ARGVMENT. CAP. VI.

Vbi de paupertate, aut diuitijs tractatur, cui incumbat qualitatis huius probatio.

SVMMARIVM.

  • 1 Præsumptio iuris transfert in aduersarium onus probationis, etiamsi is reus sit.
  • 2 Allegans paupertatem, vel diuitias proprias, seu alterius: tenetur eam qualitatem probare.
  • 3 Paupertas probatur eo ipso, quod allegatur, Titium habere tot bona, & non plura, nisi contrarium probetur.
  • 4 Intellect. text. & eius, quod Accursius adnotauit in l. cùm de lege. ff. de probat.
  • 5 Petens alterius tanquam intestati hæreditatem, satis probat intestatum deceßisse eo ipso, quod hoc allegat, nisi cōtrariumcontrarium probetur. & inibi examinantur verba Bart. in l. is potest. ff. de acquir. hæred.
  • 6 Qui petit alterius hæreditatem, dicens, se illi intestato esse consanguineum proximiorem, eo ipso hoc probat, donec aliud appareat.
  • 7 Vxor tenetur probare arrbas sibi promissas non excedere decimam bonorum mariti partem.
  • 8 Paupertas qualiter probetur, & ibidem latè examinantur à Bartolo scripta in l. si constante ff. soluto matrim. quæstio. 1. & 2.
CAPVT VI.
SAEPISSIME in iudicijs, ac controuersijs forensibus oportet discutere, sit ne quis diues an pauper? habeat, habuerítue bona tempore mortis? & tunc solet dubitari, cui litigantium, reo an actori onus probandi hanc qualitatem incumbat, cùm eo non
1
*probante, qui probare tenetur, alter sibi suffragantem habeat iuris præsumptionem, quæ in aduersarium transfert probandi onus. Paria etenim sunt, vel quod quis probet, vel quod habeat præsumptionem iuris pro se, cùm ea præsumptio iuris dicatur probatio liquidissima: tex. in l. licet Imperator. ff. de lega. 1. vbi Alex. & Ias. in gl. in l. si tutor petitus. C. de peri. tuto. gl. in l. 2. C. de errore calculi. l. si credi. C. de pign. actio. l. in testa. C. de testa. mili. notat Bar. in l. in illa. ff. de verb. obli. in fi. facit tex. in l. ab ea. ff. de probat. & est optimus in l. si extraneus. vbi Alberic. Fulgo. & Ias. 6. notab. ff. de condict. ob caus. text. & ibi Abb. in cap. quia verisimile. de præsumpt. plura Hippol. in singul. 451. idem in l. 1. §. si quis dicatur. ff. de quæstionibus, & in rub. de probatio. nume. 183. Felin. in rub. de probat. col. 1. Alciat. de præsumptionib. 3. parte. num. 3. Plurimùm ergo refert, scire, an quis præsumatur diues, an pauper, vt sciamus, quis teneatur diuitias, vel paupertatem probare, qua in re duę solent discuti opiniones, quarum prima sic ad quæstionem respondetur.
Qui diuitias, vel paupertatem allegat ad propriæ intentionis comprobationem, eam qualitatem probare tenetur, siue is actor sit, siue reus, ea ratione, quòd qui aliquid asseuerat, id verum esse,
2
*ostendere tenetur. glo. in l. si verò. §. qui pro rei qualitate. ff. qui satisd. cogant. quæ alibi non reperitur secundum Bald. ibi. est ordinaria secundum Aretin. in l. maritum. col. 1. ff. sol. matrim. commendat Bald. in l. non prius. C. quando fisc. vel priuat. in princi. Decius consi. 120. Soci. cōsiconsi. 24. lib. 1. col. antep. Roderic. Xuares in l. 1. tit. De las arras. versi. circa hanc. Hanc opinionem fatentur communem esse eam sequuti Bologni. consi. 59. col. pen. & Alciat. de præsumptio. reg. 2. præsumpt. 27. nume. 4 probatur, nam qui seipsum vt pauperem à munerib. excusat, eam qualitatem probare debet. l. cura. §. deficientium. ff. de munerib. et honor. §. item propter. Inst. de ex. cusat. tutor. Sic patronus petens vt pauper alimẽtaalimenta à liberto, probare debet paupertatẽpaupertatem. l. vlt. | ff. de liber. agnoscend. & qui alium reijcit tanquam pauperem, id probare debet. l. si creditores. §. vltim. ff. de priuileg. credito. l. prima. §. si magistratus. ff. de magistrat. conueni. l. ex persona. C. de probatio. & in l. non est necesse. C. eo. tit. Deinde hoc constat, quia nemo nascitur diues, cap. sicut hi. 47. dist. Aretin. consi. 66. col. 6. Lucas à Penna in l. 2. col. 6. C. quand. & quib. quarta pars debeatur. Vnde qui diuitias ad aliquid obtinendum, aut ad excusationem allegauerit, eas probare tenetur, ad idem l. non prius. C. quando fisc. vel priua. non prius, inquit Imperator, ad eos, qui debitoribus fisci nostri sunt obligati. Actionem fiscalem extendi oportêre, nisi poterit probari, principales reos idoneos non esse, certissimi iuris est. optimus text. in l. cùm de lege. ff. de probat. vbi probare tenetur hæres quantitatem rerum testatoris, cùm allegat hæreditatem soluendis legatis non sufficere, & ideò Falcidiam deducendam esse.
Secunda opinio pass im ad huius quæstionis resolutionem tradita adseuerat, allegantẽallegantem paupertatem ad aliquid obtinendum, eam legitimè probare eo ipso, quod asseruerit, eum tot bo
3
*na habêre & non plura. Nam qui eum plura bona habêre dixerit, id probare tenebitur. glo. insignis in d. l. cùm de lege. vbi Angel. Bar. in l. 1. §. si vsusfructus. ff. de l. falci. idem Bar. in l. si cōstanteconstante. quæst. 1. ff. solut. matrim. Quo in loco hoc verum esse censet, etiamsi de maximo tractetur præiudicio. quam sententiam communem esse fatentur Corneus in l. vlti. §. licentia. C. de iure deliber. Ripa in d. l. si constante. num. 18. vbi Alex. nu. 7. scribit, eam in praxi esse maximæ authoritatis. Fatetur etiam esse communem Carol. Ruin. consi. 91. colu. 2. lib. 5. eamq́;eamque defendit Ioan. Crot. in d. l. si constante. 2. lectione. nu. 34. idem tenet Guido Papa. q. 142. & Fel. in c. ad aures. nu. 4. de rescript. ex eo, quod quilibet præsumitur pauper. Probatur item ex eo, quod negatiua propria natura sit difficillimæ, & sanè impossibilis probationis. c. bonæ. in 1. de elect. c quoniam contra. vbi Lanfr. & Dec. in princi. de probatio. l. actor. C. de probat. c. super hoc. de renuncia. latè Ripa in cap. cùm ecclesia. de causa poss. & propri. num. 70. Ioan. Igneus in l. necessarias. §. non aliàs. ff. ad Syllani. nu. 58. & ideò eius probatio non incumbit eam alleganti. QuāQuam ob rem prædicta Accur. & Bar. opinio vera videtur, quam etiam cōmunemcommunem esse asserit Alciat. de præsumptio. reg. 3. præsumpt. 20. & constat ex notatis per Alexand. in rub. ff. de noui oper. nunciat. col. penu. & eam itidem in praxi seruari scribit Bald. consi. 318. lib. 1. nu. 2. Idem & communem esse fatetur Curti. Senior consi. 27. col. 9. versi. sed contra præmissa. Quod verbum esse maximi momenti apud iudices ignaros asserit Ripa in dict. cap. cùm ecclesia. nume. 84.
Verùm huic sententiæ obstant plura, Primùm locus Iurisconsulti in dicta l. cùm de lege. cuius hæc sunt verba. Cùm de lege Falcidia quęritur, hæredis probatio est, locum habere legem Falcidiam: quod cùm probare non potest, meritò comdemnabitur. Ex quibus verbis apparet, onus probandi hæredi incumbere. Et profectò si locus esset communi opinioni, probationis onus potius esset legatariorum, quàm hæredis. Et prætereà si admittatur eadem opinio, minimè continget, hęredem non posse probare locum fore legi Falcidiæ, cùm facillima sit peream adsertionem probatio, & tamen Iurisconsultus præmittit, hæredem condemnandum esse si non possit probare.
Secundò communis opinio falsa videtur, quia assertio illius, qui probare tenetur, probatio non est. l. eum qui. in princi. ff. de iureiur.
Tertiò est ad idem text. optimus in l. si creditores. ff. de priuileg. credit. vbi qui allegat aliquem pauperem esse, nec idoneum facultatibus, id probare tenetur.
Quartò hoc apparet, nam eo casu, quo quis probare tenetur, non dicitur probasse ex eo, quod cōtrariumcontrarium non probetur ab aduersario, nisi adsit præsumptio iuris, vel quid simile, quod possit persuadere ipsum ita probauisse, vt nisi contrarium probetur debeat obtinere. tradit Alex. in Scholijs ad Bart. in l. quoties. §. 1. versi. sed errore. ff. de hæred. insti. ita intelligens gl. in c. pen. de except. & in cap. Sanctorum. de præscript. & in l. 1. C. de testam. mili. tex. in l. 2. C. qui testam. facer. possunt. l. super seruis. C. qui manumit. non possunt. & similes, à quibus solet adnotari, aliquid probatum esse eo ipso, quòd contrarium probatum non fuerit. Ex his etenim deducitur, Barto. conclusionem non posse iure procedere, nec in praxi admittẽdamadmittendam fore, etiam si frequentiori doctorum calculo recepta sit. Nec quidem desunt authores, quib. Bar. sententia displiceat, nam eam reprobant, existimantes iure non procedere Paul Cast. in l. Mæuia. §. vlt. ff. solut. matri. Imol. Aret. Roma. Alex. nu. 7. & Ripa nu. 18. & contrariam veriorem esse. in d. l. si constante. sic & opinionem contra Bar. dicit tutiorem esse Carol. Ruinus d. consi. 91. quibus & hi subscribunt, quos statim referam ad intellectum. gl. in dict. l. cùm de lege. quæ Bartolo suffragari videtur.
Non obstat gloss. in dicta l. cùm de lege. quia inibi hæres reus erat, & ideò mirum non est, si ei satis fuerit asserere, tot & non plura bona esse in
4
*hæreditate, cùm actoribus legatarijs onus probandi incumbat, quod scribit Imol. in dicta rubri. de noui oper. nunciat. & sequuntur alij. Hoc tamen non conuenit, cùm ex eo, quòd & si hæres reus sit, ei incumbit probatio eius qualitatis, quam allegat ad propriæ intentionis | exceptionem fundandam iuxta not. in dicta l. actor. & in l. 1. ff. de except. & in cap. cùm inter. eo. titu. in l. in exceptionibus. ff. de probationi. tunc etiam quod hic intellectus repugnat Iurisconsulto, qui probationem hæredi incumbere expressim scripsit. Quam ob rem hæc interpretatio non est admittenda, cùm nec conueniat legi nec vera sit. Qua ratione aduertendum est diligenter, quid senserit Accursius, is etenim dum citat text. in l. vlti. §. licentia. C. de iure deliberan. manifestè ostendit, tunc admittendum esse, quod ipse respondit, cùm hæres confecto inuentario, seu repertorio rerum testatoris, asseruerit, tot legata relicta fuisse à testante, totq́;totque bona in eius hæreditate mansisse, quot in eo repertorio censentur, & non plura. Nam cùm maxima sit præsumptio iuris in repertorij, & inuentarij fauorem, legatarij, qui plura dixerint bona à testatore relicta fuisse, id probare tenebuntur propter iuris satis vrgentem præsumptionem, quæ fauet hæredis assertioni, quæ probationis vim obtinet: Atq;Atque ita est intelligenda glo. in d. l. cùm de lege. & quod ab Barto. & alijs collegerunt, secundum Imolam Alexand. colum. penult. & Francisc. Niconitium in rub. ff. de noui oper. nunciatio. num. 269. Imol. Alexand. nume. 7. Aretin. Iason. nume. 131. Ripam nume. 20. & Crottum. 1. lectione. nu. 9. in d. l. si constante. Alex. & Aret. in l. in illa. col. penul. Alex. in l. decem. col. 5. ff. de verb. oblig. Iason in §. item si quis in fraudem. num. 70. de actio. eundem in d. §. licentia. Alciat. regu. 3. pręsumpt. 20. Iacobinum in d. l. cùm de lege. Socin. Iuniorem consilio 26. lib. 2. Roderic. Xuares in d. l. 1. versi. circa hanc partem. fol. vlt. & Ripam in d. cap. cùm ecclesia sutrina. nume. 83. quorum opinio, ni fallor, Communis est, & procedit, quia alioqui sequeretur, quod hæres subtraxisset bona hæreditaria, hoc verò delictũdelictum præsumendum non est, inuentario confecto. l. merito. ff pro socio.
Ex his poterit tractari, qualiter sit accipiendum, quod Ias. in d. §. licentia. & in d. l. si constante. scribit, dicens, gloss. in d. l. cùm de lege, volentem, negatiuam probari per assertionem negantis veram esse, vbi pro neganti adest iuris præsumptio non aliàs. Nam & Alci. dict. præsump. 20. existimat, non requiri necessariò iuris præsumptionem, vt negatiua per negantis assertionem probetur, sed satis esse quandam simplicem suspicionem, quæ minor sit iuris præsumptione. Ego sanè aliter quæstionem istam intelligendam esse censeo: siquidem is, qui tenetur probare negatiuānegatiuam, eam probare plenè debet eo modo, quo melius probari iure potest arbitrio iudicis, nec eius assertio sufficiet, nisi iuris præsumptione comprobetur, qualis ea est, quæ ex cōfectoconfecto inuentario deducit̃deducitur, cum ab ea scriptura solenniter præmissa, donec probetur cōtrariumcontrarium sufficiens probatio in hæredis fauorem moriatur. Vnde fit, vt eo casu, quo negatiua probanda est, non sit satis probata per negantis assertionem.
Secundò hinc constabit, an verum sit, quod plæriq;plærique existimant, petentem hæreditatẽhæreditatem alicuius, eo quòd ipse intestatus decesserit, satis probare intestatum decessisse, eo ipso, quòd hoc asseuerauerit, nisi contrarium probetur, quasi habeat pro se præsumptionem iuris, quæ dictet, præ
5
*sumendum esse indubio, quem intestatum decessisse. Huius opinionis authores censentur Bart. num. 25. Alex. 19. Ias. 84. in l. is potest. ff. de acquiren. hæred. Alex. Corneus, Iason, Riminald. col. 2. Curtius Iunior nume. 5. Hieronym. cagnolus num. 64. in l. si emancipati. C. de collatio. Guliel. Bened. in cap. Raynucius. verb. & vxorem nomine Adelasiam. nume. 3. & verb. testamentum. i. in princi. de testam. Curci. Senior. consil. 27. colu. 9. versic. sed contra præmissam. Guido Papæ in tracta. de præsumptio. nu. 118. Quibus suffragari videtur, quòd facta non præsumuntur. l. in bello. §. factæ. ff. de capti. Ergo cùm testamentum ad factum pertineat, præsumendum non est, quenquam testatum decessisse. Hæc verò ratio parùm vrget, siquidem ex ea sequitur, non præsumi factũfactum fuisse testamentum, & ideò allegantem testamentum, id probare debere, non tamen ex hoc infertur, præsumi testamentum factum non fuisse, & ideò allegantem, intestatum aliquem decessisse ad eius intentionem probandam, non teneri id probare: vtrunq;vtrunque enim manet absq;absque aliqua iuris pręsumptione. Quam ob rem, qui dixerit, aliquem intestatum decessisse, non videtur immunis ab onere probandi, saltem non conuincitur prædicta ratione, nec probatur Doct. communis opinio, maximè quia iuxta Bar. communiter receptũreceptum in l. in illa. ff. de verb. oblig. is qui allegat, aliquid factum non fuisse, ad obtinendum, vel ad fundandam propriam intentionem probare, quod asseuerat, tenetur meliore modo, quo possit l. penul. §. docere. ff. ne quis eum, qui in ius vocat. est. l. si quis consortium. C. de fabricens. lib. 11. l. magis puto. §. ne passim. ff. de reb. eorum. gl. in cap. bonæ. in 1. & ibi Abb de elect. & in c. dudũdudum de præsumpt.
Deinde Bart. cui cæteri consentiunt, & quem huius sententiæ primum authorẽauthorem esse existimant, non adserit id, quod communiter adnotatur. Is enim scribit, petentem hęreditatem alterius intestati, satis probare, aut certum esse, eum intestatum decessisse, si communis opinio vulgi habeat, eum intestatum mortem obijsse. Quo quidem casu communis illa vulgi æstimatio maximam præsumptionem exhibet, dicenti, defunctum intestatũintestatum decessisse, & ea ex causa mirum | non est, onus probandi hanc negatiuam ei non incumbere. Adhuc tamen, ne tot Doctorum authoritati succenseamus ex Bartolo hoc adnotātiumadnotantium, eius verba, vt vulgò circumferuntur, adijciam. Sed hoc, quod dicit ab intestato, illa est merè negatiua, scilicet quod testamentum non fecit, qualiter ergo hoc scire poterit? RespōdeoRespondeo ex opinione communi, quantum cum veritate concordat vt dicto §. quod dicitur. si verò communis opinio est, quod testamentum non fecerit, eo ipso quod hoc allego, scilicet testamentum non factum, probata est intentio mea, nisi per aduersarium aliud probetur, vt l. cùm probatio. & ibi notat de probatio. Sed si opinio est quod testamentum fecerit, tamen non reperitur, &c. Ex his verbis apparet, primum & secundũsecundum casum eundem esse, & idem à Bart. responderi in versi. si verò. quod responderat in versicul. ex opinione communi. & hoc repugnat proprietati dictionis, si verò, quæ distinctum casum ostẽditostendit saltem in facto.
Erit profectò fortasse verior lectio ea, quæ tria in responsione absoluit. Primum quando est communis opinio quod testamentum non fecit. SecũdumSecundum, vbi communis opinio nihil dictat, nec aperit, testamentum defunctum non fecisse. Tertium quid quando communis opinio habet, testamentum factum fuisse. sic sanè apud Bartol. versic. si verò, legendus erit in hunc modum. Si verò communis opinio non est, quòd testamentum non fecerit, eo ipso quod hoc allego, scilicet testamentum non factum, probata est intentio mea, nisi per aduersarium aliud probetur vt l. cum de lege. & ibi not. suprà de probatio. itaque iuxta literam istam meritò Bart. pro communi opinione adducitur. VerũVerum quod magis candem sententiam cōprobatcomprobat, & à fortissimis obiectionibus tutatur, illud est, quod præsumitur, quenquam in dubio intestatũintestatum mortem obijsse. Quę quidem præsumptio in aduersarium transfert onus probandi. hoc deduci potest ex l. si emancipati. C. de collat. quam Roman. ibi conatur ad contrariam partem inducere. Hæc sunt eius verba. Si emancipati, vtrique à patre fuistis, collatio cessat, sin autem frater tuus in potestate patris mortis tempore fuerat, nec vllum testamentum relictum, vel nouissimum iudicium communis patris, teq́ue emancipatum probatum fuerit, ab intestato te ad successionẽsuccessionem paternam venientem, ad collationem forma perpetui edicti certo iure prouocat. Hactenus Imperator in hunc sensum, ab intestato collationi locus est inter vos fratres, si nec probatum fuerit testamentum aliquod à patre conditum, nec te emancipatum fuisse. Igitur sicut collationem recusans tenetur probare, se emancipatum fuisse, quia præsumitur patria potestas, ita & tenebitur probare patrem testamentum fecisse, non alia ratione, quàm quod præsumatur eum decessisse intestatum, quod Curtius Iunior in d. l. si emancipati. aduersus Rom. considerat, contrarium nempe non præsumi quem intestatum decessisse, & id allegantẽallegantem probare plena probatione debere tenent Roma. & Deci. in d. l. si emācipatiemancipati. col. 2. Aretin. in l. sed si de sua. nu. 4. ff. de acquir. hæred. sensêre Bar. in cons. 90. num. 10. & Specul. titul. de testament. §. sequitur videre. nume. 16. quorum opinio fulcitur his, quæ modò explicuimus aliquot cōtracontra communem considerantes. Et nihilominus prior sentẽtiasententia, quia frequentiori calculo probata, æquior est & fortasse verior, in praxi obtinebit.
Tertiò ab eadem radice procedit quod Cuma. scribit in d. l. is potest. & in l. sed si de sua. eod. titul.
6
*tenens, agentem ad alterius hæreditatem tanquam ab intestato sibi delatam, eo quod proximior consanguineus sit, satis probare, se esse proximiorem consanguineũconsanguineum eo ipso, quod probat se esse consanguineum, atque asseueret, & dixerit, nullum esse defuncto proximiorẽproximiorem. Nam ex assertione ista dum contrarium probatũprobatum non fuerit, præsumitur à iure, actorẽactorem esse proximiorem consanguineum. Cumano subscripsère Alexand. numer. 15. Iason numer. 83. in dicta l. is potest. Ludouic. Roman. in l. hæres institutus. in fine. ff. de acquirend. hæred. Quasi non probato, quòd defunctus liberos, aut proximiores consanguineos habeat, sit maxima pręsumptio in actoris fauorem. ad idem facit quod Rip. post Angel. in l. ex facto § si quis autem. numero 9. adnotauit, substitutum Sempronio ea conditione, si sine liberis decesserit, mortuo Sempronio posse agere ad fideicommissum, asserendo, eum sine liberis decessisse, & aduersario incumbere probationis onus. Et licet Paragraphus ille, Si quis autẽautem. pro Cumano citetur, verè nihil probat, quemadmodũquemadmodum statim dicemus eo capit. quo tractabimus interpretationem. l. si inter. ff. de rebus dub. Sicut nec Cumano suffragantur tex. in l. si auiæ. C. de succes. edict. & l. amitæ. C. com. de successioni. Tandem plurimum isthæc opinio ab ea, quam proximè communem esse diximus, pendet. Et nihilominus Cumani sententiæ aduersantur. Aretin. in dicta l. sed si de sua. num. quarto. Ang. Aret. in §. actionum. de actionibus. column. vltim. Socin. Iunior con si. 26. lib. 2. sensit hoc ipsum Speculat. titu. de testa. §. sequitur videre. numero 16. Sed quia præcedentem dicimus magis communem videri, opinio Cumani admittenda est, vbi actor probat, se consanguineum esse defuncti in certo cōsanguinitatisconsanguinitatis gradu, non enim sat erit probare simpliciter consanguinitatem. sicuti Cuma. & alij sentiunt, & in specie tradit eleganter Deci. consi. 321. nu. 13
Quartò, ex premissis deducit̃deducitur intellectus ad regias | constitutiones, quibus cautum est, arrhas vxori à marito in præmium pudicitiæ virginalis, vel vidualis dandas, non posse excedere decimam partem bonorum, quæ eo tempore maritus ha
7
*bebat. l. 1. tit. 2. libro tertio. fol. 50. Tauri. Dubitari etenim solet: vxore agente ad arrharum solutionem, an ea teneatur probare, quantitatem promissam arrharum titulo non excedere decimam bonorum mariti partem. Qua in re cùm ipsa vxor arrhas sibi promissas simpliciter petat, & aduersarius obijciat, non potuisse eam quantitatem promitti, quia maritus non habebat tot bona, ex quibus arrhæ promissæ pro decima tantùm parte deducerentur, videtur non vxori, sed reo incumbere onus probandi, arrhas decimam partem excedere, & sic oportebit reum probare inopiam & paupertatem mariti, respectu quantitatis arrharum. ContrariāContrariam sententiam probare conatur Rode. Xuares in d. l. 1. versi. circa hanc partem, ex eo, quòd vxor, dum certam quantitatem arrharum tit. petit. censetur allegare ad propriæ petitionis fundamentum, qualitatem hanc, scilicet, maritum tot bona habuisse, quot sufficerent ad arrhas illas constituendas intra decimam bonorum partẽpartem, cùm alioqui eas petere non possit, & ideo hoc probare tenetur iuxta glo. in d. §. qui pro rei qualitate. Et prætereà colligit hanc sententiam ex glo. in d. l. cùm de lege. ff. de probatio. quam huic dubitationi aptare contendit. Et profectò perpensa ista vltima consideratione, cùm gloss. prædicta maximam authoritatem habeat, mirum non est, in praxi circa legem Regiam opinionem à Roderico relatam, receptam fuisse, tametsi non seruetur exactè. quod glo. in d. l. cùm de lege. & sequaces requirunt. Prior verò ratio mihi non placet: si quidem vxor petens arrhas, & earum ratione certam quantitatẽquantitatem, nihil aliud allegat, nec asseuerat, maritum diuitem fuisse: imò reus aduersus vxoris actionem opponit mariti inopiam ad propriam exceptionis intẽtionemintentionem fundandam, vt patet. Sic & legatarij agunt aduersus hæredem ad legata, quæ iure obtinere non possunt vltra dodrantem hæreditatis, nec probare tenentur testatoris diuitias: hærede opponẽteopponente hæreditatis paupertatem: imò ei probatio incumbit. text. in dicta l. cùm de lege. sicuti passim ab omnibus intelligitur, & verè intelligendus est. Quandoque tamen solet hæres mariti condemnari in ea quantitate, quæ arrharum iure ab vxore petitur, etiam si ea non probet, arrhas promissas intra limites partis decimæ bonorum mariti contineri, vbi adsunt aliquot præsumptiones, quibus quodam modo iudices persuadentur, promissam quantitatem decimam bonorum mariti partem non excedere, id etenim plerunque iure fit. Et idem seruatur, quando vxor arrhas possidet, & ab hærede mariti conuenitur ea ratione, quòd asserat, non potuisse dari vltra decimam bonorum partẽpartem. Nam hærede mariti non probante plenè, quod asserit, & sic arrhas excedere decimam bonorũbonorum partem, etiam vxore nihil probāteprobante ipsa absoluitur. Quod expressim Rode. Xua. adnotauit in d. l. 1. versi. circa hanc partem. ad fin. Et præsertim ita erit pronunciandum, quia principalis hac de re opinio non omnino vera est, imo poterit meritò suspecta pluribus videri.
Qualiter Paupertas probetur, arbitrio iudicis relinquitur. gloss. communiter ibi recepta in Authent. Prætereà. C. vnde vir. & vxor. Alberic. in l. nonnulli. ff. de accusatio. Bartol. quem cæteri sequuntur in d. l. si constante. numer. 14. vbi Alexand nume. 13. & Ripa nume. 30. idem Felin. in cap. si qui testium. de testib. Calcane. consi. 8. colum. 8. idem tenet, dicens, hanc opinionem communem esse Bartol. Socin. consilio 30. libro quarto. column. secunda, cui Corneus ibidem subscribit.
Qua ratione tollitur controuersia, qua dubitari solet, quis dicatur pauper ad effectum, vt à testimonio repellatur. Nam ex l. 3. in princip. ff. de testib. vbi gloss. & l. 8. titul. 16. part. 3. deducitur propter nimiam paupertatem testis, eius fidem non esse integram, nec ei omnino credendum fore: idem præsertim in causis capitalibus scribunt Ioan. And. & Imol. in d. cap. si qui testium, vbi Areti. & alij, & Ioan. Crottus in tractat. de testib. numer. 24. versic. circa tertiam. Contrarium adnotante Speculatore. tit. de teste. §. 1. versicu. item si pauper. modò tortus quæstionibus testimonium pauper dixerit, cui refragatur tex. in l. diuus. §. vlt. & quod notat Bartol. in l. ex liberto. in prin. ff. de quæstio.
Ex cōtrariocontrario, paupertatem non obesse testimonio, modò testis honestus sit, verissimè, ni fallor, tradunt gloss. & ibi Flori. in dicta l. tertia. glos. & Doctor. in dicto capit. si qui testium. & in §. si testes. versi. locuples. 4. q. 3. Cynus in l. 3. quę. 7. C. de reb. credit. tradit Hippol. in dicta l. ex libero. & Deci. consi. 163. Omnia tamen ista, quę hac dere in vtranque partem adduci possunt, iudicis arbitrio relinquuntur. Is enim considerabit prudenter, an paupertas fidem testimonij diminuat: quantaq́ue fides pauperi testi adhibẽdaadhibenda sit. secundum Alberic. in dicta l. 3. in princip. Abb. Barb. & Felin. numero 8. in dicto capit. si qui testium. Aufreri. in tract. de reprobatio. testium. numero 78. sensêre Iacob. Butr. & Saly. in d. l. 3. & Alex. consi. 237. lib. 6. col. 1. vnde constat, quandoque & frequentissimè, testem diuitem præferendum esse pauperi. Deci. in dicto cons. 163. co. 4. Ioan. Crottus in d. l. si constante. 2. lectione. numero 41. & ibi Ripa 33. Ex quo etiam apparet, vel iuxta prædictam resolutionem intelligendam fore, vel falsam esse glo. in | auth. de hæred. & falcidia. §. si verò. versic. facultatem, quam plerique passim miris præconijs exaltant & sequuntur: dum docet, in qualibet causa etiam ciuili non posse in testem admitti eum, qui non habuerit in bonis tantùm, quantum causa ipsa, quæ in iudicio agitur, æstimatur. Reprobant enim eam Iason. in dicta auth. prætereà. colum. penulti. idem in dicta l. si constante. numer. 152. & ibi Crot. & Ripa. Deci. in dicto consi. 163. col. 4. Rursus idem Iason. in l. 2. in princip. ff. qui satisd. cog. Quorum rationes eò tendunt, vt vel falsum sit, quod gloss. scripserit, vel vt modò diximus intelligendum. QuāuisQuamuis ab Alexand. consilio 15. libro tertio. opinio. Accursij probetur. Aduersus quos, cùm nihil certum sit in hoc iure definitum, adducitur iurisconsultus in l. 1. ff. de iure delibe. text. item in c. de causis. de offic. deleg. quibus constat, tunc arbitrio iudicis locum omnino fore. quod in hac specie Bartolus sensit in dicta l. si constante. 4. col.
Cæterùm, paupertas probari plenè potest, & sine gatiua sit eius assertio, per testes, scilicet deponentes, Titium habere tot bona, & non plura, adiecta ea ratione, quia si plura Titius haberet, testes hoc scirent, nec possent ignorare inspecta peculiari & certa scientia, quam habent de eius patrimonio. gloss. singul. in authent. de hæred. & falcid. §. si verò adsunt. verb. & vidisse. quam ad id Roman. inducit consilio 245. gloss. apertior in l. 1. in princip. ff. de itinere actuq́ue priuat. quam dicunt singular. esse Paul. in l. 1. ad finem. ff. si certum petat. & Lanfranc. Orianus in cap. quoniam contra. de probatio. num. 14. commendat. Ripa in capitul. cùm ecclesia sutrina de caus. poss. & propriet. nume. 86. quod est notandum.
Item satis probatur paupertas per excussionem mandato iudicis factam. text. in authent. præsenti. & ibi notatur. C. de fideiuss. & in l. vlti. ff. si cert. pet. notat Iason in dicta l. si constante. ff. solu. matrim. nume. 138. modò hæc excussio ita fiat, vt diligenter inquiratur de omnib. bonis. Et hæc sufficient etiam, vbi agitur de maximo præiudicio: siquidem ex his arbitrabitur ęquissimè iudex, paupertatẽpaupertatem probatam esse, quæ plenè probanda est regulariter, & maximè, quando mulier ob inopiam viri agit ad dotem aduersus rerum, quæ mariti fuerunt, possessores actione hypothecaria: licet adhuc matrimonium constet. Bartol. & ibi Doctor. in dicta lege. si constante. numero 15. quorum opinionem fatentur eam sequuti communem esse Ioan. Lupi. in capitul. per vestras. de donation. inter virum & vxorem. §. 18. numero vltim. & Bald. Nouel. de dote. par. 9. priuilegio 12. Quod si tractemus de modico præiudicio alterius: vtpote, si constante matrimonio vxor aduersus maritũmaritum agat propter inopiam, seu quia is malè vtatur bonis, ad dotis restitutionem, vel ad eius depositionem iuxta l. vbi adhuc. C. de iure dotium dicta l. si constante. cap. per vestras. satis probabitur mariti paupertas per vulgi opinionem. Bartol. in d. l. vbi adhuc. & in dicta l. si constante. 2. quæstion. quem cæteri frequentissimo consensu sequuntur ibidem. & Ioan. Lupi in dicto §. 18. nume. 31. gloss. communiter recepta in dicta l. vbi adhuc. Et licet tex. in dicta l. si constante. requirat, euidentissimam inopiæ probationem, atq;atque vbi euidentissima probatio exigitur, minimè sufficiat fama, nec vulgi opinio, quemadmodum ex tex. ibi colligunt Ioan. Andræ. & Docto. in capitulo primo. de exceptio. in 6. Roman. singul. 198 Deci. in c. 1. de appella. num. 23. Felin. in rubri. de probatio. colu. 2. & 3. Ex quibus apparet, non sufficere probationem semiplenam, quoties euidentissima probatio requiritur. Tamen secundum materiam subiectam, quæ iure quasdam, ob difficultatem probationis, & ob modicam alterius læsionem, probationes admittit: probatio euidentissima ea censetur, quæ in eo casu à lege sufficiens existimatur secundum Bartol. Cuman. Alexand. Crottum secunda lectione, numero 36. Ripam column. 6. in dicta l. si constante. Deci. in rubric. de probat. colum. penul. & probatur in l. in tempus. § 1. ff. de hæredit. instit. & l. si plurib. ff. de legat. 1. tradit. Hippol. in rubric. C. de probatio. nume. 7. & sequen. ac tandem ist hæc Bartol. solutio cōmuniscommunis est, sicuti dicto numer. 36. Crot tus asserit. sic Barto. ipse in dicta l. si constante. num. 11. scribit, vbi à lege requiritur euidentissima probatio eius, quod in affirmationem cadit, necessariam esse probationem, quæ notorium esse ostendat, cùm affirmatio notorij qualitatem commodè patiatur. At si à iure euidentissima probatio exigatur, eius, quod negatiuè proponitur, nec loco aut tempore restringitur, tunc non esse præcisè necessariānecessariam probationem, quæ notorium significet, cùm ea dari nequeat, ex eo, quòd negatio simplex non capiat, nec patiatur notorij probationem. l. actor. in fine. C. de probationibus. Ponit Bartol. exemplum vtriusque partis distinctionis ex eo, quod hoc capite disputamus, scilicet habere Titium tot bona, tot res, cadere potest in notorij probationem, non habere Titium bona, non patitur commodè hanc notorij qualitatem. Ex quibus Bartol. verbis deducit Alexand. factum affirmatiuum, habens naturam actus transitorij, & momentanei, posse effici notorium. Quod Ripa ibi nume. 24. improbat, dicens, factum momentaneum, & transiens nequaquānequaquam posse notorium dici, nec censeri. Auth. qui semel. C. quomod. & quand. iud. idem Bart. in l. hæredes palam. in prin. ff. de testa. idem Bart. in l. ab accu|satione. §. nunciatores. ff. ad Turpilli. notatur in l. ciues. C. de appellat.
Verum immeritò Bar. reprehenditur: primò quia ipse non agit de actu momentaneo, vel trāseuntitranseunti, sed de permanenti, qui proculdubiò notorius esse potest, quod constat: siquidem Titium habere tot bona, plura iugera, amplum patrimonium, ad actum pertinet permanentem: non momentaneum. Et prætereà verissimum est, quod ex Bartol. Alexand. adnotauit. Nam crimina frequentissimè momentanea sunt, & transeuntia, & tamen notoria sæpissimè censentur. cap. euidentia. de accusa. l. ea quidem. C. eo. titu. dicto §. nunciatores. gloss. in cap. de manifesta. 2. quæst. 1. Atque ita hanc opinionẽopinionem sensit Bartol. in l. si verò. §. qui pro rei qualitate. ff. qui satisd. cog. quo in loco Alex. & Ias. col. 1. expressim eam sequuntur, & idem inibi eleganter Bart. Soci. dicens, communem esse, quam & Alex. sequitur in d. l. si constante. nu. 10. vbi eam esse communem asseuerat. Nec oberit text. in d. Authent. qui semel. quoniam ex eo tantùm deducitur, facilius transire in notorium id, quod habet causam successiuam & permanentem, quàm quod eam habet momentaneam, & transeuntem. Vnde non negat text. ille etiam hoc vltimum posse in notorium transire. Et ideo defenditur, quod Alexand. scripsit, licet id non rectè à verbis Bart. collegerit.
Item idem Alex. nu. 11. in dicta l. si constante. colligit ex Bart. negatiuum factum non posse notorium esse, factum autem intelligo negatiuum impropriè quidem, id est, aliquid non contigisse. idem tenet Imol. in l. decem. ff. de ver. obl. & id omnino verum est iuxta sensum statim explicandum. Obijcitur etenim Bartolo, quòd negatiua assertio probari potest per confessionem alterius litigantis. ca. 1. de confes. in 6. & per instrumentum, & tamen per ista notorium quid efficitur. ca. cùm olim. de verb. sig. Sed hæc vera sunt de notorio iuris, non de notorio facti, quod Bart. tract. vti ibi intellexêre Ioan. Crot. 2. lect. n. 40. & Ripa. n. 25. Deinde aduersus Bar. adducitur text. in l. cùm quidāquidam. §. quod dicitur. ff. de acquir. hæred. vbi fœminam non esse prægnantem, potest esse notorium. Sed & id locum obtinet in negatiua restricta ad aspectum, & similia signa, quibus res certa solet effici. Barto. autem loquitur de negatiua vaga secundum Iason. in d. l. si constante. nume. 140. & Ripam. nu. 25. sensit Anton. Butrius optimè in capi. vestra. de cohab. cleric. nume. 37. sic intelligens tex. in cap. dudum. de elect. c. si forte. eo. titul. in 6. quę contra Bart. possent induci. Vltimo Bart. refragatur, quod idem Barto. communiter receptus tradit in l. decem. ff. de verb. oblig. & in l. vltim. ff. si certum peta. & in Authen. hoc nisi debitor. C. de solutioni. scribens, posse notorium effici, & censeri, Titium non esse soluendo præmissa diligenti excussione. Ad hoc tamen respondetur, id procedere quo ad notoriũnotorium præsumptionis, de quo Bart. in dicta l. si constante. non tractat, sed potius de notorio facti & veritatis, sicuti explicant ibi Iason. & Ripa. Fit igitur, vt negatiua vaga notoria esse non possit, quantum ad notorium facti & veritatis.
Ex his apparet, quid dicendũdicendum sit ad id, quod Bart. in l. rebus. ad fin. C. de iure do. docet, nempe testes deponentes de inopia mariti in specie. dicta l. si constante, minimè concludere, nisi addiderint, manifestum esse, maritum esse pauperem, Hoc probat ex verbis d. l. si constante. dum ibi iurisconsultus requirit euidentissimam inopię probationem. Bar. sequuntur Alex. in d. l. si constante. num. 16. & Ioan. Lupi d. §. 18. col. vl. quod dubium est, si consideremus, euidentissimam probationem in hac specie eam censeri, quę iuxta materiam subiectam sufficiens sit arbitrio iudicantis: quemadmodum Bart. ipse voluit in dicta l. si constante. Et ideo, si testes asseuerantes, maritum esse inopem, aut pauperem eo modo, quo paupertas probari potest, & proprij testimonij rationem reddiderint, sufficienter probabunt inopiam viri, & paupertatem: licet non dixerint, manifestam esse mariti paupertatem, quod video placuisse Ioanni Crotto in d. l. si cōstanteconstante. prima lectio. numero 18. & 2. num. 44.
Loading...