Hinc & alia suboritur quæstio, an liceat, iustùmve
sit in Republica bene instituta, & potissimùm
Christi Religione imbuta vltimo affectis ob
crimina supplicio, sepulturam negari. Quando
*que etenim eorum cadauera insepulta diu publico spectaculo manent in ipsis suspensa patibulis. constat, sanè cuicunque datur sacramentum pœnitentiæ, concedendam esse sepulturam, text in c. quæsitum 13. quæst. 2. sacramentum verò pœnitentię nequâquam negari potest
vltimo damnatis supplicio, si hi verè pœniteant,
etiāetiam si atrocissima perpetrauerint crimina.
c. 2. de furtis. c. super eo. de hæret. in 6. tex. insignis Clemen. 1. de pœnit. & remiss. vbi glos. idem
esse censet de sacramento eucharistiæ, quod probatur in d. c. 2. & in d. c. super eo, etiam tempore
interdicti secundum Calder. de eccles. interdic.
folio 11. col. 4. & Sylue. verb. interdictum quæst.
7. vsu tamen obtentum est, ne his, qui proximè
sunt pœna mortis puniendi eucharistiæ sacramentum detur. Sicut nec eis
ĩureiure datur extrema
vnctio, cùm ea tantùm sit exhibenda his, qui
corporis ægritudine
laborātlaborant, & ob eam in mortis periculo sunt constituti, quemadmodum in
specie docent Tho. in 4. sent. distinct. 23. q. 2. art.
2. Paluda. ibi q. 3. Syluester verb. vnctio q. 5.
IoāIoan.
Andr. Domi. & Francus in d. capitul. super eo.
|
sic eius decisionem interpretantes, quòd si verum est, vt iure satis probatur, his non posse negari sacramentum pœnitentiæ, apertè colligitur, nec sepulturam iustè posse eis negari, cùm
hęc duo pariter concedantur. Imò nec posse consuetudinem induci, vt damnatis vltimo supplicio denegetur ecclesiastica sepultura, nec ea iudices punitorum cadauera hoc sepulturæ beneficio priuantes à peccato immunes esse, conatur probare Petrus à Rauenna in tract. valere.
cum perpetuo silentio. folio. 10. col. 1. hoc ipsum
deducens ex tex. in d. Clem. 1. assumpta præmissa argumentatione. cui Rochus accedit in relectione de consuetudine. folio 12. colum. 3. idem
sensit Abb. in c. ex parte. in 1. de sepult. & Sylue.
verb. sepultura. q. 10. Ego verò non
auderẽauderem mortalis criminis culpa notare iudices, qui perpensa delicti, loci, & temporis conditione optimo
in rempublicam zelo, corpora damnatorum vltimo supplicio, vel ad tempus, vel in perpetuum ad exemplum in loco publico suspensa &
insepulta dimittunt, quod video Maiorem asseuerare in 4. sent. distinct. 45. quæ. 4. quo in loco
iudices aliquot ex causis excusat, cautè tamen
hi, qui publicis magistratibus funguntur vti
debẽtdebent hoc rigore, & præsertim vbi lex nihil hac
in specie sanxit. Nam in l.
capitaliũcapitalium. §. famosos
ff. de pœnis à iurisconsulto scriptum est, famosos latrones in his locis, vbi grassati sunt, furca
figendos esse, vt & conspectu deter reantur alij
ab ijsdem facinoribus. Sic & Vlpia. in l. 1. ff. de
cadaueribus puni. corpora, inquit, eorum qui
capite damnantur, cognatis ipsorum neganda
non sunt, & id obseruasse se etiam diuus Augustus libro 10. de vita sua scribit. Hodie autem
eorum, in quos animaduertitur, corpora non
aliter sepeliuntur, quàm si fuerit petitum &
permissum, & nonnunquam non permittitur,
maximè maiestatis causa damnatorum. Eorum
quoque corpora, qui exurendi damnantur peti possunt, scilicet vt ossa & cineres collecta sepulturæ tradi possint. Hactenus Vlpia. Eadem.
rubrica Paulus scribit, corpora damnatorum
quibuslibet petentibus ad sepulturam danda
esse. Quibus satis probatur, non esse regulariter corpora deneganda vt sepulturæ tradantur,
requiri tamen iudicis permissionem, & quandoque ob criminis grauitatem in exemplum oportere, vt insepulta maneant. Hinc expendi
poterit quod idem iurisconsultus scribit in le.
pe. ff. de cadaue. punit. missum in exilium ab aliqua ciuitate, non posse absque principis licentia in eam ciuitatem mortuum duci ad sepulturam: quod commendant Bar. ibi. Ancha. in Cl.
1. de pœnit. & remis. & Ias. in l. 2. col. 2. C. qui testa. face. pos. Rauenna in Alphabeto aureo ad finem ante allegationem consuetudinis, optimus
tex. in c. ex parte. in 2. de sepul. & in cap. is cui de sent. excom. in 6. idem not. Io. Staphilęus de literis gratiæ & iust. fo. 191. & id adeo
verũverum est, vt
nōnon
tantùm corpus sed nec eius ossa nec cineres possint in eum
locũlocum, à quo fuerit relegatus adduci.
cum in d. l. 1.
idẽidem de ossi. & cinerib. quod de corporib. damnatorum sit statutum: tametsi Ananias in c. 2. de fur. & Hipp. in l. vl. nu. 58. ff. de q.
existimauerint, posse ossa, vel cineres inconsulto principe in eum locum duci. quorum opinio
magis est benigna quàm vera, vt asserit Guald.
de arte testandi. tit. de sepult. caut. 2. eadem sanè
ratione manifestus vsurarius non est ecclesiasticæ sepulturæ tradendus, donec hæredes eius
vsuras restituerint, etiam si is eas restitui iusserit, quemadmodum est decisum in c. quanquam. de vsur. in 6. item si monachus aduersus
paupertatis
professionẽprofessionem aliquot bona occultè
mortis tempore habuerit, eius corpus
cũcum ipsis
rebꝰrebus est extra ecclesiam in sterquilinio sepeliendum tex. in cap. cùm ad monasterium. de stat. reg
§. 1. è diuo Gregorio dialogorum lib. 4. cap. 55.
inde etiam fit, quòd licet reo delato ante sententiam vel eius exequutionem mortuo, eius corpori nulla sit inferenda pœna, nec iniuria irroganda. Angel. in l. defuncto. ff. de public. iudi.
Alex. & Iason in l. 2. C. qui
testātestam. face. poss. quandoque tamen ob criminis immanitatem corpora ipsa suspenduntur, vel exuruntur, aut ipsius
delinquentis imago, secundum Imolam in d.
lege defuncto. & optimè Consal. à Villadiego
de hæresi. quæ. 22. nu. 4. optimus tex. in cap. mulier. 15. q. 1. & in c. accusatus. §. pe. de hæret. in 6.
l. vltim. ff. ad l. Iuli. maiest. de quibus alibi latiùs
tractabitur. Illud profectò non est prætermittendum, quòd seipsum occidens in ecclesia sepeliendus non est. c. placuit. 23. q. 5. quem tex. singularem esse censet Roma. singul 264. quamuis priuatim liceat pro eo orare, liceat inquam
ei, qui credit in vltimo vitæ spiritu criminis dolorem, & contritionem pœnitentia ductum habuisse: sicuti Palud. explicat in 4. sent. disti. 20.
quæ. 1. colu. 1. & Marti. Azpilcueta in capit. 1. de
pœnit. dist. 7. vel si forsan coniecturis aliquot
præsumi queat, eum furore aut mentis alienatione seipsum occidisse, nam & tunc ecclesiasticæ sepulturæ is traditur secundum Io. Gallum
quæst. parlamenti. 127. His accedit, quod repertus mortuus in puteo non est priuandus ecclesiastica sepultura, quia non præsumitur seipsum præcipitem dedisse, quod in hac specie notat Soci. Iunior consil. 51. libr. 1. igitur sepultura
ecclesiastica negatur seipsum occidenti ob delicti atrocem culpam, quam ex pluribus detestatur præter alios And. Alciat. libro. 6. parerg. c.
27
veterũveterum ipse etiam memini lib. 1. huius operis
c. 2. legib. sanè Rom.
seipsũseipsum occidens
nōnon patitur
bono. pub. nec eo fisco
addicunt̃addicuntur, nisi
seipsũseipsum occiderit
cōscientiaconscientia criminis ea publica. digni,
nẽpenempe
|
accusatus de crimine ex quo bona erant publicanda, ex eo etenim quod seipsum occidit, crimen illud fateri censetur, & ideò locus est pœnæ legali lege. 3. §. 1. ff. de bonis eorum, qui ante
sent. sibi mort. consci. tradunt Alberi. in eiusdem tituli rubrica. Corne. cons. 159. lib. 2. Deci.
cons. 438. Paul. Paris. consil. 155. lib. 4. Doct. in
dicta l. 2. C. qui testam. face. poss. l. 24. tit. 1. part.
7. Ioann. Igneus in l. 1. §. si sibi manus. ff. ad Sillani. nu. 16. optimus textus in l. omne delictum
§. si se vulnerauerit. ff. de re militari. Hodie verò
iure nouiori Regio si quis vel conscientia criminis, aut tædio vitæ aliàve ex causa seipsum
occiderit, eius bona fisco vendicantur, nisi & is
liberos habuerit hæredes. Regia l. 9. titu. 13. lib.
8. ordinat. quæ forsan est intelligenda iuxta distinctionem iuris communis & legis Partitarum, vt quidam opinantur, loquitur enim indistinctè & generaliter, statuens, quòd occidens
seipsum amittat propria bona, & ea nisi liberos
hæredes habuerit fisco adiudicentur, qua in re
cogitandum est.