ARGVMENT. CAP. VIII.

An iustum sit, lege uel statuto aliquem ob alterius culpam puniri?

SVMMARIVM.

  • 1 Quinque traduntur conclusiones, quibus constat, quando diuino, vel humano iudicio quis ob alterius culpam absabsque criminis labe puniatur.
  • 2 Ob crimen læsæ maiestatis humanæ, sicut & diuinæ, nepotes delinquentis afficiuntur pœna, quæ per legem filijs inflicta est.
  • 3 Filij illegitimi etiam continentur sub legibus punientibus delinquentium filios.
  • 4 Filij hæreticorum non puniuntur in hoc, quòd priuentur beneficijs ecclesiasticis, iam obtentis tempore commißi criminis.
  • 5 Pœna per canones & leges indicta filijs hæreticorum, etiam eos complectitur, qui ante crimen nati fuêre.
  • 6 Perpenditur & examinatur Gratiani locus in cap. non imputantur. 1. quæst. 4.
  • 7 Statuto, consuetudine, vel lege quamuis innocens non possit pœna corporis puniri ob crimen alterius, potest tamen pœna pecuniaria, & inibi, an pater teneatur soluere pecuniariam pœnam, qua filius mulctatur?
  • 8 Examinatur gloss. in cap. cùm homo. 23. quæst. 5.
  • 9 Quare in vniuersitatem ferri non poßit excommunicatio, & ibi intellectus cap. Romana. §. in vniuersitatem. de sent. excom. in 6.
  • 10 Ecclesiastico interdicto plærunplærunque subijciuntur innocentes ob alterius culpam.
CAPVT VIII.
PLAERVNQVE in controuersiam incidit quęstio, qua de iustitia legum dubitatur, & præsertim earum, quæ pœnam innocenti ob alterius culpam & crimen infligunt. Nam eas iniquas esse, probatur Ezechielis cap. 18. Anima, inquit, quæ peccauerit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, & pater non portabit iniquitatem filij, iustitia iusti super eum erit, & impietas impij super eum. c. Iudæi. c. iam itaq;itaque. c. 1. & 2. 1. q. 4. ex Augustino ad Vincentium Epist. 48. hoc idem cōstatconstat ex l. crimen. ff. de pœnis. Et prætereà quia pœna sequitur criminis authorem l. sancimus. C. de pœnis. capit. 2. de const. c. quæsiuit. de his quæ fiunt à maior. part. cap. & c. Roman. in fin. de sent. excom. l. 2. §. in filijs. ff. de decurionib. l. lege duodecim tabu. C. de l. hęr. eaq́;eaque ratio à iure naturali procedit, cùm criminis pœna culpam necessariò præmittat, alioqui pœna non esset, imò potius iniuria, quę rationi naturali minimè conuenit. Deinde innocẽteminnocentem puniri, occidi, aut | verberari à iustitia alienum est. l. absentem. ff. de pœnis. Quibus & aliis, quæ passim adducũturadducuntur constat, leges istas iniustas esse. ex aduerso non desunt sacri eloquij testimonia, quæ suadere videantur, leges has non esse ab instituto diuino alienas, & frequenter leges statuuntur, quibus ob aliena crimina innocentes puniuntur, nec possunt vlla iusta ratione improbari, quippe quę reipublicę cōueniātconueniant omninò. Et ideò distinctim aliquot subiiciāsubiiciam adsertiones, quò harũharum constitutionũconstitutionum iustitia manifesta sit, cōmemoranscommemorans authoritates, quibus dubiũdubium istud solet dissolui.
Prima, quamuis ex l. iustitiæ absque culpa, & causa nemo sit puniendus, quandoque tamen ex causa etiam absque culpa diuino & humano iudicio pœna infertur. cap. quoniam frequenter. §. si verò. vt lit. non contest. text. & ibi glo. in ca. renouātesrenouantes. 22. dist. & in capitulo antiqua. de priuileg. glo. communiter recepta in c. 2. de consti. Sic Leuitici c. 20. interprete Augustino pecus licet ratione careat, & à culpa immune sit, suspenditur cum ipsa fœmina, quæ se ei commiscuit, ne tali flagitio contaminatum indignam refricet facti memoriam. c. mulier. 15. q. 1. cuius post alios meminit Iason in l. furiosum. C. qui testa. fac. possunt. nu. 10. l. 2. ti. 21. par. 7. Guido Papæ q. 238. quo in loco citat legem illam Exodi cap. 21. si animal hominem occiderit, lapidibus obruatur. Et addit, seipsum vidisse, animal quoddam furca suspensum, eò quod puerum quendam occidisset. Sed & hoc apud nos minimè seruatur, omittitur etenim hæc punitio animalis, quod sensu rationali caret, culpaculpaque, vbi non est causa maxima id agendi propter delicti immanitatem. Sic sanè, paulò post plures adducemus humanas leges, quibus absque culpa pœnāpœnam inferunt ratione criminis commissi ipsi legum latores, iusta tamen causa moti: ad hæc est etiam tex. optimus in c. ecclesia. quæ pactione. 1. q. 4.
Secunda quandoque ex causis humano iudicio occultis & latentibus, Deus Optimus Maximus ob alterius culpam, innocentes temporali pœna bonorũbonorum & corporis afficere dignatur, quod manifestissimè constat Exod. 20. c. Ego, inquit sum Deus zelotes, visitans iniquitatem patrũpatrum, in filios vsque ad tertiam & quartam generationem. Hic verò locus etsi variè intelligatur ab Augustino, & aliis, capitu. homini. 1. quæst. 4. tamen hanc conclusionem probat, si veram verborum significationem pensitemus, siquidem visitare Deum cuiuspiācuiuspiam iniquitatẽiniquitatem, idem est, quod eam punire. Sic Dominus per Dauid prophetam psal. 88. dixit: si iusticias meas prophanauerint, & mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, & in verberibus peccata eorum. Eadem ratione cōstatconstat, quod puer natus Dauid ex illicito coitu ob parentis crimen à Deo extinctus est. Reg. 2. c. 12. & prætereà paruuli Sodomæ absque vllo proprio peccato simul cum adultis peccatoribus igne consumpti fuêre. Genes. ca. 19 si cuti & terra viuos deglutiuit cùm Dathan & Abiron sine vlla criminis labe ob scelera parentũparentum, diuina quidem vltione. Num. cap. 17. facit text. celebris in c. vergentis. §. nec huiusmodi. de hæretic. & Iosue c. 6. 4. Regum c. 5. & Genes. cap. 9. quib. authoritatibus opinionem istam probârunt diuus Augustinus quæst. 8. super Iosue. Alexand. Halensis 3. part. quæst. 41. membro 4. art. 1. Thomas 2. 2. quæst. 108. art. 4. idem 1. 2. quæst. 87. ar. vltim. Cardinal. à Turre Cremata in capitulo vndecunque. 56. distinct. Ioan. Arboreus libro 6. Theosophiæ. cap. 9. Alfonsus à Castro de iusta hæretic. punirio. libro secundo capit. 11. idem Plutarchus scribit libro de sera numinis vindicta.
Tertia, Humana lex minimè potest imitari iudicium diuinum, quo pro alterius culpis & criminibus innocentes, corporis pœna afficiuntur. Tunc etenim licet hominibus diuina iudicia imitari, quando ea ex manifestis causis procedunt: at vbi ex occultis, nobisq́ue latentibus diuinum iudicium instruitur, secus est, cùm homines prorsus ignorent, quid expediat. Vnde nulla humana lege iustè quacunque ex causa corporis damno, & pœna puniri poterint innocentes ob aliorum crimina, ita sanè scriptum est Deuteronom. capit. 24. Non occidentur patres pro filiis, nec filij pro parentibus, sed vnusquisque pro peccato suo morietur. Exod. 23. insontem & iustum non occides, & expressim hāchanc sententiam asseuerant Augustinus dict. quæst. 8. Alexand. Halensis, Thomas dict. art. 4. Card. à Turre Cremata. Ioan. Arbore. Castro. & Plutarchus paulò antè nũcupatimnuncupatim adducti. Quam ob rem satis iniquè à Cæsaribus in l. si quis. C. ad l. Iulia. maiest. dictum esse constat, ex Imperatoria indulgentia, & lenitate se vitam concedere filijs eorum, qui crimen læsæ maiestatis com. miserint: nam & seclusa Cęsarum mansuetudi neminimè possent iustè ob parentum etiam grauissima scelera filij occidi, nec verberari. Et licet Innocentius Summus Pontifex in d. c. ver. gentis. huius Cæsareæ lenitatis meminerit, non probasse videtur, quod ipsi Cæsares semota lenitate, & indulgentia significârunt.
Quarta, poterit sanctissimè ex causis & propter reipublicæ vtilitatem, quo promptius & cautius à delictis & criminibus homines abstineant, humana lex filios, & nepotes pœna bonorum, aliáue simili afficere, atque ita passim legibus & canonibus definitum est, quemadmodũquemadmodum statim latiùs probabimus, & in specie adnotârunt Augustinus, Decius, Thomas, Alex. Halensis, Arbore. Alfonsus à Castro. qui præcedẽtispræcedentis opinionis authores fuêre cōmuniq́,communique aut saltẽsaltem | omnium frequentiori sententia idem asseritur. Sic etenim satis constat, defendi humanas leges, humana iudicia, quibus innocentes ob aliorum crimina & peccata pœnis temporalib. afficiuntur. quod notant glo. in summa. 1 q. 4. & ibi Doctor. glos. & ibi Card. à Turre Cremata in d. c. vndecunque.
Quinta, pœna æterna, aut temporali, quæ spiritualis, sit nunquam diuino iudicio puniti fuerunt, nec punientur innocentes ob alterius culpam, nec poterunt humana lege puniri. Hoc cōstatconstat ex ipsius iusticiæ diuinæ ratione secundum Augustinum dict. quæst. 8. & in Epistola 75. ad Auxilium Episcopum. capitul. non imputantur. vbi gloss. & in summa 1. quæst. 4. & in dicto capitul. vndecunque. vbi Card. Thomas 2. 2. q. 108. arti. 4. & 1. 2. quæst. 87. articu. vltim. Ioan. Arbor. & Castro dictis locis quorum opinio receptissima omnino est. Spiritualem pœnam hic intelligo non quancunque ecclesiasticam, canonicámue, qualis est irregularitas. nam hęc non est spiritualis pœna, quicquid dixerit glos. in d. summa. q. 4. sed eam, inquam, quæ sit amissio iuris ad gloriam suscipiendam, aut ipsius gloriæ, eorúmue, quæ ad animæ salutem maximè necessaria sunt, priuationem, ex mente Thomæ & aliorum, qui rem istam diligenter tractauerunt. Ex his verò, quæ præmisimus plura cōstantconstant, quorum ratio ab his deducitur, & manifestam reddit huius quęstionis resolutionem.
Primum, hinc conciliantur diuini eloquii testimonia, quæ frequenter vti pugnantia in disputationem istam adducuntur. Nam Exo. 20. probatur, iustè ob culpam parentum filios innocẽtesinnocentes puniri, & tamen Ezechiel. c. 18. diuina maiestas per prophetam inquit. Anima, quæ peccauerit ipsa morietur, & filius non portabit iniquitatem patris. Quo in loco scribit post alia Hieronymus hæc quidem: Hoc interim de prouerbio, siue de parabola dixisse sufficiat, quod lex, & Prophetæ: Exodus & Ezechiel, imò & ipse Deus, qui & hic & ibi locutus est, nequaquam in sententiis discrepare videatur, aut hic corrigere, quod ibi malè dixerit. Hactenus Hieronymus in hunc planè sensum, vt omnino aliqua æquissima & propria interpretatione oporteat ita hæc sacræ scripturæ loca ad concordiam ducere, quòd minimè contraria videantur, cùm idem vtriusque testimonii author, nequaquam discrepare videatur, imò idem docere, nec itidẽitidem videat̃videatur hic corrigere, quod prius malè dixerat. Vnde apertè doctissimus & sanctiss. vir sensit, non esse vllo pacto dicendum, quod Ezechielis c. 18. Deus correxit, quod prius Exo. 20 malè dixerat. Sic profectò Hieronymi verba sunt intelligenda, tametsi viri alioqui doctrina, & eruditione insignes opinentur, diuũdiuum Hieronymum in hunc modum loquutum sub disiunctione existimasse, Deum Ezechielis capit. 18. corrigere, quod Exod. capitul. 20 malè dixerat, siquidem hic sensus prorsus alienus est à viro pietate & religione Christiana percelebri. eritigitur necessarium, inquirere & examinare vtriusque loci interpretationem.
Primo quidẽquidem dici verè pōtpotest, verba Ezechielis esse intelligẽdaintelligenda de pœna ęterna, aut spirituali: verba verò Exo. de temporali, secundũsecundum diuũdiuum AugustinũAugustinum & alios, quorũquorum superius mentionẽmentionem fecimus.
Secundò Exodi locus referri potest adiudicium diuinum: alter autem ad iudicium humanum, iuxta ea, quæ modò diximus.
Quòd verò Hieronymus scribit, puniri quādoq;quandoque filios propter parentum scelera, eo quod in his perpetrandis filij parentes imitentur, & ita intelligi posse Exo. locum, idemq́ue probant Nicolaus Lyranus dicto capitulo 20. Diuus Thomas dicto arti. 4. & vltim. minimè placet: tunc etenim filius punitur propter propriũproprium crimen, & culpam ab eo commissam, non ob crimina parentis: quam ob rem ea interpretatio admitten da non est, quemadmodum elegātereleganter probat Alfonsus à Castro lib. 2. de iusta hæret. punit. c. 10. etiāetiam si Plutarchus desera numinis vindicta agens scripserit. Deum punire filios imitatores scelerum parentũparentum, successores quidem in prauitatis supplicio, sicuti in hæreditatis ęre alieno.
Secundò infertur, iustissimè diuum Ambrosium Cæsarem Theodosium incusasse, eo quod milite quodam furentis populi impetu apud Thessalonicam occiso, ipse iussit populum, vtquisque obuius esset obtruncari. Potuit enim Cæsar militis occisores gladio vltore punire, iniquè tamen, etiam ex causa seditionis iussit innocentes occidi. ca. cùm apud Thessalonicam. 11. q. 3. Diuus August. lib. 5. de ciuitate Dei capi. 26. Ruffinus lib. ecclesiasticæ Historiæ 11. capit. 18. Theodoretus lib. 5. capit. 17. & sequenti. Cassiodôrus libro 9. Historiæ tripartitæ capitul. 30. tametsi Theodosius clementi fuerit animo præditus, seueraq́ue præcepta interdum dilatione modica molliebat authore Paulo Diacono lib. 13. tex. in l. si vindicari. C. de pœnis.
Tertiò, ab eadem resolutione procedit, quod iure pontificio, & Cæsareo statutum est, nempe, vt filij & nepotes eorum, qui diuinam vel humanam maiestatem læserint, infam ia notentur, & indigni censeantur, qui obtinere valeant officia & beneficia ecclesiastica, aliaq́ue reipublicæ
2
*munera: hoc etenim sancitum est ob criminum grauitatem, ex qua innocentes filii ob scelera parentum pœna temporali bonorum, & simili puniuntur. l. quisquis. C. ad l. Iul. maiest. §. filii. capit. vergentis. de hæret. cap. 2. §. hæretici. c. statutum. in 2. eod. tit. in 6. traditq́ue duodecim casus, quibus pro parentum sceleribus filii puniuntur Matthæ. Affli. in constitutio. Neapo. ti. | 2. num. 33. quẽquem legito. nu. 24. cæterum ad harũharum constitutionũconstitutionum interpretationẽinterpretationem sunt aliquot discutiẽdadiscutienda, ex quib. in praxi apparebit verus earum intellectus.
Primum an ob crimẽcrimen læsæ maiestatis humanæ cōmissumcommissum à parentibus nepotes afficiantur infamia, ac publicorum officiorum indignitate? Sicuti de filijs expressum est, de his etenim tantũtantum meminit d. l. quisquis. §. 1. Regia l. 2. tit. 2. par. 7. nam appellatione filiorum in his, quę ad pœnāpœnam & odium pertinent, non veniunt nepotes. l. lege Iulia. §. hoc capite. ff. de ritu nupt. l. patri. ff. de adult. Bar. communiter receptus in l. liberorum. num. 6. ff. de verb. sign. Qua ratione ad nepotes prædictam infamiæ notam minimè extendi, responderunt Barto. in dicta l. patri. ff. de adult. Francus in c. statutum. in 2. de hære. in 6. Decius consil. 64. colum. 1. Quibus ex aduerso refragatur, quod constitutio Frederici, quāquam Alber. in dicta l. quisquis. numer. 9. refert, probat infamiam istam ad liberos deduci, & sub mentione liberorum constat, nepotes cōtinericontineri. Bar. & communis in d. l. liberorum, quantumcunque sit odiosa dispositio, vt ipsi fatẽturfatentur. Et ideo etiam nepotes, infamia notari ob crimen læsæ maiestatis ab auo commissum, tenent Cy. Alb. nu. 4. Sali. consi. 3. in d. l. quisquis. vbi hanc esse Communem opinionem asserit idem Sal.
Secundum est considerandum, filios & nepotes
3
*hæretici hac eadem infamiæ pœna affici, etiam si illegitimi sint, ne plus fauoris habeat luxuria quàm castitas. gloss. celebris & ibi Ioan. Monachus Archid. Anchara. & Doctor communiter in d. capi. statutum Gundilas. Villadiego in tract. de hæresi. q. 23. RepertoriũRepertorium inquisitorum verb. filij, & probatur, siquidem hęc pœna filiis infertur ex eo, quod à sanguine illius hæretici processerint, & sint eius corporis pars, quę quidem ratio etiam in filijs illegitimis obtinet, vt ex. Bartol. deducitur in l. 2. ff. de accusat. & ex l. hos accusare. §. omnibus. ff. eod. Sic sanè l. PōpeiaPompeia de parricidijs puniendus est filius etiam spurius parentem occidens, quod ipse adnotaui in Epitome de Spons. 2. part. capit. 8. §. 6. in princip. ex Bald. in cap. 1. §. naturales. si de feud. fuerit contro. inter domi. & agnat. Vasal. Hanc tamen principalem opinionem gloss. in d. c. statutum. intelligunt Dominic. Anchara. & FrācFranc. ibi in filijs illegitimis, naturalibus tamen, non in spurijs, aut vulgò quæsitis, idem eos sequutus scribit Ioan. Lupi. Segouiensis decanus in tract. de hæresi, in fine, qui adscriptus est in l. 1. tit. 26. par. 7. idem Sal. in d. l. quisquis. 3. q. Cyn. sequutus. Sed ipse Cyn. q. 4. non ita vti Salicet. refert, quæstionem istam definiuit. Scribit deniq,denique constitutionem. d. l. quisquis. habere locũlocum in filio nato ex cōcubinatuconcubinatu, alióue coitu etiam damnato, modò pater sit certus, quasi secus sit in filio illegitimo, cuius pater incertus sit. idem Alberic. ibi. quæ. 8. Ex quibus ipse opinor decisionem tex. in c. statutũstatutum. & in d. l. quisquis. non tantùm obtinere in filiis naturalibus illegitimis, sed etiam in spuriis, ac incestis, natisq́;natisque ex alio coitu damnato, modò pater sit certus.
Tertio, circa easdem constitutiones controuerti
4
*tur, an filij hæreticorum priuentur beneficiis ecclesiasticis, quæ ipsi iam obtinebant eo tempore, quo pater crimen commisit. Cui quæstioni præmittendum est regulariter, vbi quis ob crimen efficitur indignus ad obtinenda beneficia ecclesiastica, seu alia munera & honores publicos, non esse iam obtentis tempore commissi criminis priuandum gloss. insignis in Clem. 1. & §. ipsius. de pœnis, quam sequuntur inibi Cardin. Imol. & Bonifa. num. 54. Et Panormitan. in Cleme. 2. eo. tit. vbi verbo. obtentis, scribit glo. eadem ratione eum, qui ob delictum priuatur obtentis, non esse indignum, nec inhabilem ad obtinenda, quam sententiam probant ibi Zeuxelinus, Cardi. Panormita. Imol. & Bonifa. numer. 50. Sic licet infamis infamia facti inhabilis sit ad obtinenda beneficia ecclesiastica, ex. vbi Abb. Aretin. & alij post glo. in capi. omnipotens. de accusa. Dy. in regu. infamib. de re. iu. in 6. gl. in c. cum inter canonicos. de ele. gl. & ibi Abb. co. 2. in c. super eo eo. ti. & notatur in c. inter dilectos. de excessib. prælat. obtentis tamen non priuatur. vt tradit Pan. in c. per inquisitionem. col. 3. de electio. probatur in c. Nonne. 8. q. 4. notant Doct. in d. c. omnipotens. glo. singul. in c. sæpè. de appellat. communiter recepta secundum Abb. ibi nu. 14. & eam commendant Ias. in l. 1. col. 3. ff. de re iud. Areti. in c. si constiterit. 2. co. de accusa. optimus tex. in l. 2. §. vl. ff. de pœnis. glo. in cap. cùm non liceat. de præscript. Bal. in ca. 1. qui success. teneant feud. confir 2. colum. glo. in summa. 8. q. 4. Quibus constat, accusatum de crimine, & ideo pendente lite infamem infamia facti, non priuari obtentis dignitatibus, nec beneficijs, nec honoribus, nec eorũeorum administratione. l. 1. §. integer. ff. nil nouari appellat. pend. l. qui à latronibus. §. si quis. l. eius. §. vlt. ff. de testam. l. furti. §. 1. ff. de his qui notan. infamia.
Nihilominus ex materia subiecta, & criminis cōmissicommissi conditione iurib. saltẽsaltem tacitè expressa quādoquequandoque etiam dicendum erit, priuatum obtentis beneficiis, inhabilem fore ad obtinenda: & è cōtrariocontrario, inhabilem ad obtinenda, etiam obtentis priuandum esse: ita sané hæretici & eorum fautores, ac receptatores non tantùm indigni efficiuntur ad obtinendà beneficia, sed & obtentis iam tempore commissi criminis priuantur. text. celebris in capitul. vt commissi. §. priuandi de hæret. in 6. Quo in loco adnotandum est, hæreticos ipsos beneficiis obtentis ipso iure | priuari. capi. quo iure. 8. distinct. vbi gloss. Domi. & Præposit. Ioan. Andr. & Doct. communiter in dicto capit. vt commissi. dum exponunt literam illius capitis in §. priuandi prætereà, vel priuatos denuntiandi, in hunc modum, vt dictio, vel, exponatur, id est, eandẽeandem opinionem veram esse censent Abb. in dicto ca. inter dilectos. colum vlti. & Felin. in c. 2. colum. 4. de rescriptis. Ioan. Bernardus in practica criminali capitul. 116. licet Alfonsus à Castro de iusta hæret. punitio. ca. 9. lib. 2. tenuerit, hęreticum non esse ipso iure priuatum beneficijs obtentis, sed per sententiam priuandum. Ipsi verò hæreticorum fautores, & receptatores non sunt ipso iure priuati beneficiis obtentis, sed per sentẽtiamsententiam priuandi. cap. excommunicamus. in 1. §. credentes. versi. si verò clericus. Vnde commodior erit interpretatio dicti § priuandi, vt dictio priuandi, ad receptatores, fautores, & hæreticorũhæreticorum defensores, dictio verò priuatos denunciandi, ad ipsos hæreticos referatur.
Cæterum quòd filij hæreticorum, & receptatorum priuentur beneficiis obtentis tempore cōmissicommissi criminis, ipso iure asserunt Ioan. Andræ. in dicto capitulo vt commissi. 2. colum. & Domi. ibi in §. Priuandi. Henric. in cap. vergentis, colum. 4. & ibi Ananias. colu. 2. de hæret. Imo. in l. in insulam. in princip. ff. solut. matrimo. Præpo. in ca. satis peruersum. 56. distinct. Ioan. Lup. in tracta. de Regno Nauarræ. 5. part. §. 8. vbi fatetur hanc opinionem magis communem esse. pro qua adducitur text. in capit. Fœlicis. §. quod si quis. de pœnis. in 6. Ex quo patet, filios percutientis sanctæ Romanæ ecclesiæ Cardinalem ipso iure priuari beneficiis, quæ tempore commissi criminis obtinebant, & tamen crimen illud multò minus, ac leuius est, quàm crimen hæresis. Sed hæc consideratio non probat omninò præmissam opinionẽopinionem, quia non sequitur maiora, & grauiora crimina esse vindicanda maioribus, aut saltem eisdem pœnis, quibus minora. Sæpè etenim respublica minora crimina variis ex causis maioribus pœnis insequitur ob euitandam delinquendi audaciam. Contrariam sententiam, imò quòd filij hæreticorum nec ipso iure, nec per sententiam priuentur beneficiis ecclesiasticis, quæ tempore commissi criminis iam obtinebant, probant Panormita. in dicto capitulo vrgentis. post Anton. ibi. Gonsalus à Villadiego de hæresib. quæstio. 23. & Repertorium inquisitorum. verb. Filij. ex gloss. in c. satis peruersum. 56. distinct. quę scribit, filios ob crimen læsæ maiestatis commissum à parentibus nequaquam priuari beneficiis obtentis eo tempore, quo pater scelus perpetrauit. Ea sequitur Roman. singul. 686. dicens, idem esse, siue sit crimen læsæ maiestatis secularis, siue ecclesiasticæ. Hæc verò gloss. non potest commodè ad hanc opinionem adduci, quippe quæ expressim loquatur in crimine læsæ maiestatis secularis, & vtatur ea ratione, quia princeps secularis non potest propriis legibus clericos punire, eósue priuare ecclesiasticis dignitatibus, atque ita hanc illius glo. rationem perpendunt Imol. in dicta l. in insulam. Henric. in dict. ca. vergentis colum. 4. Abb. in ca. cùm laici. de iure patrona. idem in ca. quanta. deiudic. Hippol. in rubric. ff. de fideiuss. numero 120. Vnde alia ratio quærenda est, quæ præfatam opinionem ꝓbetprobet. cùm ea ex dicta glo. deduci nequeat. Et fortasse quamuis iure Canonico hæreticus ipse effectus inhabilis ad obtinenda beneficia ecclesiastica, obtentis etiāetiam priuetur, non idem erit in filijs hæreticorum, quo ad beneficia, quæ obtinuêre ante parentis lapsum. Hi etenim ob alterius culpam inhabiles efficiuntur ad ecclesiastica beneficia, nec tamen bonis propriis priuantur, & ideo poterunt retinere beneficia obtẽtaobtenta. Maximè isthæc opinio probatur ex eo, quod nullibi expressum est, filios obtentis beneficiis priuari ob paternum scelus, & qui inhabilis efficitur ad obtinenda regulariter obtentis non priuatur.
Quartò, quæritur quid de filijs hæreticorum ante crimen commissum natis, an & hi puniantur pœnis harum constitutionum? Et quibusdam
5
*placet, his pœnis tantùm obnoxios esse filios post delictum & parentis lapsum natos, non filios ante scelus ipsum genitos. Hoc visum est Calderino consilio 3. titul. de hæreticis. Dominico & Franco. in ca. 2. §. hæretici. de hæret. in 6. Ananiæ in ca. vergentis. colum. 4. eod. tit. quibus suffragatur primò text. in l. 2. C. de libert. & eorum lib. vbi probatur, filios eam parentum conditionem sequi, quæ est tempore natiuitatis, aut certè conceptionis, non quæ antè fuerit, aut posteà. Quo in loco Bal. notat, delicta parentum non nocere filijs primò natis, sed tantùm nascituris, quoniāquoniam contrahunt rubiginem à linea iam infecta. Sed text. in dicta l. 2. cui conuenit Regia l. 9. tit. 22. part. 4. loquitur quo ad statum libertatis & seruitutis, non quo ad alia. Nam plerunq;plerunque, quantũquantum ad alia, non considerat̃consideratur status patris tempore conceptionis. l. 2. §. in filijs. & ibi gl. ff. dedecur. & l. diuo Marco. C. de quæ.
Secundò, pro Calde. facit quod notant Cyn. Petr. & Angel. in d. l. quisquis. dicentes, legem illam solũsolum punire filios post crimen, non ante crimen natos. Contrarium tamen, imò quòd filij etiam nati ante crimen commissum eadem afficiantur pœna, probant inibi ob eandem iuris rationem Alberi. 2. colum. & Salicet. 3. gloss. in ca. si quis cùm militibus. verbis filij. 6. quæst. 1. Ioan. Lup. de Regno Nauarræ. par. 5. §. 8 Angel. Are. de malefic. §. che ay tradito la tua patria. colum. 5. dum & si codex mendosus sit. Sali. refert & sequitur. | Prior tamen opinio maximè probatur in l. 6. ti. 27. par. 2. & l. vlt. titu. 31. par. 7. & l. 3 titu. 9. lib. 4. ordina. nihilominus non sequitur necessariò, idem esse in crimine hæresis, & læsæ maiesta. diuinæ, quod multò grauius censetur.
Tertiò, opinioni Calderini patrocinatur gloss. in c. iam itaq́ue. verb. reatum. 1. q. 4. dicens, reatum patris transire in filium posteà natum, non in eum, qui prius natus fuerat. ad idem gloss. in l. Imperialis. §. illud. C. de nupt. quam Bald. ibi sequitur expressim scribens. Non dici filium Regis eum, qui natus fuerit priusquam pater Regnum obtineret, nec præferendum fore in successione ei, qui natus fuerit post adeptum Regnum. idem Bartol. in l. cùm satis. column. vltim. C. de agric. & ibi Platea. lib. 11. Præpo. in ca. Adrianus. 63. distinct. Abb. in c. licet. colu. vlt. de voto. Iacob. Rauen. & Andræas Pisanus in l. Senatoris filium. ff. de senator. Deci. in cap. inter cæteras. de rescript. 5. col. & plerique alij, quos refert Andr. Tiraq. de primogeniis. q. 31. nu. 8. vbi ex Historiis plura ad hanc partem adducit. Atque esse hanc sententiam communem fatentur Deci. & Ripa. co. 2. in dict. c. inter cæteras. optimus tex. in l. si quis decurio. & l. vlt. C. de decu. lib. 10. Hanc profectò opinionẽopinionem ipse falsam esse censeo, nec existimo, seruandam fore, siquidem contraria probatur omnino in l. senatoris filium. ff. de senato. vbi dicitur senatoris filius etiam is, qui natus est ante senatoriam dignitatem. vbi Guid. de Suzaria, Alber. & Corasi. hanc posteriorem sententiam sequuntur idem Fel. & Ripa. in d. c. inter cæteras. Alberi. 1. par. Statut. q. 157. Cirier. de primoge. lib. 1. q. 12. Iacobi. de S. Georgio tract. de feudis. colum. 4. Tiraq. dict. quæst. 31. numero 21. & 27. vbi plura adducit, quibus ostenditur veram esse hanc opinionem.
Quartò, Solet pro Calderino induci glos. communiter recepta in l. diuo Marco. C. de quæstio. asseuerans, maculam patris filijs anteà natis minimè præiudicare, quin vtantur priuilegiis, quibus vti poterant ex paterna dignitate ante crimen commissum. Sed ibidem agitur de priuilegiis, quæ filijs competunt ex transmissione parentis conceptionis ratione, quæ iam adquisita non possunt ob patris crimen à filijs tolli. At nos loquimur in ea specie, in qua ob crimen à patre commissum expressim à lege puniuntur filij. Vnde nisi leges Regię obstarent in crimine etiam læsæ maiestatis humanæ, falsam esse existimarem Calderini sententiam, sed in hæresis crimine quamuis Ioan. Lupi in ca. per vestras. 3. notab. §. 23. quæstionem indecisam dimiserit, ego opinor filios etiam natos ante parentis lapsum, Canonicis pœnis affici: quemad modum asseuerant idem Ioan. Lupi. de Regno Nauarræ. 5. pa. §. 8. Gonsalus à Villadiego de hæresib. quæst. 23. RepertoriũRepertorium inquisitorum verb. Filij Castro lib. 2. de iusta hæret. punitione. capi. vltim. & lib 1. de potestate legis pœnalis. ca. 7. corol. 1. huiusq́ue opinionis censentur hi, qui opinantur, filios hæreticorum priuandos esse, seu iure priuatos censeri beneficiis ecclesiasticis obtentis iam eo tempore, quo crimen à patre commissum fuerit: non enim video, quo pacto possit hæc sententia admitti, nisi pręmittamus, filios natos ante hæresim pœnis Canonicis puniri. Sed manifestè ꝓbaturprobatur posterior opinio in c. filij. de hęr. in 6. vbi filii eorũeorum, qui in articulo mortis hęresim cōmiserũtcommiserunt, pœnas Canonicas patiũturpatiuntur. igitur de iam natis nulli potest esse dubium. Prætereà est tex. qui satis vrget in d. c. statutum. in 2. quo in loco expressum est, filios hæreticorum esse infames: hæreticorũhæreticorum inquāinquam, qui tales decessisse, vel tales esse probent̃probentur. Igitur vt filii hisce pœnis notẽturnotentur, satis erit patrem hæreticũhæreticum decessisse, nec oportebit, aut necesse erit probare, patrẽpatrem ante mortis tẽpustempus: & cum filii nati fuerint, hæreticum fuisse. Ex quib. mihi certum est, ob tanti sceleris prauitatẽprauitatem Canonib. placuisse, etiāetiam filios natos ante crimen, infamia & aliis pœnis omnino afficere.
CæterũCæterum, prius quàm ab hoc digrediamur tractatu oportet diligenter perpendere ex Gratiani Miscellaneis. text. in capitul. non imputantur. 1. q. 4. eius hæc est litera. Non imputantur filiis peccata parentum, quæ post eorum natiuitatem à parentibus committuntur, nec pro peccatis parentum spiritali pœna filii sunt plectendi: officio autem vel beneficio ecclesiæ priuari spiritalis pœna est, non igitur hanc ex peccato patris promeretur filius. Hactenus Gratianus ex Augustino, ad Auxilium episcopum Epistola 75. ab hoc Canone duo solent adnotari. Primum, filios natos ante hæresim à parentibus commissam minimè pœnis eius criminis affici. SecundũSecundum, filios hæretici non esse priuandos beneficiis ecclesiasticis, quæ iam tempore commissi criminis obtinebant. Horum prius constat verè apud Augustinum in hæc verba. Etenim Classiciani filius, & si traxit ex parte primi hominis culpam, sacro fonte baptismatis expiandam, tamen quicquid posteà quàm genuit peccati pater eius admisit, vbi particeps ipse non fuit, ad eum non pertinere quis ambigit? Hæc Augustinus, à quo Gratianus adsumpsit primam Canonis partem: siquidem Canonis non est iuxta August ini literam translatus ad ipsum Decretorum librum: sicuti statim ostendemus. Adhuc tamen nihil obstat, quominus vera sit opinio eorum, qui scripsêre: pœnas Canonicas in filios hæreticorum statutas etiam eos afficere, qui ante crimen nati fuêre. Nam Augustinus de pœna spiritali tractat, nempe de sententia excōmunicationisexcommunicationis, qua, in quit ipse ob crimẽcrimen | hæresis à patre commissum filij nati ante crimen plecti non debent, quod ex ipsa Epistola ita manifestum est, vt nemo possit hoc inficiari, & notauit glos. in dicto capitul. non imputantur. Nos verò dum de pœnis Canonicis aduersus filios hæreticorum agimus, temporales pœnas intelligimus, quibus constat, puniri posse filios etiam natos prius, quàm parentes in hæresim lapsi fuerint. Quod si dixeris, igitur diuus Augustinus concedit, filios post crimen à parentibus commissum natos, pœna spirituali puniri posse, quod falsum est. Respondeo, sensum istum alienum esse ab Augustino, à quo omissus est casus, omissa est quæstio de filijs posteà natis, & in his, quæ omittũturomittuntur ab authoribus, non licet sensum absurdum coniectare. Deinde ita diuus Augustinus scripsit, quasi præsumeret filios post crimen natos ex sanguine infecto participes futuros criminis, & ideo posse ob eam culpam pœna etiam spiritali puniri, tanquam verè delicti participes. Et prætereà arguens Augustinus Auxilium episcopum, quòd perperam ob crimen parentis innocentes filios pœna spiritali punijsset, ostendit ad maiorem persuasionis vim, id malè fieri, etiam si ratione sanguinis infecti ea punitio processerit, cùm filij essent ante crimen commissum nati. Quin imò quidquid sit de his interpretationibus, illud est obseruandum, ætate Augustini non dum fuisse à Canonib. statutas pœnas istas aduersus hæreticorum filios, siquidẽsiquidem filius hæretici, etiam post crimen natus, ab ecclesia recipiebatur ad sacros ordines, & beneficia. tex. est in c. placuit. 1. q. 4. Ex his sanè constat, priorem partem dicti Canonis parum obesse his, qui asseruerũtasseruerunt, filios hæreticorum etiam natos ante crimen commissum Canonicis pœnis affici, & omnino plecti.
Posterior Canonis pars, quatenus adserit, filios non esse puniendos spiritali pœna ob culpam parentum: verè Augustini epistolæ conuenit, & ab ea optimè deducitur. Quæ autem statim sequuntur, versiculo, officio, verba sunt Gratiani non Augustini, à cuius sensu ea Gratianus intulit. Et profectò si is author inibi agit de officijs & beneficijs ecclesiasticis, quod glo. & Doctor. ibi sentiunt, & eius intentioni conuenit: Ego non video, qua ratione ab Augustino, qui de spiritali pœna loquitur, fiat congruè illatio pertinens ad temporalem. Nam officiis, & beneficiis ecclesiasticis quenquāquenquam priuari pœna est temporalis, non spiritalis: quandoquidem si spiritalis esset, non posset quis ea pœna ob alterius culpam puniri, sicuti constat apud Augustinum, & tamen frequentissimè innocentes his pœnis absque propria culpa afficiuntur, hoc patet in dicto capit. statutum. in 2. & in dicto ca. 2. §. hæretici. Sic bigamus, qui corruptam duxit in vxorem, adulterámue coniugem etiam ignorāsignorans cognouerit, in habilis est ad officia & beneficia ecclesiastica. Ex quibus etiam patet, falsam esse iuxta hunc sensum Gratiani illationem. Quòd si is intellexit de officio ecclesiæ, id est, suffragiis, & eorum communione, beneficio ecclesiæ, id est, sacramentis, & eorum perceptione, quibus priuantur excommunicati, optimè constat sensus: hæc enim officia, & beneficia sunt ecclesiæ ad animarum salutem instituta, eorumq́,eorumque priuatio pœna spiritalis est, de qua ipse Augustinus tractat. Atque ita iuxta hanc interpretationem nihil pertinet authoritas Gratiani, ad id quod secundo loco ex ea deduximus de beneficiis obtentis tempore commissi criminis, prior verò sensus, quem impugnauimus, vti falsus, minimè nocebit, cùm non habeant Gratiani opiniones vim legis, sicuti tradit post alios Felin. in capitul. 2. de rescript. num. 52.
Quartò, principaliter ab huius capitis resolutione infertur veritas illius quæstionis, qua tracta
7
*tur, possítne quis statuto puniri pro alterius crimine? Et iure verissimum est, posse quem ob alterius crimen ex causa puniri pœna pecuniaria, non tamen corporali, hoc deducitur ex his, quæ hoc capite præmisimus, & probatur authoritate glo. insignis in rubric. C. de decre. decurio. lib. 10. cùm consensus proprius cuiusque possit eum submittere damno pecuniario etiam absque eius culpa, non sic damno membrorum & corporis. l. liber homo. ff. ad leg. Aquil. c. contingit. de sent. excommu. Sic etenim prædictam glo. passim Doct. sequuntur, & commendant maximè Bal. in l. 1. C. ne filius pro patre. idem in rubric. C. res inter alios actas. & in l. seruum. §. publicè. ff. de procur. 2. col. Alex. in l. sæpè. n. 10. ff. de re iud. Ang. & Ias. num. 68. in §. actiones. deactio. Ias. in l. si quis in suo. §. legis. & in Aut. Nouissima. colum. 3. C. de inoff. testamen. vbi scribit, hanc opinionem Communem esse: idem tradit Hip. in l. infans. numero 16. ff. de Sicariis. Decius in capit. 2. de constitu. post Felin. ibi adducitur prætereà ad hoc tex. in ca. 2. de delict. puerorum, ibi tamen non præmittitur statutum, ex quo pater pro crimine per filium commisso puniatur pœna pecuniaria. Et ideo inibi non probatur omnino præfata communis sententia: nam licet ibi exigebatur pœna pecuniaria criminis à patre iuxta consuetudinem, quæ eam pœnam indixerat, non tamen constat ex illa consuetudine, patrẽpatrem pro filio ad pœnam obligari, nihilominus verum est, quod communi sententia asseritur, etiam quantum ad pœnam in famiæ, qua quis puniri poterit, etiam per statutum pro peccato, & culpa alterius text. optimus in l. quisquis. C. ad leg. Iuli. Maiestat. notant in specie post alios Alexan. in | dicta l. sæpè. nu. 10. Felin. in cap. ius generale. 1. distinct. colu. penult. Deci. in d. c. 2. lectione 2. Soci. in l. cùm filiusfamiliâs. num. 8. ff. de verb. oblig. licet Bald. contrarium voluerit in dicta rub. C. res inter alios acta. VerũVerum de intellectu legis, & statuti, quo quis punitur pro alterius crimine præter alios legito Deci. consi. 525. Roman. consil. 154. Socin. consil. 57. lib. 3. colu. penult. Corne. consil. 211. lib. 3. Hippo. singul. 362. & consilio 82. columna. 3. Socin. in l. Modestinus. ff. de exceptionibus. Sic valet statutum, quòd filij mercatorum teneantur soluere debita parentum, licet non sint eorum hæredes. Bald. in l. dotis. C. de iure dotium. Alexand. cōsiconsi. 42 lib. 1. Deci. in dicto capit. 2. de constit. item Deci. consil. 359. Hippol. singulari. 224. Ioan. Crottus in l. omnes populi. ff. de iustit. & iure. colum. 5. versic. Prima an statutum.
Hinc apparet, posse lege vel statuto sanciri, patrẽpatrem teneri ad soluendam pœnam pecuniariam, qua filius fuerit condemnatus, ad quantitatem vsq;vsque debitam filio ratione legitimæ partis: ita Bart. probat in quæst. 3. incipienti: Perusinæ ciuitatis statuto. idem Bart. in l. cùm filiusfamiliâs. ff. de verb. oblig. vbi cæteri Doctor. idem sequuntur præsertim Bartol. Soci. nume. 8. dicens, hanc opinionem CōmunemCommunem esse. Quamuis secluso statuto iure obtentum sit, patrem non esse cogendum soluere pœnam pecuniariam pro crimine filiorum, etiam ex bonis, quæ pro legitima parte post mortem parentis filijs deberentur. gl. Panor. & alij in cap. 2. de delict. puero. Specul. titu. de sent. exequut. versic. quòd si filius. Bald. in l. si qua pœna. per text. ibi. ff. de his, qui sunt sui. text. & ibi Bartol. in l. 1. §. si impuberi. ff. de collat. bonor. Decius in consilio 438. Cremens. singul. 12. & 89. notatur in l. tam ex contractibus. ff. de iudic. & in §. actiones. Inst. de actioni. quod amplius probatur, si consideremus ea, quæ solent tradi ad quæstionem, vtrùm filio delinquente, & ob id crimen damnato ad certam pecuniæ quantitatem, sit ea soluenda ex peculio profectitio, aduentitióue, qua in resolet etiam de peculio castrensi adnotari. Et quod publicatis ob crimen bonis filijfamiliâs non publicetur peculium castrense, imò id pater iure peculij possit obtinere, probat tex. in l. si filius. C. de bonis damnat. vbi Petrus, Cynus, Bald. & Salyc. Bartol. item Imol. Paul. Castr. & Alexand. nume. 49. in l. si finita. §. si de vectigalibus. idem Bart. & Imol. in l. si filius. ff. de damno infect. Hoc ipsum etiam hodie iure verum esse censent Ioan. Lupi in rub. de donation. int. vir. & vxo. §. 66. num. 24. quorum opinionem sequitur dicens, eam communem esse Paul. Parisi. consil. 157. nu. 36. Sicut nec publicatis bonis ipsius patris ob crimen ab eo commissum publicatur peculiũpeculium filij profectitium. text. egregius in l. 3. §. sed vtrum. ff. de minori. Cuius præfati Doct. meminêre, & Bald. in l. ex equutorem. nu. 34. C. de exequut. rei iudic. Roma. tamen in dicto §. si de vectigalibus. num. 15. post Angel. ibi idem Angel. & Roma. in l. si filiusfa. ff. de damno infect. Nellus in tract. bannitorum. 1 part. 2. temporis. quæst. 25. Contrariam sententiam hodie veriorem esse censent pluribus rationibus, quarum vna tantùm eorũeorum opinioni aptatur, ea scilicet, quòd iure Authenticorum filius habeat in castrensi peculio hæredem ab intestato. Auth. defuncto. C. ad Tertul. & in Authent. in successione. C. delegit. liber. Hæc verò ratio sufficiens non est, vt statim arbitremur, sublatam esse decisionem dictæ l. si filius. C. de bonis damnatorum. Siquidem ante mortem naturalem ipsius filijfamilias, tempore, quo hæredi locus non est, patri peculium Castrense, filiofamiliâs delinquente defertur in solatium patriæ potestatis, & ideò ipsa codicis constitutio non fuit ea ratione sancita, quòd filiusfamiliâs non haberet ab intestato hæredem in castrẽsicastrensi peculio, quam ob rem ea ratione sublata, minimè dicendum est, dictam constitutionem antiquatam esse.
Ex his patet, nec peculium aduentitium posse publicari ob crimen filijfamiliâs, nam in eo habet pater vsumfructum, & sic maius ius, quàm in castrensi, & tamen hoc non publicatur, sed patri competit, ergo nec illud etiam quo ad proprietatem. Bart. Paul. Imol. Alex. nu. 44. in d. §. si de vectigalibus. Ang. num. 13. & Ias. num. 62. in §. actiones. de actioni. & alij relati per Nicol. Boêrium decis. 7. nu. 10. & Parisium dicto consil.. 157. col. 2. lib. 4. vbi inquit, hanc opinionem Communem esse. quam post alios sequitur simul & præcedentẽpræcedentem Ioan. Bernard. Præsul Callagurriensis in pract. criminali canonica, capit. 124.
Sic delinquẽtedelinquente filio, & eius bonis publicatis, fortiori ratione peculium profectitium non cadit in publicationem bonorum. text. in dicta l. 3. §. sed vtrum. atque ita à Bart. & Doctoribus communiter scribitur in dicto §. si de vectigalibus. vbi Alexand. nume. 44. Iason in dicto §. actiones. nume. 62. Ripa in l. vlti. C. de reuocan. donat. q. 53. Carol. Molinæ. in consuet. Parisien. tit. 1. §. 30. q. 18. omnium latissimè præter Alexan. Parisius dicto cons. 157. lib. 4. Boëri. dict. decis. 7. plura tradunt ad harum conclusionum interpretationem, quæ omninò legenda sunt, & his addendum, quòd publicatis bonis filij non censetur publicata legitima portio ei debita ex bonis parentis, qui tempore sententiæ viuebat, etiam vt post ipsius obitum in fiscum deferatur. Bald. in l. si qua. ff. de his qui sunt sui, vel alie. iur. Alexan. consil. 37. lib. 1. colum. ante penult. Socin. Iunior consil. 51. lib. 1. Eodem pacto | ratione sumpta ex dictis Iurisconsultorum, & Cæsarum authoritatibus, propter crimen mariti non publicantur bona, quæ ex adquisitis matrimonio constante ad vxorem pertinent. Ioan. Lup. in repet. Rubri. de donatio. §. 66. nume. 24. Didacus à Segura in tracta. de adquisitis matrim. constante. nume. 16. Chassanæ. in consuet. Burgundiæ, Rubr. 2. §. 2. ad fin. Regia lex 77. Tauri. licet contrarium iure probare conetur Carol. Molinæ. dicto §. 30. q. 15. nume. 74. Et tamen poterit omnibus in his casibus lege, aut statuto sanciri, ob crimen filij publicandum esse peculium profectitium, castrense, aut aduentitium etiam in læsionẽlæsionem patris innocentis, cùm hîc agatur de pœna temporali bonorum, qua puniri ex causa possunt innocentes ob aliorum scelera.
Quintò principaliter huius quæstionis disputatio proderit ad interpretationem glo. in c. cùm homo. 23. quæst. 5. verb. supplicium. Cuius non
8
*sine authoris laude plæriq;plærique passim meminêre. Eius priori parte probatur, non posse quenquam proprio & libero consensu seipsum adstringere, vt proalio criminis reo pœna corporis afficiatur. arg. l. liber homo. ff. ad legem Aquil. c. contigit. de sentent. excom. atq;atque ita frequentissimo omnium consensu recepta est hæc gl. sententia vti constat ex Felin. in c. 2. de constit. & Hipp. in rub. de fideiuis. q. 29. quo fit, vt in causis criminalibus, vbi pœna corporis imminet reo, qui in carceribus detinetur, nunquam is dimittit̃dimittitur datis fideiussoribus, id verò fit quoties pœna pecuniaria est pro eo crimine infligenda. optimus text. in l. diuus. in 1. ff. de cust. reo. Regia lex 16. tit. 1. part. 7. notant postalios Paul. Grillandus in tracta. de relax. carcerat. c. de fideius. reorum. Hipp. d. q. 29. idem in l. si infans. ff. de sica. nu. 16. Xuares in tract. de fideius. crimi. Posteriori parte gl. constat, consuetudine etmorib. posse induci, quod innocens seipsum obliget, & adstringat pro alterius crimine ad corporis pœnam. nam ad hoc gl. illam commẽdantcommendant Rom. consi. 15. & idem in singul. 128. Hippol. in d. q. 29. Deci. in d. c. 2. de constit. 1. & 2. lectione. Feli. in c. 2. nu. 8. de proba. Rochus Curtius in c. vlti. de consuet. fol. 45. colu. 4. quasi legis seu consuetudinis authoritas accedens consensui priuatorum possit id efficere, quod solo consensu permissum non est. His accedit, quod Deci. eleganter scribit in c. quæ in ecclesiarum. de consti. col. 4. dicens, posse fieri statuto simul & pacto id, quod solo pacto fieri non poterat. Item & illud quod ab eodem Decio eruditè traditur in c. iurauit. de probat. col. vlt. vbi non appellans à sententia lata in capitali causa, ei pœnæ consentire videtur, & ea sententia transit in rem iudicatam ex eo consensu, simul & authoritate legis, quod & ipse latiùs deduxi in Epitome de sponsal. & matrim. §. vlt. nu. 15. & sequen. Idem quod diximus in cōsuetudineconsuetudine, dicendum est in statuto, quamuis gl. loquatur de consuetudine, ob eandem rationem, & ita ad statutum eam retulit Iason in §. quædam. de actioni nu. 37. notat idem Deci. in d. c. 2. de constit. 1. & 2. lectione. Ego verò non video, qua ratione, nec in consuetudine, nec in statuto possit opinio glo. defendi, siquidem paulò antè probauimus, lege humana non posse innocentem pro culpa alterius, corporis pœna puniri, consensus proprius multò minus potest id efficere, nec vlla potest iusta causa dari, ex qua pœna corporis innocens pro alterius crimine puniatur: & ideò mihi magis placet contraria sententia, quam tenet Feli. in d. c. 2. de consti. col. 2. & idem in c. ius generale. 1. distin. ad finem. reprobans vltimam gl. partem, licet eam negligenter explicuerit. Non obest, quod in contrarium adduximus de legis & consensus authoritate, nam id verũverum est, quia tunc & lex ipsa culpam in consentiente præsumit, & ea iam est in processum iudicialẽiudicialem, & cognitionem deducta: quamobrem mirum non est, si consentiens puniatur ratione consensus, simul & legalis authoritatis, quæ non temerè ministratur, sed præmissa culpæ examinatione.
Sextò principaliter à præmissis deducitur verus intellectus ad text. in c. Romana. §. in vniuersitatem. de senten. excom. in 6. quo cautum est, ne sententia excommunicationis in vniuersitatẽvniuersitatem, aut collegium proferatur. Nam id mirum vi
9
*detur, cùm vniuersitas ex personis constat. c. cùm clerici. de verb. signifi. & per totum titulũtitulum. ff. quod cuiusque vniuer. nomi. & personæ possint excommunicari. Prætereà ipsa vniuersitas potest delinquere, culpamq́;culpamque cōtraherecontrahere excommunicatione dignam. gloss. in l. sicut. ff. quod cuiusq;cuiusque vniuer. no. Cuius præter Doct. ibi meminêre Abb. in c. in Genesi. col. 3. de elect. Deci. in c. cùm omnes. 1. lectio. colum. 7. de constit. nempe vbi omnes de vniuersitate cōcurruntconcurrunt & consentiunt in delictum. Vnde vniuersitas puniri iustè potest, etiam spiritali pœna, quib. aliquot iuris Pontificij interpretes respondent vniuersitatem esse fictam, repræsentatam quandam personam, non veram, & ideò anima rationali carentem, nec capacem spiritualis pœnæ, & excōmunicationisexcommunicationis, quæ non potest aptari animæ irrationali. c. 1. de sen. excom. in 6. c. P. G. de offi. deleg. c. sicut. in 3. de iureiuran. Hæc aũtautem ratio sufficiens non est: constat etenim vniuersitas ex personis, quæ capaces sunt Canonicæ censuræ, nec aliud est ipsa vniuersitas, si rem ipsam materialiter cōsideremusconsideremus, quàm personæ eam administrantes: nec aliud est ciuitas, quàm ipsa ciuium collectio. Cardi. in c. requisisti. de testam. l. ciuibus. vbi Ludo. Lusita. 6. colum. ff. de reb. dub. tradit Bartol. in l. aut facta. §. vltim. | ff. de pœnis. qua ratione absq;absque vllo dubio apparet, eam posse excommunicari.
Fortassis ea est vera ratio, quòd actus & passiones, vt cōsistantconsistant in facto, & ad factum referuntur, singulis omninò tribuendæ sunt, non collegio, aut vniuersitati, nam his tribuuntur, & eorum esse censentur, quantum attinet ea res ad iuris effectum. optimus text. in c. 2. de testib. lib. 6. colligitur ex Bart. in d. l. aut facta. §. vlti. Cuius scripta explicat Ioan. Oldendorpius post alios in tracta. de iure & æquitate. tit. 14. Excommunicatio verò ferenda in aliquem non est, nisi ob actum verè proprium, culpa mortalis criminis perpetratum. c. nullus. c. nemo. 11. q. 3. qui quidem actus, & si ab vniuersitate processerit, ad quemlibet peculiariter referendus est quo ad pœnam excommunicationis, & similem, cùm non agatur de iuris effectu, ne si vniuersitati tribuatur, absurdum sequatur, scilicet, quòd puniantur hi, qui verè sunt innocentes: sicuti tex. in d. §. in vniuersitatem. probat: quia omninò punirentur, si excommunicatio posset ferri in vniuersitatem. Hanc rationem collegimus ex c. si habes. 24. q. 3. Domini. & Præpo. in c. sicut vir. 7. q. 1. Fel. in c. responso. de sent. excōexcom. & in c. dilectæ. col. 2. de exceptio. Ias. in l. 1. §. vlt. colu. 1. ff. de acqui. poss. Ananias in c. dilectus. in 2. nu. 10. & seq. desimo. Chassa. consi. 1. argum. 8. Ex quibus apparet, excōmunicationemexcommunicationem posse pronunciari contra illos de vniuersitate, qui contumaces & rebelles fuerint, culpamq́;culpamque contraxerint. Sic denique si citentur Decanus & Canonici. Decanus & Capitulum sub excommunicationis censura, & in Capitulo, cùm citatio eis proponitur, eiusq́;eiusque certiores fiunt, certi quidam Canonici reperiantur Capitulum constituentes, si ipsi mandato non obedierint, poterunt excommunicari, licet contrarium placuerit Rotæ 315. in antiquis. Eadem ratione etiamsi iudex malè pronunciet excommunicationis sententiam in vniuersitatem, nihilò minus ligat eos, qui ob culpam ea cẽsuracensura digni fuerint: ita Felin. in d. c. dilectæ. 2. col. & Imol. in c. Capitulum. de rescript. col. pen. & iuxta hunc sensum potest intelligi secunda opinio. gloss. in dicto §. in vniuersitatem verb. penitus. quæ tutior est. Tametsi ex iuris rigore prior opinio, ex qua omninò ea excommunicatio nulla censetur, esset tenenda secundum Francum, & alios ibi. Palud. & communem in 4. distinct. 18. q. 2. ad finem. Curti. seniorem consilio 20. dubio 2. & probatur ex his, quæ tradit Lud. Gomezi. in regul. de idiomate. q. 2. Imò quamuis iure posset excommunicatio ferri in vniuersitatem, minimè ligarentur hi, qui post ipsam censuræ pronunciationem collegium, aut vniuersitatem fuerint ingressi. Bald. Paul. Imol. Aretin. & alij in l. si grege. ff. de lega. 1. Felin. in d. cap. responso. Iason in l. inter stipulantem. §. sacram. ff. de verb. oblig. in fine. vbi testatur, hanc esse communem opinionem. Cui suffragatur optimus textus in capi. 1. in princip. de offic. vicar. in 6.
Septimò hinc procedit, quòd licet grauis sit censenda pœna ecclesiastici interdicti, plærunque tamen ob culpam vnius, qui ciuitatis, aut pro
10
*uinciæ dominus est, vel in ea habet secularẽsecularem ecclesiasticámue iurisdictionẽiurisdictionem, tota prouincia, tota ciuitas submittitur interdicto. tex. in c. non est vobis. de spons. c. sanè. in 2. vbi optimè Deci. ff. de offi. deleg. c. si sententia. de sen. excom. in 6. in 2. parte. Nam isthæc pœna spiritalis non est, nec enim afficit animam, quia non priuat communione suffragiorum ecclesiæ, sed tantùm suspendit interdictos auditione, & celebratione diuinorum officiorum, quæ quidem priuatio directè animam non afficit, & sic distat ab excommunicationis censura. Vnde ciuibus interdictis, hi & interdicti censentur, qui in locum aliorum ciuium post sententiam successêre, in eam ciuitatem domicilium transferentes. gloss. communiter recepta in d. c. si sententia. verb. non competant. quam esse ordinariam asserit Ias. in d. §. sacram. columna vltima. Extant in hanc rem pulchra Plutarchi verba, lib. de sera Numinis vindicta. col. 13. quem legito. Sic è contrario ciuis interdictus, qui culpæ particeps non est, si seipsum ad aliam ciuitatem causa mutandi domicilium transtulerit, immunis est ab ipso interdicto. Anchar. Franc. & alij in d. c. si sententia. & Calder. de eccles. interdict. 2. q. folio 4. quibus duo addenda sunt. Primum, quòd si iudex interdicto subijciat commune alicuius ciuitatis, personæ & locus huic censuræ subiecta censentur, secundum Freder. consil. 188. Secundum, is qui habitat in loco interdicto, si interdictus non est, potest in ecclesia extra locum interdictum sepeliri. ita notat idem Fred. consil. 121.
His omnibus accedit, quòd ciuitas, quæ proprium episcopum occiderit, licet omnes ciues nec peccati, nec criminis rei sint, priuatur honore, & dignitate episcopali. text. in c. ita nos. 15. q. 2. Cuius meminêre Bald. in l. si nondum. C. de furtis. Iason in l. 2. colum. 2. C. de inoffic. test. id intelligentes, quando ijs episcopus erat iam consecratus. Hæc etenim pœna temporalis est, & ideò ex causa iusta possunt innocentes eam pati.
Loading...