ARGVMENT. CAP. XV.

De fructibus rei uenditæ, an ad emptorem pertineant.

SVMMARIVM.

  • 1 Fructus pendentes qualiter pars ipsius rei esse dicantur?
  • 2 Periculum & commodum rei venditæ, post perfectam venditionem ad emptorem pertinent.
  • 3 Pensiones rei venditæ, an pertineant ad emptorem, quando tempore venditionis nondum dies solutionis cesserit?
  • 4 Intellectus l. vlt. §. vlt. ff. de iure fisci.
  • 5 Emptor tenetur stare colono fisci venditoris.
  • 6 Vendita re ex pacto de reuendendo, fructus pendentes pro rata sunt diuidendi.
  • 7 Intellectus l. 2. C. de pact. int. empt.
  • 8 Intellect. Regiarum constitutionum, quæ de retractu iure sanguinis promisso, tractant.
  • 9 Quæ consueta sunt exprimi, an censeantur expressa, si omissa fuerint.
  • 10 Annuorum redituum redemptio fieri debet non tantùm soluto precio, sed & reditibus decursis pro rata temporis.
  • 11 Interpretatio constitutionis Regiæ, quæ de censibus à Carolo Cæsare condita fuit.
  • 12 Qualiter fructus beneficij ecclesiastici diuidantur inter defuncti hæredes, & successorem.
  • 13 Pensio ecclesiastica pensionario defuncto pro rata temporis debetur, etiamsi dies solutiōissolutionis nondũnondum cesserit.
  • 14 Fructus maioratus, seu primogeniti, eius anni, quo possessor mortem obierit, an pro rata temporis pertineant ad eius hæredes, licet nōdumnondum percepti fuerint.
CAPVT XV.
SI fructibus iam maturis ager distractus sit, fructus ad emptorem pertinêre, nisi aliud conuenit, exploratum est, vt scribit Iurisconsultus in l. Iulianus. §. si fructib. ff. de acti. empt. l. qui fundum. §. cùm fundum. l. cum manu. ff. de contr. empt. text. optimus in l. vlt. §. non solum. ff. quæ in fraud. cred. Re
1
*gia l. 11. titul. 15. part. 5. & hoc probatur ex eo, quòd fructus pendentes fundi pars esse videntur. l. fructus. ff. de rei vendicat. igitur re vendita fructibus iam pendentibus ipsi fructus ad emptorem spectant. Nec tamen intelligas, vt hoc ipsum obiter explicemus, fructus pendentes esse fundi partem quotitatiuam, vt aiunt, nec numeralem, quod manifestum est, nec item partem integralem absolutè, fundus enim integer dicitur, etiam si fructus pendentes non habeat, nec item intelligas fructus pendentes partem esse fundi prædicamentalem, aut subiectiuam, cùm fructus etiam pendentes non cōtineanturcontineantur sub fundo, vt species sub genere, nec vt pars sub toto vniuersali, nec de fundo prædicantur, vt de genere: sunt autem fructus pendentes fundi pars integralis respectiua, vel hypothetica ex hypothesi, & sic ex suppositione, vel suppositiua, habito respectu ad ipsius fundi statum præsentẽpræsentem, quo fructus pendentes sunt. Ita enim animaduertendum censeo ex his, quæ de partibus tractauêre Bar. Ang. & alij in l. qui vsumfructum, col. 2. ff. de verb. obliga. idẽidem Bartol. in l. re coniuncti. nu. 10. ff. de leg. 3. Decius & nouiores in l. in toto. ff. de reg. iur. Euerardus, Cantiuncula. Gammarus in Topicis, cap. de toto & partibus. Rodolphus Agricola de inuentione libro 1. capit. 9. Titel mannus in Dialectica, libro 5. capit. 7. Ludoui Lusita. in l. prima. ff. de rebus dub. Bartholo. Philippus itidẽitidem Lusitanus in capit. scindite corda vestra de pœnit. distinct. 15. & 6. relectionis partibus. Sed cùm hic locus minimè exigat latiorem dict. l. fructus interpretationem, præter ad alios eius cognitionem legendæ sunt Alberi. 2. part. statut. q. 226. Ludoui. Rom. consilio 309. Andræas Tiraquellus libro 1. de retract. §. 1. glo. 7. numero 36. Est & alia maximè conueniens ratio, ad primam huius cap. cōclusionemconclusionem, quòd post perfectam venditionem, periculum & cōmodumcommodum rei venditæ ad emptorem pertineat, etiam nondum facta ipsius rei traditione, nec soluto precio. text. in l. 1. C. de peri. & com. rei vendi. §. 1. Institut. de contra. emptio. §. cùm autem. eod. tit. Regia l. 23. tit. 5. par. 5. tradunt Paul. Cast. in l. sicut periculũpericulum. C. de actio. empt. Ange. Paul. & Saly. in d. l. 1. & l. 2. C. de peric. & con. rei venditę. Deci. cōsiconsi. 179. Hipp. Singu. 614. Paul. Paris. | consil. 59 64. & 65. vol. 1. idem Decius consil. 500. Albert. Brunus in tract. de augmento, & diminut. conclus. 16. Ex quo infertur, fructus pendentes tempore perfectæ ex consensu venditionis, etiam nondum re tradita, nec soluto precio ad emptorem pertinere. l. Iulianus. §. si quid seruo. ff deactio. empt. l. post perfectam. C. eo. tit. Quod verò dixi, non soluto precio, est intelligendum etiam non habita fide precij, alioqui in perceptis à venditore post contractũcontractum, nec tamen eo tempore pendentibus, secus erit dicendum ex his, quæ alibi tractabimus ad intellectum l. curabit. C. de actio. empt. Deducitur etiam, ad venditorem nullam fructuum partem spectare pro ea parte anni, qua rem venditam ante venditionem, vt dominus illius habuit & possedit, vnde integri illius anni fructꝰfructus, post perfectam venditionem collecti, ad emptorem pertinent, non ad venditorem, nec pro rata, quemadmodum vulgò dicimus, temporis, fructus sunt diuidendi inter emptorem & venditorem, quod differt ab his, quæ traduntur in l. diuortio. ff. solut. matrimonio.
His accedit text. optimus in l. si vsufructuarius. ff. quib. mod. vsufru. ami. l. in singulos. ff. de annuis lega. vbi mortuo vsufructuario, & re ipsa ad proprietarium iam reuersa, fructus etiam maturi tempore mortis, & proximi collectioni, integrè ꝑtinentpertinent ad rei dominum directum. Sic & fructus ex fundo percepti, post adquisitum ex causa fideicommissi dominium, ad fidei commissarium omninò spectant, licet maior pars anni diem fideicommissi præcesserit. l. Herennius. in 1. ff. de vsur. & hæc de fructib.
De pensionibus subdit Iurisconsulutus in d. §. si fructibus. Sin is ager locatus fuit, pensiones vtique ei cedent, qui locauerat. Quasi velit Vl
3
*pianus, aliud esse in fructibus perceptis ex agro vendito, post venditionem perfectam, aliud in pensionibus ex ipsa re vendita post venditionem cedentibus, ex locatione ante venditionem celebrata, vt in hoc posteriori casu, pensiones ad venditorem pertineant, id verò Accursius ita intelligit, vt hæ pensiones cedant venditori ad hunc effectum, vt eas emptori restituat, vel actiones pro his sibi competentes emptori cedat, ad eas quidem pensiones, quæ respiciunt tempus elapsum à die perfectæ venditionis, & sic pro rata temporis annalis. idem ibi notant Bartol. & Alberi. & sanè in hoc videntur omnes conuenire, quod etiam si pensiones debeantur emptori, eiq́ue sint iure optimo restituendæ: actio tamen personalis ei nequaquam competit ad eas exigendas à colonis, vel inquilinis, qua ratione vel venditor cedet emptori actiones contra colonos, vel venditor aget ad pensiones, & eas semel exactas emptori reddere tenebitur omninò.
Sed hoc supposito ad veram huius quæstionis definitionem considerandum est, pensiones, quæ ex re vendita, prius quidem locata, debentur, ad cum pertinere, nempe emptorem aut venditorem, ad quem fructus, pro quibus soluendæ sunt, iure & ratione spectant, siue de integra pensione, siue de eius pro rata temporis tractemus, ita quidem vt in distributione pensionum consideremus tempus, quo percipiuntur fructus, quorum ratione pensiones soluuntur. tex. insignis in l. defuncta. & ibi Albe. ff. de vsufructu. Paul. Castr. & Salyc. in d. §. si fructib. idem Saly. in l. fructus. nu. 3 post Bal. ibi nu. 4. C. de actio. empt. Paul. Castr. cons. 214. 2. lib. Anch. cons. 193. incipienti, subtiliter. Aret. cons. 160. versi. circa quintum. idem Aret. in l. diuortio. in princ. col. vlt. ff. solu. matr. Alex. cons. 28. lib. 1. nu. 2. & consil. 82. lib. 2. nu. 16. Ias. consil. 231. lib. 2. Carolus Moli. in consuet. Paris. §. 1. gl. 8. numero 11. sensêre hoc gloss. Bartol. & Alberi. in dicto §. si fructibus. Bart. in l. vlt. §. vlt. ff. de iure fisci. Ex quibus apparet, quid dicendum sit, quando venditur fundus, ex quo certo anni tempore fructus percipiuntur, vt puta messiũmessium, aut vindemiæ, & tamen is locatus fuerat ante venditionẽvenditionem ad certam annuam pensionem, statuta die soluendam, fitq́ue venditio ante messium & vindemiæ tempus, & ante diem solutionis pensionis. Hoc etenim casu pensio ad emptorem spectet integrè, ac venditor cedere tenetur ei actionem, vel si pensionem exegerit, eam restituet emptori. Hoc idem dicendum erit in venditione huius fundi, quæ facta fuerit post diẽdiem soluendæ pensionis, aut post exactam à venditore pensionem prius tamen, quàm fructus colligantur, nam & tenebitur venditor restituere prædictam pensionem emptori, aut ei actionem cedere. Sic etiam domo vendita, cùm ea locata esset pro annua pensione, siue venditio pręcesserit diem soluendę pensionis, siue eam fuerit subsequuta, pro rata temporis pensio ad emptorẽemptorem pertinebit, siquidem pensio in prædio vrbano soluitur pro fructib. qui quotidie percipiuntur, scilicet, pro eius vsu, & habitatione. Item ex hoc sequitur, vendito fundo post fructus ipsius perceptos, & tamen ante diem pensionis soluendæ, pro qua locatus fuerat à venditore, eam pensionem commodo & vtilitati venditoris integrè cedere, quod prædicti Doctores communiter adnotârunt, tametsi Dynus & Alber. in d. l. vltima. §. vlt. Roma. cons. 10. Angel. in diuortio. in princip. colum. 3. ff. solut. matri. per text. in dicto §. vltimo. contrarium iure verius esse, responderint. Et profectò satis vrget pro Dyni senten
4
*tia tex. in d. §. vlt. in hæc verba. Triphonio suggerente, quid putarem esse de fructibus aridis, quid antè percepti in prædijs fuissent, respon|di, si nondum dies pensionis venisset, cùm addicta sunt, eos quoq;quoque emptorem accepturum. Hactenus Iurisconsultus, ex quo videtur tempus ac diem soluendæ pensionis potius considerandum esse, quàm id tempus, quo fructus percipiuntur. Vnde opinio Dyni satis probara à quibusdam censet̃censetur. Sed respondet Bar. in d. §. vlt. esse illud speciale in re vendita à fisco, emptor enim percipit pensionem cedentem post ipsam venditionem, etiam si ea soluatur pro fructibus ante emptionem perceptis, nam & hoc emptori priuilegium datur in compensationem damni, quod patitur ex eo, quòd cogitur stare colono fisci. Bart. in d. §. vlt. Alberic. & Fulgos. in dicta l. defuncta. idem Fulgos. in
5
*dicto §. si fructibus. puchrèpulchrè Matthæ. de afflict. in capitulo primo. §. his consequenter. nume. 15 hic finitur lex. Expeditum siquidem est, ementem à fisco non posse expellere colonum fisci, ne is colonus aduersus fiscum agat. textus in dicta l. vltima. in principio. Barto. & alij in eiusdem l. §. vltimo. Bart. in l. cognouimus. C. de municip. & colo. Bald. & alij in l. si filiofamiliâs. §. si vir in quinquennium. Iaso. in d. l. diuortio. in princip. num. 36. ff. soluto matrimonio. quo fit, vt inter priuatos pacta venditione, & ꝑfectaperfecta ea lege, vt emptor non possit expellere colonos, aut inquilinos, locus non sit Iurisconsulti responso in dicto §. vlti. cùm id contingat ex spontanea pactione, non ex necessitate legis à Repub. statutæ, licet hac pactione præmissa nihilominus emptor quanuis expellere colonos minimè possit, ab eis tamen mercedem, ac pensiones exigere poterit. textus optimus in l. si mercedem. §. vltimo. ff. de actionib. empti. vbi hoc animaduertunt Doctor. & Romanus Singul. 27. vides igitur, Lector optime, qua ratione Bartol. & alij intellexerint text. in dicto §. vltimo. rectius quidem, quàm Salycet. in dicta l. fructus. qui existimat, ideo pensionem cedentem post venditionem rei locatæ ad emptorem integrè pertinere in specie d. §. vltim. quod fructus, pro quibus soluenda erat, fuerint pendentes tempore venditionis, id enim falsum est, cùm ex eodem responso appareat, ante venditionem fructus aridos, de quibus dubitatur, perceptos iam fuisse. Quin & illud est considerandum in proposita per Iurisconsultum quæstione, duplicem fructum, quolibet anno ex eo fundo percipi, aridorum, inquam, & liquidorum, atq;atque venditionem contigisse post collectos aridos fructus prius tamen, quàm liꝗdiliquidi perciperentur, & sicante vindemiam, & ante diem soluendæ pro vtrisque fructib. pensionis: Vnde in hac specie erit seruanda Iurisconsulti responsio erga ementem à fisco, neq;neque absolutè adsumenda est Bart. interpretatio. Hoc ipsum coadiuuatur authoritate Dyni, qui eum locum ita intellexit, vt in fundo, ex quo anno quolibet duplex fructus perciperetur, quæstionem conciperet, ac venditionem ꝓponeretproponeret, & fingeret post perceptionem priorum, & anteꝗ̈antequam posteriores colligerentur, inde fit, vt non temerè Iurisconsultus in initio illius capitis, dum proponit dubium, consideret, venditionem perfectam fuisse ante vindemiam, quasi velit, ea perfecta post vindemiam, omnesq́ue illius anni fructus collectos, etiam nondum cedente die pensionis soluendæ, ad venditorem, non ad emptorem pensionem pertinere. Nec. n. iam ageretur de pacientia emptoris, vt colono staret, cùm ea perceptis fructibus necessaria non sit, in quo cogitandum censeo. Nam & pro hac consideratione perpendi poterit pulcher textus in l. si fundus. §. vltimo. ff. soluto matrimonio. in hæc verba. Quòd in sementem erogatur, si non responderint messes, ex vindemia deducetur, quia totius anni vnus fructus est.
Nec mihi placet, quod in hac re scribit Fulgosi. in dicto §. si fructibus. dicens, emptorem, qui colonum expellere potest, nullam pensionum partem, nec pro rata quidem consequi posse ab ipso etiam venditore, nec actionis cessionem, cùm sibi sit satis consultum expellendo colonum, iniquum enim est hoc, nam emptor colonum non expellens negocium venditoris vtiliter gerit, vt satis constat.
Cæterùm tractari solet hoc in loco pulchra quæstio, nunquid præmisso pacto de retrò vendendo ad certum diem, vel quoties precium à
6
*priori venditore oblatum fuerit, sit seruanda decisio Iurisconsulti in dicto §. si fructibus. vt iuxta eam, eiusq;eiusque interpretationes, fructus rei venditæ pertineant ad priorem venditorem, postquam is solenniter, & opportunè precium rei obtulerit? & videtur, eandem considerationem hic locum habere. ex l. 2. & l. cùm te fundum. C. de pactis inter emptorem & venditorem, vbi probatur, fructus rei venditæ ad venditorem primũprimum pertinere ex die moræ commissæ ab emptore, nolente seruare pactum retrò vendendi, & idem frequentissimè Doctor. admonent in d. l. 2. & in l. qui Romæ. in princip. ff. de verborum obligatio. Tiraquel. lib. 2. de retract. §. 5. gloss. 2. sicuti ab eisdem probatur, fructus rei venditæ cum pacto reuendendi, perceptos tamen ante moram emptoris effici, ad ipsumq́;ipsumque pertinere, idem gloss. vbi Car. & Imol. in capit. illo vos. de pignorib. quorum opinio Communis est, igitur vel erunt hi fructus emptoris, vel venditoris, integri ꝗdemquidem | absque vlla diuisione, emptoris sanè, qui percepti fuerunt ante diem reuenditionis: venditoris autem, qui eo die pendentes in fundo fuerint, atq;atque ita in hac specie animaduertunt Alex. in d. l. qui Romæ. in princip. num. 10. & Bald. consil. 389. lib. 4. Chassanæ. in Consuet. Burg. rubr. 5. §. 1. num. 26. Contrariam sententiam, imò hosce fructus pendentes pro temporis rata diuidendos esse inter venditorem & emptorem, expressim adserunt Raphael Comensis in l. vlt. ff. de iure fisci. idem in dicta l. qui Romæ. in princ. & ibi Socin. num. 20. Iason num. 37. Hierony. Cagnol. in l. 2. nu. 76. C. de pact. inter empto. & vendit. Andræ. Tiraq. lib. 2. de retract. §. 5. gl. 4. num. 4. Quorum opinio celebris est, & ad praxin omninò memoriæ commendanda, cui suffragatur, quod in d. l. qui Romæ. Bart. scribit in principio dicens, quòd si actum sit inter debitorem & creditorem, vt fructus pignoris creditor ꝑcipiatpercipiat loco vsurarum, & pignus debitor solutione liberet ea parte anni, qua fructus ex pignore nondum fuerint percepti, nihilominus fit diuisio fructuum eius anni pro rata temporis inter debitorem & creditorem, quam opinionem magis communiter alij in ea l. qui Romæ. post Bart. approbant, sed hæc ratio mihi non satis facit, cùm in hac quæstione, quam Barto. & alij tractant, fructus loco vsurarum ex pacto ad creditorem ꝑtineantpertineant: vsuræ verò cessationem solutionis sortis respiciant. l. lecta. versicul. sed cùm sortis. ff. si cert. petat. ideo mirum non est, fructus pro rata diuidendos esse, cùm & vsuræ, quarum loco recipiuntur, vsque ad diem solutionis veræ, pro temporis rata debeantur. Adducitur præterea pro Cumani sententia, quod idem Bar. cui plæriq;plærique accedunt, scripsit in d. l. diuortio. numero 10. ad finem, vbi soluto matrimonio, fundi dotalis fructus eius anni, pro rata temporis diuidi inter virum & vxorem ex dicta l. diuortio. ea ratione censet, quòd restitutio fundi dotalis à marito vxori fiat ex necessitate, non ex voluntate, sicuti fit in venditione, & obid diuersum ius censeri in his duabus traditionibus, quatenus ad fructus pendentes attineat. Sed & ista ratio sufficiens non est, nam licet reuenditio fiat ex necessitate pacti pręcedentis: tamen non ex hoc sequitur, fructus pendentes pro rata temporis diuidendos esse inter emptorem & venditorem, alioqui sequeretur, idem dicendũdicendum fore, si venditor rei dominus vendere rem cogatur, vel ex testatoris, cuius hæres est, mandato, vel promissione ab eodem emissa de vendendo emptori, quoties emptor emere voluerit, quibus sanè casibus non opinor excludi Iurisconsulti sententiam in dicto §. si fructibus. licet traditio fiat necessitate cogente. Nec est penitus efficax ratio Barto. ad dictam l. diuortio. ea siquidem decisio alia ratione procedit, nempe pro oneribus matrimonii, quæ maritus pro temporis rata sustinuit, & ideo fructus dotis, qui ad idem subsidium spectant, pro rata eiusdem temporis ad maritũmaritum pertinebunt. Adhuc in comprobationem eius, quod Cumanus adnotauit, æquissima ratio perpendi potest ex eo, quòd venditor primus precio sibi dato ab emptore vtitur, eiusq́ue commoda percipit, nec id offerre, aut deponere curat, donec videt fructuum pendentium collectionem instare, vtiturq́ue ea cautela, vt eodem anno, & commodo pecuniæ, & fructib. rei venditæ fruatur, quod vergit in maximum præiudicium emptoris, qui ex ea pecunia, vel aliam rem fructiferam, vel lucrum aliquod honestum percipere posset.
7
*Quo fit, vt Cumani opinio ad praxin humanior, æquior & conducibilior, nec à iure abhorrens appareat.
Nec eidem oberit text. in dicta l. secunda. quippe qui intelligendꝰintelligendus sit prorata temporis eius anni quo reuenditio fit, non autem de eiusdem anni integris fructibus, licet & hi tempore reuenditionis, aut consignationis precii pendentes fuerint. Et quoniam ist hæc sententia quibusdam non admodum iuri consona visa fuit, erit temperanda ita, vt locum habeat, vbi reuenditio ex pacto fit certo ab initio constituto precio: nam ea fieri ex pacto debet in certo precio, cúm id in reuenditionis contractu fructibus iam pendentibus in conuentionem deducatur, censendum erit, & eo precio rem ac pendentes fructus vænire. Sic idem Cumanus, Socinus & Tiraquellus existimant, rem istam definiendam esse. Secundò diligenter animaduersa ratione, quam pro Cumano adduximus, videtur eius decisionem minimè esse recipiendam, vbi tempore venditionis fructus erant iam maturi, & pendentes, ac breui post venditionem eos emptor percepit, nam si postea cum reuenditio fieri debet, aut fit, fructus itidem sint maturi, pendentes aut propediem colligendi, iidem integrè ad venditorem pertinebunt, nec pro rata veniunt inter eum & emptorem diuidendi, quod æquitate maxima suadetur, & ob eam ab opinione Cumani hoc in casu recedendum censeo, tametsi Tiraq. dicta gl. 4. nu. 9. coactus Gallorum consuetudine etiam in hac specie admittat Cumani responsum.
Sed ex Cumani sententia in fertur ad id, quod frequenter accidere potest, si quis rem aliquam ad vitam emerit, & is moriatur fructibus pendentibus, nam hi fructus pro temporis rata, ad defuncti hæredes pertinebunt, quemadmodum in dicta lege, qui Romæ. numero 21. Socinus existimat.
Secundò, deducitur intellectus ad Regias consti
8
*tutiones, nempe l. 13. tit. 10. libro 3. Fori. l. 6. | titu. 7. lib. 5. ord. l. 70. Tauri. ex quibus proximior consanguineus potest intra nouem dies, à die venditionis facta precij consignatione, retrahere rem patrimonialem, auitámue, nam si tempore retractus fuerint pendentes fructus, hi pro rata pertinebunt ad primum emptorem, pro rata, inquam, temporis, quo dominium ipsius rei primus emptor habuerit. Est tamen dubium non inelegans circa easdem regias constitutiones, à quonam die fructus rei venditæ pertineant ad proximiorem retrahentem, cui non fit traditio ex retractꝰretractus petitione eo die, quo precium offert & consignat, sed multó pòst, & forsan lite mota, ac per sententiam definita. Quidam etenim censent, fructus ad retrahentem spectare, à die litis contestationis super retractu, & hi sunt Alberi. prima parte statut. q. 97. Guido Papæ decisione 267. ex l. videamus. §. si actione. ff. de vsur. Boêrius titulo de retract. in consuetudine Bituricensi. §. 4. colum. 3. Faber in §. actionum. columna 2. de actio. Ioan. Igneus in l. dudum. C. de contrahend. empt. num. 50. & sequenti. Tiraq. lib. 1. de retract. §. 15. gloss. 2. nume. 4. Quorum opinio procedit, vbi fructus petuntur, vt fructus, nam si petantur, vt interesse, à tempore moræ debentur, & restituendi sunt, secundum eundem Fabrum, & Boërium, mora autem contrahitur ex die oblationis & consignationis precij. text. in l. 2. C. de pact. inter empt. l. acceptam. C. de vsur. l. obsignationis. C. de solut. l. si mora. ff. solut. matr. l. magnam. C. de contr. stipulat. quod expressim in hoc dubio adnotauit Ioan. Igneus in d. l. dudum. num. 49.
Tertiò, ab eadem Cumani consideratione oportet definire quæstionem in praxi frequentissimam, quoties reditus annui, qui census vulgò dicuntur, cum pacto redimendi emuntur, siꝗdemsiquidem contingit eos redimi tempore, quo nondum dies solutionis cessit, & ambigitur, an pro rata temporis emptori debeantur, vidi profectò semel aduocatum quendam in controuersa lite, apud Regium Granatense tribunal, maximo conatu cōtenderecontendere, pro temporis rata censum emptori deberi, ex eo, quod consuetum sit in his contractibus eam legem apponi, & expressim caueri, vt si redituum fiat redemptio, census pro rata eius anni soluantur, & ob id etiam hac clausula non expressa, idem esse dicendum, ac si expressa fuisset, cùm consue
9
*ta adijci conuentionib. apposita & expressa censeantur. l. quod si nolit. §. qui assidua. ff. de ædilit. edict. l. vlt. C. de fideiuss. cap. quod translationem de offi. legat. cap. cum M. de constit. vbi hoc ipsum animaduertunt Ab. Bal. Imol. Feli. & alij communiter. Feli. in cap. ex literis. colum. 5. de fide instrumen. Ias. post alios in l. certi condictio. §. si nummos. ff. si cert. peta. nume. 24. Socin. cons. 101. volu 3. & Euerard. in Topicis cap. 63. Verùm isthæc allegatio parum firmitatis habet, quippe quæ nec conueniens sit, nec iure probetur, cùm ex inspectione instrumenti & scripturæ appareat, à contrahentibus eam conditionem expressam non fuisse. l. quæcunq;quæcunque §. vlti. ff. de publi. nec enim facta præsumenda sunt. l. in bello. §. factæ. ff. de capt. nam & text. qui passim à Doctoribus allegantur, non probant in specie eorum adnotationem, & præsertim in dict. capit. cùm M. tantum probatur ea, quæ necessariò sunt exprimenda, & ex natura actus subintelliguntur, expressa censeri, licet omissa fuerint. Sic ea, quæ sunt naturalia contractus, expressa censentur. d. §. qui assidua. iuncta l. emptori duplam. ff. de euictio. l. ex empto. ff. de actioni. empt. Deinde ambigua dispositio est intelligenda iuxta id, quod consueuit fieri. dicto cap. quod translationem. l. vt liberis. C. de colla. l. si prius. §. primo. ff. de aqua pluuia arcend. Similiter quæ in pactum deduci solent, à legib. probata censentur. dicta l. vlt. C. de fideiussorib. Nec tamen ex his probatur, reliquas conditiones legésue, à contrahentib. omissas, expressas debere censeri, tametsi consuetum sit, eas instrumentis, eorumq́;eorumque conuentionibus apponi. Vnde præmissa allegatio non omninò recipienda est, quamuis plures iuris vtriusque interpretes eam probauerint, quib. adde Hippolyt. Singula. 123. Felin. in cap. primo. nume. 10. vt lit. non contest. Alex. in l. Gallos. §. idem credendum. col. vlt. Socin: ibi & in consil. 85. lib. 1. num. 5. Rochum, de consuet. Fol. paruo. 6. colum. 2.
Ad quæstionem igitur respondendum erit, etiam ea lege contractus non expressa, censum deberi emptori pro rata illius anni, quo redemptio fit, cùm ob rationem Cumani, tùm ob id, quod
10
*scribit Bald. in cap. cùm M. de constit. col. 2. versiculo nota. quod nomine dicens, pensiones, reditúsue pecuniarios, qui non debentur pro fructibus, diuidendos esse inter emptorem & venditorem, habita ratione temporis, sic ergo reditus annui, qui debentur, non ratione fructuum, sed precij, quo empti fuerunt, diuidendi sunt pro rata temporis inter emptorem & venditorem, etiam si venditio horum redituum non fiat ex pacto reuendendi, sicuti ex prædicta decisione Baldi colligitur euidenter, sed & in specie, vbi hęc reuenditio fit ex pacto redimendi, hoc notant Hieronymus Cagnol. in l. secunda. C. de pact. inter emptorem & venditorem. num. 77. & Tiraquell. lib. secundo de retract. §. 5. gloss. 3. Licet Guido Papæ quæstione 271. scripserit, consuetudine obseruari, vt redimens censum liberetur à solutione integra proximi termini, nec mihi placet, quod ipsemet Guido opinatur, nempe, | redimentem censum ante tempus constitutum eius solutioni, debere omninò soluere eius anni censum integrum ex l. qui Romæ. in princ. ff. de verborum obligat. à qua deduci solet, accipientem mutuum sub vsuris cum pacto, vt vsque ad biennium sortem non possit soluere, non posse prius soluere, & si soluere voluerit, teneatur ad integras eius biennij vsuras. gloss. Alberi. Bart. & Doctor. Communiter in dict. l. qui Romæ in principio. nam præter id, quod isthæc Doctorum frequentissima ad dictam l. qui Romæ. interpretatio maximam duriciem habet, nec iure manifesto probari potest, imò falsam eam esse censet Carolus Molin. in tracta. de contract. quæstione 55. ad propositam à me quæstionẽquæstionem nihil attinet, cum in ea liberam habeat venditor facultatem redimendi censum, vt ex pacto apertissimè constat. Idem dicendum erit in eo, qui super alieno fundo annuos reditus emerit cum pacto redimendi: soluendos tamen in frumento, vino, oleo, aliáue fru
11
*ctuum specie, nam cum hi reditus soluendi sint ratione precij, quo empti fuerunt, non ratione fructuum, pro rata temporis diuidentur inter emptorem & venditorem, quamuis horum redituum constitutio lege lata à Carolo Cæsare HispaniarũHispaniarum Rege, prohibita sit, cùm redimendi pactum ei constitutioni apponitur, vt patet ex comitijs Madritij habitis anno M. D. tricesimo quarto. l. 127. itidem Toleti anno M. D. tricesimo nono. l. 10. Sed nihilominus emi poterunt iustè hi reditus, ea lege non obstante absq;absque pacto redimendi, perpetui scilicet: Imò & constitui poterunt cum pacto redimendi super ꝓpriapropria re, quam quis in alium trans fert per contractum census, ea lege, vt sibi quotannis soluantur tot frumenti mensuræ, redimendi facultate concessa, quoties certa pecuniæ quantitas soluta fuerit, in hac me hercle specie locus est diuisioni pro rata inter redimentem & accipientem pecuniam proredemptione, eo tempore, quo nondum dies soluendi census, nec colligendorum fructuum cesserit, siquidem hi reditus non soluuntur ratione fructuum, nec vt eorum pensio, sed ratione translati dominij in ipsum redimentem, & præterea licet hoc cessaret, congruit Cumani consideratio huic opinioni, atq;atque ita semel in hoc Regio prætorio per sententiam definitum fuit in hac, quam vltimo loco proposui, contractus formula.
Prius tamen, quàm ab hoc egrediamur capite, non erit alienum expedire, quid in pensionibus ecclesiasticis agendum sit, cùm pensionarius mor
12
*tem obierit ante diem solutioni pensionis constitutam, vtrum pro rata temporis eius hæredibus pensio reddenda sit? Cui quæstioni oportet præmittere, qualiter fructus beneficiorum ecclesiasticorum eius anni, quo mortuus fuerit, qui beneficium habebat, sint diuidendi, præmissa consuetudine, ex qua reditus ecclesiastici, & ex eis adquisita ad hæredes clericorum pertinent, vtcunque hæredes sint, etiam consanguinei, vel extranei, sicuti tradidimus in cap. cum in officijs. de testamen. & quidam parem esse censentes, habentem beneficium vsufructuario, opinantur fructus ante obitum collectos ad hæredes defuncti, pendentes verò ad ecclesiam, vel successorem integrè pertinere. l. si vsufructuarius. ff. quibus mod. vsusfr. amittit. Hoc sanè placuit. gloss. & ibi Doctor. in cap. si propter. de rescript. & in cap. præsenti. de off. ordi. in 6. præsertim Domi. & Franco ibi gloss. in l. 1. C. de annonis ciuilib. libro 11. Hosti. Henric. Card. Imol. & alijs in capit. vlt. de pecul. clerico. Corset. in Sing. verb. clericus. tradit Matthæ. Afflict. in capit. 1. §. his consequenter. hic finitur lex. probat id optimꝰoptimus text. in pragmat. sanct. tit. de Annatis. §. item quod. Atq;Atque ita hanc opinionem fatetur Communem esse Alberi. in dicta l. diuortio. nume. 12. & licet gloss. in dict. cap. præsenti. exigat fructus esse collectos, & in horrea reconditos, vt defuncto debeantur, & eius hæreditatis sint. Idem l. in dicto cap. si propter. & in l. si fur. in princip. ff. de vsufru. & in l. ex diuerso. in princip. ff. de rei vend. veriùs tamen est, satis esse, quód fructus sint à fundo separati, licet non fuerint reconditi. Card. Imol. & Barb. in dict. cap. vlt. ad finem. Alberi. in dic. numero 12. Domi. in dicto cap. si propter. Franc. in dicto cap. præsenti. Salycet. in l. si pater. C. de vsu. fruct. Flori. in l. qui scit. §. si alieno. ff. de vsur. Quorum opinio Communis est, secundum Tiraquel. in lib. 2. de retract. §. 5 gloss. 4. in princip. Sic etiam, si agri pertinentes ad ecclesiasticum beneficium, aut domus, aliáue prædia ad pensionem annuam locata fuerint, mortuo possidente beneficium, pensiones eius anni ad eum pertinebunt, iuxta distinctionem l. defuncta. ff. de vsufru. superius traditam. vers. de pensionibus, vt in hac specie scribit Angel. consi. 245. num. 7. vers. sexto. Cui adde Card. cons. 110. Sed in hac ipsa quæstio. cum apud me compertum satis sit, non esse æqualem vsufructuarium clerico habenti ecclesiasticum beneficium, quemadmodum ostendi in dicto capit. cum in officijs. & videam reditus, ac fructus beneficiorũbeneficiorum à iure dari sacerdotib. ob ministerium, quod ecclesijs exhibent in earum regimine, & cura, aliisúe diuinis obsequijs. cap. cùm secundum. de præb. Existimo, æquius & iure verius esse, fructus eius anni, quo mortem clericus obierit in distinctè, pro rata temporis ad defuncti hæredes pertinere, quod expressim asserit Alberi. in dic. num. 12. & quamuis Bart. & alij ibidem & gloss. in pragmat. sanct. dict. §. | item quod. hoc idem asserere tentauerint, nihilominus ausi non sunt ab ea sententia, quam Communem esse diximus, discedere, mihi sanè probatissima visa est Alberici opinio, præsertim ex ratione dict. l. diuortio. Imò eam procedere, constanter arbitror, etiam in renunciante beneficio ecclesiastico, ob eandem rationem aduersus Alberi. qui in eo casu cōmunemcommunem sententiam veram esse existimat. His quę diximus, accedit non incongrua ratio, quam adsumpsimus à Dominico in c. præsenti. §. porrò. suprà citato: vbi ex eo tex. notat, fructus agrorum & prædiorum ipsius ecclesiastici beneficij, eiusq́;eiusque reditus constitutos ac designatos esse à canonibus pro oneribus sustinendis totius anni, donec noui fructus collecti fuerint, atq;atque inter alia ecclesiæ onera connumerantur stipendia ipsis ministrantibus debita, quod palàm expressum est in dict. §. porrò. Rationi igitur conueniens est pro rata temporis fructus ecclesiastici beneficij diuidendos esse inter defuncti hæredes & successorem, aut ipsam ecclesiam.
Superest tandem ad propositam quæstionem de
13
*pensionibus ecclesiasticis respondere, & in hoc dubio est considerandum, pensionem ecclesiasticam vsufructui similem esse, cùm & ea morte extinguatur, sicuti ipse vsufructus: Hanc etenim similitudinem optimo iure procedere existimant Cardin. in cle. princ. §. eadem. numero 4. & ibi Imol. numero 26. de sup. neglig. prælat. Ioan. Baptista de sancto Seuerino in tract. de pensioni. quæst. 25. Hieronym. Gigas quæst. 49. & 52. & 53. Ex qua similitudine infertur, quæstionem prædictam esse definiendam, iuxta distinctionem text. in dicta l. defuncta, quemadmodum placet in specie Alexandro, consil 15. libro 2. Ioanni Baptist. dict. quæstio. 25. & Giganti de pensionibus. quæst. 53. qui testatur, ita à viris iuris vtriusq;vtriusque peritissimis responsum fuisse, lite mota apud sedis Apostolicæ iudices. Hinc ergò primò infertur, mortuo pensionario fructibus iam perceptis, ante diem solutioni pensionis constitutam, integram pensionem eius hæredibus deberi. Secundò post diem pensionis soluendæ, antequāantequam fructus, super quibus constituta fuerit, colligerentur mortuo pensionario, pensionem eius hæredibus non deberi, etiam quæ prædicto die cesserit, imò iam solutam repeti posset. Tertiò, fructibus partim collectis ante obitum pensionarij, partim post eius mortem perceptis, pensionem eius hæredibus deberi pro rata fructuum ante obitum perceptorum: Hæc deducuntur ex traditis per Alexand. Ioannem Baptistam & Hieronymum Gigantem. & hoc ipso capite vers. de pensionibus. mihi sanè parũparum arridet isthæc DoctorũDoctorum consideratio, cùm pensionarius fructus beneficij non percipiat, eos enim percipit, qui ecclesiæ titulum habet, & adhuc is non est vsufructuario similis: pensio verò, vt frequentius contingit, certa pecuniæ non fructuum quantitas est à possessore beneficij soluenda, nec ea soluitur pensionario, tanquam precium ipsorum fructuum. Nam in dicta l. defuncta. agitur de pensione, quæ pro ipsis fructibus in eorum precium, pro ipso denique vsu rei soluitur, & ideò ea decisio non rectè congruit pensionibus ecclesiasticis. QuāQuam ob rem audacter opinor, pensionem ecclesiasticam pro rata temporis hæredibus pensionarij deberi, cùm ea summis Pontificibus constituatur in alimenta ipsius clerici, cui conceditur, atque in stipendium eorum, qui ministerium aliquod vel exhibent, vel exhibuêre ecclesiæ, ecclesiasticóue ordini. Atq;Atque hac ratione perpensa ex dic. l. diuortio. in principio, existimo opinionem istam veriorem & æquiorem esse, siquidem pensio ecclesiastica cedere videtur in alimentorum causam: Roma. consil. 388. Hieronym. Gigas de pensionibus. q. 51. qui & alios adducit. q. 52.
Ex eo autem, quòd apud Hispanos satis frequens sit primogeniorum vsus, sæpissimè dubitatur, an fructus eius anni, quo mortem obierit maioratus possessor, pertineant ad eius hæredes, an ad successorem in ipso primogenio, cùm nondum tempore mortis percepti fuerint, sed pendentes? & hoc ipsum dubium in pensionibus locationum tractari solet, quod variam ha
14
*bet decisionem, ex varia huius rei cognitione. In feudis receptũreceptum est, mortuo Vasallo ante Calendas Martias, omnes fructus illius anni ex feudo prouenientes, ad dominum pertinêre: eo verò mortuo post Calendas Martias vsq;vsque ad Augusti finem, eos habere Vasalli hęredes. tex. optimus in cap. 1. §. his consequenter. hic finitur lex & consuetud. Regni incip. vbi Doctor. & Zasius in epitome feud. par. 10 ad finem hoc addito, quòd si feudum alio modo, quam morte amittatur, fructus pendentes ad eum pertinẽtpertinent, ad quem feudum deuoluitur. Bald. Marti. Lauden. & Præpo. in capit. 1. an agnat. vel filius. Tiraquel. dict. libro 2. de retract. §. 5. gloss. 4. num. 3. Ex feudo sanè ad maioratum, argumentantur quidam, quemadmodum colligere licet ex Ioanne Lupi. in rubr. de donat. §. 69. & Roderico Xuares in q. de maioratu. Igitur decisio dict. §. his consequenter. in primogeniorum successione erit seruanda. Hoc tamen displicet ex pluribus, & primò, quod non admodũadmodum congruè procedat argumentatio à feudo ad maioratum, inter quę etsi sint aliquot similitudines, plura profectò discrimina reperiuntur, sicuti ex ipsis authoribus apparet, deinde in dicto §. his consequenter. reuertitur feudum à Vasallo, eiusq́;eiusque successoribus ad dominum: at in ma|ioratu mortuo possessore, ad sequentem agnatum ea dignitas transit. Prætereà non est omninò æqua distinctio. text. in dicto §. his consequenter. & ideò nisi moribus regionis recepta fuerit, etiam in feudo, erit in fructibus consideranda distinctio, quæ de vsufructuario tradita est, secundum Ancharan. consil. 193. Iserniam in dicto §. his consequenter. col. 2. Alberi. in dicta l. defuncta. in fine princi. & Carolus Moli. in consuetu. Paris. titul. 1. §. 1. gloss. 8. numer. 11. Quam ob rem fortassis magis verùm est in maioratibus fructuum diuisionem fieri inter hæredes defuncti & successorem, eo modo, quo fit inter vsufructuarium, & proprietarium, vel sicuti fit in fideicommisso considerata Iurisconsulti decisione in l. Herennius. in 1. ff. de vsur. in hæc verba. Herennius Modestinus respondit. fructus, qui post adquisitum ex causa fideicommissi dominium ex terra percipiuntur, ad fideicommissarium pertinêre, licet maior pars anni ante diem fideicommissi decentem præterisse dicatur. Hactenus Iurisconsultus, cui duo libet addere, primùm, in pensionibus, quarum ipse non meminit, rationem habendam esse adinstar fructuum, in quorum precium soluendæ sunt. l. defuncta superius citat. Secundum, ad veram interpretationem Modestini dicendũdicendum erit, à die aditæ hæreditatis fructus ad fidei cōmissariumcommissarium pertinêre. gloss. in dicta l. Herennius. Quam Communiter sequuntur Doctores, vt asserit Alexand. in l. si tibi homo. §. cùm seruus, colum. 2. ff. de leg. primo. Idem notant ipse Alex. in l. si quis bonorum. ff. eo tit. & Copus de fructi. lib. 2. titu. 3. cap. 4. quod deducitur ab ea opinione, qua tradi solet, dominium rei legatæ, in legatarium transire à die aditæ hæreditatis, cuius ipse mentionem feci, in cap. Rainaldus. §. 1. de testament. & procul dubio aptior est similitudo succedentis in maioratu fideicommissario. l. cùm ita. §. in fideicommisso. l. peto. l. cùm pater. ff. de leg. 2. quàm vsufructu finito domino integrum rei commodum obtinenti, cùm is qui maioratum possidet, non tantùm vsufructuarius, sed & dominus est rerum ipsius primogenij, tametsi nequeat eas alienare. Verùm si diligenter rem istam pensitemus, æquius ac deniq;denique verius videbitur, inter hæredes defuncti, qui maioratum possedit, & successorem in ipso primogenio, eius anni, quo mors contigerit, fructus pro rata temporis diuidendos esse, atq;atque ita in hoc Regio Granatensi prætorio, per sententiam decisum fuisse, memoria teneo. Constat etenim primogenium constitui veluti dignitatem quandam, vt qui eam obtinuerit, caput familiæ sit, eius honores præcipuos habeat, oneraq́;oneraque ferat iuxta prouinciæ mores, nam & alere ex bono & æquo debet viros è familia nobiles, pauperes tamen, ac titulo primogenij in agnationis gloriam, & nomen, principibus bello & pace seruire, quorum onerum, ratione fructus ipsius primogenij percipit adobitum vsq;vsque, ac pro rata percipere eos, eum oportet, cùm isthæc onera ad vltimum vitæ spiritum sustineat, & ob id huic decisioni accōmodaturaccommodatur optimè Iurisconsulti responsio in d. l. diuortio.
Nam quòd primogenium dignitas sit, apparet ex ex Archid. Domi. & Præpo. in cap. quàm periculosum. 7. q. 1. Bald. in l. cùm antiquioribus. C. de iure delibe. colum. 5. Ioan. Cirier. libro 1. de primogenitura. cap. 1. & id apud Hispanos satis compertum est, cùm primogenia familiarum quædam ornamenta ac dignitates esse censeamus.
Loading...