ARGVMENT. CAP. XVII.

De decimis, an iure naturali, diuino, an humano tantùm debitæ sint?

SVMMARIVM.

  • 1 Veteris legis præcepta an cessauerint: poßintue noua lege iterum statui? atatque ibi traduntur quædam de Paschate celebrando.
  • 2 Decimarum institutio quamuis non sit ex iure naturali, nec diuino, quo ad certam quantitatem: est tamen, & procedit quo ad congruam sacerdotum sustentationem.
  • 3 Laici quandoquandoque coguntur sacerdotib. oblationes exhibere.
  • 4 Decimæ quantum ad quotam partem iure humano iustissimè sunt institutæ.
  • 5 Ius percipiendi decimas non potest laicis cōpeterecompetere aliter, quàm ex priuilegio, & ibi de cōcilioconcilio Lateranensi.
  • 6 Laici spoliati iure percipiẽdipercipiendi decimas, an sint ante omnia restituendi?
  • 7 Clerici possunt præscriptione adquirere ius percipiendi decimas ex aliena parochia, & ibi de intellectu cap. 1. de præscript. in 6.
  • 8 An poßit consuetudo reddere quem immunem à solutione decimarum: & ibi an teneantur laici decimas deferre in horrea clericorum?
  • 9 Laici an poßint eximi à solutione decimarum priuilegio Romani Pontificis.
  • 10 Præscriptio quid poßit circa exemptionẽexemptionem à soluendis decimis, & ea quanti temporis sit sufficiens?
  • 11 Seruitutes discōtinuædiscontinuæ quanto tempore vsucapiantur? & ibi de vsucapione iuris pascendi.
  • 12 Verba quædam diui Thomæ in tractatu de decimis perpenduntur.
  • 13 Præscriptio, priuilegiúmue de decimis percipiendis, aut non soluendis, an ad noualia extendatur?
  • 14 Intellectus cap. penultimi de priuilegijs.
CAPVT XVII.
NON equidem diffiteor, quæstionem istam quibusdam ieiunāieiunam nimis, parumq́;parumque videri vtilẽvtilem, potissimum his, qui forensia, Praximue iudicialem quotidie tractant: quippe qui eam succinctè, ac veluti per transennātransennam absq;absque eius appendicibus contemplentur, minimè considerantes ea, quę ex huius contronersię vera decisione etiam ad Praxim deduci frequentissimè poterunt: verùm eam radicitus examinans, quam vtilis etiam apud tribunalia sit, dubio procul ostendam.
Est tamen ad eius cognitionẽcognitionem prænotandum, præceptorũpræceptorum veteris testamenti quædāquædam esse iudicia
1
*lia, quædāquædam moralia, quædāquædam item ceremonialia. Iudicialia quidẽquidem pertinent ad iustitiāiustitiam hominib. exhibendam, iusq́;iusque vnicuiq;vnicuique tribuendũtribuendum, ex quib. leges veteris testamenti censentur: quarum obseruatio iudicib. ipsis incumbebat, vt proximo redderetur, quod suum esse constaret, paxq́,paxque & concordia absq;absque vllius iniuria tutissimè custodiretur. Moralia ad dictamẽdictamen legis naturalis spectant, vt quilibet virtutes ipsas exerceat, nihilq;nihilque agat ab ipso naturali iure alienum. Ceremonialia verò de his agebātagebant, quæ ad cultum diuinum, ad reuerentiāreuerentiam, honorẽhonorem & obsequium Deo exhibendum statuebantur: sicuti Paulus ad Rom. c. 7. scribit, dicens: Itaq;Itaque lex quidẽquidem sancta, & mandatũmandatum sanctum, & iustũiustum, & bonũbonum. His etenim verbis Paulus mandatum sanctum ad ceremonialia, iustum ad iudicialia, & deniq;denique bonũbonum ad moralia retulit, authore diuo Thoma. 1. 2. q. 99. art. 4. quo in loco hæc præcepta cōmemoratcommemorat, à cæteris Theologis passim receptus. Tametsi glos. in cap. 1. de decimis. in 6. & in cap. vlt. 6. dist. cuius meminêre Fel. in cap. translato. de constit. & Ias. in l. 1. nu. 35. ff. si cert. pet. alia vtat̃vtatur distinctione imperfecta quidẽquidem, quemadmodũquemadmodum ex Thoma apparet in d. q. 99. Doct. in d. cap. 1. & in d. c. vlt. vbi Card. à Turre Cremat. in princip. idem tradit. & Florentinus 1. part. tit. 14. cap. 5. HorũHorum aũtautem præceptorum iudicialia, & ceremonialia Euangelica lege lata omninò cessauerunt, vimq́;vimque pręceptorũpręceptorum amisêre. Paulus etenim ad Gala. cap 3. scribens: Prius aũtautem quàm veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem, quæ erat reuelanda: itaq;itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, vt ex fide iustificemur. At vbi venit fides, iam non sumus sub pædagogo. Et iterũiterum c. 4. Sed quid dicit scriptura? Eijce ancillam, & filiũfilium eius: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio liberæ, itaq;itaque fratres non sumus ancillę filij, sed liberę, qua libertate Christus nos liberauit. Paulus, inquāinquam, ita scribens testatur manifestissimè, eijciendam esse legem veterem, quæ tanquātanquam ancilla fuit legis EuāgelicęEuangelicę. Vnde alibi: Translato, inquit idẽidem Paulus, sacerdotio, necesse est legis quoq;quoque translatio fiat, ad Hebr. c. 7. quib. sanè adeò verũverum est lege à Christo Iesu lata veterem legẽlegem antiquatāantiquatam fuisse, vt planè hæreticũhæreticum sit, existimare, legẽlegem veterem seruandāseruandam esse simul cum lege noua, sicuti apparet Acto. c. 15. et Augustinus tradit lib. de hæresibus, ac diligenter Alfonsus à Castro de hæresi. dictione, lex. Quin & mora|lia veteris legis præcepta adhuc vim habent, & perpetuò habebunt, non ex authoritate veteris legis, sed ex eo, quòd sint à natura ipsa instituta, & à Christo Iesu in lege Euangelica eadem ratione, qua & naturali debuerunt, & sunt præcepta.
Hinc non immeritò dubitari solet, an veteris legis ceremonialia præcepta possint post Euangelicæ legis promulgationem, lege lata ab homine iterum statui. Nam de iudicialibus id compertum est, fieri posse, & factum fuisse apparet ex titulo de iniurijs. c. primo de homici. & hæ leges seruantur non tanquam ex veteri lege, sed quia nouiter lege humana constitutæ sunt. Verùm ceremonialia veteris testamenti nequaquam posse lege lata à principibus Christianis iterum institui in hac specie, adserit diuus Thomas 2. 2. q. 87. art. 1. in solutione quæstionis: & idem 1. 2. q. 104. art. 3. scribens, ceremonialia à iudicialibus in hoc ipso differre, quod ceremonialia non tantum mortua sint, sed & mortifera, obseruantibus ea post Euangelicæ legis edictum: at iudicialia mortua quidem esse, quippe quę vim obligationis non habeāthabeant, non tamen mortifera, quia si quis princeps eadem iudicialia pręcepta iterũiterum statueret, ad eius principatus regimen, non peccaret. His etenim verbis Thomas sensit, ceremonialia non posse absque crimine sub lege Euangelica iterum statui: & id maximè probatur, nam ceremonialia principaliter fuêre statuta & ordinata, ad præfiguranda Christi mysteria vti futura, & ideo eorum obseruatio præiudicat fidei veritati, secundum quam confitemur illa præfigurata mysteria iam contigisse, atque completa esse. Quo fit, vt hæc ipsa opinio admittenda sit in his ceremonialibus, quæ pręcipuè significabant Christi & futuræ legis Euangelicæ aduentum, veluti immolatio agni, Circum cisio. Non tamen in his, quæ licet ceremonialia essent, magis pertinebat ad deuotionem quandam, ac ritum sacrificiorum, & eorum ornatum, quàm ad futuræ legis, Christiq́;Christique nascituri præfigurationem: eiusmodi sunt vestes sacerdotum, altaria, Thurificatio, decimarum & primitiarum solutio, oblationes, hisq́;hisque plura similia, quæ etiam post legem Euangelicam à Christianæ Reipub. rectoribus statuta sunt, vt constat in c. 1. de consecrat. dist. 1. traditur in c. 1. de purificat. post part. & alibi sæpissimè, præsertim per Gratianum, & alios. 5. dis. Et ita fieri posse animaduertendum est ex verbis diui Thomæ. Ioan. Maior in 4. distinctione. 3. quæstione 1. colum. 1. Driedo. de libert. Christia. pag. 81. Florent. 1. part. tit. 14. cap. 5. §. 9. Sic etenim plura vitia, quæ ex veteris legis instituto sacerdotium impediebant, etiam sub lege Euangelica ex Pontificum decretis eadem dignitate quenquam insigniri omninò vetant, quod alibi opportunius tractabitur.
Non oberit his, quod ab Ecclesia catholica ad Paschæ celebrationem consideratur Lunæ cursus idem, qui ab Hebreis ad immolationem agni Paschalis inspectabatur, nam id non arguit, Ecclesiam Catholicam agni immolationem repetere, sed potius ea exclusa in memoriam veri illius agni immolationis, qua Iesus Christus seipsum obtulit in holocaustum pro humani generis redemptione, & ad sacramenti significationem, cùm per passionem, & resurrectionem Domini, transitus de morte ad vitam significetur, authore Aug. ad inquisitiones Ianuarij lib. 2. cap. 1. & 2. prædictum Lunæ cursum animaduertendum esse statuit. Celebraturi etenim Christiani Christi resurrectionem, eius passionem recolimus, rationem habentes eius temporis, quo Christus vti agnus verè paschalis morti traditus fuit. Quin imò & in hac re ne Iudaismum sequamur, Pascha nostrum minimè celebramus eo die, quo suum Iudæi ex veteri lege soliti erant celebrare: tametsi eius aliquam rationem habeamus, quod constabit manifestè, si consideremus: Primùm, institutum fuisse apud Hebræos, vt 14. Luna primi eorum mensis ad vesperam immolaretur, ac comederetur agnus Paschalis, 15. verò Luna ipsius Paschæ festiuitas obseruaretur, eiusq́;eiusque solennitas haberetur, Sicuti apparet Exod. c. 12. Num. 9. Leui. 23. Secundò, menses ab Hebræis iuxta Lunæ cursum adsumi ita, vt prima Luna, sit primus dies mensis, satis compertum est: & præterea primum Hebræorum mensem eum esse, cuius prima Luna sit æquinoctio verno proximior, iuxta eruditè adnotata per Ioan. à monte Regio in Calendario. Deinde ex Historia Euangelica deducitur, Christum Iesum feria 5. ad vesperam cum eius dilectissimis discipulis comedisse agnum paschalem, ac feria 6. à Iudæis crucifixum fuisse in Parasceue, quæ erat ante Sabbatum, ita etenim ex vera Ecclesię interpretatione, eiusq́;eiusque traditionibus, & sanctorum virorum consensu receptum est. Luna 14. ad vesperam Christum celebrasse Pascha, & 15. Luna cruci affixum fuisse: & id colligitur ex Marci c. 15. Lucæ 22. Ioan. 13. rursus Marci 14. non enim venerat Iesus ad legem ipsam violandam, sed adimplendam. Et quanuis soleat disputari ad aptiorem intellectum apud Theologos de hac re: nos hanc disputationem missam facimus, cùm huic loconec conueniat, nec nostræ sit professionis: sequimur tamen, quod ex ipsa veritate Euangelica, ac simul ex ecclesiæ vsu, doctissimorumq́;doctissimorumque virorum interpretationibus iam diu firmiter receptũreceptum est. qua de re legendus est Paulus Burgensis in additionibus ad Nicolaum de Lyra. Matth. c. 26.
Item illud est adnotandum; ob resurrectionem Dominicam, quæ ipso die Dominico contigit, Pascha à Christicolis celebrandũcelebrandum esse die Dominico. Sic etenim decreuit Pius Papa, primus huius nominis, à Petro nonus, in epist. 1. & cap. nosse. de conse. distin. 3. Idem alibi sępissimè statutum est, sic tamen, vt festum istud solenniter celebretur primo die Dominico sequenti post 24 Lunam primi Hebræorum mensis: sicuti decretum est à Victore 13. Pontifi. à Petro, in epist. 1. cap. celebritatem. de conse. distin. 3. & apud Eusebium libro 5 eccles. Histo. c. 22. Idem paulò pòst Nicænam synodum à Syluestro Papa. 1. cap. 1. atq;atque Antiocheno concilio sub Iulio 1. c. 1. sancitum est, quod est ita accipiendum, vt à 14. Luna ad 21. die Dominico Pascha nostrum celebretur, sicuti in d. Canonibus expressum est, modò dies is Dominicus non contingat, nèc 14. nec 15. Luna, quòd si contigerit ad sequentem diem Dominicam, differtur isthæc solennitas, ex diuo Augusti. qui hoc ipsum eleganter in quæstionibus ex nouo Testamento, c. 84. tomo 4. nam à 14. Luna ad vesperam vsque ad 15. Lunam peractam dies hîc solennis agebatur. & ideò, ne ipsos Iudæos Christiani imitemur, hoc ab antiquis patribus piè & Catholicè institutum est, quemadmodum & præter alios docet Specul. libro 6. rationalis. titul. de die Paschæ. Sic sanè secundum Augustin. & Tertullia. lib. de hæresib. olim damnata est hæresis quorundam, qui existimabant, à Christianis Pascha 14. Luna necessariò fore celebrandum, quod refert & Alfonsus à Castro de hæresibus verbo. Pascha. Ex quibus, ni fallor, aperitur sensus Canonis Apostolorum octaui. Si quis, inquit, episcopus aut presbyter, aut diaconus sanctum Paschæ diem ante vernale æquinoctium cum Iudæis celebrauerit, abijciatur, siquidem huius Canonis decisio eam rationem habet, quòd ante ęquinoctium vernum non potest Pascha celebrari, quin ipsa decimaquarta Luna, aut decimaquinta celebret̃celebretur, quod prohibitum est. Igitur ex his satis certum est, cautissimè catholicam ecclesiam in huius solennitatis celebratione hoc ipsum aduertisse, ne Iudæorum ceremonialem legem custodiret. Scribit & ad hæc Leo Papa epistola 62. ad Martianum Augustum in hęc verba. Siquidem ab vndecimo Calendarum Aprilium, vsque in decimum Calendarum Maiarum legitimum spatium sit præfinitum, intra quod omnium varietatum necessitas concludatur, vt Pascha Dominicum, nec prius possimus habêre, nec tardius, quod enim in decimum & nonum Calendarum Maiarum videtur nonnunquam peruenisse festiuitas, quadam ratione defenditur. Quia etsi dies resurrectionis vltra terminum exisse videtur, dies tamen passionis limitem positum non inuenietur egressus. Ad octauum autem Calendarum Maiarum Paschalem obseruantiam perducere, nimis insolens, & aperta transgressio est. Hactenus Leo, qui & in epistola 63. ad Eudochiam Augustam. idem scribit: Theophilum Alexandrinę vrbis episcopum arguens, eò, quòd PaschalẽPaschalem solennitatem, & Dominicam resurrectionem perduxerit ad octauũoctauum Maiarum Calendarum diem, qui est Aprilis vicesimusquartus. Nihilominus ex vsu ecclesiæ vniuersalis, Dominica resurrectio contingere potest septimo calendas Maias, id est, vicesima quinta die Aprilis, & vndecimo calendas Aprilis, qui est vicesimus secundus dies Martij. Sunt tamen, qui censeant, Dionysium Monachum in eo Calendario, quo nunc vtimur, ad huius & similium solennitatum celebrationẽcelebrationem, non omnium futurorũfuturorum annorum rectārectam habuisse rationẽrationem & ob id hisce temporib. ob varium Lunæ cursum, variamq́;variamque sedem æquinoctij, eam computationem minimè conuenire, qua de re ad Leonem decimum Pontificem Maximum scripsere, Paulus Germanus Forosemproniensis, Ioannes Stofflerinus, ac Petrus Ciruellus Darocensis Hispanus, & præter hos Ioannes Lucidus de emendatione temporum, & ad concilium Tridentinum Ioannes Maria. quod examini & decreto sanctæ Romanæ ecclesiæ relinquendum est; nec quidquam mutandum, dum ipsa catholica ecclesia aliud non decreuerit.
Ex eadem radice periculosum est, quod Caie. scribit. 3. part. quæstio. 37. dum adserit artic. 1. etiam sub lege Euangelica posse permitti circumcisionem, quæ simul cum baptismo fit apud Christianos Indos sub Aegypto, eò quòd ea fiat non ad obseruationem legis Mosaicæ, sed ad imitationem corporis circumcisionis, quam Christus passus est, sed nihilominus isthæc obseruatio maximum exhiberet scandalum in Republica Christiana, vtcunq;vtcunque contingeret, tametsi non fieret circumcisio ad legis Iudaicæ obseruationem. Scribit etenim Paulus ad Gal. 5. Quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
Consequitur ex supradictis, legem de decimis soluendis ea ex parte, qua ceremonialis fuit, vim & obligationis ius per legis Euangelicæ promulgationem amisisse, idemq́ue satis probatum esse, etiamsi iuxta Thomæ, & sequacium opinionem dixerimus, præceptum de decimis soluendis non ceremoniale, sed iudiciale fuisse, quod verius est, & ideò superest, videre an iure naturali, vel diuino Euangelico decimarum solutio plebi Christianæ indicta fuerit, quandoquidem ex veteris testamenti legibus probari non potest, necargumentum sumitur necessa
2
*rium eas iure diuino indictas fuisse. Et tamen plura adduci solent, quæ probare videntur, de|cimas iure diuino, & naturali ministris spiritualium debitas esse. Primò quidem authoritate Romani Pontificis dicentis in cap. parochianos, de decimis: decimas non ab homine, sed ab ipso Deo institutas fuisse. ad idem text. in cap. cùm non sit. capi. tua. eo. titu. cap. omnes decimæ. 16. quæst 7. text. in cap. in aliquibus. §. vlt. de decimis. Secundò, hoc. ipsum poterit colligi ex c. 1. de decimis. in 6. vbi Romanus Pontifex admonet, maximo conatu prohibitione præmissa, ne concionatores in publicis sermonib. quid quāquam populo prędicent, quo eum auertantà decimarum solutione, quam constitutionem excommunicationis pœna cōfirmatconfirmat Cle. vlt. de pœnis. Tertiò, idem suaderi potest authoritate tot virorum sanctitate illustrium, qui decimas Clericis debitas esse diuini iuris testimonijs probare conantur, vti Gratianus refert 16. quæstio. 7. & 16. quæst. 1. cap. reuertimini, & Romani Pontifices sæpissimè in rubrica de decimis. Quartò, iuris naturalis ratio dictat, decimas ecclesiarum ministris esse soluendas, cùm hi laborent circa spiritualium administrationem, animarum fidelium curam exerceant, ac pro plebe ipsa Christiana sacrificia offerentes, Summo Deo preces effundant, igitur digni sunt mercede sua veluti legitimè operantes. Matthæi cap. 10. Lucę 10. 1. ad Timoth. 5. prima ad Corinth. 9. c. cùm secundũsecundum. de præbend. c. 1. §. his itaq;itaque 13. q. 1. cap. ex his. 12. q. 1.
Quę obsecro, tam effera, barbaráue gens esset, quę sacerdotibus in communem totius Reipublicæ vtilitatem Deum colentibus, mercedem laboris, bonaq́;bonaque, ex quibus alimenta sibi perciperent, non constitueret? procul dubiò quælibet Respublica etiam solo naturalis legis lumine imbuta maximam haberet curam, vt sacerdotes alioqui egeni, victum sibiq́;sibique necessaria ex publico instituto consequerentur. Nam & apud Aegyptios, sacerdotibus ex horreis publicis cibaria ministrabantur, Gen. c. 47. de primitijs frugum, quod hæ non tantùm ab Israelitis, sed & ab ethnicis Deo offerri solerent, tradit diligenter Tiraquel. de primogenijs in præfatione. nu. 65. quam ob rem iure naturali tantùm inspecto ecclesiasticis ministris decima debita videtur, & ideò quibusdāquibusdam visum est, præceptũpræceptum de decimis Leuiticis soluẽdissoluendis non omninò ceremoniale aut iudiciale, sed morale fuisse, atq;atque sub lege etiam Euangelica omninò vigêre, nec antiquatũantiquatum esse.
Et præter has rationes minimè desunt authores, qui decimas etiam hodie iure diuino & naturali debitas esse asseuerent, nam & hoc tenuerunt glo. Archid. Ancha. & alij in cap. 1. de decimis. in 6. Innoc. in c. vlt. de Paroch. Ioan. Andræ. in rub. de decimis. Idem in c. à nobis. Anton. in c. parochianos. colum. 2. Abb. in cap. in aliquib. colu. vlt. de decimis. Alex. cons. 60. lib. 4. quorũquorum opinio Communis est secundum Francum, d. c. 1. de decimis. in 6. Imò scribit Innocent. in d. cap. vlti. esse quasi hæreticos eos, qui adserunt, decimas, etiam sub lege gratiæ, non esse debitas iure diuino, sed tantùm positiuo. Sunt tamen, qui hac in re præmissam sententiam veram esse opinentur in decimis prædialibus, non sic in personalibus, quas iure tantùm humano debitas esse non diuino existimātexistimant, huius equidem opinionis sunt Hostiens. in Summa. tit. de decimis. §. & vtrum. q. 7. Henri. in cap. peruenit. de decim. col. 5. Felin. in cap. causam. de præscrip. colum. 1. & id Communi Vsu receptum esse adnotauit Cardina. in cap. 1. de decim. cùm tamen hi, quos priori loco citaui, non tantùm prædiales, sed & personales iure diuino, & naturali deberi, absq;absque vlla distinctione probauerint, quorum rationes fragiles sunt, nec efficaciter eorum assertionẽassertionem fulcire videntur, siquidem prima, quæ pluribus vtitur locis, quibus expressum est, decimas à Deo institutas fuisse, sic est intelligenda, vt à Deo lata lege ante Christi aduentum in veteri testamento id sancitum esse certò certius habeamus, atq,atque eodem pacto interpretemur Canones, quibus scriptum est, lege diuina decimas indictas fuisse: lege, inquam, diuina veteris testamenti, ad cuius exemplar & imitationem Ecclesia catholica sub lege gratiæ eandem decimam fructuum partem in ecclesiasticorum ministrorum alimenta soluendam esse censuit. Quam ob rem Hieronymus, Augustinus, Ambrosius, & cæteri viri doctrina & sanctitate illustres, testimonijs veteris instrumenti hac in controuersia vtuntur, vt ostendant, ecclesiam, eiusq́;eiusque principes legem à Deo Israêliticis datam imitatos fuisse, igitur & tertia ratio ex ijs manifestè refellitur. Secunda verò nulla indiget responsione, si optimam argumentandi rationem memoria repetamus, non enim ex ea sequitur, iure diuino decimas institutas fuisse, satis equidem erit, eas tantũtantum lege Pontificia indictas esse, vt iure optimo excommunicatio ferri possit in eos, qui earũearum solutioni detrahunt, aut detrahere conantur. Quarta ratio id tantùm probat, quod iure negari non potest, scilicet à laicis congruācongruam sustentationẽsustentationem Clericis exhibendam esse, qua quidem possint ipsi ministri ecclesiastici sibi alimenta ministrare, nec men dicare in opprobrium tanti ordinis, tantæq́;tantæq́ue dignitatis cogantur, & vt mercedem laboris pro plebe impẽsiimpensi, ab ipsa plebe accipiant. Non tamen ex hoc sequitur, ad isthæc alimenta, congruamq́,congruamque sustentationẽsustentaionem decimam fructuum portionem necessariam esse, nec ideò iure naturali eam clericis deberi.
Prætereà, decimas, nec iure naturali, nec diuino Euangelicæ legis institutas esse, vrgentibus rationibus probari potest, & Primò, quia ratio | naturalis non magis dictat, ministrantibus spiritualia dandam esse decimādecimam partem, quàm nonam, octauam, vel quartam. Deinde sub lege Euangelica ea solùm lege diuina tenemur seruare, quæ à Christo Iesu etiam per eius Apostolos nobis præcepta sunt, iuxta illud, Matth. vlti. docentes eos seruare omnia, quæcunq;quæcunque mandaui vobis. Sed de soluendis decimis nec in Euangelijs, nec apud Apostolos vllum est præceptum: igitur nec lege diuina tenemur decimas soluere. Tertiò, id ipsum constat, si verum est, quod diuus Thomas præmittit. 1. 2. q. 108 arti. 1. & 2. & quolib. 4. artic. 13. scribens: In lege Euangelica nullum præceptum contineri, quod non sit naturalis iuris, præter præcepta de Sacramentis, atq;atque de fide, ex illo, iugum meum suaue est, & onus meum leue: præceptum verò de solutione decimarum, nec ad sacramenta, nec ad fidei articulos attinet, ergò colligitur optimè id in Euangelica lege nequaquam contineri. Quartò, manifestum est, decimas consuetudine diminui non posse, si essent iure naturali, aut diuino Euangelico inductæ, & tamẽtamen consuetudine eas posse diminui, probat text. sing. absq;absque sophistica interpretatione intellectus in cap. in aliquibus. §. vlt. de deci. Hinc profectò factum est, vt plæriq;plærique censeant, decimas etiam prædiales iure tantùm humano, & Pontificio statutas esse, non diuino Euangelico, nec naturali. Huiusq́;Huiusque opinionis sunt diuus Thomas 2. 2. q. 87. artic. 1. & ibi Caiet. Card. à Turrecremata in cap. reuertimini. 16. quæst. 1. artic. 3. Idem Thomas quodlib. 2. artic. 8. Florentin. 2. part. tit. 4. cap. 3. §. 5. Syluest. verb. decima. quæstio. 3. & 4. Ioan. Maior in 3. senten. dist. 37. quæstio. 36. Alexand. de Hales in 3. parte summæ. q. 51. membro. 6. articu. 1. Hadri. quodlib. 5. artic. 1. Idem Ioan. Maior in 4. dist. 15. q. 4. col. pen. quam sententiam à Theologis receptam esse aduersus Canonistas asserit Alfonsus à Castro, lib. de hæresibus, verb. decima. His etiam suffragatur quinta ratio, ex eo, quòd eodem iure, quo decima fuit indicta plebi Israëliticæ ad alimenta Leuitarum, fuit itidem ipsis Leuitis indictũindictum, vt decimam decimarum summo sacerdoti soluerent. numer. 18. Hæc tamen decima decimarum sub lege Euangelica non debetur iure diuino summo Pontifici, nec ei soluitur: igitur nec decima à laicis clericis soluenda hodie legis diuinę Euangelicæ præcepto debetur. Nam licet Thomas dict. q. 87. arti. 4. ad tertium scripserit: Sub lege Gratiæ clericos iure naturali teneri, decimam decimarum soluere Romano Pontifici, id intelligendum est potius de congrua portione ad summi Pręsulis alimenta, honestamq́;honestamque sustentationem, quàm de vera & propria decima decimarum parte. Ratio siquidem natural is dictat, Christiani populi summũsummum moderatorem ab eius subditis, quorum præcipuāpræcipuam curam gerit, alendum esse iuxta ipsius dignitatis conditionem, quę suprema est Christiani orbis, & ideò iustissimũiustissimum est, ei à Clericis partem aliquam ecclesiasticorum redituum ministrari pro tanti oneris impensis.
Cæterùm his iactis, ac præmissis fundamentis; primum sequitur, iure naturali & diuino legis Euangelicæ clericis debitam esse à laicis eam partem fructuum, quæ ad eorum alimenta, cōgruamq́;congruamque sustentationem, dum spiritualia ministrant, necessaria sit, in laboris impensi iustam mercedem. Hoc ipsum est, quod modò probauimus, & ex Theologis passim colligitur, potissimum ex his, quos paulò antè citauimus, imò hæreticum esset, dicere contrarium, sicuti constat ex concilio Constantiensi, à quo damnata est hæresis quorundam, qui isthæc alimenta & vitæ subsidia Clericis negari posse, constanter adseuerârunt, quod traditur eruditè simul, ac diligenter ab Alfonso Castr. d. verb. decimæ. Hinc & illud verum esse colligitur, Parœcianos, qui vulgò parochiani dicuntur,
3
*ex præcepto naturali & diuino teneri, ad oblationes presbyteris ministrantibus spiritualia exhibendas, vbi ipsi presbyteri indigent, nec habent, vnde possint sibi ministrare. Abbas in capit. causa. de verb. signifi. Idem post alios in rubr. de paroch. Henric. in cap. quamuis. de decim. Thomas 2. 2. quæst. 86. & ibi Caiet. arti. 1. & quæstio. c. art. 3. Socin. in tract. de oblat. libello 3. quæst. 4. Roma. cons. 344. Cardin. à Turre Cremata post alios ibi in cap. omnis Christianus. de consecrat. distinct. 1. arti. 1. Hosti. in summa titu. de parochijs. §. in quibus. vers. in his. Abb. rursus in cap. 3. num. 6. de pigno. Flor. 3. par. tit. 12. c. 11. Syluest. verb. decim. q. 2. Regia l. 4. tit. 20. part. 1. text. ita intelligendus secundũsecundum glo. ibi in dict. c. omnis Christianus. Quòd si clerici ministrantes spiritualia, inopia minimè grauentur, laici non sunt cogendi oblationes eis exhibere, nisi consuetudine legitima oblationes factæ fuerint altari, nam tunc ex ratione huius consuetudinis cogi poterunt laici ad oblationes, sicuti in prædictis locis receptum est nemine refragante, & probatur in cap. ad Apostolicam. desimo. vbi Doct. Bart. in l. priuilegia. C. de sacrosan. eccle. Abb. Areti. & Feli. in c. veniens. in 1. de testi. Hipp. sing. 192. ex hoc adnotantes. sola diutina præstatione adquiri obligationem fauore ecclesiarum, & piæ causæ ad intellectum. l. cùm de in rem vers. ff. de vsur. quem latè examinant Bart. ibi. & omnes in l. si certis annis. C. de pact. Franc. Balb. de præscript. 1. par. 3. part. princ. q. 10. Ias. in §. præiudiciales. nu. 65. de actio. Ripa in c. cùm ecclesia. num. 39. de caus. possess. eleganter Carol. Molin. in tractat. de contra. q. 20. Imò & in hac pietatis causa, decem | annorum consuetudinem, diutinámue præstationem sufficere scribit Abb. in cap. suam. de simo. & sequitur eum Rochus Curti. de consuetu. Folio paruo. 30. colum. 1. & nouissimè Cassador. decisi. 1. tit. de consuetudine. Sic sanè ab eadem radice procedit, quod apud plerasq;plerasque nationes moribus receptum est, vt rectori parochiali, qui animarum curam gerit, detur ex bonis defuncti, vel lectus, vel vestis quædam, aliáue mobilium aut immobilium portio, secundum Innocent. Hostien. & communem in d. cap. ad Apostolicam. Henri. & alios in cap. Iacobus de Simonia. Cassado. d. deci. 1. quo in loco testatur, iuxta hanc opinionem in Apostolicæ sedis prętorio litem decisam fuisse.
Illud tamen est considerandum, non posse presbyterum parochialem propria authoritate negare ministerium spirituale ipsis laicis, etiamsi hi cessauerint à consuetis diu oblationibus, nam & si laici sint cogendi authoritate prælatorum consuetas oblationes exhibêre, non tamen sunt ab eis subtrahenda spiritualia ministeria, quemadmodum rem istam distinxêre Thomas & alij communiter, & præcæteris Ioan. Andræ. & Panormitan. in dict. rub. de Parochijs. Lapus, allegat. 67. colum. parua. 13. ac tandem idem asserunt Henricus, Socin. Cardin. à Turre Cremata, & cęteri proximo loco nominatim adducti, ac Feli. post alios in d. c. veniens. contra gl. in c. omnis Christianus. Ex quibus ita distinctè examinatis constat, qualiter sit intelligenda gloss. in cap. Sanctorum. 10. q. 1. scribens: Laicos cogendos ad oblationes ministris spiritualium exhibendas, est enim id verum vel ratione legitimæ consuetudinis, modò liberè prius ministrentur spiritualia, ne videatur precium temporale oblationis dari pro spirituali ministerio. dicto cap. ad Apostolicam. cap. sicut. eodem tit. Archid. in cap. Agatho. 63. dist. & in cap. ordinationes. 1. q. 1. sic etenim est intelligenda decisio text. in d. cap. ad Apostolicam. cuius meminêre Felin. in cap. 1. de spons. col. 10. Idem in cap. eccle. S. Mariæ. numero 97. de const. Ripa in cap. cùm M. nume. 177. eod. titu. Idem Ripa de peste, cap. de præseruatiuis remedijs. num. 198. Gomezi. in regu. de triennali. q. 11. Io. Maior in 4. sent. dist. 25. q. 4.
Item oblationes ex præcepto debentur à laicis, ministris spiritualium, qui aliunde nequeunt sibi necessaria ad victum exhibêre, vt superiùs probatum est, qua in re duo erunt præcauenda, primùm ne quis existimet, ministrum ecclesiasticum, qui ex aliquo peculiari artificio potest victũvictum quærere, non esse à Parochianis alendum. Non enim tenetur, qui laicis proprio labore spiritualia ministrat, sibi victum quærere aliunde, quāquam ex oblationibus ipsorum laicorum, quibus seruit, etiamsi maximus alioqui artifex sit, possitq́;possitque commodè ex ea industria alimenta percipere, quod in specie tradunt Roma. dict. consi. 344. & Deci. in cap. cùm inter. nume. 26. de exceptioni. sensit Host. in dict. Summa tit. de Parochi. versi. in his. Tametsi cōtrariumcontrarium adnotauerint Abb. & Felin. in d. cap. veniens. & præmiserit dicta Regia l. 4. tit. 20. part. 1. Secundum æquitati maximæ innititur, & ideò memoriæ commendandum est, scilicet, non posse iustè dici inopem, vt ratione huius inopiæ cogendi sint laici oblationes exhibêre, eum vicarium, qui officium & munus sacerdotale exercet in aliqua Parochia nomine alterius, qui & si absens sit, pingues tamen & opimos reditus ab ea ecclesia ex decimis, aliísue prædijs iure sacerdotij percipit, nam is tenetur eius vicarium alere, eiq́;eique exhibere congruam portionem illorum redituũredituum, quos ipse absens, & fortassis non iure, sed iniquè alteri cōmissiscommissis ouibus, magno cùm Christianæ Reipublicæ detrimento cōsequiturconsequitur, nec Parochiani tunc cogi poterunt vicario absentis quidquam ratione inopiæ, quæ vera non est, elargiri, argumento text. in cap. de monachis, de præbend.
Secundò principaliter deducitur, decimas quantum ad quotam, quæ verè decima pars est, iure humano Pontificio institutas fuisse sub lege Euangelica, & ex eo iure obligationem oriri ad imitationem veteris diuinæ legis, vnde nulli dubium esse potest, quin hodie Christiana plebs
4
*sub peccati mortalis pœna decimas soluere teneatur, ratione præcepti humani & Apostolicæ sedis, cui omnes Christiani subesse tenẽturtenentur. Et ideò impium & hæreticum est, asseuerare, posse laicos denegare sacerdotibus decimarum solutionem iustissima lege debitam. Nec quidquam refert, sacerdotes diuites esse, & habere prædia, agros, aliasq́;aliasque res, vnde viuere absq;absque inopia possint, nam si eis, vt dictũdictum est, decimæ debentur, parùm obest eos diuites esse, sicuti debitor immunis non est à solutione debiti, ex eo, quod creditor diues sit. Neq;Neque lege Pontificia statutum est, vt sacerdotibus decimæ darentur ea tantùm principali causa, quod pauperes essent, atque in specie ista sacerdotibus etiam diuitibus decimas Pontificum præcepto deberi, præscribit Thomas quodlibe. 6. artic. 10. & 2. 2. quæst. 87. artic. 3. ad primum. cui frequentissimo omnium cōsensuconsensu cæteri adstipulantur. Abstineant igitur impij ab ecclesiasticarum constitutionum detractione, nec ipsis sacerdotibus suggillent, quòd ab agricolis & rusticis decimam fructuum exigant partem, tot sacrorũsacrorum canonum decretis ad exemplar diuinæ legis sanctissimè institutam.
Tertiò hinc apparet manifesta ratio, cur ius istud percipiendi decimas laicis competere non possit? Nam ius istud consequuntur sacerdotes | ex ministerio altaris & spiritualium, quia seminantibus spiritualia debentur temporalia, quorum exhibitio ordinatur propter ministerium spiritualium, quæ ab alijs quàm clericis ministrari nequeunt, vnde fit vt ius percipiendi decimas spirituale sit, nec laicis possit regulariter competere, secundum Thom. & Caiet. 2. 2. q. 87. articu. 3. & quolibet. 2. artic. 8. text. optimus vbi hæc est Communis Doctorum adnotatio in cap. causam. de præscript. capit. 2. de iudic. gloss. & communis, in cap. quamuis, de decimis. quæ tamen addit, posse episcopum alicui laico ex iusta causa, eo nempe, quòd ecclesiam, eiúsue patrimonium à Tyranni oppressione exemerit, concedere ad vitam, aliúdue tempus decimarum fructus, non quidem ius ipsum percipiendi decimas, sed vt eas nomine & titulo ecclesiæ consequatur, quod Doctor. ibi frequentiori calculo admiserunt, & Cardi. in cap. cùm Apostolica. col. 4. de his quæ fiunt à prælat. existimat, hoc esse singulare Panormit. in cap. ad hæc. de deci. notat idem Thomas dict artic. 3. & artic. 8. Bald. in l. si vsusfructus. ff. de iure doti.
Sic & laici sacerdotum nomine, conductionis iure decimas & oblationes percipere possunt, ac quotidie exigunt & percipiunt. glo. & ibi Abb. Anania & cæteri in cap. querelam. ne præl. vic. suas. Roma. consil. 266. Deci. in c. 2. nume. 14. & Ripa nu. 115. de iudic. tametsi glo. in cap. Altare. 1. q. 3. quam Roma. dixit Singul. notab. 657. in oblationibus contrarium expressim tenuerint ex eo canone, qui tantùm prohibet, laicos ad altare accedere, vt oblationes accipiant, quod sanctissimum est. Quin & si laici possint constitui oblationum collectores, cauendum omninò est, ne hoc munus viris fallacibus, malis moribus præditis, aut mendacibus, impostoribúsue delegetur: hos etenim execratur tex. in c. vlti. de reliq. & ven. sancto cle. 2. de pœni. cap. tuarũtuarum. de priui. Mari. Soci. in tract. de oblat. libello 20.
Olim sanè ante concilium Lateranense obtentum fuit, vt laicis de ecclesia benemeritis decimæ à prælatis perpetuò in feudum concederentur, at concilium Lateranense hoc in posterum fieri magno conatu prohibuit, ita quidem, vt laici iustè possint detinere decimas, antiquitus sibi à prælatis in perpetuum feudum concessas, non tamen ea, quæ post conciliũconcilium prædictum etiam iure feudorum, etiam à prælatis fuerint eisdem perpetuò datæ. tex. singul. in cap. cùm Apostolica. de his quæ fiunt à prælat. & in cap. quamuis. vbi glo. & in cap. prohibemus, de decimis. Idem expressum est in c. 2. §. sanè. eod. tit. in 6.
Verùm locus hic non temerè postulat ad huius rei cognitionem examen illud, quo solet tractari, quis fuerit huius concilij Lateranensis author, quáue ætate id celebratum fuerit. Hoc etenim necessarium est ad inquirendum, quoties à laicis isthæc defensio adducta fuerit in controuersia, cuius temporis ratio habenda sit.
Et dubio procul, Alexander Tertius post pacatam Italiam, tot seditionibus extinctis, prope mortis tempus, Romæ apud Lateranum concilium celebrauit, quemadmodum tradidêre Platina libro de vitis Pontificum. Sabellicus Enneadis 9. lib. 5. Raphael Volaterranus Antropologiæ libro 22. quod item apparet ex cap. cùm & Plantare. de priuileg. cap. prohibemus. de deci. cap. Iudæi siue Sarraceni, cap. ita quorundam. de Iudæ. quibus & alijs locis decreta citantur ex concilio Lateranensi sub Alexandro tertio. Contigit huius concilij conuentus anno Domini ferè millesimo, centesimo, septuagesimo nono, vt præter Historicos commemorant Ioan. Andr. Collecta. Anto. & Card. in d. cap. cùm Apostolica deci. Capellæ Tholosanæ. 439. Guido Papæ. q. 288. Carol. in consue. Parisien. tit. 1. §. 46. nu. 18. & Francis. Balbus in tract. de præscript. 5. part. princip. q. 7. colu. 7. apud quem in hoc ipso numero vitium est impressoris manifestum ex his, quos ipse Balb. retulit. Huius igitur temporis habenda ratio est, in examinandis causis, pertinentibus ad decimarum concessionem, laicis ante concilium Lateranense factam. Et licet Innocentius Tertius concilium generale Romæ apud Lateranum congregauerit, anno Domini millesimo, ducentesimo, decimo quinto, quod ex Platina & alijs & secundo conciliorum Tomo deducitur, idemq́ue asseruerunt gloss. & Doctor. in cap. vltim. de decimis. Non tamen ad hoc concilium referenda est prohibitio, qua vetitum fuit laicis decimas dari in feudum, siquidem id ad præcedens pertinet ex dicto cap. cùm Apostolica. vbi Innocentius Tertius meminit concilij Lateranensis, alterius profectò ab eo, quod ipse celebrauit. Idem apparet, cùm idem Innocentius in cap. in Lateranensi. de præb. mentionem feceit Lateranensis concilij, id significans, quod sub Alexandro Tertio habitum fuerit: cuiusq́,cuiusque decisio sub rubrica de priuilegijs, cap. cùm & Plantare continetur. Quibus & illud accedit, quod in libris decretalium Gregorij Noni, quoties aliqua cōstitutioconstitutio ex Lateranensi concilio Alexandri Tertij refertur, ea concilio Lateranensi sub Alexandro Tertio tribuitur: At si ex Lateranensi altero ab Innocentio Tertio congregato, assumpta fuerit, ea Innocentio Tertio in generali concilio adscribitur. Vnde coniectare licet, Alexandrum Tertium apud Lateranum non generale totius ecclesiæ concilium, sed cum sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ Cardinalibus tantùm, Synodum confecisse, & ideò ab his, qui concilia ecclesiastica congesserunt, tria tantùm Lateranensia & generalia concilia traduntur. | Primum sub Martino Primo. Secundum sub Innocentio Tertio. Tertium sub Iulio Secundo & Leone decimo. Nec in canonibus Secundi Lateranensis concilij vlla mentio fit eorum canonum, qui à Gregorio Nono ex concilio Lateranensi referuntur, ad hunc sensum, vt canones & decreta Lateranensis concilij, cuius mẽtiomentio fit in Gregorij decretalibus, possint titulo Lateranensis concilij ab Innocentio celebrati, censeri.
Obiter tamen tollendum est à Regia Partitarum lege mendum quoddam ad hunc tractatũtractatum maximè pertinens, nam dum in l. 4. titu. 21. Part. 1. mentio fit concilij generalis ab Innocentio Tertio celebrati, scriptum est, eam œcumenicāœcumenicam Synodum contigisse Aera millesima, ducentesima, quinquagesimaquinta, & tamẽtamen si adsumatur computatio temporis à Christi natiuitate, scribendum esset Aera millesima, ducentesima, decimaquinta ex Platina & alijs, si à Cæsaris principatu additis triginta octo annis legendum est Aera millesima, ducentesima, quinquagesimatertia Igitur constat, vtcunq;vtcunque res ista examinetur, laicos posse retinêre decimas ipsis in feudum concessas ante concilium Lateranen se, in quo omnes, ni fallor, conueniunt, quamuis text. in dicto cap. prohibemus, eiusdem me hercle concilij, insinuet, laicos cum animarum periculo decimas possidere, quas ante illud cōciliumconcilium etiam obtinuerint. Huic tamen decreto satisfieri potest, si intellexerimus in decimis à laicis ante concilium illud obtentis absq;absque legitimo in feudationis iure, aut fortassis text. is hunc sensum habet, vt laici obtinentes decimas in feudum, in periculo animarum sint constituti, quia minimè impendunt ecclesijs, à quibus eas accepêre, seruitia, obsequia & ministeria, quæ secundum feudalis conuentionis leges exhibere tenentur, atq;atque ita colligitur interpretatio non omninò incongrua, vel saltem paulò modestior quàm ea, quæ traditur à Carolo in dicto §. 46. num. 19. à quo item cauendum est in scholijs ad Alex. d. consil. 60 lib. 4.
Præter hæc & íllud est animaduertendum, laicos obtinentes decimas in feudum ante Lateranense concilium, posse eas ex consensu episcopi in aliquam ecclesiam transferre, vt eas ipsa ecclesia eodem titulo obtineat. text. in d. c. prohibemus. iuncta gl. & doctorum communi expositione. & in c. cùm & plantare. §. 1. de priuileg & in d. c. cùm Apostolica, non sic poterunt istę decimæ in alios laicos transmitti, etiam ex consensu episcopi, sicuti probatur in d. c. cùm Apostolica, & tenent Host. Ioan. Andræ. & Abb. in d. c. prohibemus. Henric. in c. quamuis. de deci. col. 1. Imol. in cap. 2. de feudis. col. penul. Zasius tract. de feudis. part. 4. ad finem. Hosti. in Summa tit. de feudis. §. quis possit. col. 2. Curtius in tract. de feudis. 2. part. quæst. 8 quorum opinio Communis est secundum Carolum d. §. 46. nu, 16. & Nicol. Boëri. in consuet. Bituricensibus. tit. de consuetudi. prædialibus. §. 11. Et procedit etiam in his decimis, quæ antiquo feudo extincto, ad ecclesiam redeunt, quemadmodum prædicti doctores intelligunt & probant. Licet decimas ante concilium Lateranense in feudum laicis cōcessasconcessas, & modo eo feudo cessante ad ecclesiam liberè pertinentes, posse à prælato in feudum iterũiterum laicis dari eo pacto, quo aliæ res ecclesiæ in feudum dari consuetæ; concedi possunt, adserant gloss. in dicto cap. prohibemus. Card. in dicto c. 2. de feudis. & alij, quorum opinionem magis CōmunemCOmmunem esse in Praxi testantur Imol. in dicto cap. 2. col. pen. Ias. in cap. 1. qui feud. dare poss. col. 4. & Curtius dicta quæstio. 8. & idem Ias. consil. 155. in fine lib. 1. consil. & Boëri. d. §. 11.
Sed si dubitetur, an decimæ titulo feudi â laicis possessæ, concessæ fuerint ante concilium Lateranense, vel post, erit consideranda antiquitas possessionis, quæ si immemorialis temporis fuerit, maximam præsumptionem inducit, ac sufficientem probationem tituli ante conciliũconcilium adquisiti, quod in specie expressim tradidêre Ioan. Andræ. Anton. Cardin. & Imol. in dicto cap. cùm Apostolica. Ancha. & Card. in cap. causam quæ. de præscript. Iacobià Sancto Georgio in tract. de feudis. verb. mero & misto imperio. ad finem. quibus accedunt, eorum sententiam communem esse existimantes Alex. consil. 6. libro 1. colu. penulti. Ias. consil. 156. colum. 1. lib. 1. Francisc. Balb. de præscript. 5. part. quæst. 7. ad finem. Ripa in cap. 2. col. vlt. de iudic. Nec est necessaria probatio famæ, ex qua deducatur, has decimas ante concilium Lateranense in feudum concessas fuisse: satis enim est, possessionem probari eius temporis, cuius initium memoriam hominum excedit, vt frequentius à prædictis authoribus receptum est, quamuis Abb. in dicto cap. cùm Apostolica. fi. col. ex Ioan. Andr. ibidem & Felin. colum. 1. in dicto cap. causamq́;causamque. & idem in cap. cùm contingat. nume. 4. de foro competen. opinentur, præter immemorialem quasi possessionem, fore necessariam probationem ex fama, quæ dictet, laicos eas decimas in feudum habuisse ante concilium Lateranense. Illud tamen fortasse requiritur, quod saltem ex fama cōstetconstet, laicos eas decimas titulo feudi possedisse, quod Ripa in dicto cap. 2. adnotauit, cui suffragantur plura, quæ tradit idem sentiens Aymon de Antiq. temp. 4. part. cap. absolutis. numer. 57. & præcedentibus. & pro communi sententia videtur optimus text. in cap. 1. de præscript. in 6. §. vltimo.
Ex quibus deduci vera resolutio poterit ad quæstionem illam, num laici iure percipiendi deci|
6
*mas spoliati, & agentes interdicto recuperandæ, sint ante omnia restituendi? quibusdam etenim visum est, eos non esse restituendos, nisi probârint id ius verè ad eos pertinere, vel ex priuilegio Romani Pontificis, vel ex cōcessioneconcessione feudali ante Lateranense concilium, quia iuris cōmuniscommunis præsumptio ipsis hoc in iure aduersatur. c. ad decimas. de restit. spoliat. in 6. atq;atque ita indistinctè respondent Ioan. Andræ. in Specul. rubr. de restit. spol. Anto. & Abb. in c. si diligenti, de pręscript. col. pen. Fel. in c. ad petitionem. de accusat. nu. 17. Alex. in l. naturaliter. §. nihil commune. 7. fall. ff. de adqui. poss. Rursus Bart. Brixiensis in gloss. 14. quęst. 1. cap. 1. existimat ex aduerso, laicos istos spoliatos iure decimas percipiendi, restituendos ante omnia esse, cuius opinionem in Praxi apud Gallos seruari eam sequutus scribit Guido Papæ, quæstion. 288. ex eo, quòd sæpissimè spoliatus ea re, quam iure communi obtinere nequit, est ante omnia restituendus. cap. licet episcopus. de præbend. in 6. l. 1. §. deijcitur. ff. de vi & vi arma. l. 1. C. si per vim vel alio modo. Igitur quamuis aduersus laicum sit præsumptio iuris, cùm tamen ius istud obtinuerit decimas percipiendi & eo fuerit spoliatus, restituendus erit. Sed isthæc consideratio minus congrua est, ea ratione, quòd laicus est incapax possessionis, vel quasi huius iuris, quod petit sibi restitui interdicto vnde vi, nec tantùm habet contra se præsumptionem iuris communis, verùm etiam incapacitatem possessionis, quam restitui sibi petit. Quam ob rem sunt & alij, qui censeant, hanc restitutionem spoliato hoc iure ante omnia cōcedendamconcedendam fore, vbi pro reo, aduersus quem agitur interdicto Vnde vi, non adest iuris præsumptio, tametsi ea aduersetur actori, siquidem decisio decretalis, ad decimas, tunc obtinet, cùm aduersus agentem est iuris præsumptio, & ea reo palàm suffragatur, non aliàs, secundum glo. Ioan Andræ. Ioan. Mona. & Domi. in dicto cap. ad decimas. Ias. post alios, nu. 47. & Ripa in dicto §. nihil commune. nume. 77. quorum opinio magis Communis est, sicuti eam sequutus asserit Martinus Azpilcueta in repet. cap. accepta. de restit. spoliat. oppo. 10. nu. 21. ac fortassis in Praxi obtinebit, vnde quo ad petendam restitutionem ex interdicto Vnde vi, satis erit præsumptionem iuris non adsistere reo spolianti, licet ea actori contraria sit, quamuis quo ad præscribendum, si præsumptio iuris cōmuniscommunis adest contra præscribentem, nec tamen aduersario suffragatur, erit adhuc necessarium, vt ea præscriptio procedat tituli ius cum his, quæ à Romano Pontifice requiruntur in cap. 1. de præscript. in 6. quemadmodum Franc. & Doct. ibi Anton. & Abb. num. 35. Felin. nume. 7. in dicto cap. si diligenti. tradiderunt, reprobantes gl. in dicto cap. 1. verbo. titulum, & Imol eius sequacem in cap. vlti. col. 9. de præscript. in eius relectione. Quod vero attinet ad interpretationem dicti cap. licet. de præb. in 6. satis erit lectori perpendere ea, quæ diligẽterdiligenter & resolutè pertractauit præceptor insignis in dicto cap. accepta. oppositione 10.
Quartò, ab eadem radice procedit ratio discriminis hac in re inter priuilegiũpriuilegium & præscriptionẽpræscriptionem, siquidẽsiquidem laici priuilegio Romani PōtificisPontificis possunt consequi, & obtinere ius percipiendi decimas, non sic præscriptione, etiam eius temporis, cuius initium memoriam hominum excedit, quod sæpissimè apud ius PontificiũPontificium adnotatum est, & præsertim in cap. causam quæ. de pręscriptio. & à Francisco Balbo de præscri. 5. par. princip. quæst. 7. ea etenim est ratio, quòd laici incapaces sunt possessionis huius iuris, quæ necessaria est ad præscribendum. Nec immemorialis præscriptio priuilegio æquiualet, vbi adest isthæc incapacitas, vt scribit Ioan. Mona. in cap. 2. de præb. in 6. cuius ipse mentionem feci cap. 10. huius operis ad finem. Illud tamen hac in parte admonendum est, vt quoties hoc capite scripserim, vel consuetudine, vel priuilegio, vel præscriptione ius percipiendi decimas adquiri posse, vel libertatem, seu immunitatem ab earum solutione competere, id planè intelligatur verum esse, modò ex reditibus ecclesiasticis alioqui congrua supersit portio administrorum ecclesiasticorum iusta alimenta, cùm hæc iure diuino & naturali eis debita sint, & ideò nec vllo priuilegio, nec consuetudine, nec præscriptione tolli possunt, sicuti constat rationibus & authoritatibus, quas paulò antè adduximus, præsertim ex cap. 1. 13. quæst. 1. facit text. optimus in cap. suggestum. de decimis.
Quintò hinc perpendi potest, clericos posse præscribere ius percipiendi decimas ex aliena pa
7
*rochia, vt tandem decimæ cuidam ecclesiæ iure communi debitæ, alteri soluendæ sint, probatur hoc ipsum in cap. ad aures. de præscrip. cap. cùm contingat. c. ad Apostolicæ. de deci. text. in hac specie insignis in cap. 1. de præscrip. lib. 6. vbi ad hanc præscriptionem exigitur, vel immemoriale tempus, vel titulus simul cum quadraginta annorũannorum quasi possessione, quod mirũmirum est, cùm alioqui in præscriptione triginta, vel quadraginta annorum, nec iure canonico, nec ciuili titulus sit necessarius, cap. placuit. §. potest. 16. quæst. 3. notatur in c. sanctorum. c. de quarta. c. si diligenti. de pręscriptio. Ideò tamen exigitur in præscribendo iure percipiendi decimas, quia iuris communis præsumptio est aduersus præscribentem, tunc etenim procul dubio necessarius est titulus. text. glo. & communis in dicto cap. 1. gl. & alij in dicto c. si diligenti. gl. & Dynus nu. 27. in reg. possess. de reg. iur. in 6. Balb. de præscript. 2. part. 3. par. princip. quæstio. 6. & | id iure ciuili itidem procedere tenent Abb. in c. peruenit. de emptio. col. 2. idem in dicto cap. de quarta. nu. 14. & 26. idem & Feli. in dicto cap. si diligenti. num. 7. Nec enim est vlla differentia in materia tituli, inter ius canonicum & ciuile, quemadmodum Balb. resoluit dicta quæstio. 6. & 2. part. 4. par. princip. quæstio. 2. colum. 3. quo fit, falsum esse, quod Paul. Castrensis scribit in l. seruitutes. in princi. numer. 9. ff. de seruit. dicens text. in dicto cap. 1. non esse intelligendum in rebus prophanis seu secularibus, temporalibúsue, quod & Dynus senserat in dicta reg. possessor. nu. 27. Eodem sanè iure non est admittendum, quod Gratianus in dicto §. potest, colligere tentat, nempe iure canonum in præscriptione decem vel viginti annorum, titulum minimè requiri, licet is iure Cæsareo exigatur. Sed & fortior obiectio fit contra decisionem text. in dicto cap. 1. ea ratione, quòd præscribenti seruitutem in alieno fundo aduersetur iuris communis præsumptio, ex qua res aliena libera censetur, & præsumitur. l. altius. C de seruit. notat in specie Bar. in l. 1. §. hoc interdicto. num. 12. ff. de itiner. actuq́actuque; priua. idem Bar. in l. si prius. num. 14. ff. de noui oper. nunciat. & tamen in præscribendis seruitutibus, & his iuribus incorporalibus non requiritur titulus l. si quis diutino. ff. si seruit. vendic. Dynus in dicta reg. possessor. nu. 31. Abb. in dicto cap. de quarta. nu. 25. Quam ob rem gl. in dicto cap. 1. hanc difficultatẽdifficultatem præsentiens eam diluere conatur, idemq́;idemque tentârunt facere varijs in locis iuris vtriusque Professores, ex quibus, si communiorem consensum adsumpserimus, dicemus, rationẽrationem text. in dicto cap. 1. pendere à præsumptione iuris circa maximum præiudicium, & ob id titulum requiri. Quod secus est in præscribendis seruitutibus, in quibus præsumptio libertatis versatur in modica, leuiq́,leuique læsione, vnde mirũmirum non erit, si in his iuribus incorporalibus temporis vsu adquirendis titulus necessarius non sit, secũdumsecundum Ancha. in reg. sine possessione. col. 9. vers. ex prædictis. Imol. in dicto cap. si diligenti. nu. 15. & in cap. vlt. nume. 10. de præscript. Anto. in cap. cùm ecclesia. col. penul. & ibi RipāRipam ead. col. de caus. poss. & proprietat. Roma. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. Felin. in dicto cap. si diligenti. nu. 7. Balb. dicta quæstio. 6. qui hanc solutionem communem esse censet. 2. par. 4. par. princ. quæst. 2. col. 2. quod etiam deduci poterit ex verbis Dyni in dicta reg. possessor. nu. 31. quorum omniũomnium consideratio profectò, ni fallor, parùm perstringit, quin intrepidè opinemur, adhuc fortissimum obicem insolutum esse, siquidem vsucapio seruitutis realis, prædio alieno ita maximum præiudicium inferre potest, vt eam læsionem inter grauissima incōmodaincommoda prædij seruientis numeremus.
Qua ratione oportet distinguere, ac perpendere, aliud esse, me ius istud possidere iure communi resistente, ac prohibente hanc quasi possessionem, vehementi sanè vetante edicto, aliud ius aliquod quasi possidere aduersus quandāquandam præsumptionem iuris, quod non vetat eiusdem iuris quasi possessionem, nec vehementer ei resistit, priori sanè casu accipiendum est, quod cautè statuitur in dicto cap. 1. & in dict. cap. ad decimas. Ius etenim canonicum non simpliciter præsumit, decimas ad ecclesiam parochialem eiusq́;eiusque ministros spectare, verùm vrgenter prohibet eas ab extraneis clericis percipi, cùm sint institutæ, & soluantur à plebe in alimenta congruamq́;congruamque sustentationem clericorum, eidem plebi ministrantium spiritualia.
Posteriori verè assumendum est, quod à Iurisconsultis ex d. l. si quis diutino. frequenter colligitur, quòd enim quis ius seruitutis habeat in alterius fundo, non est contra ius commune, sed tantùm contra quandam præsumptionem naturalis libertatis, ideò titulus necessarius non est in præscribendis seruitutibus, sicuti rem hanc explicuit Innocent. in dicto cap. si diligenti. vbi Abb. numer. 34. hoc ipsum sensit, vt ex eo Deci. adnotauit consil. 134. col. pen. dicens, decisionem text. in dicto cap. 1 procedere, vbi fortiter ius commune resistit præscribenti. Idem his non citatis Corasius scribit in l. seruitutes. in 4. ff. de seruit. nu. 35. licet Paul. Castrensis ibidẽibidem col. penul. ab hac ratione discesserit.
Sextò, ab eadem resolutione poterit dissolui quæstio illa, qua sępissimè tractatur, an cōsuetudoconsuetudo in solutione Decimarum vim aliquam habeat
8
*ad eximendum ipsos laicos ab eo iure, quo soluere decimas tenentur. Nam à iuris vtriusq;vtriusque interpretibus frequentius in eam itum est sententiam, vt opinentur, consuetudinem posse à personalium decimarum solutione eximere seculares, non tamen ab obligatione soluendi prædiales decimas. Ita sanè distinxerunt Hostien. & alij in cap. in aliquibus. de deci. & præsertim hi, qui existimârunt, decimas prædiales iure naturali & diuino, personales verò humano tantùm institutas fuisse, horum mentionem fecimus hoc capi. versic. consequitur. Vnde hanc esse CōmunemCommunem opinionẽopinionem fatetur Rochus Curtius in rubr. & cap. vltim. de consuetud. Folio paruo 12. colum. 3. per text. in dicto capitulo, in aliquibus. idem probat Card. à Turre Crem. in cap. reuertimini 16. quæstio. 1. artic. 7. nume. 12. Paul. Parisius consil. 25. lib. 4. col. 2 EandẽEandem sententiam sequuntur Felin. in c. causam quæ. de præscrip. Franc. Balb. de præscrip. 5 part. princ. quæstio. 7. Quidam verò censent, decimas consuetudine ad vigesimam, trigesimámue partem reduci posse, tolli autem nequaquam posse, quasi ius naturale & diuinum diminui, non omni|no tolli possit. Huic opinioni subscripsere præter alios Vincent. & Panormit. nume. 7. in c. in aliquibus de decimis. Fulgo. consi. 166. col. 2. Soci. consi. 295. col. 3. lib. 2. Bal. in l. comperit. C. de præscrip. triginta anno. Paul. Paris. dicto consil. 25. nume. 21. quod & Thomas velle videtur dum 2. 2. quęs. 87. artic. 1. & quolibeto 2. artic. 8. scribit, Ecclesiam Romanum Pontificem, & legislatores ecclesiasticos potuisse statuere, vt ratione decimæ partis alia pars minor à populo solueret̃solueretur, ea ratione, quòd huius rei certa quantitas, aut portio non iure naturali nec diuino, sed humano tantùm inducta fuerit: igitur consuetudo circa hanc portionem constituendam, vt sit quidem decima, vicesimàve, plurimum poterit efficere, capitul. vltimo. de consuetudi. Quamobrem sub Rubrica de decimis, passim statuitur, in solutione decimarum attendendam esse consuetudinem. c. in aliquibus. §. vlti. c. commissum c. cùm sint homines. cap. dilecti. capu. ad apostolicæ. ex quibus & alijs hanc opinionem in decimis prædialibus non tantùm in personalibus dictæ q. 7. Francisc. Balb. veluti magis probatam elegit. eandem CōmunemCommunem esse asserit eam sequutus Boërius in consi. Biturices. titu. de consuetud. prædi. §. 12. Glos. tamen & Innoc. in dictoc. in aliquibus indistinctè censent nullam cosuetudinẽconsuetudinem eximere posse laicos, nisi ea sit à Romano Pontifice comprobata, à solutione decimarum, nec personalium, nec prædialium, nec ab earum aliqua parte, quod satis durum est.
Henricus tandem in c. peruenit. de decimis. col. 5. existimat, laicos posse consuetudine eximi partim à solutione decimarum personalium: à prædialibus verò nec vlla ex parte consuetudine eos immunitatem adsequi valere: sicq́ue interpretatur tex. in dicto c. in aliquibus. veterùmque authorum sententiam. Quibus me hercle opinionibus, ea qua potuimus diligentia atque solertia perpensis, in hac difficili, atque non inutili quæstione, certò certiùs opinamur, decimas ex ea parte, qua à iuris naturalis, & diuini instituto processere: nempe vt significant, ac præmonstrant ministrantium spiritualia congruam sustentationẽsustentationem, eandèm que necessariam, nulla consuetudine tolli, nec diminuí posse: siquidem ius naturale, nec diuinum potest consuetudine vlla tolli, nec item diminui. Quòd satis manifestum est ex his, quæ notantur in c. vlti. de consuetudine. & ex ea ratione qua receptum est, ius naturale immutabile, ac perpetuum esse: atque itidem diuinum, quod ab vllo homine mutari nequit. Nam & si possit Princeps, ipsà ve consuetudo ius naturale, ac diuinũdiuinum interpretari, ac docere ius prædictum ita esse intelligendum, vt in proposita specie, distinctis, certisue casibus, nihil aduersus ipsum ius naturale, nec diuinum committatur: nullo tamen iure fieri potest, nulla Principium licentia, nulla etiam immemoriali, vt aiunt, consuetudine, vt quod iure naturali, aut diuino Euangelico inductum fuerit, vel partim violetur, aut tollatur, quod euidenter colligācolligam, ne ceruicosus quispiam refragetur existimans, posse consuetudine vel Summi præsulis dispensatione, ius naturale ac diuinum etiam ex causa diminui. Aut etenim animaduersa causa, quæ hanc diminutionem suadet, ius ipsum naturale, nec diuinum violatur: quippe quod ex ea causa cesset tunc sanè ea diminutio, vera est iuris diuini interpretatio, quæ ostendit manifestè, eum casum minimè à iure naturali nec diuino vetitũvetitum esse: & ideò Princeps nihil nouum per hanc interpretationẽinterpretationem inducit, nec dicitur ius ipsum diminuere. Aut eadem causa perpensa, nihilominus iuris naturalis, vel diuini prohibitio, aut præceptum constat in hac ipsa parte, in hac ipsa specie, cuius gratia diminutionem, limitationèmq;limitationemque iuris naturalis, & diuini permissam esse Summis Principibus fatentur quidam. Nulli dubiũdubium est, quin & in hac parte iuris diuini, aut naturalis, præcipientis, aut vetantis tollatur vis, ac potestas, eiusque obligatio. Quod si ita est, libentissimè quæram, vbi vel ex ratione, vel ex auth oritate sufficienti permissum sit etiam Summis Principibus, iuris naturalis vel diuini vinculum tollere, obligationem remittere: quenquàmue mortalium ab eis eximere? At fortasse dices, licet quidem Christiani orbis monarchis aliqua ex parte iuris naturalis, & diuini vinculum remittere, quanuis totam iuris eiusdẽeiusdem vim tollere eis concessum non sit: hoc profectò vti futile & leue commentum subsistere non potest, cùm Summo etiam Præsuli non liceat ius diuinum, nec naturale violare: & aperte constat ex prædicto moderamine, violentiam, iniuriamq;iniuriamque iuri diuino, & naturali, irrogari: siquidem quod ex eis iuribus ante hanc particularem derogationem vigebat, modò post eam euanuisse censetur: quod dicendum non est. Id etenim conuincitur ex traditis à me ipso in Epitome de sponsalibus, secunda parte c. 6. §. 9. & capitu. 8. §. 6. numero 4.
Eas verò decimas, quæ iure tantùm humano indictæ Christianæ plebi fuêre, similiter censemus tolli posse consuetudine, quæ rationabilis sit, ac legitimè præscripta, qua & cætera, quæ iure etiam Pontificio statuta sunt sępissimè & regulariter tolluntur, c. vlti. de consuet. l. de quibus. ff. de legib. vnde plura colligi hoc in tractatu, & deduci poterunt.
Primum hinc constat, consuetudine induci posse, vt clerici à personalibus decimis sint immunes, licet iure canonico, etiam si sint ecclesiarũecclesiarum rectores, eas soluere teneantur. tex. à quibus|dam ita intellectus, in c. nouum genus. de deci. vbi Abb. post Innocent. quam sequuntur Cardin. consil. xc. Hosti. Abb. & alij communiter in c. veniens. de transactio. Regia lex 2. titu. 21. part. 1. Quæ tamen indistinctè loquitur, & quibusdam magis placet, clericos iure communi à personalibus decimis liberos esse, propter cap. nouum genus. clericos inquam curam animarum habentes. Sic sanè receptũreceptum est, clericos, etiam ecclesiarum rectores, obnoxios esse decimarum solutioni ex prædijs patrimonialibus, quæ sint vel in propria, vel in aliena parochia constituta, iuxta communem omnium resolutionem in dicto cap. nouum genus. vbi glos. Regia lex 2. titu. 5. lib. 1. ordina. Item diuus Thomas 2. 2. q. 87. articul. 4. à quibus etiam possent eximi consuetudine, vel præscriptione. glos. in c. in aliquibus. de deci. & in c. quia cognouimus x. q. 3. Feli. in c. causam quæ. col. 1. de præscrip. Balb. de præscript. 5. part. princip. q. 7. Erit igitur aduertendum, posse clericos, etiam si non sint ecclesiarum rectores, consuetudine, vel præscriptione eximi à solutione decimarum personalium, & prædialium, etiam ratione prediorum patrimonialium, quæ sint in alterius parochia.
Secundò, licet magis communiter receptum sit, ex prædijs ecclesiarum intra alterius parochiæ limites sitis, decimas eidem parochię soluendas esse, prout not. Pan. & alij in d. c. nouum genus. idem Pan. in c. pe. 1. nota. de deci. idẽidem in c. 1. de censi. post gl. ibi. & eleganter Cardi. consi. 88. nec refert, sint ea prædia dotalia vel non, secundem eosdem, quorum est opinio communis, hoc adserente Baldo Nouello de dote, col. 2. consuetudine tamen aut præscriptione obtineri poterit libertas ab harum decimarum solutione: & ita plerisque in regionibus obtentum est, nec immeritò, cùm & iuxta iuris canonici sanctiones decimas istas minimè deberi scripserint. glos. singul. in dicto cap. nouum genus. Diuus Thomas dicto arti. 4. & ibi Caiet. Balb. dicta q. 7. Regia lex 2. dicto titu. 21. & dicta l. 2. titu. 5. lib. 1. ordina. probatur autem hæc secunda illatio ab his, qui præcedentem tenuêre.
Tertio, deducitur iure optimo procedere consuetudinem, ex qua decimæ vni ecclesiæ debitæ iure communi, alteri ecclesiæ soluantur. c. ad apostolicæ. c. cùm contingat. c. quoniam. de elect. idem probatur alibi sæpissimè, dum scriptum est, consuetudinem in decimis soluendis considerandam esse: atque ibi hoc tradunt Abb. & alij. Cardi. consi. 88.
Quartò, fortiori ratione procedit, quod glo. &. Doct. per text. ibi tradiderunt in dicto c. cùm contingat. dicentes, consuetudinem veluti iustissimum interpretem obseruandam esse, quoties de iure dubium est, cui ecclesiæ decimæ ex certis rebus sint soluendæ: quod passim contingere poterit: imò in hac specie sufficiet decem annorum consuetudo, cùm ea non sit contra ius canonicum, sed potiùs eiusdem iuris æqua interpretatio, quæ præter ius aliquid inducere censetur, secundum Abb. in dicto c. cùm sint homines. cuius opinio ex eo probatur, quòd etiam iure canonico consuetudo præter ius, legitimè decennio inducitur, gl. optima in c. vlti. ver. consuetud. de consuetud. in 6. Abb. in c. certificari, col. 1. de sepultu. Rochus Curtius in c. vlti. de consuetu. in 2. requisito consuetudinis. q. 3. post Innocent. Hostien. Abb. & Doct. ibi. Bart. & communem in l. de quibus. col. 5. ff. de legib. Oldradus consi. 285. Abb. & Feli. col. 2. in c. statuimus, de maio. & obedien.
Quintò, hinc verum esse apparet, quod paulò antè ex Hosti. & alijs retulimus: nempe consuetudine induci posse exemptionem à solutione decimarum personalium, vt nec laici earum partem aliquam soluere teneantur, cùm ist hæc consuetudo iuri tantum humano deroget, nec irrationabilis sit, saluis prædialibus decimis, quæ sufficere videntur cōgruiscongruis sacerdotũsacerdotum alimentis.
Sextò, pariter infertur, veram esse illorum sententiam, qua decisum est, consuetudine posse decimam prædialem reduci ad vicesimam. aliàmve portionem: modò ea sufficiat honestę sacerdotum sustentationi: notat Guido Papæ decis. 284 dicens, ita Gratianopoli seruari.
Septimò, eodem iure defenditur consuetudo, quæ passim in orbe Christiano viget, vt ex certis fructibus nulla soluatur decima nec eius aliqua portio, vt pote de fœno, de herbis, ex oleo, si tamen ex alijs reditibus supersit iusta sacerdotum sustentatio: ita præter alios scribit Paul. Castr. consi. 17. lib. 2.
Octauò, ex his colligi poterit veritas glos. in c. cùm homines, de deci. quem sequuntur ibidem Abb. & Doct. & est similis in dicto c. reuertimini. quam dixit notab. Ias. in l. 2. q. 37. C. de iure emphyt. à quibus traditum est, laicos teneri omnino decimas deferre ad horrea clericorum, etiam si non fuerint ab eis petitæ, cùm tamen è contrario sint, qui teneant, decimas non deberi, nisi petantur à sacerdotibus: ita quidem censent Archi. in c. 1. de deci. in 6. Rota in antiquis, 25. Feli. in c. si autẽautem col. 4. de rescript. Balb. de præscriptio. 5. part. quæst. 7. Adrianus quod libeto 5. artic. 1. ad finem. Guido Papæ decis. 283. Ex quibus colligit ampliùs Paul. Paris. consil. 15. nume. 26. lib. 1. quòd si decimæ tempore collectionis fructuum à sacerdotibus non petantur, postea peti non possunt: quod nec iure verum est, nec ab Archid. & sequacibus commodè deduci potest, cùm hi expressim priorem assertionem proposuerint ex diuo Thoma 2. 2. questio. 87. articu. 1. ad finem. cuius verba | inferius à me explicabuntur aliter, quàm ab his accepta fuerint: & tamen vtcunque sit, nec ex Archi. nec ex alijs id potest adsumi, quod Parisius existimat æquum & verum esse: & ideò eius ampliationem falsam esse asseuerans, hac in controuersia tria vel quatuor proponam.
Primum, seruandam esse consuetudinem, si ea alicubi vigeat, quòd laici teneantur decimas deferre ad horrea clericorum, & eas clericis etiam non petentibus tradere. Secundum, si horrea sint publicè deputata, ad quæ decimæ omnium sacerdotum deferantur, opinor laicos teneri, etiam clericis non petentibus decimas in ea horrea adducere: satis enim fit decimarum tunc petitio. Tertium, opinor laicos teneri tradere decimas clericis etiam non petentibus, licet scientibus quantùm iure decimarum sibi pertineat: modò leui sumptu & labore possint istæ decimæ ad horrea clericorum, eorùm que domos adduci: alioqui si id non potest fieri, nec leui sumptu nec labore, non tenentur iure laici decimas afferre in domos horreàve clericorũclericorum, atq;atque ita intelligo contrarias opiniones, quas modò retuli. Quartum, est aduertendum etiam cessantibus consuetudinibus, laicos non posse frumentum aliòsue fructus in propria horrea condere, nisi priùs clerici certiores fiant, vt vel ipsi, vel eorum procuratores adsistant, & sint præsentes fructuum collectioni, iustàsque eorum decimas percipiant, ne vlla fraus à laicis fieri possit in solutione decimarum: sicuti expressè adnotauit Spec. tit. de deci. ad finem. quem sequuntur Abb. & Doct. communiter in c. ex parte. in 2. de deci. Aufrer. in capel. Tholosana 109. & 432. Boêri. in consuet. Bituric. tit. de consuetu. prædialibus. § 12. Guid. Papæ q. 283. ex l. 2. C. quando & quib. quarta pars deb. lib. 10 adiuncta l. non solùm. ff. de rei ven. text. singularis in l. 2. titu. 5. libro 1. ordina. & in pragma. 17. Quanuis consuetudine possit obtineri contrarium, scilicet vt laici liberè colligant frumentum, cæteròsque fructus, & eos in propria horrea sine testibus condant, hisque ita conditis decimas integrè ministris spiritualium reddunt: quod in specie latè probat Aymon Sauilli. consil. 21. proquo videtur mihi, ni fallor, expressa Regia lex 3. titu. 5. lib. 1. ordina. licet huic consuetudini aliqua ex parte refragentur Specul. & sequaces.
Nonò, principaliter hinc perpendi poterit ratio vera & sanè iustissima, quæ Catholicos Hispaniarum Reges & præsertim Carolum primum, Cæsarem inuictissimum induxit, vt publicis edictis vetuerint, in his regnis decimas à laicis exigi, quæ per consuetudinem contrariam non consueuerunt solui, quemadmodum cautum est ab eodem Cæsare Toleti. anno 1525. l. 14. & 76. rursus anno 28. Madricij. l. 19. ac deinde Segobiæ, anno 32. l. 56. idèm que apud Gallos statutum est à Philippo quarto, anno 1354. ac ex consuetudinibus Aruerniæ idem constat tit. 17. arti. 18. & ex consuetudinibus Bituricensibus titu. de consuetud. præiudicialibus. § 12. vbi ita pluries iudicatum fuisse Parisijs adserit Boërius.
Decimo, his omnibus animaduersis apparet, hanc consuetudinem, quam circa decimas iure obseruandam esse censuimus, ex quadraginta tantùm annorum vsu sufficientem esse, vt ea legitimè præscripta censeatur. text. insignis in c. vlti. de consue. quod in specie ista, quam tractamus, Paulus Paris. scribit consi. 25. nu. 6. & 27. lib. 4. Nam quoties de consuetudine, non de præscriptione agimus, quadraginta annorum vsum legitimum esse censere tenemur: tametsi eadem in specie præscriptio longius tempus exigat. Anto. in dicto c. vlti. nume. 39. Felin. in c. ad audientiam. de præscrip. nume. 25. Nec ad consuetudinem istam, etiam si ei aduersetur iuris communis præsumptio, titulus est necessarius, cùm text. in c. 1. de præscript. in 6. procedat in præscriptione non in consuetudine secundum Archidiac. Domi. & alios ibi. Deci. consil. 134. ad finem. Alex. consili. 6. lib. 1. gl. Abb. & ibi Rochus Curtius in d. capi. vlti. folio paruo. 44. Ias. in l. de quibus nume. 49. ff. de legibus. Francis. Balb. de præscrip. 1. parte princip. q. x. à quibus & alijs itidem receptum est, nec bonam fidem requiri ad consuetudinem inducendam. Et licet Soci. consi. 297. lib. 2. Fulg. consi. 166. & expressius Balb. de præscrip. 5. part. princ. q. 7. senserint, hanc consuetudinem non posse induci minori seu breuiori tempore, quàm eo, cuius initij memoria hominum nulla sit: eorum sententia in consuetudine vera esse non potest: quamuis in præscriptione iure probatissima sit, cùm vel quadraginta anni probato titulo, vel tempus, cuius initium nulla hominum memoria teneat, requiratur ad pręscriptionem efficiendam in hac re, quam tractamus. d. cap. 1. de præscript. in 6. vnde maximè ad hoc conducit scire, qualiter consuetudo à præscriptione distinctim cognoscatur: quod ex Abb. Curtio, Balbo in dictis locis percipi dilucidè poterit: & potissimùm ex Antonio in dicto cap. vlt. numer. 49.
Vndecimò, attentè & diligenter pensitatis his, quæ hac de re tradidimus, censendum est, irrationabilem, & omninò iniquam esse eam consuetudinem, quæ laicos omninò ab omnium decimarum, personalium quidem & prædialium solutione, & obligatione eximeret in aliqua regione prouinciàue: etiam si sacerdotes eiusdem ibidem spiritualia ministrantes, aliunde quàm à decimis congruè possent alimenta percipere. Nimia etenim hæc est exemptio: siqui|dem ex ea tollitur illa recognitio, quam iustissimum & æquissimum est sacerdotibus ministrantibus spiritualia exhiberi, aliquo præstito stipendio, vnde ab episcopis hæc irrationabilis consuetudo admittenda non est, imò penitus rescindenda.
Septimò, ad eandem rationem expendi poterit dubium illud, an ex priuilegio Romani Pontificis possit laicis competere immunitas à solu
9
*tione decimarum. Et planè qua ex parte iure naturali, vel diuino Euangelico sacerdotibus decimæ debentur, non possunt à summo Pontifice tolli, ea verò qua iure humano debitæ sunt per priuilegium Apostolicæ sedis, aliqua ex causa id iustificāteiustificante, remitti aliquibus possunt, cùm hoc priuilegium sit dispensatio quædam contra ius humanum, quæ si sine causa fiat, tenet quidem in hunc sensum, vt factum eius ratione valeat, nec ab inferioribus in discrimen reuocetur, peccabunt tamen is, qui concesserit eandem, & is, qui ea vsus fuerit, quemadmodum explicuimus in Epitome de matrim on. 2 par. c. 6. §. 9. nu. 7. Et in hac materia hoc ipsum, quod vltimo loco diximus de dispensatione, sine causa, notat post alios Abb. in cap. à nobis. de deci. vbi gl. apertissimè adseuerat, posse Romanum Pontificem quibusdam hanc obligationẽobligationem soluendi decimas remittere, quia per hanc remissionem non tollitur ius naturale omninò, sed partim fit cōtracontra id dispensatio quędam particularis, quam sententiam ibidem omnes concordi iudicio receperunt, et eos sequuti Deci. in consi. 113. col. 2. Soci. consi. 297. vol. 2. Idem Decius in cap. cùm ordinem. de rescript. in princi. quibus suffragantur iuris Canonici decisiones, quæ horum priuilegiorum mentionem faciunt ea approbantes, cap. suggestũsuggestum. cap. ex multiplici. dicto cap. à nobis. & cap. ex part. & cap. vlt. de deci. cap. accedentib. cap. si de terra cap. dudum. de priuileg. Regia l. 23. tit. 21. part. 1. Ratio tamen glo. & si ab alijs probata sit, iure non procedit, dum eadem dictat, posse Romanum Pontificem dispensare contra ius naturale, tollere tamen illud non posse, & ideò posse aliquibus remittere obligationem soluendi decimas, non tamen tollere omninò, et vniuersaliter pręceptum de decimis soluendis, nam posse PapāPapam aliquibus immunitatem istam concedere fatemur, quia iuri humano Pontificio non naturali derogatur, item non posse in vniuersum à summo ecclesiæ principe præceptum hoc tolli, verum esse censemus, non quia decimę sint omninò iure naturali statutæ, sed ex eo, quòd tale decretum esset irrationabile, minimeq́;minimeque conueniens Christianæ Reipublicæ, cuius interest spiritualium ministros inopes non esse, sed vti laborantes in vinea Domini mercedem aliquam decentem à laicis capere, atque itidem neutiquam posset commodè pręceptum de soluendis decimis generali lege abolêri, quin iuri diuino, & naturali præiudicium fieret, quod nullo pacto est admittendum.
Octauò, eodem iure erit examinanda illa controuersia, quę non minorẽminorem præcedentibus dubita
10
*tionem habet, an vera & propria præscriptio, titulo solius vsucapionis eximere possit quem ab obligatione soluendi decimas. Clericos etenim posse præscriptione adquirere exemptionem istam, cùm sint capaces quasi possessionis spiritualium iurium, à iuris vtriusq;vtriusque Professoribus receptum est, & præsertim à gl. in d. cap. in aliquibus, quam Doct. ibi sequuntur. Feli. in d. c. causam quæ. col. 1. Balb. in d. §. parte princip. q. 7. qui hanc opinionem intelligunt, etiam quo ad totam decimarũdecimarum portionem, idem notat Domi. in c. 2. §. pen. de deci. lib. 6. & probatur in c. de quarta. de præscript. Laici verò velut in capaces huius quasi possessionis pręscribere non possunt hanc immunitatem, sicuti gl. in d. c. in aliquibus, & hi, qui eam sequuntur in præcedenti sententia palàm adseuerant, à quibus in hoc vltimo ipse dissentio, quippe qui etsi sciam laicos incapaces esse quasi possessionis iuris percipiendi decimas ex alienis fundis, quæ ecclesijs debentur, dicto cap. causam quæ. non video alicubi probari eos esse incapaces ad quasi possidendam exemptionem istam à solutione decimarum, cùm nec istud ius sit spirituale, nec quasi spirituale, non enim est ius percipiendi eas decimas, quæ sacerdotibus ministrantibus spiritualia debentur, nec easdem decimas verè debitas retinendi, sed ius percipiendi ex agris proprijs fructus integros absq;absque detractione decimarum, quod quidem ius esse spirituale, vel quasi, eiusq́;eiusque incapaces esse laicos, mihi nondũnondum ex iuris Pontificij sanctionibus constat. His accedit non omninò debilis ratio, quòd si huius iuris & exemptionis à solutione decimarum essent in capaces laici, nulla confuetudo, etiam temporis, vt aiunt, immemorialis posset eximere laicos ab obligatione soluendi decimas integras, vel earum partem. Quod tamen falsum esse constat ex superiùs adductis, probaturq́;probaturque isthæc argumentatio: Quia nulla consuetudo, etiam temporis, cuius initium memoria hominum nequit cōprehendicomprehendi, non reddit capaces alicuius iuris eos, qui verè incapaces existũtexistunt. Abb. in 5. requisito consuetudinis, in cap. vlt. de consuet. & ibi Rochus fol. 30. col. 4. Feli. in d. c. causam quę. col. 2. gl. in c. nobis. verb. iurisdictione. de iure patr. & in cap. sicut. verb. impedire. & ibi Abb. de electione. idem Abb. in cap. sacrosancta. col. vlt. de electio. Selua de benefi. 2. par. quęstio. 23. col. 6. & hi, qui Ioan. Monach. sequuntur in c. 2. de præb. in 6. quorum memini in huius lib. cap. 10. Hinc igitur fit, vt posse laicos | præscriptione eximi à iure soluendi decimas, etiam quo ad totum, verum esse, alijs refragantibus censeam, ea vero præscriptio, vel erit quadraginta annorum cùm tituli probatione, vel temporis immemorialis iuxta cap. 1. de præscript. in 6. Erunt forsan, qui etiam hac opinione recepta existimabunt, non sufficere ad hanc præscriptionem perficiendam tempus ordinarium quadraginta annorũannorum, sed esse omninò necessarium tempus ordinarium duplicatum ex Iurisconsulti ratione in l. sic. ff. quemadmodum seruit. amit. Vbi scriptum est in amittenda seruitute, quæ sit discōtinuadiscontinua, exigendum esse tempus duplicatum, idem adnotauit. glo in cap. cum ecclesia sutrina. de caus. poss. in glo. penult. cuius præter alios meminit Ias. in l. 2. C. de iure emphy. colu. 2. Et licet Bernardus dixerit, hoc procedere iure ciuili, aliudq́;aliudque esse iure canonico, id frequẽtissimèfrequentissime improbatum est, cùm nulla hac in re constituatur differentia inter ius ciuile, & Pontificium.
Nec satis facit, quod quidam diligenter satis animaduerterũtanimaduerterunt, Iurisconsulti responsum minimè tractare de præscribenda seruitute discontinua, nec de amittenda discontinua eadem seruitute, siquidem ea duplicatio temporis necessaria non est, vbi seruitus ita constituta fuerit, vt alternis diebus vel noctibus ea possimus vti, sed id demum Iurisconsultum respondisse, duplicatum tempus requiri in amittenda seruitute, cuius vsus alternis annis, mensibus, vel hebdomadis competit, quod ibidem à gl. videtur perpendi, & expressius ab Anto. in cap. peruenit. de censibus. nu. 9. vers. & aduerte. Ripa in d. c. cùm ecclesia. nu. 119. Balbo de præscript. 3. part. quartæ part. princip. senserunt idem glo. & Doct. in l. penult. & fin. C. de seruit. & aqua. Nam cùm ius percipiendi decimas non quotidie, nec alternis ad huc mensibus, sed certo anni tempore competat cum effectu exactionis, sitq́;sitque eius quasi possessio minimè continua, imò potius discontinua, authore Innocent. ind. cap. de quarta. & ibi Feli. col. pen. videtur rationem Iurisconsulti hac in re locum sibi vendicare.
Verùm huic obiectioni respōdemusrespondemus primò, ius istud percipiendi decimas non esse seruitutem, sed quandam iuris Pontificij iustissimam indictionem, qua decentissimè ministri spiritualium retributionem ex temporalibus accipiunt, nec hoc ius est ad exemplar seruitutum temporalium censendum. Secundò, eadem obiectio cessat, quia duplicatio temporis à Iurisconsulto inducta ad quadraginta annorum spacium tantùm extenditur iure Canonico: ita vt quadraginta anni iure Canonum sæpissimè ad pręscriptionem requisiti, minimè duplicentur, quemadmodum notant Panormit. Felin. & alij in d. cap. de quarta. Cæpola de seruit. vrb. præd. cap. 24. quorum opinionem fatentur Communem esse Francisc. Balb. d. 3. part. q. 2. sicuti nec viginti anni, qui iure ciuili inter absentes exiguntur, in his præscriptionib. duplicantur, secundum gl. in d. l. pen. & fi. Cæpolam & Balb. in dictis locis, aduersus Abb. in d. c. de quarta. col. penul. Sed & tertiò considerandum erit, in personalibus seruitutibus, quę à re personæ debentur, vel à persona personæ, minimè dari seruitutem discontinuam, siquidem animus semper & continuò possideat. l. 3. §. vnde vi. ff. de vi & vi armat. Bart. eleganter in l. iusto. §. non mutat. ff. de vsucap. cui cæteri consentiunt, & maximè Paul. Castren. consi. 3. col. vlt. lib. 2. et consi. 444. lib. 1. nu. 18. Abb. in cap. cùm ecclesia. nu. 42. de caus. poss. & propri. quam opinionem fatentur CōmunemCommunem esse Balb. 2. part. 5. part. princip. q. 3. vers. circa primāprimam. Et Feli. in d. c. de quarta. nu. 37. Quam ob rem in hoc dubio, quod tractamus, non erit locus Iurisconsulti responso, in dicta l. si sic. Quin & ex hac vltima ratione perpendendum erit, quod solet frequentissimè in Praxin incidere, quantum, scilicet, tempus necessarium sit ad præscribendam seruitutem iuris paciscendi in alieno agro, & quibusdam visum est, tempus immemoriale requiri: nam ita verum esse censent Petrus Iacobi in pact. titu. de seruit. pecoris depressi, & sequenti. Cæ
11
*pola de seruit. rust. præd. cap. de seruit. iuris paciscend. nume. 14. & cap. de seruit. aquęduct. nu. 39. Guido Papæ decisi. 573. Anchar. consil. 255. Decius consil. 483. numer. 26. Bertrand. consil. 24. lib. 1. numer. 10. Parisius consil. 27. libro primo. numer. 70. Chassanæ. in consuetu. Burgundiæ rubr. 13. §. quinto. numer. 16. & 17. Quorum omnium ea est præcipua ratio, quòd ista seruitus habet causam, aut quasi possessionem discontinuam, & ideò non poterit præscribi aliter, quàm per tempus immemoriale. text. in l. hoc iure. §. ductus aquæ. ff. de aqua. quot. & æstiua. l. seruitutes. La magna. ff. de seruitutibus, vbi. gl. & cōmuniscommunis, quāquam præter alios tradit Balbus de præscript. 2. part. 4. partis principa. & ante eum Cæpola de seruitut. vrban. præd. cap. 19. Vnde cùm isthæc ratio communis sit, consequitur necessariò, præmissam conclusionem ab ea deductam etiam communem esse, & ea ratione in Praxi admodum est recepta in supremis huius regni tribunalibus. Sed ex nouioribus quidam opinantur, rationem falsam esse, omninò existimantes, seruitutem, cuius causa discontinua sit, præscriptione ordinaria adquiri posse, nec requiri immemoriale tempus, quod modò discutiendum non est, nam & eam disputationem lector, si libuerit, legere poterit apud Ioannem Longouallium, in repet. l. imperium. 4. parte. ff. de iurisdictio. omnium iud. & Corasium in l. seruitutes. 4. ff. de seruit. | numero 21. Et tamen etiamsi communis opinio iure non probaretur, ad huc in vsucapienda hac iuris pascendi seruitute requirendum esset tempus, cuius initium memoriam hominum excedat, vel quadraginta annorum cum titulo, ex eo quòd ista seruitus maximi sit præiudicij, & præscribens habeat contrariam iuris præsumptionem, sicuti paulò antea diximus ad intellectum c. 1. de præscript. in 6. ex quo & defendi poterit, quod Dynus in regu. possessor. numero 34. scribit, dicens, iure Canonico ad præscribendum vsumfructum requiri tempus immemoriale, dum subdit, vel verius transcursus temporis, à quo memoria non extet, quod & iure ciuili procedere Accursi. sentit in d. §. non mutat. vsufructus etenim seruitus est. l. i. ff de seruit. cuius vsucapio habet iuris præsumptionem aduersam, censeturq́;censeturque maximi præiudicij, quam ob rem requirit quadraginta annorum possessionem cum titulo, vel tempus immemoriale. Ab omnibus tamen receptum est, vsumfructum, quantum ad tempus & titulum, eodem modo vsucapi, quo dominiũdominium, cùm pars dominij sit, nec in hoc vllam esse differentiam inter ius Canonicum & Ciuile, ex his quæ tradunt Panormit. in dicto cap. de quarta. numer. 27. Paul. Castr. in d. l. seruitutes. in fine princ. Bart. & alij in d. §. non mutat. Balb. de præscrip. 2. par. 4. partis princi. q. 2. col. 3. & Doct. per tex. ibi in l. vlt. C. de long. temp. præscript.
Sed quia in hoc ipso capite non omninò consensimus interpretationi, quam Doctores passim comminiscuntur ad text. in d. c. 1. de præscript. in 6. non satis arridet nec placet, in vsucapione iuris pascendi eam decisionem admittendam esse. Igitur his summotis quærendum est, sitne ista seruitus realis, an personalis? siquidem vbi realis sit, confestim erit locus sententię communi, qua diximus, tempus immemoriale requiri, at si personalis appareat, non erit exigenda tanti temporis vsucapio, ac sufficiet ordinaria, longiq́;longique temporis quasi possessio. Seruitus sanè ista iuris pascendi realis est, vbi ea constituitur ad vtilitatem alicuius prædij, nempe vt animalia, quibus illud prædium colitur, in agro vicino pascāturpascantur, vel vt animalia, quæ in hoc prædio educantur, in alterius fundo pabulum habeant. l. 3. l. pecoris. ff. de seruit. rust. præd. l. 6. titu. 31. Parti. 3. notant Faber & Ias. in §. æquè. Inst. de actioni. colligitur ex his, quæ Cæpola tradit lib. 1. de seruit. c. 2. & tit. de seruit. rust. præd. c. de seruit. aquæduct. & c. de seruit. iuris pascendi. in princip. secundum quem & alios erit hæc seruitus personalis, cùm alicui competit nullius agri aut fundi ratione. Quid ergo de seruitute iuris pascendi intra fines alicuius ciuitatis, oppidi, aut villæ, vicinis alterius ciuitatis competentis, vt hi possint propria animalia mittere in pascua aliena, an erit realis, vel personalis? & esse personalem scribit Aymon Publicius in Consue. Aruerniæ, tit. 25. arti. 2. quod expressim alter Aymon Sauillia cons. 4. col. 2. asseuerat ex hoc dicens, hanc seruitutem adquiri vsucapione ordinaria: nec requiri immemoriale tempus: quod ex Paul. Cast. colligitur in consi 113. in causa, quæ vertitur inter communitatem barzani. & præced. lib. 2. col. 2. nam & si seruitus ista causam discontinuam habeat cum personalis sit, animo semper quasi possidetur, vt paulò antè scripsimus. Verum seruitutem istam realem esse opinor, vel eo, quòd gratia habitantium in certo loco constituatur: vel ipsi loco adquisita sit, aut contemplatione rei municipibus in aliqua ciuitate, vico, vel, oppido de gentibus perpetuò competat. text. insignis in l. testatrix. §. plures. ff. si serui. vendice. Parisius consi. 27. lib. 1. ad finem. Zasius tit. de seruit. rust. præd. col. 3. idem expressius lib. 1. singu. respons. c. 11. Ioan. Longouallius in d. l. Imperium 4. parte. Ergo si seruitus hæc prædialis est, & discontinuam causam habet, iusta ratione colligitur perpensa communi omnium sententia, eam adquiri regulariter non posse vsucapione ordinaria, minorive, quàm eius temporis, cuius initium memoriam humanam excedit.
Et licet hæc controuersia difficilis sit, maximàmque dubitationem habeat concors omnium opinio, in praxi tamẽtamen ita receptum est: quam ob rem conabimur eam intra quosdam limites constringere, ne passim & sine delectu aduersus iuris rationem obseruetur: & ob id trademus species aliquot, quibus manifestum erit, non esse hanc communem sententiam in vniuersum accipiendam. Est siquidem considerandum, satis esse, allegantem ius seruitutis huius, seu alterius cuius libet discontinuæ, in iudicium deducere, se vsum fuisse decennio hoc iure pascendi, sciente & patiente aduersario ex titulo donationis, venditionis, aliòve sufficientiad constituendam seruitutem. Nam & si non probet hunc titulum, is omninò præsumitur, donec oppositũoppositum probetur. Nec tunc ratione præscriptionis seruitus adquiritur, sed titulo ex vsu decennij probato. glo. elegans vbi Bart. Paul. Castrensis, & alij communiter in d. l. seruitutes. Cæpola de seruit. urb. præ. cap. 19. colum. 3. Balbus de præscrip. 2. part. 4. partis princip. q. 1. Alex. consil. 69. lib. 5. num. 7. Cæpola in cons. ciuili. 11. col. penul. qui hanc esse Communem opinionem passim fatentur, & probatur in l. si certis annis. C. de pact. tradit etiam Felin. in cap. de quarta. de præscript. num. 41. Iason in l. qui in aliena. nu. 44. ff. de adquir. hæred. tex. insignis in l. 1. §. vlt. ff. de aqua pluuia arcen.
Secundò animaduertendum est, hac in re duos tradi casus à Petro Iacob. in pract. tit. de serui. pec. de pręs. & Guidon. q. 573 quib. ius hoc pascendi decennio adquiratur. Primùs sanè vbi vsus hic decennio contingens præcesserit, patiente eo contra quem præscribitur, & recipiente mercedem aliquam in precium huius pastus pro quolibet animali, quolibet anno, vel mense, hic etenim actus simul cum patientia & vsu decennij, sufficit ad adquirendam hanc seruitutem. Secundò, idem erit, cùm intra decennium, quo vsus huius iuris institutus est, in iudicio controuerso pronunciatum à iudice extiterit, pignora capta ab eo, contra quem præscribitur, restituenda fore vsucapienti, aut proposita in iudicio à pascuorum domino querela aduersus vsucapientem & vtentem pascuis alienis, reus absolutus fuerit, his equidem sententijs saltem bis latis, ac simul decennij vsus operantur legitimālegitimam adquisitionem. Quamuis ipse satis dubitem, an in Praxi obtineri possit, vt in his tribus speciebus à frequentissima omnium sententia recedatur. Et tamen illud est adijciendum, seruitutem etiam discontinuam ex vero, & probato titulo, bona fide, & decem annis inter præsentes, ac viginti inter absentes optimo iure ad quiri, vt expressim adserunt Paul. Castren. in dicta l. seruitutes. Cæpola dicto c. 19. Balbus d. q. prima. col. 2. Felin. in d. c. de quarta. col. penul. Faber in dicto §. æquè. columna 5. ex l. vltima, in fine. C. de longi temp. præscript. l. si ego. §. primo. ff. de publici.
His verò, quæ de iure pascendi tempore adquisito adnotauimus, maximè congruit, quod scribit Panormitan. in capi. dilecti. numero 7. de arbitris. existimans, in his agris, quorum pascua pluribus ciuitatibus aut oppidis communia sunt, quosq́;quosque compascuos appellat Cicero in Topicis, communionem, & societatem istam dissoluendam fore, quoties horum agrorum pascua non sufficiunt omnibus socijs, & necessaria sunt ad pascenda animalia eius oppidi, cuius dominio, limitibus, ac finibus cedunt & competunt. Quasi dominus præferendus sit imminente hac necessitate tex. optimus in l. venditor. in fine. ff. communia præd. huic Panormit. sententiæ suffragantur Doct. in dicto cap. dilecti. Isernia in constitu. Neapoli. Rubri. 37. libro 3. numero 2. Et ibi Afflict. numero 8. Idem Afflict. decisio. 290. Paul. Parisi. consil. 27. libro 1. numero 134. Rochus Curtius de consuetud. folio paruo. 46. colum. 2. quorum sensus idem significat, siue isti agri sint compascui ex præscriptione, siue ex pacto, siue alio quocunq, titulo. Loquuntur tamen hi Docto. in ea specie, vbi vnus ager est quo ad pascendi vsum, domino & alteri communis. Quòd si prædia, & territorium duarum vrbium, vel oppidorum, compascua & communia sint, quoad vsum pascendi vtirusq, oppidi hominibus, & petatur huius societatis, & communionis dissolutio ex Panormit. opinione, probandum erit, hunc promiscuum pascendi vsum non sufficere animalibus illius oppidi, qui hanc dissolutionem petit, alioqui locus non erit huic petitioni.
Sed & quoties quis vel præscriptione, vel pacto, ius habet pascendi animalia in prædio alieno, non potest prædij dominus quidquam agere, quo liber hic vsus pascendi impediatur, sicuti nec dominus fundi seruientis potest ædificare in præiudicium seruitutis. l. si domus. ff. de seruit. vrb. prædio. l. si eo loco. ff. si serui. vendic. optimè Socin. consil. 105. & sequentib. libro 1. Et in hac specie de iure pascendi Aymon Sauilli. consil. 4. colum. 2. & alter Aymon in consuetud. Aruerniæ. folio 155. colum. 2. & Cæpol. in tractat. de seruit. rustic. præd. cap. de seruit. iur. pasc. nume. 18. & 26.
Sic rector ciuitatis, eiúsue decuriones minimè possunt præter morem iam vsu receptum, vel ex consensu omnium, aut ad publicam vtilitatem, vel ex Regia permissione pascua omnibus ciuibus communia, vel ad tempus, vel perpetuò inter dicere, nec ex eisdem agris partem aliquāaliquam certis claudere limitibus, & prohibere pascendi vsum, quod notat Bartol. in l. toties. §. primo. per text. ibi. ff. de pollicitat. Idem Bart. in l. ambitio. numero duodecimo. ff. decret. ab ordine faciend.
Cæterùm, vt ad tractatum de decimis, à quo di
12
*gressi fuimus, redeamus, si verum est, posse laicos eximi à iure soluendi decimas, vel præscriptione, vel consuetudine, iuxta ea quæ superiùs tradita fuêre, discutiendus erit sensus verborum, quæ diuus Thom. scripsit. 2. 2. quæst. 87. artic. 1. ad finem. & quodlibet. 6. art. 10. his equidem, & similiter laudabiliter ministri ecclesiæ decimas non requirunt, vbi sine scandalo requiri non possent propter desuetudinem, vel aliquam aliam causam. Nec tamen sunt in statu damnationis, qui non soluunt in Iocis illis, in quibus ecclesia non petit, nisi fortè propter obstinationem animi, habentes voluntatem non soluendi, etiamsi ab eis peterentur. Hactenus Thom. addit ipse quodlib. 2. arti. 8. malè facere ecclesiarum rectores, si decimas exigunt à laicis in ea prouincia, vbi non est consuetudo eas dari, & sic vbi consuetudine obtentum est, decimas ministris ecclesiarum non solui, cùm ea petitio maximam præberet scandalis & tumultibus occasionem. Ex his etenim ego colligo, diuum Thom. fateri, sacerdotes nec posse, nec debere decimas exigere, vbi vel præscriptione, vel consuetudine, earum solutio & exactio cessauerit. Quòd si ea consuetudo pręscriptióue potuerit obligationem soluendi decimas tollere, | non dubium est, nec tunc sacerdotibus eas exigentibus absq;absque vllo scandalo, necessariò soluendas esse. Sin autem consuetudine, aut præscriptione tolli non potuit obligatio ista ob particulare scandalum, non est omittenda decimarum exactio, tametsi ob generale periculum, vt schismati obuietur, laudabiliter omitti posset, vt scribit Alexand. Halensis 3. part. q. 51. membro. 6. artic. 1. Deinde si verè sunt laici decimarum debitores, non video quo pacto valeant excusari ab earum restitutione, ac subinde à peccato, ex eo quòd à sacerdotibus decimæ non petantur, nec enim ex hoc libera earum remissio deducitur, potissimum quia non sponte omittitur petitio, sed ne locus detur scandalo. Igitur non constant sibi ea, quæ Thom. scribit: nisi eius verba intellexerimus, præmissa consuetudine, quæ iure potuit obligationi decimarum derogare, nam tunc laici minimè tenentur decimas soluere sacerdotibus, etiam petentibus. Et quod Tho. sentit hanc consuetudinẽconsuetudinem nequaquam eximere laicos à decimarũdecimarum obligatione, vbi ecclesia eas petat, accipiendũaccipiendum est de petitione, quæ fiat à Rom. Pont. vel à concilio, sublata hac ipsa consuetudine aliqua iusta ratione, per sententiam, decretum, aut constitutionem ecclesiæ, sicuti intellexerunt eadẽeadem verba Floren. 2. par. tit. 4. c. 3. §. 6. & Syl. verb. 10. q. 4. versi. quantum ad 3. Hæc tamen consuetudinis derogatio ab ecclesia omittenda est, ab ipsoq́;ipsoque summo eius pastore ob scandalum euitandum, atq;atque ita sunt interpretanda, quæ à diuo Tho. hac de re scripta sunt. Sic dum ecclesia consuetudinẽconsuetudinem istāistam non reuocauerit, laici eam seruantes liberi sunt à peccato, ei verò obnoxij, si obstinato animo ita ea consuetudine vtuntur, vt parati sint decimarũdecimarum solutionẽsolutionem omittere, eamq́;eamque immunitatẽimmunitatem proteruè & contumaciter defendere, etiam prædicta consuetudine ab ecclesia reuocata.
Illud verò prætermittendum non est, eam præscriptionem, qua adquisitum est ius percipiendi decimas intra alienam parochiam, ad noualia mi
13
*nimè extendi. text. insignis in cap. cùm contingat. de deci. siquidem præscriptio non procedit sine possessione, quę in noualibus nusquam cōtingitcontingit, & ideò in eis præscriptio obseruanda non est. optimus ad id textus in l. 1. §. si quis hoc interdicto. ff. de itine. actuq́;actuque priuat. vbi Bar. & Angel. ad idem l. qui fundum. §. 1. ff. de vsucap. pro empt. quam dicunt sing. esse Roma. Singul. 577. & Balbus de præscript. 2. part. princip. q. 2. Hoc tamen verum est, vbi nouale omninò distinctũdistinctum est ab his agris, qui coli consuetuêre, & è quibus præscribens decimas obtinuit. Nam si nouiter proscissus fuerit ager, ex quo Syluę cæduæ, glandium, fœni aut herbæ reditus percipiebantur, & horum decima portio vsucapienti soluta fuerit, etiam ad eum pertinebit frumẽtifrumenti nunc primum ab agro collecti decima. Hic etenim ager vsucapienti decimas reddere consueuit ex fructibus ab eo perceptis, vnde parùm refert fructus eius nunc mutari, secundũsecundum Panormit. in consi. 71. in 2. lib. & Paul. Pari. cōscons. 73. lib. 4. his accedit tex. in cap. commissum. & in cap. cùm in tua. de deci. vbi Panormita. Felin. in cap. auditis. nume. 9. de præscription. Balb. dict. q. 2. Nec oberit præmissis decisio tex. in c. ex parte. in 3. de deci. qua probatur, priuilegium de percipiendis decimis alicui concessum etiam noualia continere. Quia distinctum ius est in priuilegio concesso ecclesiasticis, quod ad noualia extenditur, seu noualia comprehendit, licet pręscriptio non sit ita benignè intelligenda. glo. & alij communiter, quemadmodum ibi testatur Panormit. in cap. cùm contingat. de deci. Priuilegium verò hac in re laicis concessum nequaquam seruandum erit in noualibus. c. tua. §. vlt. de deci. Regia l. 23. tit. 21. part. 1. Sed profectò magis consonum iuribus apparet, priuilegium de decimis percipiendis, etiam clericis concessum ad ipsas noualium decimas minimè extendi, cùm ea decisio, quæ CōmunemCommunem opinionem probare videtur in d. cap. ex parte. specialem rationem habeat, quippe quæ meminerit priuilegij concessi his, quibus iure communi, & ordinario decimæ competunt, licet ab eis ius eas percipiendi, præscriptione iurève speciali sublatum sit: quod quidem priuilegium fauorabilem causam habet, & ideo ita largè accipitur, vt & noualia includat. ex gloss. egregia in capitu. statutum. de præbend in 6. cuius alibi mentionem fecimus, atque ita in specie à communi sententia discedit Fortun. in §. & quid si tantum. ff. de lib. & posth. colum. 77. cui suffragatur tex. in cap. 2. §. 1. de deci. in 6. Vbi & initio capitis expressum est, non satis esse, quod quis habeat priuilegium percipiendi decimas intra alterius confinia, vt percipere possit noualium decimas: nisi & quo ad noualia priuilegium speciale fuerit adsequutus: Quin & hoc ipsum de percipiendis noualium decimis erit strictè interpretandum sicuti ibidem cautum est, & prætereà priuilegia, cùm ex his alteri fit præ iudicium, restringenda sunt ad hunc sanè modum, vt attentis, & maturè perpensis verbis & mente concedentis, in eo accipiantur sensu, qui minus alterius iuribus lædat. text. in regu. ea quæ. de regul. iur. in 6. cap. cùm olim. & ibi Docto. de consuetu. cap. penul. vbi gloss. & Abb. & idem Abb. in cap. quia circa. de priuileg. glos. in l. vlti. §. in computatione. C. de iure delib. gloss. & Abb. cap. cùm olim. in 1. de priuileg. Alexand. consi. 229. columna 6. & 7. libro 2. Deci. consil. 113. Felinus & Deci. in cap. super eo. de offi. deleg. Deci. in cap. quæ in ecclesiarum. de constitut. numero 26. & consil. 520. columna 1. Ia|son in l. quo minus. ff. de flumini. Felinus in capit. 1. numero 4. de rescript. Idem in cap. causam quæ. numero 10. eodem titulo. Selua. de benefic. 3. parte. quæstione 13. Abb. in cap. in his. de priuileg. Gozadi. consil. 14. numero 18. à quibus plura ad id iura inducentibus præmissa deducitur resolutio, quæ maximè probat Fortuni. sententiam.
Ad id idem consideranda est decisio text. in dict.
14
*cap. penulti. de priuileg. ex qua priuilegium alicui concessum, quo is eximitur à solutione decimarum ex fructibus noualium, intelligendum est de his noualibus, in quibus alter non habet tempore dati priuilegij, quasi possessionem iuris percipiendi decimas, & hoc, ne illi fiat præiudicium præter concedentis hanc immunitatem intentionem, quo fit, vt idem sit dicendum, vbi noualia essent tempore datæ immunitatis proscissa, & ex eis debitæ fuissent decimæ alteri, secundum Panormita. hoc ex communi omnium sententia adserentem in dicto c. penult. ac tandem, si eidem Panorm. credimus, præfatum priuilegium erit intelligendum in his noualibus, quæ post ipsius dationem proscissa fuerint, non in his, quæ iam tempore datæ immunitatis proscissa fuerant, cùm statim facta proscissione, & ipsis agris cultis sit acquisitum maximum ius, quo ad decimas percipiendas his, quibus idem ius alioqui cōpetebatcompetebat. Et ideò non est voluntatis Romani Pontificis, eis præiudicare, nisi id apertè constiterit.
Qua ratione conciliari, ni fallor, possunt duę sanè repugnantes sententiæ, vna quidem eorum, qui constanter adseuerant, prædictam Decretalem constitutionem etiam procedere in priuilegio immunitatis á solutione decimarum ex agris antiquitus cultis, & coli solitis, vt id priuilegium accipiatur & intelligatur absque præiudicio eorum, qui sunt in quasi possessione percipiendi ex eisdem agris, & eorum fructibus decimas, quasi Pontifex summus noluerit eis præiudicare. Quod ita esse existimârunt Innocent. & Cardin. in dicto capi. penulti. Oldrad. consi. 268. Feli. in cap. causam quæ. de rescript. nume. 11. Et Catellianus Cotta in vltimis memoralibus. dictione, Priuilegia. Altera Boatini & Abba. in dicto capitulo penultimo, quibus accedit eleganter Decius consilio 113. Hi etenim contrarium expressim profitentur, censentes, priuilegium immunitatis à solutione decimarum ex agris antiquitus cultis, ac iam proscissis, esse obseruandum etiam in his agris, è quibus decimas alij percipiebant, idq́;idque ius tempore dati priuilegij quasi possidebant. Nam huius difficultatis propria & vera dissolutio pendet à verisimili, & præsumpta mente concedentis hoc priuilegium. Atque ideò si possessio est penes eum, ad quem iure communi spectat, nec alibi potest ea immunitas effectum sortiri, opinio Panormitan indubio admittenda est, cùm huius possessionis scientiam præsumatur concedenti satis notam esse, cap. 1. de constit. in 6. & ei derogare voluisse, Quod secus erit, vbi ea immunitas potest effectum habere extra res illas iure communi possessas, quibus & earum possessioni non est pręsumendum principem derogare voluisse. Sic sanè vbi possessio iuris percipiendi decimas est apud eum, cui iure communi & ordinario minimè competebat, licet priuilegio, consuetudine; aut præscriptione alioqui ei quæsita sit, omninò locum sibi vendicat Innocentij, Cardina. & aliorum sententia. Cùm priuilegium simpliciter concessum de decimis, ex agris etiam antiquitus cultis non soluendis, vllo pacto non præiudicet his, quibus præter ius commune competit quasi possessio percipiendi decimas, ex eo, quòd huius quasi possessionis summus Pontifex ignarus est, nec eius mentionem in priuilegio fecerit, & ideò eam tollere non præsumitur, quod ex his, quæ in dicto capitulo penultimo scribit Panormitan. colligi diligenter poterit.
Loading...