MEMORIA teneo in commentarijs de Testamentis, dum Caput,
cùm tibi. interpretarer, tractasse,
an legatum dotis iure possit in
voluntatẽvoluntatem alterius conferri? & an ex
voluntate testatoris sit vnius testimonio fides
exhibẽdaexhibenda? omisi tamen alia, quæ
Bartolus tractat in l. Theopompus. ff. de dote
prælat. eo quòd ad captatoriæ voluntatis materiam, de qua tunc agebam, nequaquam pertinerent. Illud verò simili quadam ratione discuti poterat, an ex consensu & conuentione litigantium iudex teneatur, vel possit vnius testis assertioni stare? Nam gloss. Dynus & Rai
*neri. in dicta l. Theopompus. scribunt, vnius testimonium semiplenam probationem efficere,
non plenam, etiam si consensus
litigantiũlitigantium præcesserit, qui rem omnem illius asseuerationi
cōmiserintcomiserint. idem notat Bartol. in l. prima. §. vl. ff.
de verb. oblig. nume. 2. vbi Alciat. num. 23. opinatur, hanc sententiam esse, pluribusq́ue rationibus eam defendere conatur, quarum ea cæteris potior est: quòd vnius testis testimonium
ideò à iure ad
plenāplenam fidem non admittatur, quia
& reipublicæ interest sententias ferri à iudicibus ex legitimis & integris probationibus. Barto. in l. 4. §. hocautem iudicium. ff. de damno infecto. Aretin. in l. vnica. C. vt quæ desunt aduo.
tex. in Authen. de tabellionibus. in princi. Publicæ autem vtilitati, & his, quæ ad commodum publicum statuta sunt, priuatorum
cōsensusconsensus non potest renunciare, nec consentire
eorũeorum
omissioni, sicuti colligitur ex ca. si diligenti. de
foro compet. & l. 1. ff. sol. matr. & l. si quis in
cō| p. 260scribendoconscribendo. C. de pactis. Illud sanè verum est,
posse conuentione & consensu litigantium &
contrahentium fieri, vt causa & lis decidatur
iuxta assertionem & declarationem alterius partis, & id probatur: nam actor, vel reus potest totam litem delatione iuramenti alteri
secũsecum controuertenti committere, sicuti manifestum est:
igitur satis probatum est, quod modò diximus,
& id adnotârunt Dynus, Rainerius, Bartol. &
Ang. in l. vlti. ff. de præt. stipulatio. Deci. in c. 2.
de fide instru. nume. 10. idem in cap. veniens. de
testibus. vltima columna. Alexand. consilio 47.
libro 1. numero 4. idem consil. 54. lib. 2. numero
1. vbi asserit, hanc opinionem communem esse:
idem fatetur Ias. in l. iusiurandum. quòd ex conuentione. 2. col. ff. de iureiur. quo in loco Doct.
idem scripsêre. & Alciat. in dicto §. vltim. nu.
24. dicens, eandem sententiam
communẽcommunem esse.
optimus text. in l. vltima. C. de fideicommis. l.
hæc venditio. ff. de contrahend. emptio. l. in personam. §. generaliter. ff. de regulis iuris. notat
gloss. in l. penultima. ff. de arbitr. Ex qua hac in
re deduci potest communis opinionis moderatio quædam, vt tandem ea accipienda sit, quoties de re certa agitur, & de asseueratione eius,
quod verè & absque asseuerantis affectione &
existimatione varia contingere potuit: secus etenim respondendum erit, si genericè committatur id, quod variè æstimari potest, vt damna,
expensæ, & id quod petentis interest: tunc etenim post illius, cuius fides pacto
contrahentiũcontrahentium
aut litigantium probata est, æstimationem, bonus vir arbitrabitur, & boni viri arbitrio dimittetur: sitne æqua & iusta ipsa alterius partis definitio, æstimatioque. Nam, vt scribit Accursius, si is, qui alteri iniuriam intulit, committat iniuriæ
æstimationẽæstimationem offenso, & promittat stare eius definitioni: nihilominus erit locus arbitrio boni viri, nec præcisè exequutioni
mandabitur, quod offenso visum fuerit. idem
probant Alexand. in l. 1. col. 7. ff. soluto matrimo. Gerard. singu. 6. Abb. & Felin. in c. contingit. de senten. excommunic. Abb. in ca. quintauallis. column. 3. de iureiuran. & est communis
opinio, quam sequuntur Lanfrancus de arbitr.
col. 11. & Baptista de sancto Blasio quæst. 24. de
arbitris. & in specie quo ad damnorum, expensarum, & interesse æstimationem hoc ipsum respondet Matthæ. Afflict. decisio. Neapolit. 91.
nu. 10.