ARGVMENT. CAP. XVII.
De decimis, an iure naturali, diuino, an humano tantùm debitæ sint?
SVMMARIVM.
-
1 Veteris legis præcepta an cessauerint: poßintue noua lege iterum statui? atatque ibi traduntur quædam de Paschate celebrando.
-
2 Decimarum institutio quamuis non sit ex iure naturali,
nec diuino, quo ad certam quantitatem: est tamen,
& procedit quo ad congruam sacerdotum sustentationem.
-
3 Laici quandoquandoque coguntur sacerdotib. oblationes exhibere.
-
4 Decimæ quantum ad quotam partem iure humano iustissimè sunt institutæ.
-
5 Ius percipiendi decimas non potest laicis cōpeterecompetere aliter,
quàm ex priuilegio, & ibi de cōcilioconcilio Lateranensi.
-
6 Laici spoliati iure percipiẽdipercipiendi decimas, an sint ante omnia
restituendi?
-
7 Clerici possunt præscriptione adquirere ius percipiendi
decimas ex aliena parochia, & ibi de intellectu cap.
1. de præscript. in 6.
-
8 An poßit consuetudo reddere quem immunem à solutione
decimarum: & ibi an teneantur laici decimas deferre in horrea clericorum?
-
9 Laici an poßint eximi à solutione decimarum priuilegio
Romani Pontificis.
-
10 Præscriptio quid poßit circa exemptionẽexemptionem à soluendis decimis, & ea quanti temporis sit sufficiens?
-
11 Seruitutes discōtinuædiscontinuæ quanto tempore vsucapiantur? &
ibi de vsucapione iuris pascendi.
-
12 Verba quædam diui Thomæ in tractatu de decimis perpenduntur.
-
13 Præscriptio, priuilegiúmue de decimis percipiendis, aut
non soluendis, an ad noualia extendatur?
-
14 Intellectus cap. penultimi de priuilegijs.
NON equidem diffiteor, quæstionem istam quibusdam ieiunāieiunam nimis, parumq́;parumque videri vtilẽvtilem, potissimum his, qui forensia, Praximue iudicialem quotidie tractant:
quippe qui eāeam succinctè, ac veluti per transennātransennam absq;absque eius appendicibus contemplentur, minimè considerantes ea, quę ex huius contronersię
vera decisione etiam ad Praxim deduci frequentissimè poterunt: verùm eam radicitus examinans, quam vtilis etiam apud tribunalia sit,
dubio procul ostendam.
Est tamen ad eius
cognitionẽcognitionem prænotandum,
præceptorũpræceptorum veteris testamenti
quædāquædam esse iudicia
*lia,
quædāquædam moralia,
quædāquædam item ceremonialia.
Iudicialia
quidẽquidem pertinent ad
iustitiāiustitiam hominib.
exhibendam,
iusq́;iusque vnicuiq;vnicuique tribuendũtribuendum, ex quib.
leges veteris testamenti censentur: quarum obseruatio iudicib. ipsis incumbebat, vt proximo
redderetur, quod suum esse constaret,
paxq́,paxque &
concordia
absq;absque vllius iniuria tutissimè custodiretur. Moralia ad
dictamẽdictamen legis naturalis spectant, vt quilibet virtutes ipsas exerceat,
nihilq;nihilque
agat ab ipso naturali iure alienum. Ceremonialia verò de his
agebātagebant, quæ ad cultum diuinum,
ad
reuerentiāreuerentiam,
honorẽhonorem & obsequium Deo exhibendum statuebantur: sicuti Paulus ad Rom. c.
7. scribit, dicens:
Itaq;Itaque lex
quidẽquidem sancta, &
mandatũmandatum sanctum, &
iustũiustum, &
bonũbonum. His etenim verbis Paulus mandatum sanctum ad ceremonialia, iustum ad iudicialia, &
deniq;denique bonũbonum ad moralia retulit, authore diuo Thoma. 1. 2. q. 99. art.
4. quo in loco hæc præcepta
cōmemoratcommemorat, à cæteris Theologis passim receptus. Tametsi glos.
in cap. 1. de decimis. in 6. & in cap. vlt. 6. dist. cuius meminêre Fel. in cap. translato. de constit. &
Ias. in l. 1. nu. 35. ff. si cert. pet. alia
vtat̃vtatur distinctione imperfecta
quidẽquidem,
quemadmodũquemadmodum ex Thoma
apparet in d. q. 99. Doct. in d. cap. 1. & in d. c. vlt.
vbi Card. à Turre Cremat. in princip. idem tradit. & Florentinus 1. part. tit. 14. cap. 5.
HorũHorum aũtautem
præceptorum iudicialia, & ceremonialia Euangelica lege lata omninò cessauerunt,
vimq́;vimque pręceptorũpręceptorum amisêre. Paulus etenim ad Gala. cap 3.
scribens: Prius
aũtautem quàm veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem, quæ
erat reuelanda:
itaq;itaque lex pædagogus noster fuit
in Christo, vt ex fide iustificemur. At vbi venit
fides, iam non sumus sub pædagogo. Et
iterũiterum c.
4. Sed quid dicit scriptura? Eijce ancillam, &
filiũfilium eius: non enim erit hæres filius ancillæ
cũcum
filio liberæ,
itaq;itaque fratres
nōnon sumus ancillę filij,
sed liberę, qua libertate Christus nos liberauit.
Paulus,
inquāinquam, ita scribens testatur manifestissimè, eijciendam esse legem veterem, quæ
tanquātanquam
ancilla fuit legis
EuāgelicęEuangelicę. Vnde alibi: Translato, inquit
idẽidem Paulus, sacerdotio, necesse est legis
quoq;quoque translatio fiat, ad Hebr. c. 7. quib. sanè adeò
verũverum est lege à Christo Iesu lata veterem
legẽlegem antiquatāantiquatam fuisse, vt planè
hæreticũhæreticum sit, existimare,
legẽlegem veterem
seruandāseruandam esse simul
cũcum lege noua, sicuti apparet Acto. c. 15. et Augustinus
tradit lib. de hæresibus, ac diligenter Alfonsus
à Castro de hæresi. dictione, lex. Quin & mora|
lia veteris legis præcepta adhuc vim habent, &
perpetuò habebunt, non ex authoritate veteris
legis, sed ex eo, quòd sint à natura ipsa instituta, & à Christo Iesu in lege Euangelica eadem
ratione, qua & naturali debuerunt, & sunt
præcepta.
Hinc non immeritò dubitari solet, an veteris legis ceremonialia præcepta possint post Euangelicæ legis promulgationem, lege lata ab homine iterum statui. Nam de iudicialibus id
compertum est, fieri posse, & factum fuisse apparet ex titulo de iniurijs. c. primo de homici.
& hæ leges seruantur non tanquam ex veteri
lege, sed quia nouiter lege humana constitutæ
sunt. Verùm ceremonialia veteris testamenti
nequaquam posse lege lata à principibus Christianis iterum institui in hac specie, adserit diuus Thomas 2. 2. q. 87. art. 1. in solutione quæstionis: & idem 1. 2. q. 104. art. 3. scribens, ceremonialia à iudicialibus in hoc ipso differre, ꝙquod
ceremonialia non tantum mortua sint, sed &
mortifera, obseruantibus ea post Euangelicæ
legis edictum: at iudicialia mortua quidem esse, quippe quę vim obligationis nōnon habeāthabeant, nōnon
tamen mortifera, quia si quis princeps eadem
iudicialia pręcepta iterũiterum statueret, ad eius principatus regimen, non peccaret. His etenim verbis Thomas sensit, ceremonialia non posse absque crimine sub lege Euangelica iterum statui:
& id maximè probatur, nam ceremonialia principaliter fuêre statuta & ordinata, ad præfiguranda Christi mysteria vti futura, & ideo eorum obseruatio præiudicat fidei veritati, secundum quam confitemur illa præfigurata mysteria iam contigisse, atque completa esse. Quo
fit, vt hæc ipsa opinio admittenda sit in his ceremonialibus, quæ pręcipuè significabant Christi & futuræ legis Euangelicæ aduentum, veluti immolatio agni, Circum cisio. Non tamen
in his, quæ licet ceremonialia essent, magis pertinebat ad deuotionem quandam, ac ritum sacrificiorum, & eorum ornatum, quàm ad futuræ legis, Christiq́;Christique nascituri præfigurationem:
eiusmodi sunt vestes sacerdotum, altaria, Thurificatio, decimarum & primitiarum solutio,
oblationes, hisq́;hisque plura similia, quæ etiam post
legem Euangelicam à Christianæ Reipub. rectoribus statuta sunt, vt constat in c. 1. de consecrat. dist. 1. traditur in c. 1. de purificat. post
part. & alibi sæpissimè, præsertim per Gratianum, & alios. 5. dis. Et ita fieri posse animaduertendum est ex verbis diui Thomæ. Ioan.
Maior in 4. distinctione. 3. quæstione 1. colum.
1. Driedo. de libert. Christia. pag. 81. Florent.
1. part. tit. 14. cap. 5. §. 9. Sic etenim plura vitia,
quæ ex veteris legis instituto sacerdotium impediebant, etiam sub lege Euangelica ex Pontificum decretis eadem dignitate quenquam insigniri omninò vetant, quod alibi opportunius tractabitur.
Non oberit his, quod ab Ecclesia catholica ad Paschæ celebrationem consideratur Lunæ cursus idem, qui ab Hebreis ad immolationem agni Paschalis inspectabatur, nam id non arguit, Ecclesiam Catholicam agni immolationem
repetere, sed potius ea exclusa in memoriam veri illius agni immolationis, qua Iesus Christus
seipsum obtulit in holocaustum pro humani
generis redemptione, & ad sacramenti significationem, cùm per passionem, & resurrectionem Domini, transitus de morte ad vitam significetur, authore Aug. ad inquisitiones Ianuarij lib. 2. cap. 1. & 2. prædictum Lunæ cursum animaduertendum esse statuit. Celebraturi etenim Christiani Christi resurrectionem,
eius passionem recolimus, rationem habentes
eius temporis, quo Christus vti agnus verè paschalis morti traditus fuit. Quin imò & in hac
re ne Iudaismum sequamur, Pascha nostrum
minimè celebramus eo die, quo suum Iudæi
ex veteri lege soliti erant celebrare: tametsi eius
aliquam rationem habeamus, quod constabit
manifestè, si consideremus: Primùm, institutum fuisse apud Hebræos, vt 14. Luna primi
eorum mensis ad vesperam immolaretur, ac
comederetur agnus Paschalis, 15. verò Luna ipsius Paschæ festiuitas obseruaretur, eiusq́;eiusque solennitas haberetur, Sicuti apparet Exod. c. 12.
Num. 9. Leui. 23. Secundò, menses ab Hebræis
iuxta Lunæ cursum adsumi ita, vt prima Luna,
sit primus dies mensis, satis compertum est: &
præterea primum Hebræorum mensem eum
esse, cuius prima Luna sit æquinoctio verno
proximior, iuxta eruditè adnotata per Ioan. à
monte Regio in Calendario. Deinde ex Historia Euangelica deducitur, Christum Iesum
feria 5. ad vesperam cum eius dilectissimis discipulis comedisse agnum paschalem, ac feria 6.
à Iudæis crucifixum fuisse in Parasceue, quæ
erat ante Sabbatum, ita etenim ex vera Ecclesię
interpretatione, eiusq́;eiusque traditionibus, & sanctorum virorum consensu receptum est. Luna
14. ad vesperam Christum celebrasse Pascha, &
15. Luna cruci affixum fuisse: & id colligitur ex
Marci c. 15. Lucæ 22. Ioan. 13. rursus Marci 14.
non enim venerat Iesus ad legem ipsam violandam, sed adimplendam. Et quanuis soleat disputari ad aptiorem intellectum apud Theologos de hac re: nos hanc disputationem missam
facimus, cùm huic loconec conueniat, nec nostræ sit professionis: sequimur tamen, quod
ex ipsa veritate Euangelica, ac simul ex ecclesiæ
vsu, doctissimorumq́;doctissimorumque virorum interpretationibus iam diu firmiter receptũreceptum est. qua de re legendus est Paulus Burgensis in additionibus
ad Nicolaum de Lyra. Matth. c. 26.
Item illud est adnotandum; ob resurrectionem
Dominicam, quæ ipso die Dominico contigit,
Pascha à Christicolis
celebrandũcelebrandum esse die Dominico. Sic etenim decreuit Pius Papa, primus
huius nominis, à Petro nonus, in epist. 1. & cap.
nosse. de conse. distin. 3. Idem alibi sępissimè statutum est, sic tamen, vt festum istud solenniter
celebretur primo die Dominico sequenti post
24 Lunam primi Hebræorum mensis: sicuti
decretum est à Victore 13. Pontifi. à Petro, in epist. 1. cap. celebritatem. de conse. distin. 3. & apud Eusebium libro 5 eccles. Histo. c. 22. Idem
paulò pòst Nicænam synodum à Syluestro Papa. 1. cap. 1.
atq;atque Antiocheno concilio sub Iulio
1. c. 1. sancitum est, quod est ita accipiendum, vt à
14. Luna ad 21. die Dominico Pascha nostrum
celebretur, sicuti in d. Canonibus expressum
est, modò dies is Dominicus
nōnon contingat, nèc
14. nec 15. Luna, quòd si contigerit ad sequentem diem Dominicam, differtur isthæc solennitas, ex diuo Augusti. qui hoc ipsum eleganter in quæstionibus ex nouo Testamento, c. 84.
tomo 4. nam à 14. Luna ad vesperam vsque ad
15. Lunam peractam dies hîc solennis agebatur.
& ideò, ne ipsos Iudæos Christiani imitemur, hoc ab antiquis patribus piè & Catholicè institutum est, quemadmodum & præter
alios docet Specul. libro 6. rationalis. titul. de
die Paschæ. Sic sanè secundum Augustin. &
Tertullia. lib. de hæresib. olim damnata est hæresis quorundam, qui existimabant, à Christianis Pascha 14. Luna necessariò fore celebrandum, quod refert & Alfonsus à Castro de hæresibus verbo. Pascha. Ex quibus, ni fallor, aperitur sensus Canonis Apostolorum octaui.
Si quis, inquit, episcopus aut presbyter, aut diaconus sanctum Paschæ diem ante vernale æquinoctium cum Iudæis celebrauerit, abijciatur, siquidem huius Canonis decisio eam rationem habet, quòd ante ęquinoctium vernum
non potest Pascha celebrari, quin ipsa decimaquarta Luna, aut decimaquinta
celebret̃celebretur, quod
prohibitum est. Igitur ex his satis certum est,
cautissimè catholicam ecclesiam in huius solennitatis celebratione hoc ipsum aduertisse,
ne Iudæorum ceremonialem legem custodiret. Scribit & ad hæc Leo Papa epistola 62. ad
Martianum Augustum in hęc verba. Siquidem
ab vndecimo Calendarum Aprilium, vsque in
decimum Calendarum Maiarum legitimum
spatium sit præfinitum, intra quod omnium
varietatum necessitas concludatur, vt Pascha
Dominicum, nec prius possimus habêre, nec
tardius, quod enim in decimum & nonum Calendarum Maiarum videtur nonnunquam peruenisse festiuitas, quadam ratione defenditur.
Quia etsi dies resurrectionis vltra terminum
exisse videtur, dies tamen passionis limitem positum non inuenietur egressus. Ad octauum
autem Calendarum Maiarum Paschalem obseruantiam perducere, nimis insolens, & aperta
transgressio est. Hactenus Leo, qui & in epistola 63. ad Eudochiam Augustam. idem scribit:
Theophilum Alexandrinę vrbis episcopum arguens, eò, quòd
PaschalẽPaschalem solennitatem, & Dominicam resurrectionem perduxerit ad
octauũoctauum
Maiarum Calendarum diem, qui est Aprilis vicesimusquartus. Nihilominus ex vsu ecclesiæ
vniuersalis, Dominica resurrectio contingere
potest septimo calendas Maias, id est, vicesima
quinta die Aprilis, & vndecimo calendas Aprilis, qui est vicesimus secundus dies Martij. Sunt
tamen, qui censeant, Dionysium Monachum in
eo Calendario, quo nunc vtimur, ad huius & similium solennitatum
celebrationẽcelebrationem, non omnium
futurorũfuturorum annorum
rectārectam habuisse
rationẽrationem
& ob id hisce temporib. ob varium Lunæ cursum,
variamq́;variamque sedem æquinoctij, eam computationem minimè conuenire, qua de re ad Leonem decimum Pontificem Maximum scripsere, Paulus Germanus Forosemproniensis, Ioannes Stofflerinus, ac Petrus Ciruellus Darocensis Hispanus, & præter hos Ioannes Lucidus de emendatione temporum, & ad concilium Tridentinum Ioannes Maria. quod examini & decreto sanctæ Romanæ ecclesiæ relinquendum est; nec quidquam mutandum, dum
ipsa catholica ecclesia aliud non decreuerit.
Ex eadem radice periculosum est, quod Caie. scribit. 3. part. quæstio. 37. dum adserit artic. 1. etiam
sub lege Euangelica posse permitti circumcisionem, quæ simul cũcum baptismo fit apud Christianos Indos sub Aegypto, eò quòd ea fiat
non ad obseruationem legis Mosaicæ, sed ad
imitationem corporis circumcisionis, quam
Christus passus est, sed nihilominus isthæc obseruatio maximum exhiberet scandalum in Republica Christiana, vtcunq;vtcunque contingeret, tametsi non fieret circumcisio ad legis Iudaicæ
obseruationem. Scribit etenim Paulus ad Gal.
5. Quoniam si circumcidamini, Christus vobis
nihil proderit.
Consequitur ex supradictis, legem de decimis soluendis ea ex parte, qua ceremonialis fuit, vim
& obligationis ius per legis Euangelicæ promulgationem amisisse, idemq́ue satis probatum esse, etiamsi iuxta Thomæ, & sequacium
opinionem dixerimus, præceptum de decimis
soluendis non ceremoniale, sed iudiciale fuisse,
quod verius est, & ideò superest, videre an iure
naturali, vel diuino Euangelico decimarum solutio plebi Christianæ indicta fuerit, quandoquidem ex veteris testamenti legibus probari
non potest, necargumentum sumitur necessa
*rium eas iure diuino indictas fuisse. Et tamen
plura adduci solent, quæ probare videntur, de|
cimas iure diuino, & naturali ministris spiritualium debitas esse. Primò quidem authoritate Romani Pontificis dicentis in cap. parochianos, de decimis: decimas non ab homine,
sed ab ipso Deo institutas fuisse. ad idem text.
in cap. cùm non sit. capi. tua. eo. titu. cap. omnes
decimæ. 16. quæst 7. text. in cap. in aliquibus. §.
vlt. de decimis. Secundò, hoc. ipsum poterit colligi ex c. 1. de decimis. in 6. vbi Romanus Pontifex admonet, maximo conatu prohibitione
præmissa, ne concionatores in publicis sermonib. quid
quāquam populo prędicent, quo eum auertantà decimarum solutione, quam constitutionem excommunicationis pœna
cōfirmatconfirmat Cle.
vlt. de pœnis. Tertiò, idem suaderi potest authoritate tot virorum sanctitate illustrium, qui
decimas Clericis debitas esse diuini iuris testimonijs probare conantur, vti Gratianus refert 16. quæstio. 7. & 16. quæst. 1. cap. reuertimini, & Romani Pontifices sæpissimè in rubrica
de decimis. Quartò, iuris naturalis ratio dictat, decimas ecclesiarum ministris esse soluendas, cùm hi laborent circa spiritualium administrationem, animarum fidelium curam exerceant, ac pro plebe ipsa Christiana sacrificia offerentes, Summo Deo preces effundant, igitur
digni sunt mercede sua veluti legitimè operantes. Matthæi cap. 10. Lucę 10. 1. ad Timoth. 5. prima ad Corinth. 9. c. cùm
secundũsecundum. de præbend.
c. 1. §. his
itaq;itaque 13. q. 1. cap. ex his. 12. q. 1.
Quę obsecro, tam effera, barbaráue gens esset, quę
sacerdotibus in communem totius Reipublicæ vtilitatem Deum colentibus, mercedem laboris, bonaq́;bonaque, ex quibus alimenta sibi perciperent, non constitueret? procul dubiò quælibet
Respublica etiam solo naturalis legis lumine
imbuta maximam haberet curam, vt sacerdotes
alioqui egeni, victum sibiq́;sibique necessaria ex publico instituto consequerentur. Nam & apud Aegyptios, sacerdotibus ex horreis publicis cibaria ministrabantur, Gen. c. 47. de primitijs frugum, quod hæ non tantùm ab Israelitis, sed &
ab ethnicis Deo offerri solerent, tradit diligenter Tiraquel. de primogenijs in præfatione. nu.
65. quam ob rem iure naturali tantùm inspecto
ecclesiasticis ministris decima debita videtur,
& ideò quibusdāquibusdam visum est, præceptũpræceptum de decimis
Leuiticis soluẽdissoluendis nōnon omninò ceremoniale aut
iudiciale, sed morale fuisse, atq;atque sub lege etiam
Euangelica omninò vigêre, nec antiquatũantiquatum esse.
Et præter has rationes minimè desunt authores,
qui decimas etiam hodie iure diuino & naturali debitas esse asseuerent, nam & hoc tenuerunt
glo. Archid. Ancha. & alij in cap. 1. de decimis.
in 6. Innoc. in c. vlt. de Paroch. Ioan. Andræ. in
rub. de decimis. Idem in c. à nobis. Anton. in c.
parochianos. colum. 2. Abb. in cap. in aliquib.
colu. vlt. de decimis. Alex. cons. 60. lib. 4. quorũquorum opinio Communis est secundum Francum, d.
c. 1. de decimis. in 6. Imò scribit Innocent. in d.
cap. vlti. esse quasi hæreticos eos, qui adserunt,
decimas, etiam sub lege gratiæ, non esse debitas iure diuino, sed tantùm positiuo. Sunt tamen, qui hac in re præmissam sententiam veram
esse opinentur in decimis prædialibus, non sic
in personalibus, quas iure tantùm humano debitas esse non diuino existimātexistimant, huius equidem
opinionis sunt Hostiens. in Summa. tit. de decimis. §. & vtrum. q. 7. Henri. in cap. peruenit. de
decim. col. 5. Felin. in cap. causam. de præscrip.
colum. 1. & id Communi Vsu receptum esse
adnotauit Cardina. in cap. 1. de decim. cùm tamen hi, quos priori loco citaui, non tantùm
prædiales, sed & personales iure diuino, & naturali deberi, absq;absque vlla distinctione probauerint, quorum rationes fragiles sunt, nec efficaciter eorum assertionẽassertionem fulcire videntur, siquidem prima, quæ pluribus vtitur locis, quibus
expressum est, decimas à Deo institutas fuisse,
sic est intelligenda, vt à Deo lata lege ante Christi aduentum in veteri testamento id sancitum
esse certò certius habeamus, atq,atque eodem pacto interpretemur Canones, quibus scriptum
est, lege diuina decimas indictas fuisse: lege, inquam, diuina veteris testamenti, ad cuius exemplar & imitationem Ecclesia catholica sub lege gratiæ eandem decimam fructuum partem
in ecclesiasticorum ministrorum alimenta soluendam esse censuit. Quam ob rem Hieronymus, Augustinus, Ambrosius, & cæteri viri
doctrina & sanctitate illustres, testimonijs veteris instrumenti hac in controuersia vtuntur,
vt ostendant, ecclesiam, eiusq́;eiusque principes legem à Deo Israêliticis datam imitatos fuisse,
igitur & tertia ratio ex ijs manifestè refellitur.
Secunda verò nulla indiget responsione, si optimam argumentandi rationem memoria repetamus, non enim ex ea sequitur, iure diuino
decimas institutas fuisse, satis equidem erit, eas
tantũtantum lege Pontificia indictas esse, vt iure optimo excommunicatio ferri possit in eos, qui earũearum solutioni detrahunt, aut detrahere conantur.
Quarta ratio id tantùm probat, quod iure negari nōnon potest, scilicet à laicis congruācongruam sustentationẽsustentationem Clericis exhibendam esse, qua quidem possint ipsi ministri ecclesiastici sibi alimenta ministrare, nec men dicare in opprobrium tanti ordinis, tantæq́;tantæq́ue dignitatis cogantur, & vt mercedem laboris pro plebe impẽsiimpensi, ab ipsa plebe accipiant. Non tamen ex hoc sequitur, ad isthæc alimenta, congruamq́,congruamque sustentationẽsustentaionem decimam
fructuum portionem necessariam esse, nec ideò
iure naturali eam clericis deberi.
Prætereà, decimas, nec iure naturali, nec diuino
Euangelicæ legis institutas esse, vrgentibus rationibus probari potest, & Primò, quia ratio
|
naturalis non magis dictat, ministrantibus spiritualia dandam esse
decimādecimam partem, quàm nonam, octauam, vel quartam. Deinde sub lege
Euangelica ea solùm lege diuina tenemur seruare, quæ à Christo Iesu etiam per eius Apostolos nobis præcepta sunt, iuxta illud, Matth. vlti. docentes eos seruare omnia,
quæcunq;quæcunque mandaui vobis. Sed de soluendis decimis nec in Euangelijs, nec apud Apostolos vllum est præceptum: igitur nec lege diuina tenemur decimas
soluere. Tertiò, id ipsum constat, si verum est,
quod diuus Thomas præmittit. 1. 2. q. 108 arti.
1. & 2. & quolib. 4. artic. 13. scribens: In lege Euangelica nullum præceptum contineri, quod
non sit naturalis iuris, præter præcepta de Sacramentis,
atq;atque de fide, ex illo, iugum meum
suaue est, & onus meum leue: præceptum verò
de solutione decimarum, nec ad sacramenta, nec
ad fidei articulos attinet, ergò colligitur optimè id in Euangelica lege nequaquam contineri. Quartò, manifestum est, decimas consuetudine diminui non posse, si essent iure naturali, aut diuino Euangelico inductæ, &
tamẽtamen
consuetudine eas posse diminui, probat text.
sing.
absq;absque sophistica interpretatione intellectus in cap. in aliquibus. §. vlt. de deci. Hinc profectò factum est, vt
plæriq;plærique censeant, decimas etiam prædiales iure tantùm humano, & Pontificio statutas esse, non diuino Euangelico, nec
naturali.
Huiusq́;Huiusque opinionis sunt diuus Thomas 2. 2. q. 87. artic. 1. & ibi Caiet. Card. à Turrecremata in cap. reuertimini. 16. quæst. 1. artic. 3.
Idem Thomas quodlib. 2. artic. 8. Florentin. 2.
part. tit. 4. cap. 3. §. 5. Syluest. verb. decima. quæstio. 3. & 4. Ioan. Maior in 3. senten. dist. 37. quæstio. 36. Alexand. de Hales in 3. parte summæ. q.
51. membro. 6. articu. 1. Hadri. quodlib. 5. artic. 1.
Idem Ioan. Maior in 4. dist. 15. q. 4. col. pen. quam
sententiam à Theologis receptam esse aduersus Canonistas asserit Alfonsus à Castro, lib.
de hæresibus, verb. decima. His etiam suffragatur quinta ratio, ex eo, quòd eodem iure, quo
decima fuit indicta plebi Israëliticæ ad alimenta Leuitarum, fuit itidem ipsis Leuitis
indictũindictum,
vt decimam decimarum summo sacerdoti soluerent. numer. 18. Hæc tamen decima decimarum sub lege Euangelica non debetur iure diuino summo Pontifici, nec ei soluitur: igitur
nec decima à laicis clericis soluenda hodie legis diuinę Euangelicæ præcepto debetur. Nam
licet Thomas dict. q. 87. arti. 4. ad tertium scripserit: Sub lege Gratiæ clericos iure naturali
teneri, decimam decimarum soluere Romano
Pontifici, id intelligendum est potius de congrua portione ad summi Pręsulis alimenta,
honestamq́;honestamque sustentationem, quàm de vera & propria decima decimarum parte. Ratio siquidem
natural is dictat, Christiani populi
summũsummum moderatorem ab eius subditis, quorum
præcipuāpræcipuam
curam gerit, alendum esse iuxta ipsius dignitatis conditionem, quę suprema est Christiani orbis, & ideò
iustissimũiustissimum est, ei à Clericis partem
aliquam ecclesiasticorum redituum ministrari
pro tanti oneris impensis.
Cæterùm his iactis, ac præmissis fundamentis;
primum sequitur, iure naturali & diuino legis
Euangelicæ clericis debitam esse à laicis eam
partem fructuum, quæ ad eorum alimenta,
cōgruamq́;congruamque sustentationem, dum spiritualia ministrant, necessaria sit, in laboris impensi iustam
mercedem. Hoc ipsum est, quod modò probauimus, & ex Theologis passim colligitur, potissimum ex his, quos paulò antè citauimus,
imò hæreticum esset, dicere contrarium, sicuti
constat ex concilio Constantiensi, à quo damnata est hæresis quorundam, qui isthæc alimenta & vitæ subsidia Clericis negari posse, constanter adseuerârunt, quod traditur eruditè simul, ac diligenter ab Alfonso Castr. d. verb. decimæ. Hinc & illud verum esse colligitur,
Parœcianos, qui vulgò parochiani dicuntur,
*ex præcepto naturali & diuino teneri, ad oblationes presbyteris ministrantibus spiritualia
exhibendas, vbi ipsi presbyteri indigent, nec
habent, vnde possint sibi ministrare. Abbas
in capit. causa. de verb. signifi. Idem post alios
in rubr. de paroch. Henric. in cap. quamuis. de
decim. Thomas 2. 2. quæst. 86. & ibi Caiet. arti.
1. & quæstio. c. art. 3. Socin. in tract. de oblat. libello 3. quæst. 4. Roma. cons. 344. Cardin. à Turre Cremata post alios ibi in cap. omnis Christianus. de consecrat. distinct. 1. arti. 1. Hosti. in
summa titu. de parochijs. §. in quibus. vers. in
his. Abb. rursus in cap. 3. num. 6. de pigno. Flor.
3. par. tit. 12. c. 11. Syluest. verb. decim. q. 2. Regia
l. 4. tit. 20. part. 1. text. ita intelligendus
secundũsecundum
glo. ibi in dict. c. omnis Christianus. Quòd si
clerici ministrantes spiritualia, inopia minimè
grauentur, laici non sunt cogendi oblationes eis exhibere, nisi consuetudine legitima oblationes factæ fuerint altari, nam tunc ex ratione huius consuetudinis cogi poterunt laici ad oblationes, sicuti in prædictis locis receptum est nemine refragante, & probatur in cap. ad Apostolicam. desimo. vbi Doct. Bart. in l. priuilegia.
C. de sacrosan. eccle. Abb. Areti. & Feli. in c. veniens. in 1. de testi. Hipp. sing. 192. ex hoc adnotantes. sola diutina præstatione adquiri obligationem fauore ecclesiarum, & piæ causæ ad intellectum. l. cùm de in rem vers. ff. de vsur. quem
latè examinant Bart. ibi. & omnes in l. si certis
annis. C. de pact. Franc. Balb. de præscript. 1. par.
3. part. princ. q. 10. Ias. in §. præiudiciales. nu. 65.
de actio. Ripa in c. cùm ecclesia. num. 39. de caus.
possess. eleganter Carol. Molin. in tractat. de
contra. q. 20. Imò & in hac pietatis causa, decem
|
annorum consuetudinem, diutinámue præstationem sufficere scribit Abb. in cap. suam. de simo. & sequitur eum Rochus Curti. de consuetu. Folio paruo. 30. colum. 1. & nouissimè Cassador. decisi. 1. tit. de consuetudine. Sic sanè ab eadem radice procedit, quod apud
plerasq;plerasque nationes moribus receptum est, vt rectori parochiali, qui animarum curam gerit, detur ex bonis
defuncti, vel lectus, vel vestis quædam, aliáue
mobilium aut immobilium portio, secundum
Innocent. Hostien. & communem in d. cap. ad
Apostolicam. Henri. & alios in cap. Iacobus de
Simonia. Cassado. d. deci. 1. quo in loco testatur,
iuxta hanc opinionem in Apostolicæ sedis prętorio litem decisam fuisse.
Illud tamen est considerandum, non posse presbyterum parochialem propria authoritate negare ministerium spirituale ipsis laicis, etiamsi
hi cessauerint à consuetis diu oblationibus,
nam & si laici sint cogendi authoritate prælatorum consuetas oblationes exhibêre, non tamen sunt ab eis subtrahenda spiritualia ministeria, quemadmodum rem istam distinxêre
Thomas & alij communiter, & præcæteris Ioan. Andræ. & Panormitan. in dict. rub. de Parochijs. Lapus, allegat. 67. colum. parua. 13. ac tandem idem asserunt Henricus, Socin. Cardin. à
Turre Cremata, & cęteri proximo loco nominatim adducti, ac Feli. post alios in d. c. veniens.
contra gl. in c. omnis Christianus. Ex quibus
ita distinctè examinatis constat, qualiter sit intelligenda gloss. in cap. Sanctorum. 10. q. 1. scribens: Laicos cogendos ad oblationes ministris
spiritualium exhibendas, est enim id verum vel
ratione legitimæ consuetudinis, modò liberè
prius ministrentur spiritualia, ne videatur precium temporale oblationis dari pro spirituali
ministerio. dicto cap. ad Apostolicam. cap. sicut.
eodem tit. Archid. in cap. Agatho. 63. dist. & in
cap. ordinationes. 1. q. 1. sic etenim est intelligenda decisio text. in d. cap. ad Apostolicam. cuius
meminêre Felin. in cap. 1. de spons. col. 10. Idem
in cap. eccle. S. Mariæ. numero 97. de const. Ripa in cap. cùm M. nume. 177. eod. titu. Idem Ripa de peste, cap. de præseruatiuis remedijs. num.
198. Gomezi. in regu. de triennali. q. 11. Io. Maior in 4. sent. dist. 25. q. 4.
Item oblationes ex præcepto debentur à laicis, ministris spiritualium, qui aliunde nequeunt sibi
necessaria ad victum exhibêre, vt superiùs probatum est, qua in re duo erunt præcauenda, primùm ne quis existimet, ministrum ecclesiasticũcum, qui ex aliquo peculiari artificio potest victũvictum
quærere, non esse à Parochianis alendum. Non
enim tenetur, qui laicis proprio labore spiritualia ministrat, sibi victum quærere aliunde, quāquam
ex oblationibus ipsorum laicorum, quibus seruit, etiamsi maximus alioqui artifex sit, possitq́;possitque commodè ex ea industria alimenta percipere,
quod in specie tradunt Roma. dict. consi. 344. &
Deci. in cap. cùm inter. nume. 26. de exceptioni.
sensit Host. in dict. Summa tit. de Parochi. versi. in his. Tametsi cōtrariumcontrarium adnotauerint Abb.
& Felin. in d. cap. veniens. & præmiserit dicta
Regia l. 4. tit. 20. part. 1. Secundum æquitati maximæ innititur, & ideò memoriæ commendandum est, scilicet, non posse iustè dici inopem,
vt ratione huius inopiæ cogendi sint laici oblationes exhibêre, eum vicarium, qui officium
& munus sacerdotale exercet in aliqua Parochia nomine alterius, qui & si absens sit, pingues tamen & opimos reditus ab ea ecclesia ex
decimis, aliísue prædijs iure sacerdotij percipit, nam is tenetur eius vicarium alere, eiq́;eique exhibere congruam portionem illorum redituũredituum,
quos ipse absens, & fortassis non iure, sed iniquè alteri cōmissiscommissis ouibus, magno cùm Christianæ Reipublicæ detrimento cōsequiturconsequitur, nec
Parochiani tunc cogi poterunt vicario absentis quidquam ratione inopiæ, quæ vera non est,
elargiri, argumento text. in cap. de monachis,
de præbend.
Secundò principaliter deducitur, decimas quantum ad quotam, quæ verè decima pars est, iure
humano Pontificio institutas fuisse sub lege
Euangelica, & ex eo iure obligationem oriri ad
imitationem veteris diuinæ legis, vnde nulli
dubium esse potest, quin hodie Christiana plebs
*sub peccati mortalis pœna decimas soluere teneatur, ratione præcepti humani & Apostolicæ sedis, cui omnes Christiani subesse
tenẽturtenentur.
Et ideò impium & hæreticum est, asseuerare,
posse laicos denegare sacerdotibus decimarum
solutionem iustissima lege debitam. Nec quidquam refert, sacerdotes diuites esse, & habere
prædia, agros,
aliasq́;aliasque res, vnde viuere
absq;absque inopia possint, nam si eis, vt
dictũdictum est, decimæ debentur, parùm obest eos diuites esse, sicuti debitor immunis non est à solutione debiti, ex eo,
quod creditor diues sit.
Neq;Neque lege Pontificia
statutum est, vt sacerdotibus decimæ darentur
ea tantùm principali causa, quod pauperes
essent, atque in specie ista sacerdotibus etiam
diuitibus decimas Pontificum præcepto deberi, præscribit Thomas quodlibe. 6. artic. 10. & 2.
2. quæst. 87. artic. 3. ad primum. cui frequentissimo omnium
cōsensuconsensu cæteri adstipulantur. Abstineant igitur impij ab ecclesiasticarum constitutionum detractione, nec ipsis sacerdotibus
suggillent, quòd ab agricolis & rusticis decimam fructuum exigant partem, tot
sacrorũsacrorum canonum decretis ad exemplar diuinæ legis sanctissimè institutam.
Tertiò hinc apparet manifesta ratio, cur ius istud
percipiendi decimas laicis competere non possit? Nam ius istud consequuntur sacerdotes
|
ex ministerio altaris & spiritualium, quia seminantibus spiritualia debentur temporalia, quorum exhibitio ordinatur propter ministerium
spiritualium, quæ ab alijs quàm clericis ministrari nequeunt, vnde fit vt ius percipiendi decimas spirituale sit, nec laicis possit regulariter
competere, secundum Thom. & Caiet. 2. 2. q.
87. articu. 3. & quolibet. 2. artic. 8. text. optimus
vbi hæc est Communis Doctorum adnotatio
in cap. causam. de præscript. capit. 2. de iudic.
gloss. & communis, in cap. quamuis, de decimis. quæ tamen addit, posse episcopum alicui
laico ex iusta causa, eo nempe, quòd ecclesiam,
eiúsue patrimonium à Tyranni oppressione exemerit, concedere ad vitam, aliúdue tempus
decimarum fructus, non quidem ius ipsum
percipiendi decimas, sed vt eas nomine & titulo ecclesiæ consequatur, quod Doctor. ibi frequentiori calculo admiserunt, & Cardi. in cap.
cùm Apostolica. col. 4. de his quæ fiunt à prælat. existimat, hoc esse singulare Panormit. in
cap. ad hæc. de deci. notat idem Thomas dict artic. 3. & artic. 8. Bald. in l. si vsusfructus. ff. de iure doti.
Sic & laici sacerdotum nomine, conductionis iure decimas & oblationes percipere possunt, ac
quotidie exigunt & percipiunt. glo. & ibi Abb.
Anania & cæteri in cap. querelam. ne præl. vic.
suas. Roma. consil. 266. Deci. in c. 2. nume. 14. &
Ripa nu. 115. de iudic. tametsi glo. in cap. Altare.
1. q. 3. quam Roma. dixit Singul. notab. 657. in
oblationibus contrarium expressim tenuerint
ex eo canone, qui tantùm prohibet, laicos ad altare accedere, vt oblationes accipiant, quod sanctissimum est. Quin & si laici possint constitui oblationum collectores, cauendum omninò est, ne hoc munus viris fallacibus, malis moribus præditis, aut mendacibus, impostoribúsue delegetur: hos etenim execratur tex. in c. vlti.
de reliq. & ven. sancto cle. 2. de pœni. cap. tuarũtuarum.
de priui. Mari. Soci. in tract. de oblat. libello 20.
Olim sanè ante concilium Lateranense obtentum
fuit, vt laicis de ecclesia benemeritis decimæ à
prælatis perpetuò in feudum concederentur, at
concilium Lateranense hoc in posterum fieri
magno conatu prohibuit, ita quidem, vt laici
iustè possint detinere decimas, antiquitus sibi
à prælatis in perpetuum feudum concessas, nōnon
tamen ea, quæ post conciliũconcilium prædictum etiam
iure feudorum, etiam à prælatis fuerint eisdem
perpetuò datæ. tex. singul. in cap. cùm Apostolica. de his quæ fiunt à prælat. & in cap. quamuis. vbi glo. & in cap. prohibemus, de decimis.
Idem expressum est in c. 2. §. sanè. eod. tit. in 6.
Verùm locus hic non temerè postulat ad huius rei
cognitionem examen illud, quo solet tractari,
quis fuerit huius concilij Lateranensis author,
quáue ætate id celebratum fuerit. Hoc etenim necessarium est ad inquirendum, quoties à laicis isthæc defensio adducta fuerit in controuersia, cuius temporis ratio habenda sit.
Et dubio procul, Alexander Tertius post pacatam
Italiam, tot seditionibus extinctis, prope mortis tempus, Romæ apud Lateranum concilium
celebrauit, quemadmodum tradidêre Platina
libro de vitis Pontificum. Sabellicus Enneadis
9. lib. 5. Raphael Volaterranus Antropologiæ
libro 22. quod item apparet ex cap. cùm & Plantare. de priuileg. cap. prohibemus. de deci. cap.
Iudæi siue Sarraceni, cap. ita quorundam. de Iudæ. quibus & alijs locis decreta citantur ex
concilio Lateranensi sub Alexandro tertio.
Contigit huius concilij conuentus anno Domini ferè millesimo, centesimo, septuagesimo
nono, vt præter Historicos commemorant Ioan. Andr. Collecta. Anto. & Card. in d. cap. cùm
Apostolica deci. Capellæ Tholosanæ. 439. Guido Papæ. q. 288. Carol. in consue. Parisien. tit. 1.
§. 46. nu. 18. & Francis. Balbus in tract. de præscript. 5. part. princip. q. 7. colu. 7. apud quem in
hoc ipso numero vitium est impressoris manifestum ex his, quos ipse Balb. retulit. Huius igitur temporis habenda ratio est, in examinandis
causis, pertinentibus ad decimarum concessionem, laicis ante concilium Lateranense factam.
Et licet Innocentius Tertius concilium generale Romæ apud Lateranum congregauerit,
anno Domini millesimo, ducentesimo, decimo
quinto, quod ex Platina & alijs & secundo conciliorum Tomo deducitur, idemq́ue asseruerunt gloss. & Doctor. in cap. vltim. de decimis.
Non tamen ad hoc concilium referenda est prohibitio, qua vetitum fuit laicis decimas dari in
feudum, siquidem id ad præcedens pertinet
ex dicto cap. cùm Apostolica. vbi Innocentius
Tertius meminit concilij Lateranensis, alterius profectò ab eo, quod ipse celebrauit. Idem
apparet, cùm idem Innocentius in cap. in Lateranensi. de præb. mentionem feceit Lateranensis concilij, id significans, quod sub Alexandro
Tertio habitum fuerit:
cuiusq́,cuiusque decisio sub rubrica de priuilegijs, cap. cùm & Plantare continetur. Quibus & illud accedit, quod in libris
decretalium Gregorij Noni, quoties aliqua
cōstitutioconstitutio ex Lateranensi concilio Alexandri Tertij refertur, ea concilio Lateranensi sub Alexandro Tertio tribuitur: At si ex Lateranensi altero ab Innocentio Tertio congregato, assumpta fuerit, ea Innocentio Tertio in generali
concilio adscribitur. Vnde coniectare licet,
Alexandrum Tertium apud Lateranum non
generale totius ecclesiæ concilium, sed cum sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ Cardinalibus tantùm, Synodum confecisse, & ideò ab his, qui
concilia ecclesiastica congesserunt, tria tantùm
Lateranensia & generalia concilia traduntur.
|
Primum sub Martino Primo. Secundum sub
Innocentio Tertio. Tertium sub Iulio Secundo
& Leone decimo. Nec in canonibus Secundi
Lateranensis concilij vlla mentio fit eorum canonum, qui à Gregorio Nono ex concilio Lateranensi referuntur, ad hunc sensum, vt canones & decreta Lateranensis concilij, cuius
mẽtiomentio fit in Gregorij decretalibus, possint titulo Lateranensis concilij ab Innocentio celebrati, censeri.
Obiter tamen tollendum est à Regia Partitarum
lege mendum quoddam ad hunc tractatũtractatum maximè pertinens, nam dum in l. 4. titu. 21. Part. 1.
mentio fit concilij generalis ab Innocentio
Tertio celebrati, scriptum est, eam œcumenicāœcumenicam
Synodum contigisse Aera millesima, ducentesima, quinquagesimaquinta, & tamẽtamen si adsumatur computatio temporis à Christi natiuitate,
scribendum esset Aera millesima, ducentesima,
decimaquinta ex Platina & alijs, si à Cæsaris
principatu additis triginta octo annis legendum est Aera millesima, ducentesima, quinquagesimatertia Igitur constat, vtcunq;vtcunque res ista
examinetur, laicos posse retinêre decimas ipsis
in feudum concessas ante concilium Lateranen
se, in quo omnes, ni fallor, conueniunt, quamuis text. in dicto cap. prohibemus, eiusdem me
hercle concilij, insinuet, laicos cum animarum
periculo decimas possidere, quas ante illud cōciliumconcilium etiam obtinuerint. Huic tamen decreto
satisfieri potest, si intellexerimus in decimis à
laicis ante concilium illud obtentis absq;absque legitimo in feudationis iure, aut fortassis text. is
hunc sensum habet, vt laici obtinentes decimas
in feudum, in periculo animarum sint constituti, quia minimè impendunt ecclesijs, à quibus
eas accepêre, seruitia, obsequia & ministeria,
quæ secundum feudalis conuentionis leges exhibere tenentur, atq;atque ita colligitur interpretatio non omninò incongrua, vel saltem paulò
modestior quàm ea, quæ traditur à Carolo in
dicto §. 46. num. 19. à quo item cauendum est in
scholijs ad Alex. d. consil. 60 lib. 4.
Præter hæc & íllud est animaduertendum, laicos
obtinentes decimas in feudum ante Lateranense concilium, posse eas ex consensu episcopi in
aliquam ecclesiam transferre, vt eas ipsa ecclesia eodem titulo obtineat. text. in d. c. prohibemus. iuncta gl. & doctorum communi expositione. & in c. cùm & plantare. §. 1. de priuileg &
in d. c. cùm Apostolica, non sic poterunt istę decimæ in alios laicos transmitti, etiam ex consensu episcopi, sicuti probatur in d. c. cùm Apostolica, & tenent Host. Ioan. Andræ. & Abb. in
d. c. prohibemus. Henric. in c. quamuis. de deci.
col. 1. Imol. in cap. 2. de feudis. col. penul. Zasius
tract. de feudis. part. 4. ad finem. Hosti. in Summa tit. de feudis. §. quis possit. col. 2. Curtius in tract. de feudis. 2. part. quæst. 8 quorum opinio
Communis est secundum Carolum d. §. 46. nu,
16. & Nicol. Boëri. in consuet. Bituricensibus.
tit. de consuetudi. prædialibus. §. 11. Et procedit
etiam in his decimis, quæ antiquo feudo extincto, ad ecclesiam redeunt, quemadmodum prædicti doctores intelligunt & probant. Licet decimas ante concilium Lateranense in feudum
laicis cōcessasconcessas, & modo eo feudo cessante ad ecclesiam liberè pertinentes, posse à prælato in
feudum iterũiterum laicis dari eo pacto, quo aliæ res
ecclesiæ in feudum dari consuetæ; concedi possunt, adserant gloss. in dicto cap. prohibemus.
Card. in dicto c. 2. de feudis. & alij, quorum opinionem magis CōmunemCOmmunem esse in Praxi testantur Imol. in dicto cap. 2. col. pen. Ias. in cap. 1. qui
feud. dare poss. col. 4. & Curtius dicta quæstio.
8. & idem Ias. consil. 155. in fine lib. 1. consil. &
Boëri. d. §. 11.
Sed si dubitetur, an decimæ titulo feudi â laicis
possessæ, concessæ fuerint ante concilium Lateranense, vel post, erit consideranda antiquitas
possessionis, quæ si immemorialis temporis
fuerit, maximam præsumptionem inducit, ac
sufficientem probationem tituli ante conciliũconcilium
adquisiti, quod in specie expressim tradidêre
Ioan. Andræ. Anton. Cardin. & Imol. in dicto
cap. cùm Apostolica. Ancha. & Card. in cap. causam quæ. de præscript. Iacobià Sancto Georgio
in tract. de feudis. verb. mero & misto imperio.
ad finem. quibus accedunt, eorum sententiam
communem esse existimantes Alex. consil. 6. libro 1. colu. penulti. Ias. consil. 156. colum. 1. lib. 1.
Francisc. Balb. de præscript. 5. part. quæst. 7. ad
finem. Ripa in cap. 2. col. vlt. de iudic. Nec est necessaria probatio famæ, ex qua deducatur, has
decimas ante concilium Lateranense in feudum
concessas fuisse: satis enim est, possessionem
probari eius temporis, cuius initium memoriam hominum excedit, vt frequentius à prædictis authoribus receptum est, quamuis Abb. in
dicto cap. cùm Apostolica. fi. col. ex Ioan. Andr.
ibidem & Felin. colum. 1. in dicto cap. causamq́;causamque.
& idem in cap. cùm contingat. nume. 4. de foro
competen. opinentur, præter immemorialem
quasi possessionem, fore necessariam probationem ex fama, quæ dictet, laicos eas decimas in
feudum habuisse ante concilium Lateranense.
Illud tamen fortasse requiritur, quod saltem ex
fama cōstetconstet, laicos eas decimas titulo feudi possedisse, quod Ripa in dicto cap. 2. adnotauit, cui
suffragantur plura, quæ tradit idem sentiens
Aymon de Antiq. temp. 4. part. cap. absolutis.
numer. 57. & præcedentibus. & pro communi
sententia videtur optimus text. in cap. 1. de præscript. in 6. §. vltimo.
Ex quibus deduci vera resolutio poterit ad quæstionem illam, num laici iure percipiendi deci|
*mas spoliati, & agentes interdicto recuperandæ, sint ante omnia restituendi? quibusdam etenim visum est, eos
nōnon esse restituendos, nisi probârint id ius verè ad eos pertinere, vel ex priuilegio Romani Pontificis, vel ex
cōcessioneconcessione feudali ante Lateranense concilium, quia iuris
cōmuniscommunis præsumptio ipsis hoc in iure aduersatur.
c. ad decimas. de restit. spoliat. in 6.
atq;atque ita indistinctè respondent Ioan. Andræ. in Specul.
rubr. de restit. spol. Anto. & Abb. in c. si diligenti, de pręscript. col. pen. Fel. in c. ad petitionem.
de accusat. nu. 17. Alex. in l. naturaliter. §. nihil
commune. 7. fall. ff. de adqui. poss. Rursus Bart.
Brixiensis in gloss. 14. quęst. 1. cap. 1. existimat ex
aduerso, laicos istos spoliatos iure decimas percipiendi, restituendos ante omnia esse, cuius opinionem in Praxi apud Gallos seruari eam sequutus scribit Guido Papæ, quæstion. 288. ex
eo, quòd sæpissimè spoliatus ea re, quam iure
communi obtinere nequit, est ante omnia restituendus. cap. licet episcopus. de præbend. in 6.
l. 1. §. deijcitur. ff. de vi & vi arma. l. 1. C. si per
vim vel alio modo. Igitur quamuis aduersus
laicum sit præsumptio iuris, cùm tamen ius istud obtinuerit decimas percipiendi & eo fuerit spoliatus, restituendus erit. Sed isthæc consideratio minus congrua est, ea ratione, quòd
laicus est incapax possessionis, vel quasi huius
iuris, quod petit sibi restitui interdicto vnde vi,
nec tantùm habet contra se præsumptionem
iuris communis, verùm etiam incapacitatem
possessionis, quam restitui sibi petit. Quam ob
rem sunt & alij, qui censeant, hanc restitutionem spoliato hoc iure ante omnia
cōcedendamconcedendam
fore, vbi pro reo, aduersus quem agitur interdicto Vnde vi, non adest iuris præsumptio, tametsi ea aduersetur actori, siquidem decisio decretalis, ad decimas, tunc obtinet, cùm aduersus agentem est iuris præsumptio, & ea reo palàm
suffragatur, non aliàs, secundum glo. Ioan Andræ. Ioan. Mona. & Domi. in dicto cap. ad decimas. Ias. post alios, nu. 47. & Ripa in dicto §. nihil commune. nume. 77. quorum opinio magis
Communis est, sicuti eam sequutus asserit Martinus Azpilcueta in repet. cap. accepta. de restit.
spoliat. oppo. 10. nu. 21. ac fortassis in Praxi obtinebit, vnde quo ad petendam restitutionem ex
interdicto Vnde vi, satis erit præsumptionem
iuris non adsistere reo spolianti, licet ea actori
contraria sit, quamuis quo ad præscribendum,
si præsumptio iuris
cōmuniscommunis adest contra præscribentem, nec tamen aduersario suffragatur,
erit adhuc necessarium, vt ea præscriptio procedat tituli ius cum his, quæ à Romano Pontifice
requiruntur in cap. 1. de præscript. in 6. quemadmodum Franc. & Doct. ibi Anton. & Abb.
num. 35. Felin. nume. 7. in dicto cap. si diligenti.
tradiderunt, reprobantes gl. in dicto cap. 1. verbo. titulum, & Imol eius sequacem in cap. vlti.
col. 9. de præscript. in eius relectione. Quod vero attinet ad interpretationem dicti cap. licet. de
præb. in 6. satis erit lectori perpendere ea, quæ
diligẽterdiligenter & resolutè pertractauit præceptor insignis in dicto cap. accepta. oppositione 10.
Quartò, ab eadem radice procedit ratio discriminis hac in re inter priuilegiũpriuilegium & præscriptionẽpræscriptionem,
siquidẽsiquidem laici priuilegio Romani PōtificisPontificis possunt consequi, & obtinere ius percipiendi decimas, non sic præscriptione, etiam eius temporis, cuius initium memoriam hominum excedit, quod sæpissimè apud ius PontificiũPontificium adnotatum est, & præsertim in cap. causam quæ.
de pręscriptio. & à Francisco Balbo de præscri.
5. par. princip. quæst. 7. ea etenim est ratio, quòd
laici incapaces sunt possessionis huius iuris,
quæ necessaria est ad præscribendum. Nec immemorialis præscriptio priuilegio æquiualet,
vbi adest isthæc incapacitas, vt scribit Ioan. Mona. in cap. 2. de præb. in 6. cuius ipse mentionem
feci cap. 10. huius operis ad finem. Illud tamen
hac in parte admonendum est, vt quoties hoc
capite scripserim, vel consuetudine, vel priuilegio, vel præscriptione ius percipiendi decimas adquiri posse, vel libertatem, seu immunitatem ab earum solutione competere, id planè
intelligatur verum esse, modò ex reditibus ecclesiasticis alioqui congrua supersit portio administrorum ecclesiasticorum iusta alimenta,
cùm hæc iure diuino & naturali eis debita sint,
& ideò nec vllo priuilegio, nec consuetudine,
nec præscriptione tolli possunt, sicuti constat
rationibus & authoritatibus, quas paulò antè
adduximus, præsertim ex cap. 1. 13. quæst. 1. facit
text. optimus in cap. suggestum. de decimis.
Quintò hinc perpendi potest, clericos posse præscribere ius percipiendi decimas ex aliena pa
*rochia, vt tandem decimæ cuidam ecclesiæ iure
communi debitæ, alteri soluendæ sint, probatur hoc ipsum in cap. ad aures. de præscrip. cap.
cùm contingat. c. ad Apostolicæ. de deci. text. in
hac specie insignis in cap. 1. de præscrip. lib. 6. vbi ad hanc præscriptionem exigitur, vel immemoriale tempus, vel titulus simul cum quadraginta
annorũannorum quasi possessione, quod
mirũmirum est,
cùm alioqui in præscriptione triginta, vel quadraginta annorum, nec iure canonico, nec ciuili titulus sit necessarius, cap. placuit. §. potest. 16.
quæst. 3. notatur in c. sanctorum. c. de quarta. c. si
diligenti. de pręscriptio. Ideò tamen exigitur in
præscribendo iure percipiendi decimas, quia
iuris communis præsumptio est aduersus præscribentem, tunc etenim procul dubio necessarius est titulus. text. glo. & communis in dicto
cap. 1. gl. & alij in dicto c. si diligenti. gl. & Dynus nu. 27. in reg. possess. de reg. iur. in 6. Balb.
de præscript. 2. part. 3. par. princip. quæstio. 6. &
|
id iure ciuili itidem procedere tenent Abb. in c.
peruenit. de emptio. col. 2. idem in dicto cap. de
quarta. nu. 14. & 26. idem & Feli. in dicto cap. si
diligenti. num. 7. Nec enim est vlla differentia
in materia tituli, inter ius canonicum & ciuile,
quemadmodum Balb. resoluit dicta quæstio. 6.
& 2. part. 4. par. princip. quæstio. 2. colum. 3. quo
fit, falsum esse, quod Paul. Castrensis scribit in
l. seruitutes. in princi. numer. 9. ff. de seruit. dicens text. in dicto cap. 1. non esse intelligendum
in rebus prophanis seu secularibus, temporalibúsue, quod & Dynus senserat in dicta reg.
possessor. nu. 27. Eodem sanè iure non est admittendum, quod Gratianus in dicto §. potest,
colligere tentat, nempe iure canonum in præscriptione decem vel viginti annorum, titulum
minimè requiri, licet is iure Cæsareo exigatur.
Sed & fortior obiectio fit contra decisionem
text. in dicto cap. 1. ea ratione, quòd præscribenti seruitutem in alieno fundo aduersetur iuris
communis præsumptio, ex qua res aliena libera censetur, & præsumitur. l. altius. C de seruit.
notat in specie Bar. in l. 1. §. hoc interdicto. num.
12. ff. de itiner.
actuq́actuque; priua. idem Bar. in l. si prius. num. 14. ff. de noui oper. nunciat. & tamen in
præscribendis seruitutibus, & his iuribus incorporalibus non requiritur titulus l. si quis
diutino. ff. si seruit. vendic. Dynus in dicta reg.
possessor. nu. 31. Abb. in dicto cap. de quarta. nu.
25. Quam ob rem gl. in dicto cap. 1. hanc
difficultatẽdifficultatem præsentiens
eāeam diluere conatur,
idemq́;idemque
tentârunt facere varijs in locis iuris vtriusque
Professores, ex quibus, si communiorem consensum adsumpserimus, dicemus,
rationẽrationem text.
in dicto cap. 1. pendere à præsumptione iuris circa maximum præiudicium, & ob id titulum requiri. Quod secus est in præscribendis seruitutibus, in quibus præsumptio libertatis versatur in modica,
leuiq́,leuique læsione, vnde
mirũmirum non erit, si in his iuribus incorporalibus temporis vsu adquirendis titulus necessarius non sit,
secũdumsecundum Ancha. in reg. sine possessione. col. 9. vers.
ex prædictis. Imol. in dicto cap. si diligenti. nu.
15. & in cap. vlt. nume. 10. de præscript. Anto. in
cap. cùm ecclesia. col. penul. & ibi
RipāRipam ead. col.
de caus. poss. & proprietat. Roma. in l. sequitur.
§. si viam. ff. de vsucap. Felin. in dicto cap. si diligenti. nu. 7. Balb. dicta quæstio. 6. qui hanc solutionem communem esse censet. 2. par. 4. par.
princ. quæst. 2. col. 2. quod etiam deduci poterit
ex verbis Dyni in dicta reg. possessor. nu. 31. quorum
omniũomnium consideratio profectò, ni fallor, parùm perstringit, quin intrepidè opinemur, adhuc fortissimum obicem insolutum esse, siquidem vsucapio seruitutis realis, prædio alieno ita maximum præiudicium inferre potest, vt eam læsionem inter grauissima
incōmodaincommoda prædij seruientis numeremus.
Qua ratione oportet distinguere, ac perpendere,
aliud esse, me ius istud possidere iure communi resistente, ac prohibente hanc quasi possessionem, vehementi sanè vetante edicto, aliud ius
aliquod quasi possidere aduersus quandāquandam præsumptionem iuris, quod non vetat eiusdem iuris quasi possessionem, nec vehementer ei resistit, priori sanè casu accipiendum est, quod cautè statuitur in dicto cap. 1. & in dict. cap. ad decimas. Ius etenim canonicum non simpliciter
præsumit, decimas ad ecclesiam parochialem
eiusq́;eiusque ministros spectare, verùm vrgenter prohibet eas ab extraneis clericis percipi, cùm sint
institutæ, & soluantur à plebe in alimenta congruamq́;congruamque sustentationem clericorum, eidem
plebi ministrantium spiritualia.
Posteriori verè assumendum est, quod à Iurisconsultis ex d. l. si quis diutino. frequenter colligitur, quòd enim quis ius seruitutis habeat in
alterius fundo, non est contra ius commune,
sed tantùm contra quandam præsumptionem
naturalis libertatis, ideò titulus necessarius nōnon
est in præscribendis seruitutibus, sicuti rem
hanc explicuit Innocent. in dicto cap. si diligenti. vbi Abb. numer. 34. hoc ipsum sensit, vt ex eo
Deci. adnotauit consil. 134. col. pen. dicens, decisionem text. in dicto cap. 1 procedere, vbi fortiter ius commune resistit præscribenti. Idem his
non citatis Corasius scribit in l. seruitutes. in
4. ff. de seruit. nu. 35. licet Paul. Castrensis ibidẽibidem
col. penul. ab hac ratione discesserit.
Sextò, ab eadem resolutione poterit dissolui quæstio illa, qua sępissimè tractatur, an
cōsuetudoconsuetudo
in solutione Decimarum vim aliquam habeat
*ad eximendum ipsos laicos ab eo iure, quo soluere decimas tenentur. Nam à iuris
vtriusq;vtriusque interpretibus frequentius in eam itum est sententiam, vt opinentur, consuetudinem posse à personalium decimarum solutione eximere seculares, non tamen ab obligatione soluendi prædiales decimas. Ita sanè distinxerunt Hostien.
& alij in cap. in aliquibus. de deci. & præsertim
hi, qui existimârunt, decimas prædiales iure naturali & diuino, personales verò humano tantùm institutas fuisse, horum mentionem fecimus hoc capi. versic. consequitur. Vnde hanc
esse
CōmunemCommunem opinionẽopinionem fatetur Rochus Curtius in rubr. & cap. vltim. de consuetud. Folio
paruo 12. colum. 3. per text. in dicto capitulo, in
aliquibus. idem probat Card. à Turre Crem. in
cap. reuertimini 16. quæstio. 1. artic. 7. nume. 12.
Paul. Parisius consil. 25. lib. 4. col. 2
EandẽEandem sententiam sequuntur Felin. in c. causam quæ. de
præscrip. Franc. Balb. de præscrip. 5 part. princ.
quæstio. 7. Quidam verò censent, decimas consuetudine ad vigesimam, trigesimámue partem
reduci posse, tolli autem nequaquam posse, quasi ius naturale & diuinum diminui, non omni|
no tolli possit. Huic opinioni subscripsere præter alios Vincent. & Panormit. nume. 7. in c. in
aliquibus de decimis. Fulgo. consi. 166. col. 2.
Soci. consi. 295. col. 3. lib. 2. Bal. in l. comperit. C.
de præscrip. triginta anno. Paul. Paris. dicto consil. 25. nume. 21. quod & Thomas velle videtur
dum 2. 2. quęs. 87. artic. 1. & quolibeto 2. artic. 8.
scribit, Ecclesiam Romanum Pontificem, & legislatores ecclesiasticos potuisse statuere, vt ratione decimæ partis alia pars minor à populo
solueret̃solueretur, ea ratione, quòd huius rei certa quantitas, aut portio non iure naturali nec diuino, sed
humano tantùm inducta fuerit: igitur consuetudo circa hanc portionem constituendam, vt
sit quidem decima, vicesimàve, plurimum poterit efficere, capitul. vltimo. de consuetudi.
Quamobrem sub Rubrica de decimis, passim
statuitur, in solutione decimarum attendendam esse consuetudinem. c. in aliquibus. §. vlti.
c. commissum c. cùm sint homines. cap. dilecti.
capu. ad apostolicæ. ex quibus & alijs hanc opinionem in decimis prædialibus non tantùm in
personalibus dictæ q. 7. Francisc. Balb. veluti
magis probatam elegit. eandem
CōmunemCommunem esse asserit eam sequutus Boërius in consi. Biturices. titu. de consuetud. prædi. §. 12. Glos. tamen
& Innoc. in dictoc. in aliquibus indistinctè
censent nullam
cosuetudinẽconsuetudinem eximere posse laicos, nisi ea sit à Romano Pontifice comprobata, à solutione decimarum, nec personalium,
nec prædialium, nec ab earum aliqua parte,
quod satis durum est.
Henricus tandem in c. peruenit. de decimis. col. 5.
existimat, laicos posse consuetudine eximi partim à solutione decimarum personalium: à prædialibus verò nec vlla ex parte consuetudine
eos immunitatem adsequi valere: sicq́ue interpretatur tex. in dicto c. in aliquibus. veterùmque authorum sententiam. Quibus me hercle
opinionibus, ea qua potuimus diligentia atque solertia perpensis, in hac difficili, atque nōnon
inutili quæstione, certò certiùs opinamur, decimas ex ea parte, qua à iuris naturalis, & diuini
instituto processere: nempe vt significant, ac
præmonstrant ministrantium spiritualia congruam sustentationẽsustentationem, eandèm que necessariam,
nulla consuetudine tolli, nec diminuí posse: siquidem ius naturale, nec diuinum potest consuetudine vlla tolli, nec item diminui. Quòd
satis manifestum est ex his, quæ notantur in c.
vlti. de consuetudine. & ex ea ratione qua receptum est, ius naturale immutabile, ac perpetuum esse: atque itidem diuinum, quod ab vllo
homine mutari nequit. Nam & si possit Princeps, ipsà ve consuetudo ius naturale, ac diuinũdiuinum
interpretari, ac docere ius prædictum ita esse intelligendum, vt in proposita specie, distinctis,
certisue casibus, nihil aduersus ipsum ius naturale, nec diuinum committatur: nullo tamen
iure fieri potest, nulla Principium licentia, nulla etiam immemoriali, vt aiunt, consuetudine,
vt quod iure naturali, aut diuino Euangelico
inductum fuerit, vel partim violetur, aut tollatur, quod euidenter colligācolligam, ne ceruicosus quispiam refragetur existimans, posse consuetudine
vel Summi præsulis dispensatione, ius naturale ac diuinum etiam ex causa diminui. Aut etenim animaduersa causa, quæ hanc diminutionem suadet, ius ipsum naturale, nec diuinum
violatur: quippe quod ex ea causa cesset tunc sanè ea diminutio, vera est iuris diuini interpretatio, quæ ostendit manifestè, eum casum minimè à iure naturali nec diuino vetitũvetitum esse: & ideò
Princeps nihil nouum per hanc interpretationẽinterpretationem
inducit, nec dicitur ius ipsum diminuere. Aut
eadem causa perpensa, nihilominus iuris naturalis, vel diuini prohibitio, aut præceptum constat in hac ipsa parte, in hac ipsa specie, cuius gratia diminutionem, limitationèmq;limitationemque iuris naturalis, & diuini permissam esse Summis Principibus fatentur quidam. Nulli dubiũdubium est, quin &
in hac parte iuris diuini, aut naturalis, præcipientis, aut vetantis tollatur vis, ac potestas, eiusque obligatio. Quod si ita est, libentissimè
quæram, vbi vel ex ratione, vel ex auth oritate sufficienti permissum sit etiam Summis
Principibus, iuris naturalis vel diuini vinculum tollere, obligationem remittere: quenquàmue mortalium ab eis eximere? At fortasse
dices, licet quidem Christiani orbis monarchis
aliqua ex parte iuris naturalis, & diuini vinculum remittere, quanuis totam iuris eiusdẽeiusdem vim
tollere eis concessum non sit: hoc profectò vti
futile & leue commentum subsistere non potest, cùm Summo etiam Præsuli non liceat ius
diuinum, nec naturale violare: & aperte constat
ex prædicto moderamine, violentiam, iniuriamq;iniuriamque iuri diuino, & naturali, irrogari: siquidem
quod ex eis iuribus ante hanc particularem derogationem vigebat, modò post eam euanuisse
censetur: quod dicendum non est. Id etenim conuincitur ex traditis à me ipso in Epitome de
sponsalibus, secunda parte c. 6. §. 9. & capitu. 8.
§. 6. numero 4.
Eas verò decimas, quæ iure tantùm humano indictæ Christianæ plebi fuêre, similiter censemus tolli posse consuetudine, quæ rationabilis
sit, ac legitimè præscripta, qua & cætera, quæ
iure etiam Pontificio statuta sunt sępissimè &
regulariter tolluntur, c. vlti. de consuet. l. de quibus. ff. de legib. vnde plura colligi hoc in tractatu, & deduci poterunt.
Primum hinc constat, consuetudine induci posse,
vt clerici à personalibus decimis sint immunes, licet iure canonico, etiam si sint
ecclesiarũecclesiarum
rectores, eas soluere teneantur. tex. à quibus|
dam ita intellectus, in c. nouum genus. de deci.
vbi Abb. post Innocent. quam sequuntur Cardin. consil. xc. Hosti. Abb. & alij communiter
in c. veniens. de transactio. Regia lex 2. titu. 21.
part. 1. Quæ tamen indistinctè loquitur, & quibusdam magis placet, clericos iure communi
à personalibus decimis liberos esse, propter
cap. nouum genus. clericos inquam curam animarum habentes. Sic sanè
receptũreceptum est, clericos,
etiam ecclesiarum rectores, obnoxios esse decimarum solutioni ex prædijs patrimonialibus,
quæ sint vel in propria, vel in aliena parochia
constituta, iuxta communem omnium resolutionem in dicto cap. nouum genus. vbi glos. Regia lex 2. titu. 5. lib. 1. ordina. Item diuus Thomas 2. 2. q. 87. articul. 4. à quibus etiam possent
eximi consuetudine, vel præscriptione. glos. in
c. in aliquibus. de deci. & in c. quia cognouimus
x. q. 3. Feli. in c. causam quæ. col. 1. de præscrip.
Balb. de præscript. 5. part. princip. q. 7. Erit igitur aduertendum, posse clericos, etiam si non
sint ecclesiarum rectores, consuetudine, vel
præscriptione eximi à solutione decimarum
personalium, & prædialium, etiam ratione prediorum patrimonialium, quæ sint in alterius
parochia.
Secundò, licet magis communiter receptum sit,
ex prædijs ecclesiarum intra alterius parochiæ
limites sitis, decimas eidem parochię soluendas
esse, prout not. Pan. & alij in d. c. nouum genus.
idem Pan. in c. pe. 1. nota. de deci. idẽidem in c. 1. de censi. post gl. ibi. & eleganter Cardi. consi. 88. nec
refert, sint ea prædia dotalia vel non, secundem
eosdem, quorum est opinio communis, hoc adserente Baldo Nouello de dote, col. 2. consuetudine tamen aut præscriptione obtineri poterit
libertas ab harum decimarum solutione: & ita
plerisque in regionibus obtentum est, nec immeritò, cùm & iuxta iuris canonici sanctiones
decimas istas minimè deberi scripserint. glos.
singul. in dicto cap. nouum genus. Diuus Thomas dicto arti. 4. & ibi Caiet. Balb. dicta q. 7.
Regia lex 2. dicto titu. 21. & dicta l. 2. titu. 5. lib. 1.
ordina. probatur autem hæc secunda illatio ab
his, qui præcedentem tenuêre.
Tertio, deducitur iure optimo procedere consuetudinem, ex qua decimæ vni ecclesiæ debitæ iure communi, alteri ecclesiæ soluantur. c. ad apostolicæ. c. cùm contingat. c. quoniam. de elect.
idem probatur alibi sæpissimè, dum scriptum
est, consuetudinem in decimis soluendis considerandam esse: atque ibi hoc tradunt Abb. &
alij. Cardi. consi. 88.
Quartò, fortiori ratione procedit, quod glo. &.
Doct. per text. ibi tradiderunt in dicto c. cùm
contingat. dicentes, consuetudinem veluti iustissimum interpretem obseruandam esse, quoties de iure dubium est, cui ecclesiæ decimæ ex certis rebus sint soluendæ: quod passim contingere poterit: imò in hac specie sufficiet decem
annorum consuetudo, cùm ea non sit contra
ius canonicum, sed potiùs eiusdem iuris æqua
interpretatio, quæ præter ius aliquid inducere
censetur, secundum Abb. in dicto c. cùm sint homines. cuius opinio ex eo probatur, quòd etiam iure canonico consuetudo præter ius, legitimè decennio inducitur, gl. optima in c. vlti. ver.
consuetud. de consuetud. in 6. Abb. in c. certificari, col. 1. de sepultu. Rochus Curtius in c. vlti.
de consuetu. in 2. requisito consuetudinis. q. 3.
post Innocent. Hostien. Abb. & Doct. ibi. Bart.
& communem in l. de quibus. col. 5. ff. de legib.
Oldradus consi. 285. Abb. & Feli. col. 2. in c. statuimus, de maio. & obedien.
Quintò, hinc verum esse apparet, quod paulò antè ex Hosti. & alijs retulimus: nempe consuetudine induci posse exemptionem à solutione
decimarum personalium, vt nec laici earum partem aliquam soluere teneantur, cùm ist hæc consuetudo iuri tantum humano deroget, nec irrationabilis sit, saluis prædialibus decimis, quæ
sufficere videntur cōgruiscongruis sacerdotũsacerdotum alimentis.
Sextò, pariter infertur, veram esse illorum sententiam, qua decisum est, consuetudine posse decimam prædialem reduci ad vicesimam. aliàmve
portionem: modò ea sufficiat honestę sacerdotum sustentationi: notat Guido Papæ decis. 284
dicens, ita Gratianopoli seruari.
Septimò, eodem iure defenditur consuetudo, quæ
passim in orbe Christiano viget, vt ex certis
fructibus nulla soluatur decima nec eius aliqua
portio, vt pote de fœno, de herbis, ex oleo, si tamen ex alijs reditibus supersit iusta sacerdotum
sustentatio: ita præter alios scribit Paul. Castr.
consi. 17. lib. 2.
Octauò, ex his colligi poterit veritas glos. in c.
cùm homines, de deci. quem sequuntur ibidem
Abb. & Doct. & est similis in dicto c. reuertimini. quam dixit notab. Ias. in l. 2. q. 37. C. de
iure emphyt. à quibus traditum est, laicos teneri omnino decimas deferre ad horrea clericorum, etiam si non fuerint ab eis petitæ, cùm tamen è contrario sint, qui teneant, decimas non
deberi, nisi petantur à sacerdotibus: ita quidem
censent Archi. in c. 1. de deci. in 6. Rota in antiquis, 25. Feli. in c. si
autẽautem col. 4. de rescript. Balb.
de præscriptio. 5. part. quæst. 7. Adrianus quod
libeto 5. artic. 1. ad finem. Guido Papæ decis.
283. Ex quibus colligit ampliùs Paul. Paris.
consil. 15. nume. 26. lib. 1. quòd si decimæ tempore collectionis fructuum à sacerdotibus
nōnon petantur, postea peti non possunt: quod nec iure verum est, nec ab Archid. & sequacibus commodè deduci potest, cùm hi expressim priorem assertionem proposuerint ex diuo Thoma
2. 2. questio. 87. articu. 1. ad finem. cuius verba
|
inferius à me explicabuntur aliter, quàm ab his
accepta fuerint: & tamen vtcunque sit, nec ex
Archi. nec ex alijs id potest adsumi, quod Parisius existimat æquum & verum esse: & ideò eius
ampliationem falsam esse asseuerans, hac in controuersia tria vel quatuor proponam.
Primum, seruandam esse consuetudinem, si ea alicubi vigeat, quòd laici teneantur decimas deferre ad horrea clericorum, & eas clericis etiam
non petentibus tradere. Secundum, si horrea
sint publicè deputata, ad quæ decimæ omnium sacerdotum deferantur, opinor laicos teneri, etiam clericis non petentibus decimas in ea
horrea adducere: satis enim fit decimarum tunc
petitio. Tertium, opinor laicos teneri tradere
decimas clericis etiam non petentibus, licet
scientibus quantùm iure decimarum sibi pertineat: modò leui sumptu & labore possint istæ
decimæ ad horrea clericorum, eorùm que domos adduci: alioqui si id non potest fieri, nec
leui sumptu nec labore, non tenentur iure laici
decimas afferre in domos horreàve clericorũclericorum,
atq;atque ita intelligo contrarias opiniones, quas
modò retuli. Quartum, est aduertendum etiam
cessantibus consuetudinibus, laicos non posse
frumentum aliòsue fructus in propria horrea
condere, nisi priùs clerici certiores fiant, vt vel
ipsi, vel eorum procuratores adsistant, & sint
præsentes fructuum collectioni, iustàsque eorum decimas percipiant, ne vlla fraus à laicis
fieri possit in solutione decimarum: sicuti expressè adnotauit Spec. tit. de deci. ad finem.
quem sequuntur Abb. & Doct. communiter in
c. ex parte. in 2. de deci. Aufrer. in capel. Tholosana 109. & 432. Boêri. in consuet. Bituric. tit. de
consuetu. prædialibus. § 12. Guid. Papæ q. 283.
ex l. 2. C. quando & quib. quarta pars deb. lib. 10
adiuncta l. non solùm. ff. de rei ven. text. singularis in l. 2. titu. 5. libro 1. ordina. & in pragma. 17.
Quanuis consuetudine possit obtineri contrarium, scilicet vt laici liberè colligant frumentum, cæteròsque fructus, & eos in propria horrea sine testibus condant, hisque ita conditis decimas integrè ministris spiritualium reddunt:
quod in specie latè probat Aymon Sauilli. consil. 21. proquo videtur mihi, ni fallor, expressa
Regia lex 3. titu. 5. lib. 1. ordina. licet huic consuetudini aliqua ex parte refragentur Specul.
& sequaces.
Nonò, principaliter hinc perpendi poterit ratio
vera & sanè iustissima, quæ Catholicos Hispaniarum Reges & præsertim Carolum primum,
Cæsarem inuictissimum induxit, vt publicis
edictis vetuerint, in his regnis decimas à laicis
exigi, quæ per consuetudinem contrariam non
consueuerunt solui, quemadmodum cautum
est ab eodem Cæsare Toleti. anno 1525. l. 14. &
76. rursus anno 28. Madricij. l. 19. ac deinde Segobiæ, anno 32. l. 56. idèm que apud Gallos statutum est à Philippo quarto, anno 1354. ac ex
consuetudinibus Aruerniæ idem constat tit. 17.
arti. 18. & ex consuetudinibus Bituricensibus titu. de consuetud. præiudicialibus. § 12. vbi ita
pluries iudicatum fuisse Parisijs adserit Boërius.
Decimo, his omnibus animaduersis apparet, hanc
consuetudinem, quam circa decimas iure obseruandam esse censuimus, ex quadraginta tantùm annorum vsu sufficientem esse, vt ea legitimè præscripta censeatur. text. insignis in c. vlti.
de consue. quod in specie ista, quam tractamus,
Paulus Paris. scribit consi. 25. nu. 6. & 27. lib. 4.
Nam quoties de consuetudine, non de præscriptione agimus, quadraginta annorum vsum
legitimum esse censere tenemur: tametsi eadem
in specie præscriptio longius tempus exigat.
Anto. in dicto c. vlti. nume. 39. Felin. in c. ad audientiam. de præscrip. nume. 25. Nec ad consuetudinem istam, etiam si ei aduersetur iuris communis præsumptio, titulus est necessarius, cùm
text. in c. 1. de præscript. in 6. procedat in præscriptione non in consuetudine secundum Archidiac. Domi. & alios ibi. Deci. consil. 134. ad
finem. Alex. consili. 6. lib. 1. gl. Abb. & ibi Rochus Curtius in d. capi. vlti. folio paruo. 44. Ias.
in l. de quibus nume. 49. ff. de legibus. Francis.
Balb. de præscrip. 1. parte princip. q. x. à quibus
& alijs itidem receptum est, nec bonam fidem
requiri ad consuetudinem inducendam. Et licet Soci. consi. 297. lib. 2. Fulg. consi. 166. & expressius Balb. de præscrip. 5. part. princ. q. 7.
senserint, hanc consuetudinem non posse induci minori seu breuiori tempore, quàm eo,
cuius initij memoria hominum nulla sit: eorum sententia in consuetudine vera esse non potest: quamuis in præscriptione iure probatissima sit, cùm vel quadraginta anni probato titulo, vel tempus, cuius initium nulla hominum
memoria teneat, requiratur ad pręscriptionem
efficiendam in hac re, quam tractamus. d. cap. 1.
de præscript. in 6. vnde maximè ad hoc conducit scire, qualiter consuetudo à præscriptione distinctim cognoscatur: quod ex Abb. Curtio, Balbo in dictis locis percipi dilucidè poterit: & potissimùm ex Antonio in dicto cap.
vlt. numer. 49.
Vndecimò, attentè & diligenter pensitatis his,
quæ hac de re tradidimus, censendum est, irrationabilem, & omninò iniquam esse eam consuetudinem, quæ laicos omninò ab omnium decimarum, personalium quidem & prædialium
solutione, & obligatione eximeret in aliqua regione prouinciàue: etiam si sacerdotes eiusdem
ibidem spiritualia ministrantes, aliunde quàm
à decimis congruè possent alimenta percipere. Nimia etenim hæc est exemptio: siqui|
dem ex ea tollitur illa recognitio, quam iustissimum & æquissimum est sacerdotibus ministrantibus spiritualia exhiberi, aliquo præstito
stipendio, vnde ab episcopis hæc irrationabilis
consuetudo admittenda
nōnon est, imò penitus rescindenda.
Septimò, ad eandem rationem expendi poterit dubium illud, an ex priuilegio Romani Pontificis possit laicis competere immunitas à solu
*tione decimarum. Et planè qua ex parte iure naturali, vel diuino Euangelico sacerdotibus decimæ debentur, non possunt à summo Pontifice
tolli, ea verò qua iure humano debitæ sunt per
priuilegium Apostolicæ sedis, aliqua ex causa id
iustificāteiustificante, remitti aliquibus possunt, cùm
hoc priuilegium sit dispensatio quædam contra ius humanum, quæ si sine causa fiat, tenet
quidem in hunc sensum, vt factum eius ratione valeat, nec ab inferioribus in discrimen reuocetur, peccabunt tamen is, qui concesserit
eandem, & is, qui ea vsus fuerit, quemadmodum explicuimus in Epitome de matrim on. 2
par. c. 6. §. 9. nu. 7. Et in hac materia hoc ipsum,
quod vltimo loco diximus de dispensatione, sine causa, notat post alios Abb. in cap. à nobis. de
deci. vbi gl. apertissimè adseuerat, posse Romanum Pontificem quibusdam hanc
obligationẽobligationem
soluendi decimas remittere, quia per hanc remissionem non tollitur ius naturale omninò,
sed partim fit
cōtracontra id dispensatio quędam particularis, quam sententiam ibidem omnes concordi iudicio receperunt, et eos sequuti Deci. in
consi. 113. col. 2. Soci. consi. 297. vol. 2. Idem Decius in cap. cùm ordinem. de rescript. in princi.
quibus suffragantur iuris Canonici decisiones, quæ horum priuilegiorum mentionem faciunt ea approbantes, cap.
suggestũsuggestum. cap. ex multiplici. dicto cap. à nobis. & cap. ex part. & cap.
vlt. de deci. cap. accedentib. cap. si de terra cap.
dudum. de priuileg. Regia l. 23. tit. 21. part. 1. Ratio tamen glo. & si ab alijs probata sit, iure non
procedit, dum eadem dictat, posse Romanum
Pontificem dispensare contra ius naturale, tollere tamen illud non posse, & ideò posse aliquibus remittere obligationem soluendi decimas,
non tamen tollere omninò, et vniuersaliter pręceptum de decimis soluendis, nam posse
PapāPapam
aliquibus immunitatem istam concedere fatemur, quia iuri humano Pontificio non naturali
derogatur, item non posse in vniuersum à summo ecclesiæ principe præceptum hoc tolli, verum esse censemus, non quia decimę sint omninò iure naturali statutæ, sed ex eo, quòd tale decretum esset irrationabile,
minimeq́;minimeque conueniens Christianæ Reipublicæ, cuius interest spiritualium ministros inopes non esse, sed vti laborantes in vinea Domini mercedem aliquam
decentem à laicis capere, atque itidem neutiquam posset commodè pręceptum de soluendis decimis generali lege abolêri, quin iuri diuino, & naturali præiudicium fieret, quod nullo pacto est admittendum.
Octauò, eodem iure erit examinanda illa controuersia, quę non
minorẽminorem præcedentibus dubita
*tionem habet, an vera & propria præscriptio, titulo solius vsucapionis eximere possit quem ab
obligatione soluendi decimas. Clericos etenim
posse præscriptione adquirere exemptionem istam, cùm sint capaces quasi possessionis spiritualium iurium, à iuris
vtriusq;vtriusque Professoribus
receptum est, & præsertim à gl. in d. cap. in aliquibus, quam Doct. ibi sequuntur. Feli. in d. c.
causam quæ. col. 1. Balb. in d. §. parte princip. q.
7. qui hanc opinionem intelligunt, etiam quo
ad totam
decimarũdecimarum portionem, idem notat Domi. in c. 2. §. pen. de deci. lib. 6. & probatur in c.
de quarta. de præscript. Laici verò velut in capaces huius quasi possessionis pręscribere
nōnon possunt hanc immunitatem, sicuti gl. in d. c. in aliquibus, & hi, qui eam sequuntur in præcedenti sententia palàm adseuerant, à quibus in hoc
vltimo ipse dissentio, quippe qui etsi sciam laicos incapaces esse quasi possessionis iuris percipiendi decimas ex alienis fundis, quæ ecclesijs debentur, dicto cap. causam quæ. non video
alicubi probari eos esse incapaces ad quasi possidendam exemptionem istam à solutione decimarum, cùm nec istud ius sit spirituale, nec
quasi spirituale, non enim est ius percipiendi eas decimas, quæ sacerdotibus ministrantibus
spiritualia debentur, nec easdem decimas verè
debitas retinendi, sed ius percipiendi ex agris
proprijs fructus integros
absq;absque detractione decimarum, quod quidem ius esse spirituale, vel
quasi,
eiusq́;eiusque incapaces esse laicos, mihi
nondũnondum
ex iuris Pontificij sanctionibus constat. His accedit non omninò debilis ratio, quòd si huius
iuris & exemptionis à solutione decimarum essent in capaces laici, nulla confuetudo, etiam
temporis, vt aiunt, immemorialis posset eximere laicos ab obligatione soluendi decimas integras, vel earum partem. Quod tamen falsum esse constat ex superiùs adductis,
probaturq́;probaturque isthæc argumentatio: Quia nulla consuetudo, etiam temporis, cuius initium memoria hominum nequit
cōprehendicomprehendi, non reddit capaces alicuius iuris eos, qui verè incapaces
existũtexistunt. Abb.
in 5. requisito consuetudinis, in cap. vlt. de consuet. & ibi Rochus fol. 30. col. 4. Feli. in d. c. causam quę. col. 2. gl. in c. nobis. verb. iurisdictione.
de iure patr. & in cap. sicut. verb. impedire. & ibi
Abb. de electione. idem Abb. in cap. sacrosancta. col. vlt. de electio. Selua de benefi. 2. par. quęstio. 23. col. 6. & hi, qui Ioan. Monach. sequuntur in c. 2. de præb. in 6. quorum memini in huius lib. cap. 10. Hinc igitur fit, vt posse laicos
|
præscriptione eximi à iure soluendi decimas, etiam quo ad totum, verum esse, alijs refragantibus censeam, ea vero præscriptio, vel erit quadraginta annorum cùm tituli probatione, vel
temporis immemorialis iuxta cap. 1. de præscript. in 6. Erunt forsan, qui etiam hac opinione recepta existimabunt, non sufficere ad hanc
præscriptionem perficiendam tempus ordinarium quadraginta
annorũannorum, sed esse omninò necessarium tempus ordinarium duplicatum ex
Iurisconsulti ratione in l. sic. ff. quemadmodum
seruit. amit. Vbi scriptum est in amittenda seruitute, quæ sit
discōtinuadiscontinua, exigendum esse tempus duplicatum, idem adnotauit. glo in cap.
cũcum
ecclesia sutrina. de caus. poss. in glo. penult. cuius præter alios meminit Ias. in l. 2. C. de iure
emphy. colu. 2. Et licet Bernardus dixerit, hoc
procedere iure ciuili,
aliudq́;aliudque esse iure canonico, id
frequẽtissimèfrequentissime improbatum est, cùm nulla hac in re constituatur differentia inter ius ciuile, & Pontificium.
Nec satis facit, quod quidam diligenter satis animaduerterũtanimaduerterunt, Iurisconsulti responsum minimè
tractare de præscribenda seruitute discontinua,
nec de amittenda discontinua eadem seruitute,
siquidem ea duplicatio temporis necessaria non
est, vbi seruitus ita constituta fuerit, vt alternis
diebus vel noctibus ea possimus vti, sed id demum Iurisconsultum respondisse, duplicatum
tempus requiri in amittenda seruitute, cuius vsus alternis annis, mensibus, vel hebdomadis
competit, quod ibidem à gl. videtur perpendi,
& expressius ab Anto. in cap. peruenit. de censibus. nu. 9. vers. & aduerte. Ripa in d. c. cùm ecclesia. nu. 119. Balbo de præscript. 3. part. quartæ
part. princip. senserunt idem glo. & Doct. in l.
penult. & fin. C. de seruit. & aqua. Nam cùm ius
percipiendi decimas non quotidie, nec alternis
ad huc mensibus, sed certo anni tempore competat cũcum effectu exactionis, sitq́;sitque eius quasi possessio minimè continua, imò potius discontinua, authore Innocent. ind. cap. de quarta. & ibi Feli. col. pen. videtur rationem Iurisconsulti hac in re locum sibi vendicare.
Verùm huic obiectioni
respōdemusrespondemus primò, ius istud percipiendi decimas non esse seruitutem,
sed quandam iuris Pontificij iustissimam indictionem, qua decentissimè ministri spiritualium retributionem ex temporalibus accipiunt,
nec hoc ius est ad exemplar seruitutum temporalium censendum. Secundò, eadem obiectio
cessat, quia duplicatio temporis à Iurisconsulto inducta ad quadraginta annorum spacium
tantùm extenditur iure Canonico: ita vt quadraginta anni iure Canonum sæpissimè ad pręscriptionem requisiti, minimè duplicentur,
quemadmodum notant Panormit. Felin. & alij
in d. cap. de quarta. Cæpola de seruit. vrb. præd. cap. 24. quorum opinionem fatentur Communem esse Francisc. Balb. d. 3. part. q. 2. sicuti nec
viginti anni, qui iure ciuili inter absentes exiguntur, in his præscriptionib. duplicantur, secundum gl. in d. l. pen. & fi. Cæpolam & Balb.
in dictis locis, aduersus Abb. in d. c. de quarta.
col. penul. Sed & tertiò considerandum erit, in
personalibus seruitutibus, quę à re personæ debentur, vel à persona personæ, minimè dari seruitutem discontinuam, siquidem animus semper & continuò possideat. l. 3. §. vnde vi. ff. de vi
& vi armat. Bart. eleganter in l. iusto. §. non mutat. ff. de vsucap. cui cæteri consentiunt, & maximè Paul. Castren. consi. 3. col. vlt. lib. 2. et consi. 444. lib. 1. nu. 18. Abb. in cap. cùm ecclesia. nu.
42. de caus. poss. & propri. quam opinionem fatentur
CōmunemCommunem esse Balb. 2. part. 5. part. princip. q. 3. vers. circa
primāprimam. Et Feli. in d. c. de quarta. nu. 37. Quam ob rem in hoc dubio, quod tractamus, non erit locus Iurisconsulti responso,
in dicta l. si sic. Quin & ex hac vltima ratione
perpendendum erit, quod solet frequentissimè
in Praxin incidere, quantum, scilicet, tempus
necessarium sit ad præscribendam seruitutem
iuris paciscendi in alieno agro, & quibusdam
visum est, tempus immemoriale requiri: nam
ita verum esse censent Petrus Iacobi in pact. titu. de seruit. pecoris depressi, & sequenti. Cæ
*pola de seruit. rust. præd. cap. de seruit. iuris paciscend. nume. 14. & cap. de seruit. aquęduct. nu.
39. Guido Papæ decisi. 573. Anchar. consil. 255.
Decius consil. 483. numer. 26. Bertrand. consil. 24. lib. 1. numer. 10. Parisius consil. 27. libro primo. numer. 70. Chassanæ. in consuetu.
Burgundiæ rubr. 13. §. quinto. numer. 16. & 17.
Quorum omnium ea est præcipua ratio, quòd
ista seruitus habet causam, aut quasi possessionem discontinuam, & ideò non poterit præscribi aliter, quàm per tempus immemoriale. text.
in l. hoc iure. §. ductus aquæ. ff. de aqua. quot. &
æstiua. l. seruitutes. L
a magna. ff. de seruitutibus,
vbi. gl. &
cōmuniscommunis,
quāquam præter alios tradit Balbus de præscript. 2. part. 4. partis principa. &
ante eum Cæpola de seruitut. vrban. præd. cap.
19. Vnde cùm isthæc ratio communis sit, consequitur necessariò, præmissam conclusionem
ab ea deductam etiam communem esse, & ea
ratione in Praxi admodum est recepta in supremis huius regni tribunalibus. Sed ex nouioribus quidam opinantur, rationem falsam esse,
omninò existimantes, seruitutem, cuius causa discontinua sit, præscriptione ordinaria adquiri posse, nec requiri immemoriale tempus,
quod modò discutiendum non est, nam & eam disputationem lector, si libuerit, legere poterit apud Ioannem Longouallium, in repet.
l. imperium. 4. parte. ff. de iurisdictio. omnium
iud. & Corasium in l. seruitutes. 4. ff. de seruit.
|
numero 21. Et tamen etiamsi communis opinio iure non probaretur, ad huc in vsucapienda
hac iuris pascendi seruitute requirendum esset
tempus, cuius initium memoriam hominum
excedat, vel quadraginta annorum cum titulo,
ex eo quòd ista seruitus maximi sit præiudicij,
& præscribens habeat contrariam iuris præsumptionem, sicuti paulò antea diximus ad intellectum c. 1. de præscript. in 6. ex quo & defendi poterit, quod Dynus in regu. possessor.
numero 34. scribit, dicens, iure Canonico ad
præscribendum vsumfructum requiri tempus
immemoriale, dum subdit, vel verius transcursus temporis, à quo memoria non extet, quod
& iure ciuili procedere Accursi. sentit in d. §.
non mutat. vsufructus etenim seruitus est. l. i.
ff de seruit. cuius vsucapio habet iuris præsumptionem aduersam,
censeturq́;censeturque maximi præiudicij, quam ob rem requirit quadraginta annorum possessionem cum titulo, vel tempus immemoriale. Ab omnibus tamen receptum est,
vsumfructum, quantum ad tempus & titulum,
eodem modo vsucapi, quo
dominiũdominium, cùm pars
dominij sit, nec in hoc vllam esse differentiam
inter ius Canonicum & Ciuile, ex his quæ tradunt Panormit. in dicto cap. de quarta. numer.
27. Paul. Castr. in d. l. seruitutes. in fine princ.
Bart. & alij in d. §. non mutat. Balb. de præscrip.
2. par. 4. partis princi. q. 2. col. 3. & Doct. per tex.
ibi in l. vlt. C. de long. temp. præscript.
Sed quia in hoc ipso capite non omninò consensimus interpretationi, quam Doctores passim
comminiscuntur ad text. in d. c. 1. de præscript.
in 6. non satis arridet nec placet, in vsucapione
iuris pascendi eam decisionem admittendam
esse. Igitur his summotis quærendum est, sitne
ista seruitus realis, an personalis? siquidem vbi realis sit, confestim erit locus sententię communi, qua diximus, tempus immemoriale requiri, at si personalis appareat, non erit exigenda tanti temporis vsucapio, ac sufficiet ordinaria, longiq́;longique temporis quasi possessio. Seruitus
sanè ista iuris pascendi realis est, vbi ea constituitur ad vtilitatem alicuius prædij, nempe vt
animalia, quibus illud prædium colitur, in agro vicino pascāturpascantur, vel vt animalia, quæ in hoc
prædio educantur, in alterius fundo pabulum
habeant. l. 3. l. pecoris. ff. de seruit. rust. præd. l. 6.
titu. 31. Parti. 3. notant Faber & Ias. in §. æquè.
Inst. de actioni. colligitur ex his, quæ Cæpola
tradit lib. 1. de seruit. c. 2. & tit. de seruit. rust.
præd. c. de seruit. aquæduct. & c. de seruit. iuris
pascendi. in princip. secundum quem & alios erit hæc seruitus personalis, cùm alicui competit nullius agri aut fundi ratione. Quid ergo de
seruitute iuris pascendi intra fines alicuius ciuitatis, oppidi, aut villæ, vicinis alterius ciuitatis competentis, vt hi possint propria animalia mittere in pascua aliena, an erit realis, vel
personalis? & esse personalem scribit Aymon
Publicius in Consue. Aruerniæ, tit. 25. arti. 2.
quod expressim alter Aymon Sauillia cons. 4.
col. 2. asseuerat ex hoc dicens, hanc seruitutem
adquiri vsucapione ordinaria: nec requiri immemoriale tempus: quod ex Paul. Cast. colligitur in consi 113. in causa, quæ vertitur inter communitatem barzani. & præced. lib. 2. col. 2. nam
& si seruitus ista causam discontinuam habeat
cum personalis sit, animo semper quasi possidetur, vt paulò antè scripsimus. Verum seruitutem istam realem esse opinor, vel eo, quòd
gratia habitantium in certo loco constituatur:
vel ipsi loco adquisita sit, aut contemplatione
rei municipibus in aliqua ciuitate, vico, vel,
oppido de gentibus perpetuò competat. text. insignis in l. testatrix. §. plures. ff. si serui. vendice.
Parisius consi. 27. lib. 1. ad finem. Zasius tit. de
seruit. rust. præd. col. 3. idem expressius lib. 1.
singu. respons. c. 11. Ioan. Longouallius in d. l.
Imperium 4. parte. Ergo si seruitus hæc prædialis est, & discontinuam causam habet, iusta
ratione colligitur perpensa communi omnium sententia, eam adquiri regulariter non posse vsucapione ordinaria, minorive, quàm eius
temporis, cuius initium memoriam humanam
excedit.
Et licet hæc controuersia difficilis sit, maximàmque dubitationem habeat concors omnium
opinio, in praxi tamẽtamen ita receptum est: quam ob
rem conabimur eam intra quosdam limites constringere, ne passim & sine delectu aduersus iuris rationem obseruetur: & ob id trademus species aliquot, quibus manifestum erit, non esse
hanc communem sententiam in vniuersum accipiendam. Est siquidem considerandum, satis
esse, allegantem ius seruitutis huius, seu alterius cuius libet discontinuæ, in iudicium deducere, se vsum fuisse decennio hoc iure pascendi,
sciente & patiente aduersario ex titulo donationis, venditionis, aliòve sufficientiad constituendam seruitutem. Nam & si non probet hunc
titulum, is omninò præsumitur, donec oppositũoppositum probetur. Nec tunc ratione præscriptionis
seruitus adquiritur, sed titulo ex vsu decennij
probato. glo. elegans vbi Bart. Paul. Castrensis,
& alij communiter in d. l. seruitutes. Cæpola de
seruit. urb. præ. cap. 19. colum. 3. Balbus de præscrip. 2. part. 4. partis princip. q. 1. Alex. consil.
69. lib. 5. num. 7. Cæpola in cons. ciuili. 11. col.
penul. qui hanc esse Communem opinionem
passim fatentur, & probatur in l. si certis annis. C. de pact. tradit etiam Felin. in cap. de quarta. de præscript. num. 41. Iason in l. qui in aliena.
nu. 44. ff. de adquir. hæred. tex. insignis in l. 1. §.
vlt. ff. de aqua pluuia arcen.
Secundò animaduertendum est, hac in re duos tradi casus à Petro Iacob. in pract. tit. de serui. pec.
de pręs. & Guidon. q. 573 quib. ius hoc pascendi
decennio adquiratur. Primùs sanè vbi vsus hic
decennio contingens præcesserit, patiente eo
contra quem præscribitur, & recipiente mercedem aliquam in precium huius pastus pro quolibet animali, quolibet anno, vel mense, hic etenim actus simul
cũcum patientia & vsu decennij,
sufficit ad adquirendam hanc seruitutem. Secundò, idem erit, cùm intra decennium, quo vsus huius iuris institutus est, in iudicio controuerso pronunciatum à iudice extiterit, pignora
capta ab eo, contra quem præscribitur, restituenda fore vsucapienti, aut proposita in iudicio
à pascuorum domino querela aduersus vsucapientem & vtentem pascuis alienis, reus absolutus fuerit, his equidem sententijs saltem bis latis, ac simul decennij vsus operantur
legitimālegitimam
adquisitionem. Quamuis ipse satis dubitem, an
in Praxi obtineri possit, vt in his tribus speciebus à frequentissima omnium sententia recedatur. Et tamen illud est adijciendum, seruitutem
etiam discontinuam ex vero, & probato titulo,
bona fide, & decem annis inter præsentes, ac viginti inter absentes optimo iure ad quiri, vt expressim adserunt Paul. Castren. in dicta l. seruitutes. Cæpola dicto c. 19. Balbus d. q. prima. col.
2. Felin. in d. c. de quarta. col. penul. Faber in dicto §. æquè. columna 5. ex l. vltima, in fine. C. de
longi temp. præscript. l. si ego. §. primo. ff. de
publici.
His verò, quæ de iure pascendi tempore adquisito
adnotauimus, maximè congruit, quod scribit
Panormitan. in capi. dilecti. numero 7. de arbitris. existimans, in his agris, quorum pascua
pluribus ciuitatibus aut oppidis communia
sunt, quosq́;quosque compascuos appellat Cicero in
Topicis, communionem, & societatem istam
dissoluendam fore, quoties horum agrorum
pascua nōnon sufficiunt omnibus socijs, & necessaria sunt ad pascenda animalia eius oppidi, cuius
dominio, limitibus, ac finibus cedunt & competunt. Quasi dominus præferendus sit imminente hac necessitate tex. optimus in l. venditor. in fine. ff. communia præd. huic Panormit.
sententiæ suffragantur Doct. in dicto cap. dilecti. Isernia in constitu. Neapoli. Rubri. 37. libro
3. numero 2. Et ibi Afflict. numero 8. Idem Afflict. decisio. 290. Paul. Parisi. consil. 27. libro 1.
numero 134. Rochus Curtius de consuetud. folio paruo. 46. colum. 2. quorum sensus idem significat, siue isti agri sint compascui ex præscriptione, siue ex pacto, siue alio quocunq, titulo.
Loquuntur tamen hi Docto. in ea specie, vbi
vnus ager est quo ad pascendi vsum, domino &
alteri communis. Quòd si prædia, & territorium duarum vrbium, vel oppidorum, compascua & communia sint, quoad vsum pascendi
vtirusq, oppidi hominibus, & petatur huius societatis, & communionis dissolutio ex Panormit. opinione, probandum erit, hunc promiscuum pascendi vsum non sufficere animalibus illius oppidi, qui hanc dissolutionem petit, alioqui locus non erit huic petitioni.
Sed & quoties quis vel præscriptione, vel pacto,
ius habet pascendi animalia in prædio alieno,
non potest prædij dominus quidquam agere,
quo liber hic vsus pascendi impediatur, sicuti
nec dominus fundi seruientis potest ædificare
in præiudicium seruitutis. l. si domus. ff. de seruit. vrb. prædio. l. si eo loco. ff. si serui. vendic.
optimè Socin. consil. 105. & sequentib. libro 1.
Et in hac specie de iure pascendi Aymon Sauilli. consil. 4. colum. 2. & alter Aymon in consuetud. Aruerniæ. folio 155. colum. 2. & Cæpol. in
tractat. de seruit. rustic. præd. cap. de seruit. iur.
pasc. nume. 18. & 26.
Sic rector ciuitatis, eiúsue decuriones minimè
possunt præter morem iam vsu receptum, vel
ex consensu omnium, aut ad publicam vtilitatem, vel ex Regia permissione pascua omnibus
ciuibus communia, vel ad tempus, vel perpetuò inter dicere, nec ex eisdem agris partem aliquāaliquam certis claudere limitibus, & prohibere pascendi vsum, quod notat Bartol. in l. toties. §.
primo. per text. ibi. ff. de pollicitat. Idem Bart.
in l. ambitio. numero duodecimo. ff. decret. ab
ordine faciend.
Cæterùm, vt ad tractatum de decimis, à quo di
*gressi fuimus, redeamus, si verum est, posse laicos eximi à iure soluendi decimas, vel præscriptione, vel consuetudine, iuxta ea quæ superiùs
tradita fuêre, discutiendus erit sensus verborum, quæ diuus Thom. scripsit. 2. 2. quæst. 87.
artic. 1. ad finem. & quodlibet. 6. art. 10. his equidem, & similiter laudabiliter ministri ecclesiæ
decimas
nōnon requirunt, vbi sine scandalo requiri non possent propter desuetudinem, vel aliquam aliam causam. Nec tamen sunt in statu
damnationis, qui non soluunt in Iocis illis, in
quibus ecclesia non petit, nisi fortè propter obstinationem animi, habentes voluntatem non
soluendi, etiamsi ab eis peterentur. Hactenus
Thom. addit ipse quodlib. 2. arti. 8. malè facere
ecclesiarum rectores, si decimas exigunt à laicis in ea prouincia, vbi non est consuetudo eas
dari, & sic vbi consuetudine obtentum est, decimas ministris ecclesiarum
nōnon solui, cùm ea petitio maximam præberet scandalis & tumultibus occasionem. Ex his etenim ego colligo, diuum Thom. fateri, sacerdotes nec posse, nec debere decimas exigere, vbi vel præscriptione, vel
consuetudine, earum solutio & exactio cessauerit. Quòd si ea consuetudo pręscriptióue potuerit obligationem soluendi decimas tollere,
|
non dubium est, nec tunc sacerdotibus eas exigentibus
absq;absque vllo scandalo, necessariò soluendas esse. Sin autem consuetudine, aut præscriptione tolli non potuit obligatio ista ob particulare scandalum, non est omittenda decimarum exactio, tametsi ob generale periculum, vt
schismati obuietur, laudabiliter omitti posset,
vt scribit Alexand. Halensis 3. part. q. 51. membro. 6. artic. 1. Deinde si verè sunt laici decimarum debitores, non video quo pacto valeant excusari ab earum restitutione, ac subinde à peccato, ex eo quòd à sacerdotibus decimæ non petantur, nec enim ex hoc libera earum remissio
deducitur, potissimum quia non sponte omittitur petitio, sed ne locus detur scandalo. Igitur non constant sibi ea, quæ Thom. scribit: nisi
eius verba intellexerimus, præmissa consuetudine, quæ iure potuit obligationi decimarum
derogare, nam tunc laici minimè tenentur decimas soluere sacerdotibus, etiam petentibus.
Et quod Tho. sentit hanc
consuetudinẽconsuetudinem nequaquam eximere laicos à
decimarũdecimarum obligatione,
vbi ecclesia eas petat,
accipiendũaccipiendum est de petitione, quæ fiat à Rom. Pont. vel à concilio, sublata
hac ipsa consuetudine aliqua iusta ratione, per
sententiam, decretum, aut constitutionem ecclesiæ, sicuti intellexerunt
eadẽeadem verba Floren. 2.
par. tit. 4. c. 3. §. 6. & Syl. verb. 10. q. 4. versi. quantum ad 3. Hæc tamen consuetudinis derogatio
ab ecclesia omittenda est, ab
ipsoq́;ipsoque summo eius
pastore ob scandalum euitandum,
atq;atque ita sunt
interpretanda, quæ à diuo Tho. hac de re scripta
sunt. Sic dum ecclesia
consuetudinẽconsuetudinem istāistam non reuocauerit, laici eam seruantes liberi sunt à peccato, ei verò obnoxij, si obstinato animo ita ea
consuetudine vtuntur, vt parati sint
decimarũdecimarum
solutionẽsolutionem omittere,
eamq́;eamque immunitatẽimmunitatem proteruè & contumaciter defendere, etiam prædicta
consuetudine ab ecclesia reuocata.
Illud verò prætermittendum
nōnon est, eam præscriptionem, qua adquisitum est ius percipiendi decimas intra alienam parochiam, ad noualia mi
*nimè extendi. text. insignis in cap. cùm contingat. de deci. siquidem præscriptio non procedit
sine possessione, quę in noualibus nusquam
cōtingitcontingit, & ideò in eis præscriptio obseruanda
non est. optimus ad id textus in l. 1. §. si quis hoc
interdicto. ff. de itine.
actuq́;actuque priuat. vbi Bar. &
Angel. ad idem l. qui fundum. §. 1. ff. de vsucap.
pro empt. quam dicunt sing. esse Roma. Singul.
577. & Balbus de præscript. 2. part. princip. q.
2. Hoc tamen verum est, vbi nouale omninò
distinctũdistinctum est ab his agris, qui coli consuetuêre, & è
quibus præscribens decimas obtinuit. Nam si
nouiter proscissus fuerit ager, ex quo Syluę cæduæ, glandium, fœni aut herbæ reditus percipiebantur, & horum decima portio vsucapienti soluta fuerit, etiam ad eum pertinebit
frumẽtifrumenti nunc primum ab agro collecti decima. Hic
etenim ager vsucapienti decimas reddere consueuit ex fructibus ab eo perceptis, vnde parùm refert fructus eius nunc mutari,
secundũsecundum
Panormit. in consi. 71. in 2. lib. & Paul. Pari.
cōscons.
73. lib. 4. his accedit tex. in cap. commissum. &
in cap. cùm in tua. de deci. vbi Panormita. Felin.
in cap. auditis. nume. 9. de præscription. Balb.
dict. q. 2. Nec oberit præmissis decisio tex. in c.
ex parte. in 3. de deci. qua probatur, priuilegium
de percipiendis decimis alicui concessum etiam noualia continere. Quia distinctum ius est
in priuilegio concesso ecclesiasticis, quod ad
noualia extenditur, seu noualia comprehendit,
licet pręscriptio non sit ita benignè intelligenda. glo. & alij communiter, quemadmodum ibi
testatur Panormit. in cap. cùm contingat. de deci. Priuilegium verò hac in re laicis concessum
nequaquam seruandum erit in noualibus. c.
tua. §. vlt. de deci. Regia l. 23. tit. 21. part. 1. Sed
profectò magis consonum iuribus apparet, priuilegium de decimis percipiendis, etiam clericis concessum ad ipsas noualium decimas minimè extendi, cùm ea decisio, quæ
CōmunemCommunem
opinionem probare videtur in d. cap. ex parte.
specialem rationem habeat, quippe quæ meminerit priuilegij concessi his, quibus iure communi, & ordinario decimæ competunt, licet ab
eis ius eas percipiendi, præscriptione iurève
speciali sublatum sit: quod quidem priuilegium
fauorabilem causam habet, & ideo ita largè accipitur, vt & noualia includat. ex gloss. egregia
in capitu. statutum. de præbend in 6. cuius alibi
mentionem fecimus, atque ita in specie à communi sententia discedit Fortun. in §. & quid si
tantum. ff. de lib. & posth. colum. 77. cui suffragatur tex. in cap. 2. §. 1. de deci. in 6. Vbi & initio
capitis expressum est, non satis esse, quod quis
habeat priuilegium percipiendi decimas intra
alterius confinia, vt percipere possit noualium
decimas: nisi & quo ad noualia priuilegium
speciale fuerit adsequutus: Quin & hoc ipsum
de percipiendis noualium decimis erit strictè
interpretandum sicuti ibidem cautum est, &
prætereà priuilegia, cùm ex his alteri fit præ iudicium, restringenda sunt ad hunc sanè modum, vt attentis, & maturè perpensis verbis &
mente concedentis, in eo accipiantur sensu, qui
minus alterius iuribus lædat. text. in regu. ea
quæ. de regul. iur. in 6. cap. cùm olim. & ibi Docto. de consuetu. cap. penul. vbi gloss. & Abb. &
idem Abb. in cap. quia circa. de priuileg. glos. in
l. vlti. §. in computatione. C. de iure delib. gloss.
& Abb. cap. cùm olim. in 1. de priuileg. Alexand.
consi. 229. columna 6. & 7. libro 2. Deci. consil.
113. Felinus & Deci. in cap. super eo. de offi. deleg. Deci. in cap. quæ in ecclesiarum. de constitut. numero 26. & consil. 520. columna 1. Ia|
son in l. quo minus. ff. de flumini. Felinus in capit. 1. numero 4. de rescript. Idem in cap. causam quæ. numero 10. eodem titulo. Selua. de benefic. 3. parte. quæstione 13. Abb. in cap. in his. de
priuileg. Gozadi. consil. 14. numero 18. à quibus plura ad id iura inducentibus præmissa deducitur resolutio, quæ maximè probat Fortuni. sententiam.
Ad id idem consideranda est decisio text. in dict.
*cap. penulti. de priuileg. ex qua priuilegium alicui concessum, quo is eximitur à solutione decimarum ex fructibus noualium, intelligendum est de his noualibus, in quibus alter non
habet tempore dati priuilegij, quasi possessionem iuris percipiendi decimas, & hoc, ne illi fiat præiudicium præter concedentis hanc immunitatem intentionem, quo fit, vt idem sit dicendum, vbi noualia essent tempore datæ immunitatis proscissa, & ex eis debitæ fuissent decimæ alteri, secundum Panormita. hoc ex communi omnium sententia adserentem in dicto c.
penult. ac tandem, si eidem Panorm. credimus,
præfatum priuilegium erit intelligendum in
his noualibus, quæ post ipsius dationem proscissa fuerint, non in his, quæ iam tempore datæ immunitatis proscissa fuerant, cùm statim
facta proscissione, & ipsis agris cultis sit acquisitum maximum ius, quo ad decimas percipiendas his, quibus idem ius alioqui
cōpetebatcompetebat.
Et ideò non est voluntatis Romani Pontificis,
eis præiudicare, nisi id apertè constiterit.
Qua ratione conciliari, ni fallor, possunt duę sanè
repugnantes sententiæ, vna quidem eorum, qui
constanter adseuerant, prædictam Decretalem
constitutionem etiam procedere in priuilegio
immunitatis á solutione decimarum ex agris
antiquitus cultis, & coli solitis, vt id priuilegium accipiatur & intelligatur absque præiudicio eorum, qui sunt in quasi possessione
percipiendi ex eisdem agris, & eorum fructibus
decimas, quasi Pontifex summus noluerit eis
præiudicare. Quod ita esse existimârunt Innocent. & Cardin. in dicto capi. penulti. Oldrad.
consi. 268. Feli. in cap. causam quæ. de rescript.
nume. 11. Et Catellianus Cotta in vltimis memoralibus. dictione, Priuilegia. Altera Boatini & Abba. in dicto capitulo penultimo, quibus accedit eleganter Decius consilio 113. Hi
etenim contrarium expressim profitentur, censentes, priuilegium immunitatis à solutione
decimarum ex agris antiquitus cultis, ac iam
proscissis, esse obseruandum etiam in his agris,
è quibus decimas alij percipiebant, idq́;idque ius
tempore dati priuilegij quasi possidebant. Nam
huius difficultatis propria & vera dissolutio
pendet à verisimili, & præsumpta mente concedentis hoc priuilegium. Atque ideò si possessio est penes eum, ad quem iure communi spectat, nec alibi potest ea immunitas effectum
sortiri, opinio Panormitan indubio admittenda est, cùm huius possessionis scientiam
præsumatur concedenti satis notam esse, cap.
1. de constit. in 6. & ei derogare voluisse, Quod
secus erit, vbi ea immunitas potest effectum habere extra res illas iure communi possessas,
quibus & earum possessioni non est pręsumendum principem derogare voluisse. Sic sanè vbi
possessio iuris percipiendi decimas est apud
eum, cui iure communi & ordinario minimè
competebat, licet priuilegio, consuetudine;
aut præscriptione alioqui ei quæsita sit, omninò locum sibi vendicat Innocentij, Cardina.
& aliorum sententia. Cùm priuilegium simpliciter concessum de decimis, ex agris etiam
antiquitus cultis non soluendis, vllo pacto
non præiudicet his, quibus præter ius commune competit quasi possessio percipiendi decimas, ex eo, quòd huius quasi possessionis
summus Pontifex ignarus est, nec eius mentionem in priuilegio fecerit, & ideò eam tollere non præsumitur, quod ex his, quæ in
dicto capitulo penultimo scribit Panormitan. colligi diligenter poterit.