Primò etenim, opinio Angeli à quibusdam admittitur: vbi ex lege municipaliarbitratorum
iudicia habent paratam exequutionem, vt sententiæ: nam eo casu quemadmodum à
sentẽtiasententia,
ita & ab his iudicijs appellatio, & reductionis
petitio proponuntur: Vnde ob similitudinem,
reductio petenda est apud iudicem, qui superior
est ipsius arbitratoris secundum Bart. Bal. in d.
l. 2. C. vbi, & apud quem. Panormitan. in d. cap.
quintauallis. numer. 39. & Lanfranc. in d. qu. 19.
quod notandum est ad l. vlti. ordinis iudiciarij
Madricij conditam & ad l. 8. Anni quingentesimi tricesiminoni. ex quibus sententiæ latæ ab
arbitratoribus, vel arbitris statim paratam habent iudicio summario exequutionem. Cæterùm contrarium verius esse existimant Paulus
Castrensi. & Saly. in d. l. 2. C. vbi & apud quem.
Imol. in dict. c. quintauallis. colum. vlt. Ancha.
in disputatione incipienti. cùm C. laicus. Philip. Fran. in d. rub. de appellat. colum. finali: asseuerantes, etiam in hoc casu reductionem petendam esse à iudice illius, aduersus quem petitur.
quibus suffragatur textus in c. venerabilibus.
in prin. & §. 1. de sen. excom. in 6. quo probatur,
querelāquerelam proponi non posse apud eum iudicem,
qui litigantium iudex non est aliter, quàm per
appellationem. petitio autem reductionis querela est, potiùs quàm vera appellatio: & ideò iudex appellationis, qui non est sufficiens, nec
cōpetenscompetens ad simplicem querelam examinandam,
adiri nequit ad emendationem, & reductionem
sententiæ, vel iudicij iniquè lati ab arbitratore. Nec refert quicquam, quòd arbitratorum
iudicia ex lege municipali, aut Regia exequutionem habeant paratam: quia id ius eis tribuitur, vt contractibus apud publicum tabellionem conuentione partium confectis, & stabilitis, non vt sententijs iudicum habentium iurisdictionem, quod apparet: nam eadem Regia
cōstitutioconstitutio requirit, compromissum pactum
fuisse apud publicum tabellionem. Et prætereà non sequitur, iudicia arbitratorum, seu arbitrorum paratam habeant exequutionem: ergò
ipsis arbitratoribus iurisdictio à lege tributa
censetur. Hinc sanè Panormitanus scribit in c.
irrefragabili. §. cæterum. de offici. ordina. non
infligi infamiam, nec produci, aut oriri ex sententia lata ab arbitro, cuius iudicia exequutioni ex statuto statim sunt tradenda, vbi compromissa sit causa criminis ad ciuilem condemnationem, quia infamia non potest deduci ex sententia eius, qui iurisdictionem non habet. Et licet Felin. dubitet in dicto §. cæterum. columna
vltim. & contrarium teneant Bartol. in le. quid
ergò. §. ex compromisso. ff. de his qui notan. infamia. & Baldus inibi. Abbas in capitulo cùm
causa. in fine. de in integrum restitution. tamen
sententia Panorm. verior est, vbi expressim à lege, vel statuto non datur arbitratoribus, vel arbitris iurisdictio, quod in specie notat Marcus
Antonius Blancus de compromissis. quæsti. 9.
num. 96. versic. de effectu sententiæ. quoties verò de reductione non agitur, sed de appellatione à sententia arbitri, quod
plerunq;plerunque contingere potest, tunc communiter receptum est, appellandum esse ad iudicem ipsius arbitri pronunciantis superiorem. l. præcipimus. C. de appell.
tenet Franc. in d. rubric. de appell. colu. vlt. Angel. & alij, quorum superiùs mentionem feci:
idem esse
cẽseocenseo etiamsi de reductione tractetur,
si compromissum fuerit in iudicem
ordinariũordinarium
vt in arbitratorem: tunc etenim ab eius iudicio
petenda est reductio apud iudicem, ad quem ab
eodem iudice appellatur, secundum Florin. in
dicto §. arbitrorum. & Lanfran. in dict. quæstio.
19. cauendum tamen est, ne vel reductionis, aut
appellationis causa, laicus reus trahatur ad iudicem ecclesiasticum. id enim permittendum
non est, & præsertim à supremis Regiorum tribunalium iudicibus: qua ratione forsan tutiùs
erit, quòd etiam iure appellationis à sententia
arbitri propositæ causa deferatur ad
iudicẽiudicem illius, aduersus
quẽquem retractatio sententiæ postuletur, sicuti in specie asserit Marc. Antonius Blancus dicta quæst. 10. nu. 15. cùm propriè hoc iudi|
cium. sententia dici non possit, & prouocatio
potiùs querela quædam, quàm appellatio
cẽsendacensenda sit deficiente iurisdictione.