ARGVMENT. CAP. IX.

Rursus de ratione pœnæ, qualiter ea lege, uel ab homine infligenda sit.

SVMMARIVM.

  • 1 Talionis pœna vnde originem habuerit, & an ea hodie obtineat?
  • 2 Homicidium, an iustè puniri poßit, pœna tantùm pecuniaria?
  • 3 Nobilis vbi de pœna pecuniaria agitur, grauius punitur, quàm plebeius: vbi verò de corporali, mitius.
  • 4 Nobiles non sunt torquendi, nec pœna ignominiosa afficiendi, sicut plebeij.
  • 5 Vbi amputanda manus est in criminis pœnam, & delinquens vnam tantùm habeat manum, quid agendum sit?
  • 6 Traditur intellectus l. ad bestias. ff. de pœnis.
  • 7 Furtum iustè potest puniri pœna mortis. & in hi de tribus furtis. & de vno graui, & enormi puniendo.
  • 8 Etiamsi lex certam pœnam statuerit, nihilò minus iudex poterit eam ex causa, vel augere, vel minuere.
  • 9 Iudex ecclesiasticus potest quandoquandoque pœnis pecuniaribus delinquentes mulctare, & mihi quo pacto ipsa pœna sit distribuenda.
  • 10 Intellectus c. 2. de pœnis.
  • 11 Ecclesia & prælatus fiscum habere dicuntur.
  • 12 Clerici hæretici bona, an ad fiscum secularem pertineant?
CAP. IX.
PROXIME tractauimus de pœnis, quæ aduersus innocentes à iure statuuntur, cui quæstioni & illa affinis est, quæ nam ratio sit habenda in ipsis innocentib. puniendis iuxta ipsius iustitiæ æquilibrium, & præsertim ambigitur, an homicidium similéue crimen iustè puniatur tantùm pecuniaria pœna indicta. Et profectò videtur hoc refragari legi naturali, diuinæ & humanæ. Naturali quidem, quia secundum eam pœna iuxta delicti mẽsurammensuram infligẽdainfligenda est: Deuter. 25. pro mensura peccati erit & plagarum modus, cùm de ratione iustitiæ sit æquabilitas, quæ omninò in eius exercitio seruanda est. Is enim, qui proximũproximum & Rempub. iniuria læserit, non æquè iure naturali punitur, nisi ea punitio sit sufficiens ad satisfactionem & reparationẽreparationem illati damni, nec aliter iusta punitio fit, nisi delinquenti æqualis crimini iniungatur. hæc verò commodè decerni nequit, nisi ipse patiatur idem, quod alteri per iniuriam intulit, sicuti diuus Thomas docet 2. 2. quæstio. 68 artic. 4. Hinc sanè apud veteres processit talionis pœna, quam Græci appellant αντιπεπονθός: cuius meminit Aristote
1
*les lib. 5. Ethico. c. 5. alij eam apellant ταυτοπάθειαν. Theophilus Institu. de iniurijs. §. pœna. Latinorum quidam retaliationem: alij supplicij similitudinem, alij repatientiam. Adducit Aristoteles ex Hesiodo, licet talionem omninò non probat, carmina quædam de Rhadamanthi iustitia.
Si contrà passus fuerit, quod fecerit idem,
Iudicium planè rectum, vindicta́vindictaque fiet.
Sic & lege Mosaica cautum erat, oculum pro oculo, dentem pro dente in pœnam eruendum. Exodi 21. Item & lex duodecim tabularum, titu. de iniurijs inquit. Si membrum ruperit meum è pacto talio esto, quem defendit aduersus Phauorinum Sextus Cecilius apud Gellium lib. nocti. Artica. 20. cap. 1. Nec vt iniqua damnatur à Christo Iesu Matthæi capit. 5. nam licet eam existimet acerbam esse, dedit tamen consilium remittendi iniurias, non præceptum. Imò & nunc hanc talionis pœnam sancitam esse constat aduersus iudicem, qui delatum ad se crimen punire neglexerit: eandem enim pœnam pati debet, quam alijs indulsit, & dissimulando concesserit. l. vltim. C. ne sanctum baptisma iteretur. cuius meminêre Romanus in singu. 77. Feli. in cap. qualiter. in 2. §. ad corrigendos. col. 7. de accusatio.
Olim sanè accusatores regulariter se inscribebātinscribebant ad similitudinem supplicij, si in accusatione deficerent, & ita iure puniebantur. l. si cui. ff. de accusa. l. 3. C. qui accusa. non poss. l. 2. versic. ex longinquo. C. de exhib. reis. l. vlti. C. de accus. cap. tuæ. de procur. gloss. & Doct. in cap. super his. de accusatio. notat. Thom. dicto art. 4. Regia l. 13. tit. 9. part. 4. l 21. tit. primo. part. 7. Tametsi hodie moribus receptum sit, eam inscriptionem nec esse necessariam, nec simile supplicium calumniatoribus inferendum fore. Bart. in l penul. §. ad crimen. ff. de publi. iudic. secunda colum. Gandinus in tracta. de Maleficijs. rub. qualiter fiat accusatio. 2. col. Alber. in l. vlt. col. 1. C. de accusat. Angel. & Salycet. in l. qui crimen. C. qui accusa. non possunt. Felin. colum. 4 post alios in dicto capitulo. super his. Bartol. in dicta l. si cui. nihilominus erit arbitrio iudicis puniendus accusator, qui in probatione criminis defecerit. optimus text. in dicto capit. super his. & in l. & in priuatis. ff. ad Turpilli. glo. in dicto capit. tuæ. verb. effectum. tradit Alciat. libr. 9. Parerg. capitu. 8. Eadem ratione temperata est à prætore in iniurijs talionis pœna. §. pœna. Institut. de iniur. quæ iustissimè & hodie seruabitur in eo, qui in causa capitali, vbi corporis pœna est iure infligenda, falsum testimonium contra innocentem dixerit. l. 83. Tauri. cuius decisio deducitur à capit. 19. Deuteronomij. & l. 1. §. prætereà. ff. de Sicar. Cuius ad | hoc meminêre Bald. in capitulo primo, in princip. colum. vltima. de pace tenenda & eius violat. Iason in l. & si legibus. C. si contra ius, vel vtili. publi. idem in l. si duo patroni. §. vltimo. ff. de iureiurand. notat gloss. in cap. Rex debet. 23. quæstio. 5. Quòd si proprium est iustitiæ puni
2
*tiuæ, vt pœna iuxta sceleris mensuram imponatur, constat apertè, non esse iuri naturali cōueniensconueniens, homicidij crimen pœna tantùm pecuniaria puniri. Hoc ipsum aduersatur, & legi Euangelicæ & diuinæ, secundum quas morte puniendus est homicida: Gene. capit. 9. Quicunq;Quicunque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. Leuitic. cap. 24. Qui percusserit & occiderit hominem, morte moriatur. Nume. capit. 35. Si quis ferro percusserit, & mortuus fuerit, qui percussus est, reus erit homicidij, & ipse morietur. Matthæi capit. 26. omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. cap. duo ista. 23. quęst. 4. Sic etiam & humana lege homicida, quod fecit, expectet. l. 3. C. de epis. audien. l. vnica. C. de rapt. virgi. l. 3. §. legis. ff. de Sicar. eleganter Matthæ. de Afflict. in constitutio. Neapoli. lib. 1. tit. de homicidijs puniend. & Chassanæ. in consue. Burg. rub. 1. versi. videndum. Regia l. 3. titu. 13. lib. 8. ordinat. l. 15. titul. 8. part. 7.
Deinde quòd pœna pecuniaria tantùm homicidia puniantur, maximam præstat delinquendi occasionem, præsertim diuitibus: nullam enim reus pertimescit culpam, quam redimere numis existimat. cap. pauper. 11. q. 3. Igitur leges ita punientes homicidas, nec iustæ sunt, nec Reipublicæ conueniunt: & ideò nec condi, nec seruari debent, quod adnotârunt Archid. in d. cap. duo ista. Hosti. Card. Abb. & Rochus Curtius in cap. vlti. de consuet. folio paruo. 20. colu. 1. & 2. Idem Abb. in cap. 2. de delict. pueror. Feli. in rubr. de homic. In contrarium adducitur text. in d. cap. 2. de delict. pueror. vbi probatur, posse iustè homicidium puniri tantùm pœna pecuniaria: Sed ea lex, cuius ibi mentio fit, procedit vltra pœnam corporalem, vt Panorm. existimat, vel in homicidio fortuito casu, non ex malitia contingenti. Regial. pe. titul. 13. lib. 8. ordin. l. aut facta. §. euentus. ff. de pœnis. Secundò apparet, easdem leges probari in §. pœna. Insti. de iniurijs. loquitur tamen ille text. de iniuriarum æstimatione, & nihilominus hæc statuta iusta esse, & ex eis homicidam pecuniaria tantùm pœna puniendum esse præmittunt Bar. in l. 1. versi. vltimo quæro. ff. de publi. iudic. & in l. 1. ff. vi bono. rapt. & in l. nunquam plura. ff. de priuat. delict. Abb. in cap. vlti. colum. pen. de sepult. Aretin. consil. 58. colu. 6. expressim Alex. id probat post Barto. ibi in l. 1. nume. 13. ff. quod quisque iur. verùm quia magis Communis videtur prior opinio, & prę se refert quandam naturalis iustitiam æquitatis, resq́;resque ista ambigua est propter contrariæ opinionis authores, erit altiu hac de re tractandũtractandum sequenti præmisso axiomate.
Quamuis culpę et delinquenti um scelera ex ęquilibrio, iuxta mensuram & criminis qualitatem punienda sint, exactè proportione obseruata, non tamen absolutè secundum æqualitatem, & supplicij similitudinem pœna infligenda est, authore Aristotele lib. 5. Ethicor. cap. 5. Non enim semper conuenit Reipublicæ, vt qui crimen aliquod perpetrauerit, idem patiatur, quod intulit, nam esset ea punitio frequenter iniqua, sed potius pœna est iuxta proportionem delicti constituenda, attenta qualitate iniuriam inferentis, & eius, cui fuerit illata, vt si magistratum quis gerens alterum etiam iniquè percusserit, repercutiendus non est. Et item si gerentem magistratum quis percusserit, non tantùm repercutiendus est, sed & maiori afficiendus supplicio. Hæc Aristoteles, cui cōsentitconsentit Thom. 2. 2. q. 67. art. 4. ad primum. ex quibus plura deducuntur.
Primum, posse contingere, vt iusta sit lex, iustumue sit statutum, quod homicidāhomicidam pœna pecuniaria tantùm puniendum esse sanxerit, nempe si ex causa fiat. Nam si pœna pecuniaria esset magnæ quantitatis, forsan non esset ea punitio iniqua, nec contẽptuicontemptui haberetur ea lex, quod Bald. censet in cap. 1. §. iniuria. ad finem. de pace iura. firm. Rom. sing. 76. Idem profectò erit, vbi homicidium non præmeditato consilio, sed fortuitò oborta quæstione ad propulsandam iniuriam verbalem, ad effugiendum honoris periculum repentè contigerit. Solet enim frequentissimè accidere crimen istud eo pacto, vt licet puniendum sit, nec culpa careat homicida, tamẽtamen inspecto gẽtiumgentium more, quo de honore ac fama, & cuius libet nomine tractatur, non ea sit dignũdignum pœna, quæ iure ordinario in homicidas fuerit statuta: His sanè casibus iudices ipsi, & præsertim qui supremo Regis adsistunt tribunali plęrunq;plęrunque pœnam mortis in aliam mitiorem commutant: idq́idque, sæpissimè censent, vbi statim post homicidium ipse delinquens non punitur, sed demum ex interuallo, quasi iam obliuio sceleris pœnam ipsam ordinariam minuat, arg. l. si diutino. ff. de pœn. Si diutino, inquit Modestinus, tempore aliquis in reatu fuerit, aliquatenus pœna eius subleuanda erit. Ex quib. verbis deducitur communiter ab Accur. Bart. & alijs, eum qui post longũlongum tempus alicuius facinoris accusatus est, mitiori pœna puniendũpuniendum esse, quod omninò improbandum non est, notat post alios Alciat. in c. cùm non ab homine. de iudi. nu. 38. & præced. Rochus Curt. in cap. vlti. de consuet. notab. 1. Tametsi à Iurisconsulti responso id perperam deducatur: Siquidem reatus est status & | conditio, in qua durante accusatione rei sunt donec vel absoluantur, vel condemnentur, causam etenim agunt squalore, & illuuie confecti, promissa barba, habitu sordido, & pannoso, misericordiæ aucupatore. l. vlt. ff. ad l. Iul. maiesta. vbi eleganter Budęus. l. vlt. §. de illo. ff. de bonis eorum, qui ante sen. mor. sibi consciue. l. cùm ratio. §. fraudis. ff. de bonis damnat. Plinius lib. 7. Epistola ad Suram, vt tandem verè velit Modestinus, ob eum statum, & diuturnam illam calamitatem, pœnam fore minuendam: tradunt Alciat. lib. 2. parerg. ca. 10. & Corasius lib. miscell. 2. c. 20.
Secundò, hinc constat, qualiter sit accipiendũaccipiendum id, quod Christus Iesus in Euangelio dixit. Qui gladio peremerit aliquem, gladio peribit, nam id non est referendum omninò ad gladium verum, quo occidens extinguatur: sed ad pœnam. quæ iuxta criminis proportionem est homicidæ infligenda: non semper secundum speciem, sed secundum quantitatem pœnæ, vt præter alios explicat Caietan. Ientaculo 6. quæst. 3. Alioqui si ea verba essent intelligenda secundũsecundum speciem, iniquè damnarentur homicidæ ad Regias triremes: quod assiduè fit, & iniquius deportarentur in insulam. l. 3 §. vlt. ff. de sicarijs.
Tertiò, eadem ratione procedit distinctio glo. communiter receptæ in capit. cùm quidam. in prin.
3
*de iureiur. vbi scribit, pœna pecuniaria grauiùs esse puniendum nobilem, aut constitutum in dignitate, quàm plebeiũplebeium. At si de corporali pœna tractetur, non ita puniendum fore nobilem, ac plebeium, ob qualitatem personarum, ex qua iustissimè fit pœnæ mutatio. text. in l. aut facta. §. persona. ff. de pœnis. leg. sacrilegij pœnam. in princ. & §. 1. ff. ad l. Iuliam peculat. l. Pedius. & l. vlt. ff. de incendi. ruin. & naufrag. d. l. 3. §. vlt. & l. penult. ff. ad l. Corn. de Sica. cap. pastoralis. in princ. de offic. deleg. c. vltimo, de pœnis. omnium latissimè & vberrimè Andræ. Tiraquell. in tract. de nobilit. cap. 20. nume. 104. post Alberi. in l. illicitas. §. qui vniuersas. ff. de offic. præsid. Barto. in l. 1. ff. de termi. mot. cap. qui contra 24. quæst. 1. capitu. contra. & capi. vlt. 26. q. 5. gloss. in cap. vlt. de transactionibus. Matthęus de Afflict. in constitutionibus Neapol. rub. 9. nu. 36. & sequentib. Bonus à Curtili Brixiensis de nobilitat. 5. parte.
Quartò, licet plebeij passim in criminibus inquirendis tormentis, & quæstionibus subijciantur, non sic nobiles: nam & hi torquendi non sunt. tex. optim. in l. nullus. C. ad l. Iuliam ma
4
*iest. l. diuo Marco. C. de quæst. vbi Cynus, Bar. in l. milites. C. eod. Salyc. in l. 1. C. de iuris & facti ignor. vlt. col. Iason in l. miles. ff. de re iudi. nu. 4. Alex. in l. Centurio. 8. col. ff. de vulga. Tiraquel. in dicto capitulo 20. nu. 134. dicens, contrarium seruari in Regno Franciæ. Prior tamen opinio in Hispania frequentius seruatur. l. 24. tit. 21. part. 2. l. 5. & 6. titulo 2. lib. 4. ordina.
Quintò, ob eandem rationem, nobiles pœna ignominiosa afficiendi non sunt: secundum Fulgo. consil. 167. & ideò cùm pœna furcarum, & suspensionis ignominiosa sit: quod eleganter tractat Tiraquel. d. capitu. 20. num. 106. nobiles ea non sunt plectendi, sed decapitandi: gloss. in l. 3. §. 1. ff. de re milit. vbi Barto. l. moris. §. sed etiāetiam. ff. de pœnis. Bart. in l. capitalium. §. seruit. ff. eo. ti. idem in l. desertorem. §. pœna. ff. de re milit. Panor. in c. pastoralis. in princ. de offi. deleg. Ioan. Lupi. in rub. de donatio. §. 9. Bonus de Curtili d. 5. part. Regia l. 24. titu. 21. part. 2. Bologninus consil. 37. col. 6. Thom. Grammatic. decisi. 32. dicens, ex hoc nobilem non esse damnandum ad triremes, vt remigis subseruiat officio: atque ita Neapoli pronunciatum fuisse apud magnam Curiam.
Hæc tamen duo, quæ postremò adnotauimus minimè obseruantur in crimine Iæsæ maiestatis secundum Bal. & Feli. colu. 3. d. c. cùm quidam. nam in eo nobilis & torquetur, & altioribus furcis suspenditur saltem in Regno Franciæ: siquidem apud Hispanos adhuc propter istud crimen nobiles decapitantur: non suspenduntur. Quin imò nobiles torqueri posse, & furca suspendi, si vt famosi latrones, & viarum grassatores accusentur, notat Salyc. in l. 1. per text. ibi. C. quand. liceat vnicuiq, se vindicare. & idem si de crimine furti agatur, tenent gl. in cōstitconstit. Neapol. rub. 32. verb. accusatorum. & Matth. de Afflict. in rub. 31. ad fin. Et licet Abb. in c. pastoralis. in princ. de offic. delega. contrarium teneat: prior sententia optimè probatur in l. 24. titu. 21. part. 2. vbi etiam statutum est, nobilem torqueri posse ob crimen lęsæ maiestatis, & meritò, cum proditionis crimen veræ nobilitati repugnet, & proditoris insignia delenda sint. l. eos qui. ff. de pœnis. Roma. dicens eam sing. notab. 476. & 669. Lucas de Penna in simili & leuiori crimine, in l. mulieres. col. 5. versi. vlti. C. de dignitat. libro 12.
Sextò, his omnibus perpensis apparet: an verũverum sit, quod Bal. scripsit in l. 2. C. de fide instrum. in fine existimans, in pœnis relatiuis, & vbi ex lege quis puniendus est eadem pœna, non esse deferendum nobilitati, nec dignitati personarum, imò eadem pœna puniendum fore nobilem deficientem in accusatione plebeij, qua idem plebeius esset puniendus, si crimẽcrimen probatum foret. Adducitur ad hoc textus in l. ad Commentariensem, vbi gloss. verbo vilem. & Bald. C. de custod. reorum, idem Anani. in capit. super his. de accusat. colum. penult. Felin. in dicto ca. cùm quidam. & in dicto ca. pastoralis. colum. 2. versi. octauò fallit. quibus & Tiraquell. accedit in dicto c. 20. num. 123. Ego etenim falsum id existi|mo: nam quid expressius adduci potest de pœnis relatiuis, quàm quòd de talionis pœna statutum est, & olim erat, & tamen nulli dubium esse poterit, quin ea talionis pœna sit accipienda, adhibita personarum distinctione, vti pulchrè Aristoteles docet libro quinto ethic. capi. 5. & libro primo. Rhetorices ad Theodecten. & prætereà contra Bald. est text. singul. quo in loco idem contrarium adnotauit in l. vlti. §. cùm sit. C. vbi Senat. vel Clariss. Et deinde ratio hoc dictat, cùm iuxta proportionem quædam pœna respectu nobilis, quāuisquamuis ex se ipsa sit minor, censetur maior, quàm eadem respectu ignobilis. optimus text. in l. 2. C. vt intra cert. tempus crimi. causa termi. & probatur his iuribus, quę tertia illatione adduximus, nec opinio Bald. in d. l. 2. & in d. l. ad commentariensem. probatur inibi, quia Accursius non rectè exponit textum illum in verb. vilem. diuinat enim eius interpretatio, nec ex ea non omnino colligitur, commentariensem nobilem puniendũpuniendum fore eadem pœna, qua custoditus plebeius, qui aufugerit, puniendus erit.
Septimò, illud hinc deducitur, quod in puniendis criminib. ratio habenda est personarum, nam siue mandāsmandans, siue mandatarius nobilis sit, quoties de punitione tractabitur: deferendum est dignitati aut nobilitati eius, qui puniendus est, secundum Aretin. in l. si stipulatus fuero. per text. 2. colum. ff. de verbor. obligat. Bald. in l. vnica. 4. notab. C. de rapt. virg. & Deci. in c. 1. de off. deleg. nu. 12.
Octauò, quamuis regulariter, qui non habet bona, vnde soluat pœnam delicti pecuniariāpecuniariam, corpore puniendus sit. l. 1. §. vltim. ff. de pœnis. l. si quis id quod ff. de iurisdi. omn. iud. tradidimus & nos. 1. ca. huius libri. num. 8. id est verum in plebeis, non autem in nobilibus, & alijs, quorum dignitati deferendum est, Bartol. in dicto §. vlt. Angel. Areti. & Ias. numer. 43. in §. pœnales. Inst. de actio. Feli. in c. ad liberandum. de Iudæ. Ioan. Lupi. in rubr. de donationibus. int. vi. & vxor. § 9.
Nonò, ex his erit examinanda Pauli Castren. sententia, qui in l. de quibus. col. antep. ff. de legib.
5
*scripsit, quod quoties iure ob aliquod crimen est alicui amputanda manus dextera, & is ea manu careat, commutabitur pœna, amputabiturq́ue sinistra. Nam cùm hic agamus de iusta punitione delicti & pœnarum proportione, & mensura, licet iustum sit criminosum manibus integrum altera priuari, non idem erit, nec eadem iusticiæ æqualitas adest, vbi is altera mutilus est, quia vtraque priuatus manebit, nec est æqua cōmutatiocommutatio pœnæ, quæ proculdubiò multò maior est, si quis vna, quam tantùm habet, manu priuetur, quàm si cùm integer manibus sit, altera ei abscindatur, quod expressim adserit Aristoteles lib. 1. Rhetori. ad Theodecten, capitul. 7. de maiori ac minori bono. ad finem: secundum quem etiam si talionis lex seruanda foret, & quis alteri oculum erueret, alterum quidem è duobus, non esset oculus ei eruendus, si is vnum tantùm haberet, atq,atque ita aduersus Pau. Castrensem est pulchra sententia Bart. in l. hos accusare. §. vltim. ff. de accus. in fin. idem sensit Bald. in l. quid ergo. §. pœna. 2. lect. colum. vlti. ff. de his, qui notantur infam. optimus tex. in d. l. 2. C. vt intra cert. temp. crim. caus. termi. notat Paul. Castrens. sibi contrarius post Bald. ibi. num. 12. in auth. sed nouo iure. C. de seruis fugi. quamuis priorem Pauli opinionem comprobent Guliel. de Cuneo, Iacob. But. & Sal. in d. auth. sed nouo iure. Bar. in l. vulgaris. ff. de fur. Thomas Grammati. decisi. 94 Ex quibus constat, vbi à lege vel ab homine quis ob aliquod crimen damnetur amputatione manus, & is vnam tantùm habeat, esse nihilominus condemnationem exequendam. Quorum sententia obtinebit, quando ex qualitate criminis, vel alia coniectura possit commodè præsumi, legislatorem, aut iudicem voluisse etiam in prædicta specie locum fore pœnæ amputationis manus, alioqui dura nimis est ist hæc opinio.
Decimò, apparet hinc ratio eius, quod passim iuris vtriusque interpretes adnotàrunt, scilicet, pœnam esse vel remittendam, vel minuendam delinquenti, ob insignem eius peritiam, seu ex eo, quod artifex sit celebris, magniq́ue nomi
6
*nis, & ideo reipublicæ maximè vtilis. Vnde æquum est, ob hanc publicam vtilitatem, mortis pœnam, & similem ei remitti & cōdonaricondonari. Hoc etenim procedit iuxta proportionem inspecta delinquentis qualitate, & id, vt communiter receptum est, probatur in l. ad bestias. ff. de pœnis. quam ad hoc inducunt Oldra. Alber. & alij inibi, & Roma. in singul. 717. asseuerantes, iudicem pœnæ exequutionem debere suspendere, principemq́ue consulere, vt ipse princeps legis pœnam remittat. Sunt etenim multa in vtroque iure statuta ob insignem, & excellentem alicuius dignitatem & virtutem, quæ traduntur in capi. quia periculosum. de senten. excommunic. in 6. in ca. de multa. de præb. per Iason. in l. iubemus. C. de iudi. Barbat. in rubr. de iura. calum. Hippo. in l. 1. §. ad quæstionem. ff. de quæst. nu. 7. tradit ad hæc Alcia. historiam de Azonis morte. lib. 9. parerg. ca. vlt. qui lib. 2. c. 28. verè contendit in d. l. ad bestias. non probari, quod communiter ab ea deducitur. Ad bestias damnatos, inquit Paulus, fauore populi præses dimittere non debet, sed si eius roboris, vel artificij sint, vt dignius populo Romano exhiberi possint, principem consulere debet. Quo in loco non agitur de alleuatione pœnæ, sed solũsolum de rei damnati transductione, cùm | damnati ad bestias sine licentia principis non possent in aliam prouinciam traduci, consulendus princeps erat, an Romam vellet eos damnatos mitti, qui propter roboris, & artificij excellentiam dignius exhiberent populo Romano spectaculũspectaculum. Ego verò existimo etiam ipsum iudicem posse proprio iudicio & sententia ob personæ dignitatem, & excellentiam pœnam legis ordinariam minuere, & in mitiorem commutare, quod statim latius ostendemus.
Vndecimò, ab eadem radice procedit, an furtum
7
*possit iustè per legem pœna mortis puniri? Nam regular iter fur non occiditur in criminis pœnam. Authen. sed nouo iure C. de seruis fugi. & in Auth. vt nulli iudicum. §. pro furto autem. colla. 9. Regia. l. 18. titul. 14. part. 7. nisi fuerit famosus latro. l. capitalium. §. famosos. ff. de pœnis. is etenim furca suspenditur. Dicitur autem latro famosus is, qui grassatoris crimẽcrimen exercet, vt inibi expressum est, item & ille, qui furari cōsueueritconsueuerit, ex quo solet pro tertio furto quis suspendi. gloss. in l. 3. C. de episco audi. vbi Bald. hoc in specie probat. idem Bald. Paul. Castren. Cæpola. quæst. 10. post glo. ibi in d. authen. sed nouo iure. Angel. Aretin. in §. ex maleficiis. & ibi Gomezi. nu. 12. Inst. de actioni. Felin. in ca. at si clerici. col. vlt. §. 1. de iudic. facit tex. in c. 1. de pœnis. glo. in c. hoc vestræ. 11. distinct. & in l. quicunque. C. de ser. fugit. Atque hanc pœnam iustè posse à republica statui in hoc casu propter delinquendi proteruiam, & contumaciam scribit Io. Maior in 4. distinct. 15 quæ. 27 imò apud Hispanos olim pro secundo furto suspendebatur fur. l. 6. tit. 5 lib. 4 Fori. Quamuis istam opinionem Bald. asserat contrariam esse iuri Iaso. in d. §. ex maleficiis. 2. col. & idem post alios in l. penult. ff. de condict caus. dat. Sed & priorem sententiam sequitur Angel. Aretin. de maleficijs. verb. vestem cœlestem. eamq́ue lege lata apud Germanos stabiliuit Carol. Cæsar huius nominis quintus, primus Hispaniarum Rex ti. de furtis tertiò patratis. idem ex lege Lombardica statutum fuisse constat authoritate glo. in tit. de pace iuram. firman. versicu. seu furtum. & Gandini de maleficijs. titu. de furibus, atque ex ipsis Lombardorum legibus hæc eadem pœna probatur, quæ obtinet, etiam si prima furta fuerint dignè punita. l. capitalium. §. solet. ff. de pœnis. Bald. in auth. qui semel. colu. pe. C. quom. & quand. iud. Corset. sing. ver. statutum. Feli. in c. sicut. de testib. Iason in l. si idem cum eodem. 2. col. ff. de iur. omn. iud. Cæpola. in authen. sed nouo iure. num. 42. Chassanæ. in consuet. Burgund. tit. 1. §. 5. vers. simplex. nu. 15. & seq. Andr. Alciat. in d. c. cùm non ab homine. de iudic. vlt. notab. num. 30. cùm etenim furandi consuetudo attendatur, nihil refert, sint priora furta punitione abolita. Idem erit obseruādumobseruandum, vbi prima duo furta commissa fuissent in alieno territorio, & distincto ab eo, in quo tertium commissum est. Bar. in l. si cui. §. vlt. ff. de accus. Ab. in c. 1. de pœnis. Iason in d. l. si idem cum eodem. Cæpola. Alcia. & Chassa. paulò antè citati. quorum vltimus hanc opinionem scribit Communem esse. Sic sanè quibusdam visum est, vnum tantùm furtum, modò id graue sit, quantitate, aut qualitate sufficiens esse, vt fur morte puniatur. Bald. in d. auth. sed nouo iure. col. 2. Ananias in cap. vltim. nume. 8. de furtis. Abb. in c. inter alia nu. 31. de immu. eccle. latè Ioan. Igneus in l. 1. §. si sibi manus nu. 121. ff. ad Sylla. Angel. Aretin. dict. verb. vestem Cœlestem. & in d. §. ex maleficiis. Angel. Perusi. in l. quod si nolit. §. qui assidua. ff. de ædilit. edict. adducitur ad hoc tex. in l. is qui tres. §. penult. ff. de excusat. tu. vbi tutela magnæ bonorum quantitatis, tribus tutelis æqualis cẽseturcensetur. Sed ea decisio procedit ob difficilem rerum administrationem, nec commodè huic quęstioni aptari potest, ideo contrarium plerisque placuit. & præsertim Saly. Fulgo. Paulo Castrensi. & Cæpolæ. in d. auth. sed nouo iure. nu. 30. Ias. in d. l. pe. & in l. 1. C. de precib. imp. offer. & in d. §. ex maleficijs. vbi eandẽeandem sequitur Gomezi. nu. 13. & Crottus in c. vlt. col. penul. de consti. in 6. Chassanæ. d. §. 5. versi. simplex. & versi. quæro quomodo. num. 14. quibus suffragatur, quod absque vlla distinctione à iure statutum est, furem non esse punien dum mortis pœna. Sed profectò etiam si lege cautum sit, furem non esse occidendum, sed alia mitiori pœna damnandum, non ex hoc vetitum est, iudicem ob criminis qualitatem, ex eo, quod vel ratione loci, temporis, aut quantitatis furtum sit extraordinarium, & maximè graue, pœnam legis augere, & ob exemplũexemplum furem istum vltimo supplicio afficere. § item lex Iulia. peculatus. Insti. de pub. iudi. l. 18. titul. 14. part. 7. l. 2. De la hermandad. l. 74. styli. ca. 1. §. si quis quinque solidos. de pace iuramen. firman. l. penultim. ff. de condict. caus. da. optimus text. in l. aut facta ff. de pœnis. In tanta enim hominum audacia id palàm est, alias pœnas præter capitales prorsus irrideri, & ideo hisce temporibus opus est aduersus fures durioribus pœnis, potissimùm vbi furtum simplex non est, sed vel quantitate, vel qualitate graue. Quo fit, vt licet Alexand. de Halas par. tertia. quæst. 47. memb 4. arti 3. Scotus in 4. sent. distinct. 15. q. 3. & Syluest. verb. furtum. quæst. 3. censuerint, iniquam fore legem, quæ pro simplici furto mortis pœnam indixerit, nec iustè posse eam in republica statui: verius tamen est, eam pœnam statui æquissimè posse, vbi furtum qualitate, vel quantitate sit enorme, sicuti ex iunioribus Theologis probātprobant Ioan. Driedonius de liber. Christ. pagin. 115. & Medina in tracta. de contracti. & restitu. quæst. | 14. & eleganter Alfonsus à Castro lib. 1. de potest. legis pœnalis. ca. 6. si quidem frequenti huius criminis vsu considerato, & læsione maxima, quæ ex eo reipublicæ infertur, expedit pœnas exquirere, quibus hominum reprimatur audacia. His etenim inspectis iuxta proportionem fures puniuntur vltimo supplicio, & pœna corporis, tametsi rebus, & patrimonio ipsi læsionem intulerint. Nam quod fures corporali pœna puniri possint, præter alia, quæ punitionem istam iustam esse ostendunt, varijs gentium moribus, & legibus probatur. Siquidem fures, etiam simplices flagellis cædendos esse constat ex Auth. sed nouo iure. C. de seruis fugi. l. 18. titul. 14. parte 7. Lege item LōbardicaLombardica, cuius mentionem superius fecimus, pro primo furto oculus eruitur, pro secundo nasus abscinditur. Apud Hispanos fori legibus quandoque furibus aures, & manus amputabantur. l. 6. titul. 5. libro quarto. & l. secunda. tit. 13. eo. lib. eadem aurium abscissio pro furto certæ quantitatis commisso in erêmo statuta est. l. 2. de la Hermandad. qua etiam in quibusdam casibus mortis pœna pro furto imponitur, quandoque amputatio pedis, passimq́ue apud nos fures flagellantur, auresq́ue eis abscinduntur, præter ipsius damni dati restitutionem. Olim apud Romanos fur domino rei furto ablatæ vt seruus tradebatur, authore Gellio lib. noct. Atti. 11. ca. vl. tradit varias huius criminis pœnas Alexan. ab Alexand. dier. geniali. libro sexto. capit. 10. imo & furibus ferro candenti, fronti signum imponi solere apud Italos, testatur Gandinus in titulo de pœnis reorum. numer. 59. Idemq́ue per capitula Regni Neapolitani statutum esse, asseuerat Andræas Isernia in Aerario. verbo. furtum.
Duodecimò, cùm crimina sint secundum proportionis mensuram punienda, & hæc variè contin
8
*gat, ratione loci, temporis, personæ, & quātitatisquantitatis, nec à lege certũcertum quid statui possit, quin iudicis recti & prudẽtisprudentis arbitrio multa relinquantur, constat planè, iudicem posse proprio iudicio & sententia legis pœnam vel augere, vel minuere. l. quid ergo. §. pœna grauior. ff. de his qui not. infam. capitul. vltim. de transactionibus. c. at si clerici. §. de adulterijs. de iud. & capitul. de causis. de offic. delegat. tenent in specie Abb. in capitul. 3. de pœnis. idem in capitul. nisi de offic. legat. Doct. in d. §. pœna. etiam si lex certam pœnam statuerit appositis dictionibus, præcisè, omnimodo, & similibus. Hostien. Ioan. Andr. & Doctor. in c. qualiter. in 2. de accus. vbi Aret. num. 24. eos sequitur, dicens, hanc opinionem Communem esse, etiam si iudex eius sit conditionis, qui super eo crimine dispensare non valeat, quod expressim præfati Doct. sentiunt. Quibus non obstat gloss. in dict. capit. 3. quam inibi approbant Innocen. Ioan. Andræ. Anch. & Anton. & Henric. in capitul. in archiepiscopatu. de raptorib. Felin. in dicto capitulo qualiter. num. 33. quæ asseuerat, iudicem, qui non potest super eo crimine dispensare, minimè posse diminuere pœnam à lege statutam. Quia id verum est, postquam iuxta legem ipsa condemnationis sententia lata fuerit: tunc etenim non potest sententiæ, & legis pœnam mitigare iudex, qui dispensare super eo crimine minimè valet, secundum Car. & Abb in d. c. 3. At prius quàm iudex sententiam ferat, quicunque is sit, etiam si dispensandi potestatem non habeat, poterit legis pœnam temperare, sicuti & augere. Aliud siquidem est dispensare super crimine, & eius pœna: aliud rigorẽrigorem legis pœnalis ex aliqua causa minuere, vt sensit Innocen. in capi. dilectus. de temporibus ordi. Causas verò quibus iudex persuaderi poterit ad pœnæ legalis commutationem, aut diminutionem, tradit eleganter Lucas de Penna in l. 1. C. de colonis Illyricianis. li. 11. aliquod. Felin. in dicto c. qualiter. §. ad corrigendos. numer. 37. quibus adde, quæ eleganter hac de rescribit Alfonsus à Castro. lib. 2. de potest. legis pœnalis. c. 12. & 13. Quòd si iudex, vt plerunque fieri solet, aliquem ob crimen damnauerit pœna pecuniaria intra decẽdecem dies soluenda, hoc addito, quòd si eam intra id tempus non soluerit, publicè reus flagelletur, nihilominus non soluta pecunia intra eum diem, poterit iudex pœnam eandem pecuniariam, omissa corporali, exequutioni mandare, secundum Corneum consil. 5. libr. 3. Nam is iudex, qui in pronuncianda criminali sententia hac forma vsus est, verè pecuniaria pœna delinquentẽdelinquentem punit, vtitur tamen corporalis pœnæ cōminationecontaminatione, vt facilius, & diligentius pecuniam ipsana damnatus reusq́ue criminis soluat.
Postremò, illud est adnotandum, qualiter iudex ecclesiasticus possit pœnis pecuniarijs delinquẽtesdelinquentes
9
* punire: nam id vetitum esse videtur. cap. 3. de pœnis. ca. irrefragabili. §. vlt. de off. ordin. ca. vt clericorum. de vit. & honest. clerico è contrario permissum in c. dilectus. de off. ordi. c. si vos. 23. q. 5. ideo hac in re sunt aliquot distinctè notanda ad eius resolutionem.
Primum, non esse æquum, nec iustum, vt indiscriminatim pro quolibet delicto vel statuto constitutione, aut sententia iudicis pœna pecuniaria inferatur: hoc etenim maximam delinquẽdidelinquendi occasionem præberet. ca. pauper. 11. q. 3. colligiturq́ue ex Felino, in rubr. de homicid. accederei is abusus in prælatorum ecclesiasticorum infamiam propter euidentem, ac manifestam ambitionis notam, quam ipsi effugere omnino tenẽturtenentur, & prætereà res mali exempli est, crimen pecunia redimere, atque ita diligentissimè hoc cauendum esse censet Coloniense Concilium | tit. de iurisdictione ecclesiastica contentiosa capit. 8.
Secundum, satis compertum est, non licere, nec cōstitutioniconstitutioni, nec iudici pœnas pecuniarias vel indicere, vel exigere pro ipsis criminibus tolerandis. perniciosum etenim est, siue ex lege, siue ex sententia aut decreto iudicis, annuum censum à concubinariis accipiendum esse, quo soluto ipsi criminosi in sceleribus, & peccatis perseuerent. Hoc probat tex. in dicto c. 3. secundũsecundum Card. ibi dum exponit text. pro corrigendis excessibus: id est loco correctionis, omnino quidem cauendum est, ne prælati potius lucrum proprium, quàm criminum correctionem desiderẽtdesiderent, atque ita præter alios animaduertit Ioan. Driedo, de liber. Christiana. pag. 91.
Tertium, satis iure probatur, posse iudicem ecclesiasticum zelo correctionis, & punitionis, aliquando vel statuto vel sententia quædam delicta pecuniaria mulcta punire, potissimum vbi ea magis timetur. Ita sanè procedunt canones, quibus probatur, id licere, vt explicant Abb. in d. c. 3. idem & Felin. in d. c. irrefragabili. §. cæterum. Hostien. & Card. in d. c. vt clericorum.
Quartum, prę cæteris à iudicibus ecclesiasticis, & prælatis est obseruandũobseruandum, vt pœnas pecuniarias pro criminibus inflictas, in pios vsus potius quàm in propriam vtilitatem erogare curent. quemadmodum tradunt Abb. in c. 2. de success. ab intest. Felin. in dicto §. cæterum. Concilium Coloniense dicto capitulo 8. optimus text. in cap. cùm sit nimis. §. vltim. de Iudæ. ca. cùm tu. de vsuris.
Quintum, & si tutius sit, quod modò admonuimus, & omnino seruandum, vbi sententia iudicis pœna pecuniaria infertur: si tamen eadẽeadem pœna statuto, aut constitutione sancita fuerit, poterit iudex ecclesiasticus eam in proprios vsus expendere. Id etenim fit statuti, & legis authoritate, ex quo suspicio auaritiæ abest ab ipso iudice, cùm per statutum ea pœna episcopo aut iudici adiicitur, notant Host. Abb. & Felin. in dicto capitulo irrefragabili. §. cęterum. Ioan. Bernar. in praxi. cap. 134. Ioan. Lupi. in rubric. de donat. inter vir. & vxorem. §. 39. col. penulti. Qui idem esse probant, vbi episcopus indigeret, ac esset inops. Potest enim tum licitè per sententiāsententiam delinquentes pœna pecuniaria mulctare, & eam in proprium victum expendere.
Sextum, vbi à iudice pœna infertur ob iniuriam irrogatāirrogatam, & eò pecuniaria sit, dimidia eius pars
10
*competit ecclesiæ, cuius rector ipse iniuriam passus existit, altera pars in vtilitatem læsi est distribuenda. text. singul. in capitulo 2. de pœnis. cuius meminit in hunc sensum Roma. singul. 443. Nam dum text. dicit, alteram in eius eleemosynam iustè dispertiat, intelligendus ita est, vt ad eleemosynāeleemosynam pro anima clerici interfecti ea distributio referatur. Siquidem negari non potest, ex eo delicto ecclesiam, & ipsum clericum offendi, & ideo vtrique est satis faciendum, idem post Hostiens. in summa de maledic. versicul. sed cui. notat Felin. in dicto capitul. irrefragabili. §. 1. numer. 10. Addit tamen text. in dicto capitul. 2. eius decisionem procedere, quia nullus proximior hæres videtur clerici interfecti, quàm ecclesia, quæ eum domino copulauit. Vnde infert ibi Panor. quòd si interfectus clericus haberet hæredem consanguineum, illi esset pœna applicanda, quem reprobat Deci. in c. in præsentia. de proba. num. 57. dicens, etiam tunc pœnam applicandam esse ecclesiæ in hũchunc modum, vt pro dimidia ecclesiæ competat, pro altera verò parte in vsus pios post obitum offensi, in ipsius animæ vtilitatem erogetur. Quibus quidem consideratis non omnino mihi displicet Panor. interpretatio, nam pars dimidia, quæ offenso verè cōpetitcompetit, eius hæredibus, si quos habet, exoluenda est, non ecclesiæ: si verò hæredes non habuerit offensus, pro eius anima est distribuẽdadistribuenda, quod sensit Henri. in d. c. 2. Sic sanè procedit opinio Abb. quo ad pœnæ partem, quę offenso debetur: opinio autem Decij quo ad partem, quæ ecclesiæ itidem offensæ dari debet.
Septimum, aduertendum est, ecclesiam & prælatum diœcesanum fiscum habere. glo. in ca. quia
11
*diuersitatem. de conc. præben. quæ singul. est secundum Cardi. in Clem. 2. §. 1. de hæretic. Ana. & Felin. in cap. excommunicamus. in 1. eod. tit. Felin. in dicto cap. irrefragabili. §. 1. Barb. in ca. 1. de probationi. numero 61. Repertori. inquisitorum. verb. confiscatio. Antoni. & Imol. col. 4. in d. cap. quia diuersitatem. post alios ibi, & secundum Felin. in d. §. 1 hæc est verior opinio, & moribus recepta, idem testatur Ioan. Bernar. in pract. crimi. capitul. 134. idem capitul. 124. ad finem. scribit eam opinionẽopinionem Communem esse, & frequentissimo vsu comprobatam, & quamuis de hac re disputet, idem videtur tenere Ioan. Lupi. in rubric. de dona. inter virum & vxorem. §. 39. post Abb. in c. 2. de succes. ab intest. licet Ab. idem in c. tuæ. de pœnis dicat hoc iure non probari. Et verè, licet communis opinio obtineat, non est id temerè permittendũpermittendum, ad explendam auaritiam episcoporum, sed vt ea, quæ eorum fisco fuerint delata, in vsus pios erogentur, vt ipse Panor. censet in dicto cap. 2. & nos paulò ante tradidimus. Nam tex. in d. Clem. 2. de hæreticis, quæ de fisco ecclesiæ mentionem facit, non est ad fiscum prælatorum, sed ad fiscum Romanæ ecclesiæ, aut cathedralis referendus: sic etenim bona clerici hæretici habentis beneficium ecclesiasticum pertinent ad ecclesiam, in qua beneficium obtinuit, non habentis beneficium;
12
*fisco ecclesiæ. c. excommunicamus. §. damnati. de hęreticis dicta Clemen. secunda. bona autem | laici hæretici ad fiscum secularem, & principis deferuntur, vt probatur in dicto §. damnati. Vnde iuxta hanc distinctionem est intelligendus text. in cap. cùm secundum. de hæret. in 6. sicuti ibi adnotàrunt Anchar. & Franc. Bald. item in l. si quis præsbyter. C. de episcop. & cleric. sed quod bona immobilia clerici committentis crimen hæreseos pertineant ad principem secularem probant Oldrad. consil. 17. siue is habuerit beneficium, siue non habuerit. Guiliel. Bened. in c. Rainucius. de testamen. verb. & vxor. numer. 242. & Rupellanus Forensium institutionum lib. 3. Fol. 307. Quibus accedit quod Felin. in dicto cap. irrefragabili. §. cæterum. colu. 1. scribit, dicens, ideo ad principem secularem pertinere bona hæreticorum, quia ad eum spectat exequutio confiscationis pœnæ huius criminis. d. ca. cùm secundum leges. Quin & ipse Felin. asseuerat, eam constitutionem per extrauagantes quasdam Romanorum Pontificum sublatam esse, & deinde sancitum, vt bona cuiuscunque hæretici diuidāturdiuidantur pro æquis portionib. inter RomanāRomanam ecclesiam, episcopum, & hęreticæ prauitatis inquisitorem. Quod minimè feruatur, saltẽsaltem in Hispania, vbi bona siue mobilia siue immobilia etiam clerici hæreseos damnati, etiāetiam habentis ecclesiasticum beneficium ad fiscum Regium pertinent. Atque ita praxis obtinuit, quæ non est aliena à iure, cùm præter Oldrad. & aliorum sententiam Rex ipse Catholicus curam habeat constituendi summum illud prætoriũprætorium, qui in eius curia, & apud ipsum principem causas totius Hispaniæ, ad huius criminis punitionem pertinentes tractat, cui præest vnus ex summis Hispaniæ præsulibus, qui expensis Regiis per totam Hispaniam constituit, ac mittit hæreticæ prauitatis inquisitores ad labem istam extirpandam, quo fit, vt mirum non sit, omnia hæreticorum bona ad principem & Regium fiscum deferri ad tot expensarum subministrationem. Ad hęc faciunt, quæ de Regno Franciæ tradit Aufreri. in Clemen. 1. de off. ord. reg. 4. Fallentia. 2. Quibus & illud libenter addam, quod Hieronymus Paulus in practica cācellariæcancellariæ adnotauit. fol. 33. scribens, bona clerici coniugati cum vnica, & virgine, quæ ab eo ob aliquod crimen lege auferuntur, causa confiscationis post condemnationem iudicis ecclesiastici, applicanda fore principi seculari, & eius Regio fisco, quod notandum est præter ea, quę ipse tradidi in Epitome 2. parte. de matri. ca. 8. §. 5. numer. 10.
Loading...