QVOTIES duobus in solidum,
prædium iure distrahitur, manifesti iuris est, eum cui priori traditum est, in
detinẽdodetinendo dominio potiorem. d. l. quoties. cui conuenit
Regia l. 50. titul. 5. part. 5. Huius constitutionis
ea est ratio, quòd
dominiũdominium regulariter nequeat
in alium transferri aliter, quàm per
traditionẽtraditionem
l. traditionibus. C. de pact. l. nunquam. ff. de adquirend. rer. dom. §. per traditionem. Instit. de
rerum diuisio. is verò, qui rem aliquam vendit,
aut donat, priusquam ipsam tradat, nullum ius
dominij transfert. l. penult. C. de rei venditio. l.
alienatum. ff. de verbor. significa. sed tantùm actione personali ad rei traditionem conueniri
potest. l. vlt. §. Lucius. ff. de dona. l. qui tibi. C. de
hæredi. vel actio. vendit. igitur ex duobus emptoribus is potior censebitur, quò ad dominij
adquisitionem &
retẽtionemretentionem, cui priùs res ipsa
tradita fuerit: licet in contrahendo posterior fuerit. l. siue autem. §. si duobus. ff. de publici. l. si ea
res. §. vl. ff. de act. empt. receptum siquidem est
*frequentiori doctorum sententia, venditorem
absolutè nec ad dandum, nec ad tradendum teneri, sed mistam esse eius obligationem: ita quidem, vt si dominus sit,
dominiumq́;dominiumque per rei traditionem trans ferre possit in
emptorẽemptorem, aut rem
ipsam tradere: præcisè ad eius traditionem cogendus sit, si verò non habeat
rẽrem, nec ipsam tradere possit, ad interesse teneatur, iuxta Martini
opinionem relatam à gl. in l. 1. in prin. ff. de act.
emp. & Accur. in §. precium. Insti. de empti. &
vendi. vbi text. hanc
partẽpartem probare videtur,
quāquam
veriorem esse existimant. Bar in d. l. 1. & in l. certi condictio. numero 21. ff. si certum petat. & in
l. stipulationes non diuiduntur. q. 8. nu. 38. ff. de
verbor. oblig. vbi asserit hanc opinionem Communem esse: idem eam sequuti fatentur Imol.
Abb. nume. 10. & Feli. nu. 34. in c. cùm Ioannes.
de fide instru. Ias. in §. actionum. num. 147. de actioni. Rebuffus in l. vnica. C. de senten. quę pro
eo quod interest. verbo, quantitate. numero 10.
Antoni Burgens. in rubr. de emptione. col. 1. cuius examinationem omitto. scio etenim posse
iure defendi, maximisq́ue
iurisconsultorũiurisconsultorum authoritatibus probari, venditorem & si
rẽrem ipsam
habeat, non posse præcisè cogi eam tradere, do|
miniumq́ue trans ferre: imò liberabitur is præstando interesse secundum Accur. in d. l. 1. quæ
quidem opinio aduersus communem latè instruitur ab Alciato in d. l. vnica. C. de sent. quæ
pro eo quod inter. col. 3. & sequentibus. Sit modò satis rationem tradidisse, à qua non immeritò dict. l. quoties. constitutio processit: ea verò
diligenter inspecta, aliquot perpendi poterunt
ad ipsius constitutionis
verāveram interpretationem.