeternum confitemur esse damnatam. Legendum esse, a Constantio Caesare, pla[art. 2]ne constat, siquidem + Ariminensis synodus congregata fuit Anno ferme XXIII. imperij Constantij eo tempore, quo vita functis Constantino & Constante fratribus solus Romanum obtinebat imperium, ídque praemittunt ecclesiastici historici, qui huius synodi mentionem fecerunt. Etenim cum grauis esset contentio inter catholicos, & Arrianos super Nicaeni concilij symbolo de filio patri consubstantiali, foretque necessarium, concilium vniuersale iterum congregari ad eam controuersiam sedandam, essetque difficilimum, Constantius Imperator iussit, occidentales episcopos Arimini in Italia conuenire, orientales vero Seleuciae Isauriae, quibus tandem synodis congregatis Seleucie nihil actum est, propter varias episcoporum opiniones. Arimini vero primum obtinuere catholici, Nicaenam Synodum recipientes, refragantibus Vrsacio, & Valente Arrianis, miseruntque Constantinopolim decem legatos ad Imperatorem, ad quem & alios decem, vt ab initio conuenerat, Synodus Seleuciensis miserat. Demum dolo, industria Acacij, & violentia prope a Caesare illata vtriusque Synodi legati fidem a Smirnensi concilio datam receperunt, consentientes tolli de symbolo Nicaeni concilij verba illa, quibus filius asseritur consubstantialis patri, & eorum loco scribi, aequalis patri. Quod palam Arrianum dogma praese fert, & profitetur. Haec breuiter adnotauimus ex Socrate libr. 2. praesertim cap. 37. 38. & sequentibus. Theodoreto lib. 2. cap. 18. Sozomene lib. 4. cap. 17. Hieronymo in chronicis, & in dialogo aduersus Luciferianos. Ruffino lib. eccles. histor. 10. cap 21. Cassiodoro lib. quinto tripartit. ca. 22. & 34. Nicephoro lib. 9. cap. 39. & seq. Taurum autem praefectum praetorio ex iussu imperatoris huic synodo Ariminensi adfuisse, testis est Hieronymus in praecitato dialogo aduersus Luciferianos. Sed Romanae ecclesiae Pontifex, ac summus totius Christiani orbis praesul Damasus synodo Romae congregata, Nicaenam fidem recepit, & Ariminensem synodum damnauit, auctore Nicepho. lib. 11. cap. 31. post Theodoretum lib. 2. cap. 22. & Sozomenum lib. 6. cap. 22. & 23. Item Itinerarij nomine Petri Apostoli, quod appellatur sancti Clementis, libri octo Apocryphi. Ita legendus est hic locus ex Burchardo, & sane praeter auctoritatem Gelasij, extat Eusebij lib. 3. de eccle. hist. cap. 37. & Hieronymi in lib. de scriptoribus eccles. iudicium de Clementis Papae operibus, nec vlla ibi fit huius operis mentio, imo Eusebius apertissime fatetur, & sensit Hieronymus, aliquot libros vulgo legi huius auctoris titulo, qui falso illi fuerint suppositi. Quamuis ea opera, quae Clementina dicuntur, existimet Nicephorus lib. 3. cap. 18. diui Clementis esse, ab eoque scripta fuisse. Sed refragatur Gelasius saltem quo ad Itinerarium. Et rursus apud Gratianum Leo Pontifex in cap. Clementis. 16. dist. vt tandem Nicephorus cle mentina dixerit alia diui Clementis opera, quae vere eius titulo fuere olim a sanctis, doctisque viris recepta. Actus nomine Andraeae apostoli Apocryphus. Actus nomine Thomae apostoli Apocryphus. Actus alius nomine Petri Apostoli Apocryphus. Actus nomine Philippi Apostoli Apocryphus. Sancta Romana ecclesia spiritu sancto ducente ab initio religionis Christianae + tantum [art. 3] actus Apostolorum a diuo Luca scriptos recepit, ac probauit, reliquos Apocryphos esse decernens. Quae quidem historiae non tantum Apocryphae censentur, vt publice in ecclesiis non legantur, sed vt ipse opinor, vt nec priuatim legi possint ex eo, quod fortassis multa illic reperiantur ab haereticis, & gentilibus conficta in Christiane fidei detrimentum. De his, & de similibus Leo Papa epist. xcj. cap. xv. ad Toribium Astoricensem Episcopum ita scribit, Apocryphe autem scripture, que sub nominibus Apostolorum multarum habent seminarium falsitatum, non solum interdicendae, sed etiam penitus auferendae sunt, atque ignibus concremandae. Quamuis enim sint in illis quaedam, quae videantur speciem habere pietatis, nunquam tamen vacua sunt venenis, & per fabularum illecebras hoc latenter operantur, vt mirabilium narratione seductos, laqueis cuiuscunque erroris inuoluant. Haec Leo. Quibus conueniunt quae scribit August. lib. 15. de ciui. dei cap. 23. & lib. 22. contra Faustum Manichaeum. cap. lxxix. De Apocryphis scripturis, quae sub Apostolorum nominibus ab hereticis proferuntur. idem super Matthaeum cap. xxvij. ex quibus satis constat, nec actus, nec euangelia, nec alias scripturas nominibus Apostolorum editas publice, aut priuatim legendas fore praeter eas, quae ab ecclesia catholica fuere recepte. Id ipsum docet Eusebius lib. 3. eccle. hist. cap. 25. & post eum Nicephorus lib. 2. cap. vlt. a quibus simul cum aliis Apocryphi censentur actus Petri apostoli, actus Pauli, actus Andraeae, actus Ioannis, & omnes alij Apostolorum nominibus editi, praeter Lucae euangelistae actus. scribit Trithemius in Clemente, a Gelasio Apocryphum censeri opus, quod editum est inter opera Clementis Papae, & dicitur Petri, & Appionis dialogus. quem librum Eusebius lib. 3. cap. 38. & Hieronymus in Clemente, vt Apocryphum repudiari, scripsere. Et tamen non video, qua huius decreti parte a Gelasio Apocryphus iudicetur, nisi hoc in loco sub nomine auctorum Petri. Euangelia Thaddaei nomine Apocrypha. Euangelia nomine Thomae apostoli, quibus Manichaei vtuntur, Apocrypha. Euangelia nomine Barnabae apostoli Apocrypha. Euangelia nomine Bartholomaei apostoli Apocrypha. Euangelia nomine Andraeae apostoli Apocrypha. Euangelia, quae falsauit Lucianus Apocrypha. Euangelia, quae falsauit Hirtius Apocrypha. Apud Burchardum, & in primo conciliorum tomo apud Gelasium his adduntur euangelia nomine Petri apostoli Apocrypha. Rursus apud Gelasium: euangelia nomine Mathiae Apocrypha. Euangelia nomine Iacobi minoris Apocrypha. Sed & euangelium Petri, & euangelium Mathiae, & euangelium Thomae, & omnia alia euangeli, apreter quatuor, a catholicis repudiari, velut ab haereticis conficta, asseuerant Eusebius libr. 3. capitul. 25. Nicephorus lib. 2. capit. 45. & 46. Clemens vero Alexandrinus in stroma. libr. 2. vtitur testimonio euangelij secundum Hebraeos, quod a quatuor iam receptis diuersum est, & a catholicis repudiatur, auctoribus Eusebio, & Nicephoro, qui & libr. 3. c. 13. post Eusebium libr. 3. capitu. 27. scribit, hoc euangelio tantum vsos fuisse Hoebionitas haereticos reliquis improbatis. idem Eusebius in d. cap. 25. tradit, Hebraeos, qui Christi fidem susceperant, hoc euangelium potissimum, ac prae caeteris admisisse. Quod & Nicephorus repetit lib. 2. cap. 46. Quin & Hieronymus in Iacobo Iusto huius euangelij meminit, & quedam ex eo adducit, asseuerans, a seipso versum fuisse in Graecam, & Latinam linguam, Origenemque eius testimonio vsum esse. Rursus Clemens Alexandrinus lib. 3. stromat. vtitur euangelio secundum AEgyptios non semel, sed aliorum nomine, & ita quidem vt minime videatur probare, quae ex eo adducuntur. Haec sane, & omnia alia euangelia, quae preter quatuor ab ecclesia recepta, nomine cuiusquam Apostoli vulgata fuerint, sunt omnino in tenebras reiicienda, nec publice, nec priuatim legenda: imo igni concremanda ex Leonis Papae auctoritate, Gelasij decreto, diui Augustini, & aliorum, qui existimarunt, haec ab haereticis fuisse conficta, & falso supposita. Manicheos autem vsos fuisse euangeliis Thomae Apostoli ante Gelasium tradit D. Augustinus in sermone 22. de verbis Domini. Quis vero fuerit Lucianus, qui euangelia falsauit, quorum Gelasius meminit, dubium est: sed cum hic agamus de re haereticis admodum conuenienti, existimo, hunc Lucianum fuisse ex sorore nepotem Eunomij haeretici, & episcopum Constantinopolitanum, qui sub Arcadio, & Honorio in episcopatu Eudoxio successit, quique haereticus fuit: quemadmodum scribit Nicephorus libr. 3. capit. j. Euangelia, quae falsauit Hirtius.) Apud Burchardum, & Gelasium in primo conciliorum Tomo legítur, Ysicius, aut Isicius, vel Esicius. Liber de infantia saluatoris Apocryphus. Liber de natiuitate Saluatoris, & de sancta Maria, & de obstetrice saluatoris Apocryphus. Liber qui appellatur Pastoris, Apocryphus. Libri omnes, quos fecit Leuticius discipulus diaboli, Apocryphi. Liber qui appellatur, fundamentum, Apocryphus. Liber, qui appellatur, Thesaurus, Apocryphus. Liber, qui appellatur Pastoris.) Hunc librum ab ecclesiasticis scriptoribus, & catholicis extra canonem censeri, & repudiari, scripsere Eusebius libr. 3. de hist. eccles. cap. 25. & Nicephorus lib. 2. cap. vlti. Eius tamen testimonio vsus est Irenaeus, auctoribus eodem Eusebio lib. 5. cap. 8. & Nicephoro lib. 4. cap. 14. ex hoc libro Arrianos locum quendam ad eorum haeresim probandam adduxisse, testis est Athanasius apud Theodoretum lib. 1. cap. 8. Eiusdem libri auctorem fuisse Herman, cuius meminit Paulus ad Romanos cap. vltim ex multorum opinione existimant Origenes in libris περὶ ἀρχῶν, & Hieronymus de scriptoribus ec. in Herma. qua ratione opinor, hunc librum citari nomine reuelationis, aut visionis, que Hermae apparuit, a Clemente Alexandrino lib. 2. Stromatum, atque alibi non semel in eodem opere. Idque palam fecit Pius pontifex huius nominis primus in primo suarum Decretalium, & apud Gratianum cap. nosse vos volumus. de consecrat. dist. 3. Sed & Hermae hunc librum quosdam adscribere, testis est Nicephorus in dict. capitul. vlti. scribens, ex antiquis non paucos eo vsos fuisse. Leuticius discipulus diaboli.) Apud Burchardum, legitur Leutius. apud Gelasium in primo conciliorum tomo Lucius. qui fortassis est Lucius ille Arrianus Alexandriae Episcopus, Athanasio refragante electus: cuius ecclesiastici historici meminere. Liber, qui appellatur de filiabus Adae, vel Genesis Apocryphus. Liber qui appellatur Pentametrum de Christo, Virgilianis compaginatum versibus, Apocryphus. Liber, qui appellatur actus Teclae, & Pauli Apocryphus. Liber qui appellatur Leporius Apocryphus. Liber Prouerbiorum ab haereticis transcriptus, & sancti Sixti nomine signatus Apocryphus. Liber, qui appellatur de filiabus Adae, vel Gene[art. 4]sis.) + Ita enim legitur apud Gratianum, & in primo conciliorum tomo. apud Burchardum vero falso, & corrupte legitur, de filiabus Adae genesis. Fortassis hic liber est illa parua Genesis, quae citatur a Ioanne Zonora in primo Annalium tomo, Vbi scribit, hoc opus non esse a diuinis patribus inter approbata relatum. Liber qui appellatur Pentametrum.) Apud Burchardum & in primo conciliorum tomo rectius legitur, Centimetrum de Christo. Hexametris enim versibus Virgilius vsus est, non Pentametris. Centimetrum vero hoc in loco non intelligitur, poema centum compositum carminibus, sed ex multis, alienisque hinc inde compositis versibus in vnum coagmentatum, & confectum: quod centonem appellamus a veste vili, & rustica, varijs & versicoloribus segmentis, filísve consuta. Est igitur, qua ex parte poetas attinet, Cento varijs de locis, sensibusque diuersis quaedam carminum structura, in vnum versum vt coeant, aut caesi duo, aut vnus, & sequens cum medio. Nam duos iunctim locare, ineptum est, & tres vna serie merae nugae. Agitur etenim ab auctore centonis, vt sensus diuersi congruant, & adoptiua quae sunt, cognata videantur, aliena ne interluceant, accersita ne vim redarguant, densa ne supra modum protuberent, hiulca ne pateant. Haec graphice Ausonius ad Paulinum in epistola nuncupatoria nuptialis centonis. Cui conueniunt Tertullianus in libr. de praescriptionibus aduersus haereticos. & illic Rhenanus. Hieronymus in epistola ad Paulinum, quae prima est tertij tomi. & in adnotationibus Erasmus. Gregorius Gyraldus de poetis dialogo primo. Hinc apud Tertullianum Homero centones, & apud Hieronymum Homero centones, & Virgiliocentones opera ad hunc modum more centonario ex multis hinc inde Homeri, aut Virgilij versibus composita. Quae Suidas ὁμηρόκεντρα vocat in dictione, κἐντρον. Veteres quosdam imitata Proba Falconia matrona Romana Adelphi viri proconsularis vxor temporibus Theodosij Iunioris miro artificio hoc genere scribendi vtitur. Nam ex Virgilianis versibus omnem Christi seruatoris vitam edito hac de re centone explicauit. Sed & ipsius Theodosij Iunioris vxor Eudocia carminum & poetices admodum studiosa, sicuti constat ex Euagrio libr. 1. eccles. histo. capitulo 20. & sequenti. Socrate lib. 7. capit. 21. & 47. & Nicephoro libro 14. cap. 22. & 23. qui eam mire laudant ingenij dexteritate, & humanarum literarum cognitione. Haec inquam insignis foemina centonem ex Homeri carminibus de Christo confecit, auctoribus Trithemio de scriptoribus ecclesiasticis, & Gregorio Gyraldo de poetis dialogo quinto, & Ioanne Zonora, qui in Theodosio Iuniore scribit, hoc opus a Patricio quodam imperfectum, & indigestum relictum fuisse, & tandem Eudociam imperatricem illud absoluisse: vt inscriptio versibus heroicis praefixa declarat. Vtrumque poema vulgo circumfertur Graece, & Latine, legiturque priuatim, quamuis Latinum a Gelasio inter Apocrypha referatur. Huiusmodi poemata non admodum probare videtur Tertullianus, eaque aperte improbat Diuus Hieronymus, quia vitiosissimum sit deprauare sententias, & ad voluntatem suam scripturam trahere repugnantem, quasi, inquit, non legerimus Homero centonas, & Virgiliocentonas, ac non sic, etiam Maronem sine Christo possimus dicere Christianum, quia scripserit, Iam redijt virgo, redeunt Saturnia regna. Iam noua progenies coelo demittitur alto, & patrem loquentem ad filium, Nate meae vires, mea magna potentia solus. Et post verba Saluatoris in cruce. Talia perstabat memorans, fixusque manebat. Puerilia sunt haec, & circulatorum ludo similia, docere quod ignores, imo, vt cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire quod nescias. Haec Hieronymus. Ex quibus verbis adnotárunt quidam ante Probam, & Eudociam huiusmodi poemata, etiam de Christo fuisse conscripta. Quod fortassis verum est, potuit enim contingere. Ipse vero existimo, ante Hieronymum ex Homero, & Virgilio centones etiam de rebus prophanis editos fuisse, quod Tertullianus palam asserit scribens, Ouidium Tragoediam quandam ex Virgilio plenissime expressisse. Ex eodémque Virgilio propinquum quendam ipsius Tertulliani, Pinacem, & sic tabulam Cebetis explicuisse. Quae quidem opera, & alia huiusmodi legere potuit Hieronymus, qui ni fallor, dum improbat Virgilium sine Christo Christianum facere, Eusebium notare videtur, a quo in oratione de Constantino Magno quae post quatuor libros de eius vita ab eodem scriptos, nuper Graece prodijt in lucem, tota fere Virgilij ecloga, quae incipit: Sic elides Musae: ad Christi saluatoris aduentum deducitur pia quadam interpretatione ad ea omnia exprimenda, quae apud gentiles olim de Christo praedixerat Erythroea Sibylla, cuius hac de re carmina in eadem oratione refert ipse Eusebius Grece, & idem plures auctores fecere, presertim ex Iunioribus Gregorius Gyraldus dialogo 2. de poetis: Latine vero D. Augustinus lib. 18. de ciuit. dei, capit. 23. scribens, carmina e graeca lingua in latinam traducta fuisse a quodam latino, cuius nomen tacuit, tamen hunc interpretem fuisse Ciceronem, ex Eusebio constat. Quod est adnotandum ad diui Augustini locum. Id etenim ante nos a nemine obseruatum legimus. Liber, qui appellatur Lepotius Apocryphus.) Apud Burchardum & in primo conciliorum tomo apud Gelasium vere legitur, Liber, qui appellatur Nepotius Apocryphus. Fuit enim olim Nepos quidam apud AEgyptios episcopus, a quo dicti Nepotiani heretici, qui librum eiusdem Nepotis proferentes, eius auctoritate ostendere, ac probare nitebantur, regnum Christi in terris futurum, designatam quandam mille annorum vitam referentes. Quem equidem librum, & Iudaicam auctoris opinionem duobus de promissionibus libris compositis Dionysius Alexandrinus episcopus euertit: sicuti scripsere Eusebius lib. 7. eccles. histo. capitulo 23. & 24. & Nicephorus lib. 6. capi. 21. Hic igitur Nepotis liber dubio procul est, qui a Gelasio inter Apocryphos numeratur, quique nec priuatim, nec publice legi debet. Reuelatio, quae appellatur Pauli Apocrypha. Reuelatio, quae appellatur Thomae Apocrypha. Reuelatio qua appellatur Stephani Apocrypha. Liber, qui appellatur transitus sanctae Mariae, Apocryphus. Praeter Apocalypsim Ioannis Apostoli, & Euangelistae, nullam aliam ecclesia recepit: quamuis olim nomine Apostolorum plures Apocalypses fuerint vulgo editae. Nam & inter illegitima, & adulterina scripta Apocalypsim Petri referunt Eusebius libr. 3. capitu. 25. & Nicephorus libr. 2. capit. vltim. Qui libr. 12. capit. 34. post Sozomenem lib. 7. capit 19. asseuerat, Petri Apocalypsim subdititiam, & illegitimam a veteribus iudicatam, apud Palestinos semel quotannis in ecclesijs quibusdam in die para sceues legi solitam fuisse: & Pauli Apocalypsim, quam ex priscis hominibus nemo vidit, monachos plures aetate Sozomeni cum veneratione admirarir, eferentes, Theodosij Magni tempore librum istum diuina reuelatione repertum fuisse, intra marmoream arcam Tarsi Ciliciae, in domo ipsius diui Pauli: quod falsum esse Cilix presbyter ecclesiae Tarsensis, grandaeuus homo, & canicie venerandus confessus est ipsi Sozomeni, eum hac de re interroganti, qui admiratus est, si non ab haereticis fama ea conficta esset, id quod in multis alijs libris factum esse, idem Sozomenes, & Nicephorus fatentur. Ex quibus admonemur, quam periculosum sit, alios libros de rebus diuinis scriptos legere, quam eos, qui fuerint ab ecclesia, & ecclesiastica traditione probati, & recepti. Liber, qui appellatur transitus sanctae Mariae Apocryphus.) Opinor a Gelasio + Apocryphum cen[art. 5]seri librum olim editum de morte Mariae virginis, & de his, quae tunc in eius obitu, funere, & exequijs contigere. Verum licet in Euangelijs & actibus, epistolisque Apostolorum nihil scriptum sit de morte diuae Mariae virginis, receptum tamen est, eam subijsse mortem corporalem: quod Hieronymus, Augustinus, & alij ecclesiastici doctores dicere non reformidant. Tempus vero huius obitus Eusebius in chronicis adscribit anno Domini XLVIII. & sexto Claudij Imperatoris: Nicephorus lib. 2. cap. 21. anno quinto Claudij Caesaris hoc tribuit. Demum corpore & anima in coelum virginem sacratissimam adsumptam fuisse, licet Hieronymus in sermone de assumptione, affirmare non fuerit ausus, & primum haesitauerit Augustinus, tandem hic ecclesiae doctor celebratissimus scribit, consentaneum esse credere, Mariam secundum corpus & animam in coelum adsumptam fuisse. idem Iuuenalis Hierosolymorum Episcopus, vir magnus sane, & diuino afflatus spiritu, scriptis suis cum fide confirmat, auctore Nicephoro lib. 2. eccles. histor. cap. 23. scribente, hinc famam esse, non ita pridem adsumptionem sacratissimae virginis celebrari coeptam fuisse. Hoc solenne festum catholica ecclesia XV. die Augusti magna cum religione celebrat, totiusque Christianae plebis ingenti alacritate adeo veneratur, & colit Dei genitricis adsumptionem, vt plane impium sit ac temerarium, hac de re dubitare, in graue pientissimorum scandalum. Sed & Eusebius inquit, Maria virgo Iesu Christi mater, ad filium in coelum adsumitur, vt quidam fuisse sibi reuelatum scribunt. Liber autem de hoc transitu diue virginis, etiam a diuo Hieronymo in dicto sermone, aut epistola de adsumptione Mariae, ad Paulam & Eustochium, Apocryphus esse censetur, sicuti & a Gelasio, ex eo fortassis, quod in eo libro multa commemorentur eo tempore accidisse, quae absque vllo certo testimonio asseuerantur: & ne dubia pro certis in re adeo graui passim & publice legantur. Tametsi ex eo libro aliqua retulerit Nicephorus Graecus eccles. histor. auctor, & nostra aetate referant Ioannes Eckius, & alij viri catholici, qui super Euangelia, & de solennibus ecclesiae festis sacras conciones scripsere. a quibus etiam aliquot loci sacrae scripturae post Augustinum & alios adducuntur, ad probandum diuae Mariae resurrectionem, adsumptionemque in coelum secundum corpus & animam, postquam sacratissima virgo mortem obierat corporalem. In primo conciliorum tomo legitur hic locus. Liber, qui appellatur transitus, id est, adsumptio sanctae Marie Apocryphus. Liber, qui appellatur poenitentia Adae Apocryphus. Liber, qui appellatur Diogenes nomine gigantis, qui post diluuium cum Dracone ab haereticis pugnasse perhibetur, Apocryphus. Liber, qui appellatur testamentum Iob, alias Iacob, Apocryphus. Liber, qui appellatur de poenitentia Origenis, Apocryphus. Liber, de poenitentia Cypriani, Apocryphus. Liber, qui appellatur Iamnae, & Mambrae, Apocryphus. Haec apud Gratianum, apud Burchardum, & in primo conciliorum tomo verius legitur, Liber, qui appellatur Diogenes nomine gigantis. & paulo post, Liber, qui appellatur testamentum Iob. Deinde in primo conciliorum tomo legitur, Liber qui appellatur poenitentia Iamnae, & Mambrae Apocryphus. Iamnes vero, & Mambres restiterunt Moysi, quemadmodum & impij, ac proterui resistunt veritati, teste Paulo. 2. ad Timotheum capit. 3. quo in loco Chrysostomus scribit, hos fuisse magos Pharaonis, qui resistentes Moysi, & veritati, signa in AEgypto fecisse leguntur Exodi capitul. 7. quamuis horum nomina in veteri testamento nusquam reperiantur, sed illa Paulus spiritu didicerit. Horum meminere Numerius Pythagoricus lib. 3. & Eusebius de praeparat. euangelica. lib. nono. capitu. 3. Liber, qui appellatur sors Apostolorum, Apocryphus. Liber Lusannae Apocryphus. Liber canonum Apostolorum Apocryphus. Liber Physiologus ab haereticis conscriptus, sed beati Ambrosij nomine praesignatus, Apocryphus. Historia Eusebij Pamphili, Apocrypha. Haec apud Gratianum. In primo conciliorum tomo apud Gelasium legitur, Liber, qui appellatur sortes Apostolorum, Apocryphus. Liber, qui appellatur laus Apostolorum, Apocryphus. Et paulo post, Liber Physiologus Apocryphus. Librum autem Physiologum interpretor eum, qui de rerum naturis tractat. Apud Burchardum legitur, Liber, qui appellatur Lusa Apostoli Apocryphus, Sed corrupte, fideliorque extat lectio in primo conciliorum tomo. Refert tamen Eusebius in dict. libr. 3. capit. 25. librum quendam inter Apocryphos, cui titulus erat, Doctrina Apostolorum, idem tradit Nicephorus libro 2. capitulo vltimo. De canonibus Apostolorum + varie ab hi[art. 6]storicis, & veteribus Theologis tractatur: sed Nicephorus libr. 3. cap. 18. de Clemente primo scribens ait, Hunc autem, & Apostolicarum constitutionum, & sacrorum quoque Canonum auctorem esse credimus. Gratianus vero in principio. 16. dist. existimat, eos translatos fuisse a diuo Clemente: nam Graeca lingua primum fuere editi Apostolorum canones, sicuti & nunc circunferuntur cum vulgari ac veteri, atque item noua Gregorij Haloandri Latina traductione. Ex quorum vltimo capite deducitur, quod Nicephorus scripsit. Praeter Gelasium hos canones inter Apocryphos connumerari apud veteres, testatur Isidorus in principio conciliorum apud Gratianum cap. 1. distinct. 16. quo in loco Gratianus ex eodem Isidoro capit. placuit. refert, canones Apostolorum a pluribus receptos fuisse, & a sanctis patribus Synodali auctoritate roboratos esse. Ex eisdem canonibus summos Pontifices Victorem, Damasum, & Anacletum in epistolis testimonia mutuo accepisse, constat. Vt mirum sit, cur a Gelasio hi canones inter Apocryphos libros referantur. Sed & Zepherinus Papa ex eis accepit sexaginta in epistola ad omnes Siciliae fideles. capitulo, sexaginta. decima sexta distinct. in ipsa epistola in primo conciliorum tomo, septuaginta legitur. apud eundem Gratianum capitulo, Clementis. ab Apocryphis eximuntur canones Apostolorum numero tantum quinquaginta, reliquis inter apocryphos relatis. Ex testimonio Leonis Papae noni contra epistolam Nicetae Abbatis, idem tradit Iuo Carnotensis libr. 2. decretorum capitulo 124. Extat epistola hec scripta ad Michaelem Patriarcham Constantinopolitanum, & Leonem Acridanum Archiepiscopum Vulg. Extat & Vmberti episcopi, & Cardinalis, qui fuit legatus Leonis Papae noni ad Constantinopolitanos, liber aduersus Nicetam scriptus. Probatur etiam canonum istorum auctoritas, saltem octuaginta quinque, qui vulgo traduntur, ex Canone secundo sextae Synodi generalis, quae apud Constantinopolim in Trullo fuit congregata: qui quidem canon octuaginta quinque Canones Apostolorum recepit, & probauit. Quam synodum ab Adriano Papa primo, & a septima generali synodo in primo Canone receptam esse apparet. capitulo, sextam. 16. dist. quibus, & alijs rationibus Gelasij decretum hac in parte dubium redditur: dum canones Apostolorum inter Apocryphos libros commemorat. Eius tamen sententiam defendere conatur Franciscus Torrensis in eo libro, quem de actis sextae synodi, deque canonibus, qui eiusdem synodi falso esse feruntur, ad Saluiatum Cardinalem scripsit. Eum legito, qui hac de re late, ac longe disserit. Historia Eusebij Pamphyli[art. 7] Apocrypha.) Rhenanus in epistola nuncupatoria, quam historiae ecclesiasticae praefixit, existimat, vel Gelasium sibi ipsi contrarium esse, vel hec verba ab aliquo asino adiecta fuisse. Quorum prius falso, posterius impudenter, ac temere dici, constat ex eo, quod in primo conciliorum tomo in Epistola Gelasij, & apud Burchardum virum diligentissimum, & cuius fidem idem Rhenanus non semel probauit, haec eadem verba reperiantur scripta, quae a Gratiano ex auctoritate summi, & vigilantissimi pontificis referuntur. Nec Gelasius sibi ipsi aduersatur: siquidem in secunda huius decreti parte priusquam de Apocryphis ageret, ita scripserit, Item chronica Eusebij Caesariensis, atque eiusdem ecclesiasticae historiae libros, quamuis in primo narrationis suae libro tepuerit, & post in laudibus, atque excusatione Origenis schismatici vnum conscripserit librum. Propter rerum tamen singularem notitiam, quae ad instructionem pertinet, vsquequaque non dicimus renuendos. Quibus sane verbis nec omnino Gelasius probat horum librorum lectionem, nec omnino improbat: imo admonere videtur, eos caute legendos fore. At in hac tertia huius decreti parte, & si inter Apocrypha connumeret ecclesiasticam Eusebij Pamphili Caesariensis historiam, nihil contrarium tradit his, quae prius docuerat, si Apocrypha interpretemur ea, quae publice in ecclesijs legi non debent, priuatim tamen legi possunt: quemadmodum & quo ad plures libros hoc in loco nominatim relatos haec significatio est prorsus admittenda. Igitur ex Gelasij decreto legi poterit priuatim ecclesiastica Eusebij historia, propter rerum singularem noticiam: quam pulchre textam clamat Hieronymus. Extant vero Eusebij de ecclesiastica historia libri decem ab ipso Grece scripti, & nuper typis traditi opera Roberti Stephani insignis apud Gallos Typographi: si a Lutheranis quibusdam haeresibus typo cudendis abstinuisset: Latine vero vndecim, quorum nouem in Latinam linguam a Ruffino non satis diligenter, ex totidem Graecis traducti fuere: reliqui duo ab ipsomet Ruffino ex varijs auctoribus collecti eandem seriem rerum gestarum obseruant. Caute tamen, & cum iudicio legendus erit hic liber, vel ex eo, quod eius auctor in primo narrationis suae libro tepuerit, teste Gelasio. Ioannes etenim Zonoras in iij. annalium tomo, in Constantino Magno, ex primo libro capitulo j. secundo, & quarto, loca quatuor adnotauit, in quibus Eusebius, filium minorem patre, nec ei consubstantialem esse, atque ita Arrianam haeresim sensim profiteri, & asseuerare videtur, tametsi addiderit, secundum quorundam opinionem, Eusebium poenitentia ductum ab Arrianorum secta discessisse, & Historiam ecclesiasticam eo scripsisse tempore, quo nondum poenituerat. Nicephorus lib. 1. capitul. 1. etiam Gelasio suffragatur: commemorans etenim ea, quae de scriptoribus ecclesiasticae historiae videbantur adnotanda fore, memorque Eusebij, eiusque ecclesiasticae historiae, addit. in qua historia Cacoethes haereseos eius apparet, quamuis quibusdam recte sentire videatur, ex eo id asseuerantibus, quod & ipse primae synodo interfuerit, & τῷ ὁμοουσίῳ, hoc est, consubstantiali consenserit, quodque conuicijs reprehendens incesserit eos, qui filium Dei creaturam esse opinantur. Sic sane licet suspectum Arrianae haereseos Eusebium Caesariensem fuisse scripserit Socrates lib. 1. cap. 23. & 8. item lib. 2. capitulo 20. & Theodoretus li. 1. capit. 5. Ipse tamen socrates impensissime contendit, Eusebium ab hac haereseos nota eximere, vbique asseuerans, Arrianum non fuisse, imo nititur probare, Nicaenae fidei & subscripsisse, & aduersus Arrianos tandem accessisse, idem Theodoretus scribit in dicto libr. 1. capitulo 12. His accedit Sozomenes libr. 21. scribens, Eusebium Caesariensem Nicaenae fidei, licet dubium, subscripsisse. His vero presertim Socrati Nicephorus refragatur libr. 6. capitulo vltim. probare conatus, Eusebium in multis Arrij sententiam comprobasse: idque ex eius scriptis dijudicat. idem libr. nono. capitulo 13. ab eodem Socrate, quem Nouatianum fuisse asserit, his equidem verbis dissentit, haec, & alia Socrates asserens, sinceritatem doctrinae Eusebio adscribere contendit: ego quidem talem potius virum eum fuisse velim: ecclesia autem catholica non talem fortasse iudicat, quam potius sequi par est. An vero ille certo in pietatis synceritate sit, sicut iste, qui quidem Nouatianus est, dicit, id accurate, certoque occulta omnia perspicienti Deo relinquendum. Haec Nicephorus. qui & libr. 8. & capitulo 18. & capitulo 22. fatetur, Eusebium Nicaenae fidei non admodum voluntarie, sed dubitantem subscripsisse. Diuus Hieronymus ad Ctesiphontem aduersus Pelagianos, memor Eusebij Caesariensis inquit. quem fuisse Arrianum, nemo est, qui nesciat. Idem in Apologia prima aduersus Ruffinum: Eusebius, ait, Caesariensis Episcopus, Arrianae quondam signifer factionis. Suidas etiam scribit, eum Arrianae sectae addictum fuisse. Quibusdam tamen placet, Eusebium Arrianum quondam fuisse, postea vero ab Arriana opinione desciuisse, & a sanctis patribus ad communionem receptum. Quod Ioannes Zonoras in Constantino Magno tradit existimans, ea scripta, in quibus Eusebius Arriani sectam probare videtur, ante eius conuersionem edita fuisse. Huic opinioni accedit, quod Arriani quidam proditionem Eusebio obiecerint: nec iniuria: auctoribus Theodoreto lib. 1. capit. 11. & Nicephoro lib. 8. capit. 22. Ex quibus, quae ad huius loci interpretationem adduximus, lectorem admonemus, Eusebij Caesariensis opera caute legenda fore: nam & ea priuatim legi ad singularem rerum notitiam, & eruditionem adquirendam, nondum ecclesia catholica prohibuit. Opuscula Tertulliani siue Africani Apocrypha. Opuscula Iouiniani, & Galli Apocrypha. Opuscula Montani, & Priscillae, & Maximillae Apocrypha. Omnia opuscula Fausti Manichaei Apocrypha. Opuscula alterius Clementis Alexandrini Apocrypha. Opuscula Tertulliani[art. 8] siue Africani Apocrypha.) Eadem lectio est apud Burchardum: at in primo conciliorum tomo legitur, Opuscula Tertulliani Apocrypha. Opuscula Lactantij Apocrypha. Opuscula Posthumiani, & Galli Apocrypha. Haec Gelasius ex veriore, ni fallor, lectione. Tertulliani opuscula ideo Apocrypha censentur in hoc Gelasij decreto, quod is auctor nouae prophetiae meminerit, & in libro de Monogamia vim fecerit verbis Apostolicis, & in Montani haeresim secundas nuptias detestantis prolapsus fuerit, quemadmodum Diuus Hieronymus, & alij scripsere, ac praeter alios Vicentius Lirinensis in libro aduersus haereses. Sunt etiam & apud hunc auctorem opiniones quaedam, quae hodie prorsus ab orthodoxis improbatae, damnataeque sunt. Atque ideo inter Apocrypha huius auctoris opera censentur, hac quidem significatione, vt legi in ecclesijs publice minime permittantur, priuatim tamen legi possint caute, & cum ea censura, quae omnia dirigat in catholicae ecclesiae defensionem, vt quae diffinita ab eadem ecclesia fuerint, & scriptis huius auctoris refragentur, obseruanda omnino exactissime sint a lectoribus, ne quid pium animum offendat. Laudatur sane hic auctor a Diuo Hieronymo, ab Eusebio, Nicephoro, & alijs veteribus de rebus ecclesiasticis scriptoribus: quorum quidam, maxime Diuus Hieronymus, insigne Diui Cypriani encomium Tertulliani referunt, qui magistrum Tertullianum vocabat, nullamque diem absque eius lectione praetermittebat. Floruit Tertullianus anno ferme Domini CC. sub Seuero, & Antonino Caracalla principibus. Idem ferme iudicium erit de Lactantio Firmiano, cuius eloquentiam, insignémque eruditionem in euertendis gentilium erroribus, diuus Hieronymus, & veteres Theologi miris efferunt laudibus, & mirantur. Multa tamen is auctor scripsit, & apud eum Antonius Raudensis notauit, quae aliena sunt ab his, quae catholica ecclesia diffiniuit, vel sancti doctores communi consensu scripsere, aut plane post tot conciliorum, & sanctorum patrum decreta minime dici, aut scribi absque temeritate possunt. Quam ob rem, & hic auctor caute legendus erit priuatim, legiturque propter eius elegantiam, animi synceritatem, candorémque. quibus aduersus Ethnicorum praestigias, & in deorum cultu varia portenta mire vtitur Christianam religionem professus. Publice autem in ecclesijs legi non debet: atque ideo, & quia eius scripta multis erroribus illius temporis referta sunt, inter Apocryphos censetur, minime vero ab ecclesia damnatur. Floruit sub Constantino Magno, Anno Domini fere CCCXX. Opuscula Iouiniani.) Hic Iouinianus monachus fuit Romae, tempore beati Hieronymi, aduersus quem & ipse Hieronymus scripsit, eius errores, & haereses impugnans. Etenim inter haereticos a diuo Augustino libro de haeresibus, ad quod vult Deum. ca. 82. & alijs, qui de haereticis tractauere connumeratur. Ideo eius scripta iure damnantur, eaque significatione Apocrypha sunt, vt nullam auctoritatem habeant, omninoque legi priuatim & publice fint prohibita. Opuscula Montani, Priscillae, & Maximillae Apocrypha.) Inter haereticos a diuo Augustino, Philastro, & alijs passim referuntur Cataphryges, ex eo dicti, quod ex Phrygia prouincia originem duxerint: horum auctores fuere Montanus, qui dixit, se paracletum fuisse, & duae eius prophetissae Prisca, & Maximilla, quas ipse Montanus, tanquam ex eius inspiratione factas, iactabat. Horum meminit Augustinus de haeresibus, ad quod vult Deum. capitulo 26. ante ipsum longius Eusebius libro. 4. eccles. histor. capit. 14. & sequentibus. & Nicephorus libr. 4. capit. 11. & 22. apud quos hae foeminae dicuntur Priscilla, & Maximilla. apud Augustinum, & Hieronymum in epistola ad Marcellam aduersus Montanum. Prisca, & Maximilla. Hi haeretici ab initio dicti fuere Phryges, & quia eorum haeresis dicta est secundum Phrygas, & graece, ματὰ φρύγας postea dicti sunt Cataphryges. Omnia Opuscula Fausti Manichaei Apocripha.) Faustus quidam fuit gente Afer, ciuitate Mileuitanus, secta Manichaeus, qui quoddam volumen edidit aduersus rectam Christianam fidem, & catholicam veritatem, auctore Augustino, qui contra hunc haereticum triginta tres scripsit libros. Dictus est Manicheus a principe huius haeresis Manete quodam Persa, cuius idem Augustinus meminit in dicto libro de haeresib. capitulo 46. Eusebius libro 7. eccles. histor. capitulo 13. Nicephorus libr. 6. capit. 31. Suidas, & alij eiusdem meminere. Huius ergo auctoris libri, cum is haereticus fuerit, nec publice, nec priuatim legi debent. Opuscula alterius[art. 9] Clementis Alexandrini Apocrypha.) Clemens Alexandrinus Panthaemi martyris discipulus, & Origenis praeceptor, quique post Panthaemum Alexandriae scholam ecclesiasticam tenuit, & institutionum Christianae religionis magister fuit, insignia volumina, plenaque & eruditionis, & eloquentiae tam de scripturis diuinis, quam de humanis edidit, atque in publicum emisit, auctore Hieronymo de scriptoribus eccles. Cui consentire videntur Eusebius libro quinto Ecclesiast. histor. cap. vndecimo, & libro sexto, capit. 13. Nicephorus libr. 4. capi. 33. Claruit anno fere domini CC. sub Seuero, & alijs principibus. Huius auctoris aliquot libri nuper in publicum prodiere, e graeco in latinum versi a Gentiano Herueto, eorumque lectio non potest non esse admodum vtilis, & diuinarum scripturarum studiosis, & his, qui rerum humanarum, & antiquitatum cognitionem adquirere desiderant. Caeterum Gelasius eius opera existimat Apocrypha esse in hunc, vt opinor, sensum, vt caute legantur priuatim, publice etenim in ecclesijs legi non debent. Nam & ab hoc auctore non satis fuit cognitum peccatum originale, libro tertio stromat. & libro sexto, minime adsequutus est veram rationem, qua salutem consequi potuerint, qui ante aduentum Domini excesserunt. In primo conciliorum Tomo apud Gelasium legitur, Opuscula Africani Apocrypha. Opuscula Commodiani Apocrypha. Iulius vero Africanus claruit eodem tempore, quo Origenes quinque de temporibus scripsit volumina, & alia opuscula, quorum meminere Hieronymus, & Trithemius de scriptoribus ecclesia. Eusebius lib. primo. capitulo sexto. & 7. rursus lib. 6. capitulo 31. Nicephorus libro primo. capitulo 9. & 11. item li. quinto. capit. 21. Hic sub Imperatore. M. Antonio Heliogabalo legationem suscepit pro instauratione vrbis Emmaus in Palestina, que postea dicta est Nicopolis, auctoribus Eusebio in chronicis, & Hieronymo de scriptoribus eccles. Huius opera censentur fortassis a Gelasio Apocrypha ex eo, quod Susannae historia contenderit a libris Danielis eximere, & a Canone sacrarum scripturarum abijcere, in epistola quadam ad Origenem scripta, contra quem hac in re rescripsit docte, & eleganter idem Origenes: vel ex eo, quod hic auctor scripserit libros, qui inscribuntur Cesti. Quorum meminere Eusebius in dicto capitulo 31. Nicephorus in dicto capitulo vicesimo primo. & Suidas in dictione, Africanus asseuerans, Afrinum libris viginti qua tuor Cestos scripsisse, in quibus tradiderit naturalia, veluti quedam remedia ex verbis, incantationibus, & pictis quibusdam characteribus ad medelam aegritudinum, aliasve efficaces operationes, atque haec de Africano. De Commodiano vero Gennadius scribit, aduersus gentes opus quoddam edidisse: in quo, quia parum nostras attigerat literas, magis illorum dogmata destruere potuit, quam nostra firmare, & de diuinis promissionibus vili satis, & crasso sensu disseruit, illis stuporem, nobis desperationem incutiens. Haec ex Gennadio, vt merito huius auctoris opera fuerint a Gelasio inter Apocrypha relata. Opuscula Cassiani presbyteri Galliarum Apocrypha. Opuscula Pictauiensis Victoris Apocrypha. Opuscula Faustini Rheginiensis Galliarum Apocrypha. Opuscula Frumentici Apocrypha. Opuscula Cassiani presbyteri[art. 10] Galliarum Apocrypha.) In primo conciliorum Tomo apud Gelasium ante opera Cassiani ita legitur. Opuscula Tatij Cypriani Apocrypha. Opuscula Arnobij Apocrypha. Opuscula Tyconij Apocrypha. Opuscula Cassiani presbyteri Galliarum Apocrypha. Ipse vero legendum esse censeo, Opuscula Tatiani Apocrypha, vt intelligamus de illo Tatiano, qui inflatus eloquentie tumore nouam condidit haeresim, quae Encratitarum dicitur, quam postea Seuerus auxit, a quo eiusdem partis haeretici Seueriani vsque hodie appellantur, ex Hieronymo de scriptoribus eccl. Eusebio libro quarto. cap. 26. & 27. Nicephoro libro quarto. capitulo quarto. & Augustino de haeresibus. Claruit sub M. Antonio philosopho prope annum dom. CLXX. Eusebius in chronicis. Opuscula Arnobij Apocrypha.) Arnobius sub Diocletiano principe Siccae apud Africam florentissime Rhetoricam docuit, scripsitque aduersus gentes quae vulgo extant volumina: teste Hieronymo de scriptoribus eccles. Qui in chronico post Eusebium idem scribit sub Constantino Magno. Qua vero ratione huius auctoris opera Apocrypha censeantur a Gelasio, mihi nondum est compertum: huius etenim auctoris libros non legi. Opuscula Tyconij Apocrypha.) Tyconius quidam qui contra Donatistas inuectissime scripsit, cum fuerit Donatista, & illic inuenitur absurdissimi cordis, vbi eos non omni ex parte relinquere voluit, fecit librum quem Regularum vocauit. Haec Augustinus libr. tertio. de doctrina Christiana capitulo 30. qui huius suspecti auctoris doctrinam diligenter examinat, ab eoque in pluribus dissentit. Ex quibus lector poterit expendere, & satis percipere, iure optimo eius scripta Apocrypha censeri. Floruit sub Theodosio, & liberis eius, prope annum domini CCCXC. auctore Trithemio, & Gennadio. Cassianus vero presbyter apud Gallos,) aliquot edidit opuscula, quae Gelasio non satis placuere, atque ideo ea inter Apocrypha connumerat. fuit natione Scytha, apud Massiliam presbyter, vbi viuendi finem fecit, Theodosio, & Valentiniano regnantibus, auctore Gennadio, qui varia eius opuscula connumerat, & laudat. Trithemius vero scribit, eum in multis reprehendi a beato Prospero de libertate arbitrij: & ideo eius opera Apocrypha censeri. Opuscula Pictauiensis Victoris Apocrypha.) Apud Gelasium in primo conciliorum tomo, & Burchardum legitur, Victorini Pictauiensis. hic, teste Hieronymo, fuit Episcopus Pictauiensis, qui multa scripsit opera, grandia quidem sensibus, viliora tamen compositione verborum, quod magis Grece sciret, quam Latine. Tandem martyrio coronatus est, temporibus Valeriani, & Galieni, auctore Trithemio. Eius opera inter apocrypha censentur ex eo fortassis, quod de rebus grauissimis vili verborum compositione fuerint edita. Opuscula Faustini Rheginiensis Apocrypha.) Faustinus presbyter apud Gallos varia scripsit opuscula, temporibus Valentiniani, Theodosij, & Archadij. Luciferianae tamen haeresi visus est consensisse, auctore Gennadio. Et ideo eius opera iure inter Apocrypha censentur, quod & Trithemius fatetur scribens, eum merito reprehendi. Epistola Iesu ad Abagarum, Apocrypha. Passio Gregorij Apocrypha. Passio Quirici & Iulitae Apocrypha. Scriptura quae appellatur Salomonis contradictio, Apocrypha. Phylacteria omnia, quae non ab Angelo, vt illi confingunt, sed magis a daemone conscripta sunt, Apocrypha. Apud Burchardum, & in primo conciliorum [art. 11] tomo legitur, + Epistola Iesu ad Abagarum Regem Apocrypha. Extat vtraque epistola Iesu ad Abagarum Edessae ciuitatis vltra Euphratem Regem, & ipsius Regis ad Iesum: apud Eusebium libro primo ecclesiast. histor. capit. xiij. & Nicephorum libro secundo, cap. septimo. Euagrium libro quarto, cap. xxviij. quos pius lector legere poterit, & Christiana sinceritate obseruare, que illic ab his historicis commemorentur, vt existimet, vere potuisse contingere, tametsi non cogatur illis omnino credere. Etenim ab his auctoribus traditur, Iesum petiisse textum linteum, in eoque prius loto suam expressisse faciem, & ad Abagarum misisse. Addit Euagrius, Chosroe obsidente Edesam vrbem, & ingenti aggere eam infestante, vt facilius caperetur, deiectum omnino aggerem fuisse subterraneo quodam cuniculo facto, vt ignis subiiceretur, & lignorum materia consumpta, agger pessumiret, opusque totum corrueret. Attamen igne primum immisso, coeptum concilium ciues fefellerat, quod flamma exitum non haberet, quam aerem concipere, atque ita materiam comprehendere, sicuti consueuit, oportebat: eo vero concilio destituti ad sacram anchoram confugientes, acceptamque diuinitus imaginem ad cuniculum producentes aqua conspersam contra pyram miserunt: subitoque diuina virtute ligna ignem conceperunt, & quam celerrime combusta imminenti statim materiae ignem omnia consumentem immiserunt, donec agger omnis in fosse cuniculis considens in cineres est redactus. Haec Euagrius ex Procopio de bello Persico: & post eos, Nicephorus libr. xvij. capitul. xvj. Passio Gregorij Apocrypha. Passio Quirici, & Iulitae Apocrypha.) Harum scripturarum meminerat Gelasius in secunda huius decreti parte, ibique asseuerauit, non legi in Romana ecclesia hosce libros ex ea ratione, quam illic tradidit: atque nunc Apocryphos ideo retulit. [art. 12]Phylacteria omnia.) + Pharisaei olim apud Iudaeos Decalogum in membranulis scribere consueuerunt, & in fronte ligare, vt religionis intimae speciem praeberent: dicebanturque hae membranule Phylacteria: quasi custodientia, in memoriam sane, quod praecepta illa custodire tenebantur, & veluti in custodiam, & monimentum sui haberent: sicuti in Matthaeum capitulo xxiij. explicarunt Hieronymus, Chrisostomus, & alij, Iustinus item martyr in dialogo cum Triphone aduersus Iudeos pagina 34. Idque faciebant Pharisaei praue intelligentes mandata legis a domino data per Mosen Deuteronomij capitulo vj. Haec igitur dicebantur Phylacteria, id est, conseruatoria: ad quorum similitudinem, & exemplum Arioli, & excantatores ad seducendos simplices animos quasdam membranulas scriptas potius a daemone, quam ab Angelis exhibebant Christianis, quasi haec Phylacteria forent illis admodum vtilia in tutelam corporis, & animae. Quae quidem praeter Gelasium omnino prohibet Gregorius tertius capitulo xij. suorum decretorum, & concilium Laodicense capitulo. xxx. apud Gratianum in capitulo, si quis Ariolos, & cap. non oportet. xxvj. quaest. v. Denique Gelasius in vltima parte huius tractatus de libris Apocryphis damnat, & pronunciat, damnata esse omnia, & quaecunque hereticorum scripta cum suis auctoribus, quorum catalogum subiicit, meminitque multorum, qui in haeresim ante ipsius pontificatum inciderunt, plures tamen omittit, quos generali quadam damnatione complectitur. Hic vero locus poterit facillime explicari, quo ad haereticorum nomina, & eorum impia dogmata ex diuo Hieronymo, Augustino, Philastro, & aliis, qui de haeresibus, & haereticis tractauere, id etenim non est nostri instituti. Admoneo tamen lectorem, apud Gratianum falso legi, Teruidus. Cum legendum sit, Cerintus. exprimo conciliorum tomo, Burchardo, & aliis. Valentinus, siue Manichaeus, vbique legitur, quod Valentinus etiam si alium errorem a Manichaeis distinctum excitauerit. Manichaei tamen cognomine dignus est, qui in similimum illis errorem inciderit, ex Irenaeo libro iij. c. iiij. Dum legitur apud Gratianum Iulianus. apud Burchardum, Nibianus. apud Gelasium in primo conciliorum tomo rectius, Iouinianus. Item vbi legitur apud Gratianum, Iulianus & Latiensis. legitur in primo conciliorum tomo, Iulianus Celanensis. apud Burchardum, Iulianus Edanensis. in Prospero Aquitanico, Iulianus Atholenensis. Fuit episcopus Capuanus, ex Gennadio & Trithemio. De Nouatio vbique extat integra mentio, nisi quod quidam codices primam literam mutauerunt. Priscillianus ab Hispania.) Hic auctore Hieronymo de scriptoribus eccles. fuit episcopus Abilae, quae ciuitas est in Hispania satis insignis: vt tandem Erasmus in signiter fuerit hallucinatus: quippe qui existimauerit, Priscillianum episcopum fuisse Abilae quae sit ciuitas Phoenices in Syria. Cuius errorem docte improbat Ioannes Bassaeus in priori parte Chronicorum Hispaniae. Sed & praeter testimonia ab eo citata aduersus Erasmum extat Gelasius in hoc decreto. Leo Papa in epistola. cxj. ad Turibium Astoricensem Episcopum Lapedius.) In primo conciliorum tomo: Lampetius in Burchardo, Lampedius. nos legimus: Lamperius, a quo Lamperiani haeretici: teste Alfonso Castro de haeresibus in verbo, votum. Sebatius.) Legendum Sabbatius ex Burchardo & Gelasio in primo conciliorum tomo. Socrate libr. 5. eccles. hist. capit. 21. Cassiodoro in tripart. libr. 9. cap. 37. & Nicephoro lib. 12. cap. 31. qui huius haeretici meminere, & idem Nicephorus lib. 14. cap. 31. Alterius Sabatij apud Gallos meminit Trithemius. His hereticis Burchardus ex Gelasio addit Photinum, qui & cum his scriptus est primo conciliorum tomo in Gelasij decreto, vbi etiam nominantur, Africanus, Nestorius Constantinopolitanus, Maximus, & Vnicus. Nestorij, Photini, & Maximiani, aut Maximini mentio frequens est apud diuum Augustinum, & alios, qui de haereticis scripsere. Maximi vero, & Vnici non ita frequenter mentio facta est a scriptoribus: Nicephorus etenim lib. 12. capit. 11. meminit Maximi cuiusdam Cynici philosophi, quem Timotheus Alexandrinus pastorem, & episcopum Constantinopolitanum consecrauit, etiam Apollinaris labe maxime infectum. Qui postea exauthoratus est in synodo Constantinopolitana, vt idem Nicephorus scribit capit. xiij, & idem prius actum fuisse commemorat capit. 11. post Sozomenem lib. 7. cap. ix. qui asseuerat: hunc Maximum Nicaenae fidei studiosum, & sequacem fuisse. Sed quae prius de Maximo retulimus ex Nicephoro, etiam scribit Theodoretus lib. 5. cap. 8. Ceterum contra Maximinum Arrianorum episcopum extant Augustini libri tres in sexto eius auctoris operum tomo. [art. 13]Postremo de historia tripartita + quae de rebus ecclesiasticis tractat, obseruandum erit, centonem illum ex tribus graecis auctoribus, Theodoreto Cyri episcopo, Socrate Constantinopolitano, & Hermio Sozomeno, concinnatum fuisse, opera & studio Cassiodori, ex translatione cuiusdam Epiphanij vtriusque linguae haud satis periti, qui in plerisque suam diuinationem, non auctorum illorum sententiam pro germana lectione lectori sup posuit. Sed & hi auctores adeo minutatim concisi, & truncatim commixti a Cassiodoro fuerunt in continuum historiae compendium, vt in plerisque ob concisionem, truncationemque eiusmodi merito dubitari possit, quaenam fuerit citati auctoris certa sententia, quae vere apparuisset ex praecedentibus, sequentibusque verbis a Cassiodoro, dum breuitati studet, resectis. Haec fere de hac historia Albertus Pighius lib. 2. de eccle. hierar. cap. viij. nuper vero in publicum prodiere tres praenominati auctores integri, & graeca lingua, qua ipsi vsi fuere, ex quibus plane percipiet lector, vera esse, quae Pighius tripartitae centone scripserat, poteritque verum historiae ordinem, actorisque sensum, omissa concisione Cassiodori, & praua Epiphanij versione ipsis graecis scriptoribus diligenter lectis deprehendere. Caeterum de auctoribus ipsis Nicephorus in praefatione historiae eccles. quae lib. j. capi. j. scribitur, breuiter tractans, dubitat profecto, an vera fuerint, quae scripserint, & praeterea Socratem animo fuisse minus purum tradit: ex eo quidem, quod Nouatianus fuerit, auctore eodem Nicephoro lib. vj. cap. xxxvij. & libr. ix. cap. xiij. & libr. xiiij. capit. xliij. Sed & Sozomenum, atque Socratem in quibusdam mentitos fuisse docet Franciscus Torrensis in lib. de sexta synodo. super canone xiij. diuus Gregorius lib. vj. epistolarum, epistola cxcv. de historia Sozomeni ita scribit, Ipsam quoque historiam sedes Apostolica recipere recusat, quoniam multa mentitur. Haec Gregorius, qui & alias rationes adscribit, quae sunt omnino examinandae ex graecis de rebus ecclesiasticis scriptoribus, nempe Theodoreto, Socrate, & Nicephoro. Qui & ipsius Theodoreti fidem rursus demittere contendit, ex eo, quod tertiam synodum conatus fuerit impugnare, fueritque ea ratione proscriptus, & excommunicatus: vt idem Nicephorus tradit lib. 14. cap. 34. qui ca. 30. illum maxime laudauerat. Quem vero librum Gelasius intellexerit asseuerans contradictionem Salomonis Apocrypham esse, nondum ipse intellexi, vt quidquam certi possim scribere: nam de eo libro, qui poenitentia Salomonis scribitur, & nomine Ambrosij falso euulgatus est, fortassis quispiam conabitur Gelasium interpretari ex eo, quod Salomon, licet aliqu ando fuerit in gratia Dei. 3. Reg. cap. 3. & 11. ac 2. Paralip. cap. 7. tandem reprobus fuerit, a Deique gratia ceciderit, atque ideo damnatione aeterna punitus: quemadmodum consentire videntur Augustinus libr. 22. contra Faustum cap. lxxxj. & lxxxviij. Cyprianus lib. j. epistol. v. Hieronymus in epistola ad Vitalem. 3. epistolarum tomo. & Ecclesiasticus c. 47. rursus Augustinus in enarratione psalmi centesimi vicesimisexti. Chrysostomus in sermone de poenitentia. Beda, Esaiae cap. ij. Lyranus ij. Reg. cap. vij. quo in loco Burgensis a Lyrano discedit, & Hieronymus Ezechiel. xliij. asseuerat, Salomonem poenitentiam egisse. Quam ob rem Arboreus lib. xvij. Theosophiae cap. x. probare coniecturis quibusdam conatur, Salomonem aeterna damnatione minime fuisse punitum, licet quandiu vitiis, & criminibus adhaesit, fuerit ad tempus reprobatus. Ros est tamen dubia, & in qua nihil certum adhuc ex Theologis asseuerare possumus.