Qua in re omnino est adnotandum, apud [*]Hebræos duplex obseruari anni initiũ, † quod paulò antè obiter adnotauimus: nā ante exitum Iudæorum ab AEgypto annus incipiebat ab æquinoctio Autumnali: postea verò initiũ annus adsumpsit ab æquinoctio verno: nempè à luna, quæ huic æquinoctio, vel alteri proximior erat. Quemadmodũ nullo ad hoc citato auctore scribit Gulielmus Postellus in libr. de Etruriæ Regionis institutis, & ante ipsum adnotârunt Nicolaus Lyranus in Genesim capitulo 7. idem Lyranus, & Burgensis Exodi capitul. 12. Id verò mihi probat Iosephus libro primo antiquita. capitulo quinto. vbi de diluuio tractans inquit: Contigit autem hæc passio sexcentesimo anno natiuitatis Noe mense secundo, qui à Macedonibus Dius nuncupatur, ab Hebræis autem Marachat, seu Amarsuane. Sic enim in AEgypto annum constituerunt. Moses autem Nisam mensem, qui est Xanthicus, primum in festiuitatibus definiuit, in quo ex AEgypto Hebræos eduxit. Hic autem apud eum etiam in cunctis muneribus diuinis valde pollebat: in venditionibus autẽ, & emtionibus, & alia gubernatione prioris seculi decreta seruauit. Hæc Iosephus. Apud quem Dium mensem eum intelligo, qui apud nos est Nouember ex Eusebio libr. octauo eccles. histor. ex Græco Codice, folio 92. Anshelmo libr. secundo. de imagine mundi, capitul. sexto. & Suida, qui scribit, hunc mensem esse primum apud Macedones, & constat Octobrem esse vltimum. Quod & nos obseruauimus superius capitulo 14. numero 12. quo fit, vt Græcus Plutarchi Codex in Arato sit emendandus, vbi Dæsius mensis Macedonum confertur Nouembri Atheniensium, est etenim scribendum, Dius mensis, non Dæsius, qui Iunio respondit, non Nouembri, ex eodem Suida, & Eusebio in loco proximè citato. Quamuis idem Plutarchus in Alexandro mensem, qui à Macedonibus Lous dicitur, & Augusto conuenit, ex Euagrio lib. 4. capitul. 9. Suida, & Demosthene in oratione de corona, vbi illum contulit βοδρομιῶνι Atheniensium, conferat ἐκατομβαιῶνι id est Iunio. Vt tandem Plutarchus in hac mensium collatione ab alijs dissentiat, vel codicis sit vitium, quod magis applaudet. Xanthicus verò mensis apud Macedones respondet nostro Aprili ex eodem Eusebio in dicto libr. octauo. folio 91. & 92. & libro tertio. capitulo octauo. Socrate libro quinto. capitulo 22. Euagrio libro quarto. capitul. nono. Anshelmo in dict. capit. sexto. ex Iosepho Græco libr. sexto. cap. 31. & Latino lib. 7. de bello Iudaico, capitul. 12. Idemq́; Suidas adnotauit. Secundo equidem mense diluuium contigisse planè probatur Genes. capitulo septimo & 8. At Iosephus secundum mensem illum fuisse asseuerat, quem Macedones Dium appellant, quem nos Nouembrẽ dicimus: erat igitur tunc primus anni mensis October, id est, lunatio illa, quæ proximior eo tempore fuit æquinoctio Autumnali, quod licet hodie propter anticipationem contingat mense Septembri, olim tamen Octobri nostro respondebat: sicuti Ioann. Lucidus, & alij docere conantur: etiam eadem ratione docentes, olim æquinoctium vernum nostro Aprili conuenisse, modo verò Martio conuenire. Hinc apertissimè deducitur, Regem Alfonsum in hac præfatione minimè obseruasse initium anni Hebraici ab æquinoctio verno, nec ab æquinoctio Autumnali: fortassis ex eo, quòd apud Hebręos, quamuis quo ad res sacras & conuentiones, ac contractus essent certa cuiusque anni principia, tamen quo ad numerum dierum quidam anni maiores, quidam verò minores erant: & præterea propter mutationes lunationum, anticipationem æquinoctiorum, & varia mensium initia, non poterant non esse annorum primi dies incerti. Adhuc tamen non potest defendi huius præfationis dierum supputatio, qua in adnumerandis annis ab Adamo, & à diluuio vsus est sapiẽtissimus Rex Alfonsus: nisi pręmittamus, Regem Alfonsum initium anni ab ęquinoctio verno, quod Astronomis est in vsu, obseruasse, annosq́; constituisse paulò minores Romanis, ita quidem, vt mille, & quingentis annis, dies ferè quindecim supersint ex Iulij Cæsaris obseruatione. Fortassis in supputatione, quæ fit ab Adamo in hac præfatione, dictio illa: Docientos: fuit mutata è suo loco à scriptore: atque ideo erit legendum. La Aera de Adam en cinco mille docientos y veynte y vn annos Hebraicos, y ochenta y siete dias.