Cęterum magis obstat, quòd furti actio datur pro
re minima. text. in dict. §. Gallinarum. vbi ita
Theophilus interpretatur, & omnes Doctor.
ibi post gloss. cui similis est in l. si oleum. ff. de
*dolo. norant Henric. in cap. etsi quæstiones.
de simo. Corset. in tract. de excellentia Regis,
quæstion. 4. Hippolytus in l. furem. numero
8. cum sequent. ff. de sicar. optimus text. in l.
vulgaris. ff. de furt. & in cap. vulgaris de pœnitent. distinctio. 1. non enim res, sed effectus
furantis est considerandus, vt scribit Hieronymus apud Gratianum in cap. vlt. 14. quæstio.
vlt. Hæc tamen opinio etiam si frequentissimo
omnium calculo recepta sit, mihi nec placet,
nec placuit vnquam. Ius enim ars est boni &
æqui. l. 1. ff. de iusti. & iure. & tamen nulla æquitas dictat actionem hanc, quæ infamiam irrogat, dari pro vno quadrante, aut æreo nummo, nec pro vno ouo, nec pro alia minima re
Deinde quid, obsecro, in causa est, quod Iurisconsulti dari actionem dedolo pro re minima, omninò negant. dicta l. si. oleum & eorum interpretes pro vno, vtarunt, ouo concedunt actionem furti? Ego sanè nullam video
iustam esse discriminis causam. Prætereà ablatio rei minimę attento paruo nocumento vel
furtum non est, vel saltem mortale crimen
non inducit, sed tantum veniale ob animum
innocentis. non enim præsumitur, paruam illam rem auferri contra voluntatem domini
propter paruum nocumentum, atque ob id
etiam, si præsumeretur contraria domini voluntas, esset veniale crimen, non mortale. Thomas, & Caietanus 2. 2 quæstion. 59. atticulo
4. Ioan. Maior. in 4. sentent. distinct. 15. quæstio. 16. Syluester verb. furtum. quæstio. 2. Ioan. à Medina de contract. quæst. 4 in fine. optimus text. in cap. vnum horarium. 25. distinctio. ex quo deducitur mortale peccatum esse,
si quis toties rem minimam auferat à domino
vt notabile damnum inferat, quod ipse Maior
d. quæstion. 25. & 26. notat & Medina de contract. quæstio. 10. qui ex hoc inferunt ad quæstionem illam, qua tractari solet, an teneatur ad restitutionem is, qui è venia, vel horto
alieno rem minimam acceperit, & tandem plures paulatim rem minimam ab eodem horto,
vel vinea ita abstulerunt, vt ex omnium furto magnum, aut saltem notabile damnum
domino vineæ illatum fuerit, qua in re dicendum est, eorum quemlibet veniale crimen
|
commisisse, si ipse modicum illud damnum intulit, ignarus damni ab alijs illati, & tamen teneri ad illius damni
quantumcunq;quantumcunque minimi restitutionem. Quòd si quilibet damnum intulisset, certus de damno per alios illato, ex eo,
ꝙquod
plures simul fuissent vineam ingressi, eo casu
mortale crimen
ꝗlibetquilibet commisisset, licet non
teneatur ad totius damni restitutionem, damni
inquam, per alios illati, nisi fuisset causa totius
damni, consilio, auxilio, similitérue, sicuti prędicti Doctor. diligenter adnotârunt. quod autem sit notabile nocumentum, vt furtum dici
possit verè, & mortale crimen, bonus vir arbitrabitur: Syluest. d. q. 2. & Ioan. à medina.
d. quæst. x. ad finem, & probatur ex his, quæ superius ipse tradidi. His igitur consideratis opinor, a iure alienum esse, pro minima re dari
actionem furti. Nec oberit, quod Iustinianus
scribit in dicto §. Gallinarum. quia ibidem
non dicitur, verè committi furtum, in vnius
Gallinæ nocumento, sed fictè, & quasi
ꝑper quandam interpretationem, vt Zasius existimat d.
capitu. 26. cui responsioni Theophilus refragatur dicens, pro vnius Gallinæ furto dari actionem furti. quam obrem ego aliter responderem, non esse vnam Gallinam minimam rem,
nec minimum damnum ex eius furto inferri:
quod bonus ac disertus vir ex propositis in specie contingenti qualitatibus arbitrabitur. Rursus quod ex Hieronymo adducitur à Gratiano
in dicto capitulo vltimo. referendum est ad nocendi voluntatem, quæ si limitata sit ad minimi nocumenti terminos, nequaquam est mortale crimen, quòd si nocendi animus nullam
limitationem habeat, aut etiam ad notabile nocumentum progrediatur, mortalem culpam
habet: & ita Hieronymi authoritas intelligenda est in hunc sanè sensum, vt accipiens à domino inuito rem minimam, animo nocendi in
maiorib.
absq;absque limite
illiꝰillius modici nocumenti,
mortaliter peccet ex Th. & ibi Caiet. 2. 2. q. 66
art. 6. libet tamen verba Hieronymi adscribere, eò, quòd à Gratiano minus integrè relata
fuerint. Is enim in commentarijs in Episto.
Pauli ad Titum capit. 2. ita scribit: Fur autem
non solum in maioribus, sed etiam in minoribus iudicatur, non enim id, quod furto ablatum est, sed mens furantis attenditur, quomodo in fornicatione & adulterio, non idcirco diuersa sit fornicatio, aut adulterium, si pulchra, vel diues, deformis, aut pauper, meretrix,
vel adultera sit, sed
qualiscunq;qualiscunque illa fuerit, vna
est fornicatio, vel adulterium: ita & in furto
quantuncunq;quantuncunque seruus abstulerit, furti crimen
incurrit. hactenus Hieronymus.