ARGVMENT. CAP. XX.

De ecclesiarum, & sacrorum templorum immunitate.

SVMMARIVM.

  • 1 An idem sint libertas, & immunitas ecclesiastica?
  • 2 Immunitas ecclesiarum, & sacrorum templorum, an iure naturali, vel lege diuina statuta sit? & inibi veterum hac de re exempla.
  • 3 In tractatu de ecclesiarum immunitate iura pontificia præferenda sunt legibus secularibus.
  • 4 Ecclesia etiam non consecrata habet hanc, de qua agimus, immunitatem, & quid de hospitalibus?
  • 5 Qualiter accipiendi sint canones, quibus ecclesiæ, & quadraginta paßibus circum immunitas conceditur, & de palatio episcopi?
  • 6 Fugiens ad Eucharistiam, quam sacerdos extra ecclesiam fert, an sit defendendus hac immunitate?
  • 7 Homicida proditorius potest ab ecclesia euelli: & inibi latè traditur intellect. capituli primi de homicidio.
  • 8 Quid de raptoribus virginum.
  • 9 An Assaßini ex hac immunitate sint defendendi, ne abducantur à templis?
  • 10 Latißimè expenditur materia de Assaßinis, & vera interpretatio tex. in c. 1. de homicid. in 6.
  • 11 Ecclesiarum immunitas licet excommunicato prosit, non tamen infideli, nec hæretico.
  • 12 Fugiens ad ecclesiam, quem iudex aspectu, & cursu persequitur, ab ea extrahi non potest.
  • 13 Quid de eo, qui per ecclesiam ducitur captus, & de eo, qui se exemit à familia iudicis, vel fugerit à carceribus ad ecclesiam?
  • 14 Debitores an poßint ab ecclesia abduci?
  • 15 Intellect. c. vltim. de immunit. ecclesi.
  • 16 Clerici etiam à iudice ecclesiastico non sunt euellendi ab ecclesia, si adeam fugerint.
  • 17 Anfugiens ad ecclesiam, qui ab ea iure abduci non potest, poßit ibi vinculis ligari, aut obsideri, ne alimenta ad eum deferantur?
  • 18 An à foribus ecclesiæ poßit fugiens ad eam abduci? & an delinquens in ecclesia ex hoc fiat fori ecclesiastici, vel poßit à iudice laico puniri?
CAP. XX
IMMVNITAS, quod frequentiùs est pro exemptione à muneribus, & honoribus assumitur. l. 1. ff. de iure immu. nam authore Festo immunis est, qui præstare mu
1
*nia non tenetur. Sic immunitas ecclesiastica dicitur ecclesiastica libertas, quæ & ad rerum & personarum ecclesiasticarum libertatem & exemptionem pertinet, vt hæ sint ab oneribus, & publicis muneribus liberæ, & immunes. text. est in c. aduersus. de immuni. eccles. quo in loco libertas personarum, ecclesiastica immunitas dicitur. notat Syluester, verbo. immunitas. in princ. nec id temerè admonemus: sed vt ad interpretationem constitutionum, quæ pœnas infligunt violantibus ecclesiasticam immunitatem, expeditũexpeditum sit, easdem pœnas etiam obtinere aduersus eos, qui non tantùm ecclesiarum priuilegia, & exemptiones perturbant, sed & personarum ecclesiasticarum immunitatem infringunt. Tametsi Caiet. verb. immunit. §. vlti. scripsit, immunitatem ecclesiasticam à libertate ecclesiastica in eo differre, quòd libertas ad personas, immunitas verò ad ecclesias, res & templa pertineat, adducit tex. in extrauag. 1. de priuileg. col. 4. versi. incendiarios. inter communes. qui tamen immunitatem ecclesiarum à libertate ecclesiastica distinxit, non autem ecclesiasticāecclesiasticam immunitatem & libertatem ecclesiasticam differre probat. Nos verò hoc in capite alijs omissis, de ecclesiarum immunitate tractabimus, inquirẽtesinquirentes, quo iure statutum sit, neminem vtcunque sceleratum ab ecclesia inuitum extrahendum fore, ac deinde examinantes quid iura circa hoc tradiderint. quamobrem tribus duntaxat conclusionibus prænotatis, plura ad hanc rem pertinentia deducemus.
Prima conclusio. Hæc templorum, & ecclesiarũecclesiarum immunitas iure naturali statuta non est, nec ex eo vetitũvetitum, criminum authores etiam inuitos ad punitionem à templis extrahi. quod probatur,
2
*hæc etenim immunitas non est de primis principijs iuris naturalis, quæ dictant, nulli nocendum esse, ratione viuendum fore. Nec ab his necessariò deducitur, nam licet Deum colendum esse, ad ius naturale pertineat, non ex hoc sequitur, homicidam fugientem ad templum vel ecclesiam, non esse inde deducendum, vt puniatur, siquidem criminum punitio iure naturali, diuino & humano stabilita est. Et præter ea ius naturale tolli, aut mutari humanis constitutionibus non potest, licet ab his declarari possit, sicuti probauimus in epitome de sponsalibus. 2. parte, capitulo sexto. §. 9. numero secundo. & tamen ecclesiarum immunitas non tantùm quò ad declarationem, sed & quò ad nouam constitutionem humanis iuribus, & legibus subijcitur, quod nemo negabit. igitur consequens est, eam iure naturali statutam non esse.
Secunda conclusio. Immunitas hæc ecclesiarum iure diuino, quod vt lex diuina in ecclesia Christi custodiendum est, minimè statuitur. leges etenim veteris testamenti aduentu Christi expirârunt. capitu. translato. de constit. tradit Thomas 1. 2. quæstio. 98. articu. 1. & quæst. 104. artic. 3. Magister in 4. sentent. distinct. 3. & ideò quamuis lege Mosaica ab altari nullus ad punitionem criminis euellendus esset, non deducitur ex eo, hanc immunitatem diuina lege sancitam apud ecclesiam esse: lege verò Euangelica non est hæc immunitas statuta, quemadmodum ex sacris Euangelijs apparet, & ratione probatur: quia à Christo Iesu nulla lex instituta fuit, præter naturalis iuris præcepta, nisi de his, quæ ad sacramenta & articulos fidei pertinẽtpertinent omninò, authore Thom. 1. 2. q. 108. arti. 1. & 2. & quod lib. 4. articu. 13. sed isthæc immunitas iuris naturalis non est, nec ad sacramenta, nec ad fidei articulos attinet, ergò non est iure diuino Euangelico instituta.
Tertia conclusio. Immunitas ecclesiarum iustè, sanctè, & legitimè, ad Christianæ religionis vtilitatem, sacrorum Canonum Ecclesiæ vniuersalis, sanctorumq́;sanctorumque virorum authoritate, humano & positiuo iure fuit, & est statuta. Hæc probantur: Num. etenim c. 21. Moses æneũæneum serpentem exaltauit, ad quem confugientes saluti erant. Num. item c. 35. iussit Deus quasdam ciuitates constitui in præsidia homicidarum, fugitiuorum. idem legitur c. 20. losue. & Deuteronom. cap. 19. atque Exodi 21. altare ipsum Dei hoc priuilegio instituitur, vt ad id confugiens extrahi, aut diuelli ad punitionem inuitus non posset. idem traditur 3. Reg. c. 1. 2. & 3. quibus veteris testamenti authoritatibus hæc templorũtemplorum, & ecclesiarum immunitas comprobatur: & ostenditur iustissimè lege humana statutam esse. sunt & ad hanc partem comprobandam diui Augustini, aliorumq́;aliorumque sanctorum virorum testimonia, quorum Gratianus meminit 17. quæstione 4. præsertim capitu. miror. c. reum. c. constituit. & c. definiuit. vbi & concilia ad id citantur. textus celebris in capitu. inter alia. c. penultim. & finali, de immuni. ecclesi. c. id constituimus. 17. quæst. 4. l. 2. 3. & l. præsenti. C. de his, qui ad ecclesi. confugi. Regia l. 2. tit. 11. par. 1. His accedit, quod & apud veteres, quibus veri Dei cognitio deerat, aris & templis honos hic habebatur. Nam & apud Plautum in Mostellaria actu. 5. scena 1. Tranio seruus ne à Teuropide & Lorarijs puniretur ad aram confugiens, inquit, interim ego hanc aram occupabo. Te. Quid ita? Tra. NullāNullam rem sapis, ne enim illi huc confugere possint, quæstioni quos dabit, & rursus ipse Tranio Sic | tamen huic consilium dedero, nimio plus sapio sedens, tùm consilia firmiora sunt de diuinis locis.
Item apud eundẽeundem Plautum in rudente, Act. 3. Scena 3. Trachalio admonet Palæstram, & Ampeliscam, vt in ara assideātassideant, ne per vim abducantur, sic enim inquit. Ne, inquāinquam, timete, assidete hîc in hac ara. Ampelis. Quid ista ara plus prodesse nobis potest, quàm signum Veneris in phano hic intus, quod amplexæ modo, vnde abreptæ per vim miscræ? Et Scena 4. Labrax inquit, mihi non liceat ancillas meas Veneris de ara abducere? Dæmones. est lex apud nos. Hactenus apud PlautũPlautum. Athenis etiam erat ara misericordiæ, quam Herculis nepotes postquam is è terris migrauit, collocârunt, vt esset eis Asylum à qua nemo abduci posset, timentes insidias eorum, quos auus afflixerat, authore Statio lib. 12. Thebaidos.
Vrbe fuit media nulli concessa potentum
Ara Deûm, mitis posuit clementia sedem.
Eum legito, apud quem satis cōstatconstat, hanc aram misericordiæ omnium confugium fuisse, nulliq́;nullique Deorum nominatim dicatam.
Huc victi bellis, patriaq́;patriaque à sede fugati,
Regnorumq́;Regnorumque inopes; scelerumq́;scelerumque errore nocentes
Conueniunt, pacemq́;pacemque rogant.
Huius aræ ignoti Dei meminit Paulus Apostol. Act. c. 17. secundum Nicolaum Lyranum inibi. & Gersonem tract. 6. super Mag. Templum quoque Dianæ Ephesiæ eiusmodi fuit, vt ex eo nemo quouis crimine damnatus educi posset. Cuius Cicer. 3. in Verrem actione meminit, scribit & ad hæc Iustinus lib. 28. in hunc modum, Laodamia autem cùm in aram Dianæ confugisset, concursu populi interficitur. Quod facinus Dij immortales assiduis cladibus gẽtisgentis, & propè interitus totius populi vindicauerunt. nam sterilitatem, famemq́;famemque passi, & intestina discordia vexati, externis ad postremum bellis penè consumpti sunt. Miloq́,Miloque Laodamiæ percussor in furorẽfurorem versus, nunc ferro, nunc saxo, in summa, dentib. laceratis visceribus, duodecimo die interijt. Hactenus Iustinus mentionem faciens Aræ Dianæ non Ephesiæ, sed Epirotæ. erat & apud Lacedæmonios Templum Palladis Chalciœcæ, quo confugit Pausanias proditionis accusatus, cuius & nos statim mentionẽmentionem habebimus. traditum etiam est, Orestem matre occisa, cùm à tribus furijs infestaretur, in Templum Apollinis confugisse, nec ausas ingredi Eumenidas, sed expectasse dum exiret, hinc Vergilius lib. 4. Aeneidos.
Aut Agamemnonius scenis agitatus Orestes
Armatam facibus matrem, & serpentibus atris.
Cum sugit, vltricesq;vltricesque sedent in limine diræ.
Quod Statius Aræ misericordiæ, & ignoti Dei tribuisse videtur, dum scribit:
Et à misero matrem summouit Oreste.
Asyla item apud veteres passim constituebantur, erantq́;erantque loca sacra, vnde fas non erat quenquam rapere, ex a particula priuatiua & συλάω, rapio. vel συράω itidem rapio, ac mutata r. in l. authore Seruio lib. 8. Aeneidos. cuius meminêre Catelli. Cotta dictione. Asylum. & Ludouic. Viues libr. 1. Augustini de ciuitate Dei, c. 34. vnde Liuius ab vrbe condita. libro 36. author est: Templum Apollinis Delium Asylum fuisse. Primus omnium Asylum condidit Cadmus, vt Thebas, quas nuper ædificauerat, maiore populo compleret. Huius exemplum Romulus imitatus est, cùm Romam condidisset. Asylum enim constituit authoribus Liuio lib. 1. Dionysio Halicarnassæo. lib. 2. Augustino d. c 34. Iuuenali, Satyra 8. ad finem. Strabone lib. 5. Patricio de Regno libr. 8. tit. 16. cuius quidem Asyli frequentissimè authores meminerunt, præsertim Ouid. lib. 3. Fastorum.
Romulus vt saxo lucum circundedit alto:
Quilibet huc, inquit, confuge tutus eris.
Erant in Græcia & Asia plura Asyla, quæ nominatim traduntur à Cornelio Tacito lib. 3. & Virgilio Polyd. lib. 3. de inuentio. rerum capi. 12. Alexandro ab Alexandris libr. 3. capit. 20. sitq́u;sitque Asylimentio apud Iurisconsultum in l. quis sit fugitiuus. §. apud Labeonem. ff. de ædil. edict. vbi elegātereleganter Budæus explicat, Asylian dici ius hoc libertatis, & veniæ, quod quis apud Aras consequitur, quam immunitatem ecclesiarum vulgò vocamus. Asyli etiam secundùm eundem dicebantur homines sacrosancti, quos attingere sine piaculo non licebat, nec præhendere, vt apud Romanos Tribuni plebis, atque ita Philostratus statuam Tiberij Asylam fuisse perhibet ex eo, quòd ad eam confugientes, inuiti inde abduci non poterant. Quibus tandem satis ostẽdimusostendimus, apud Christianæ religionis cultores sanctissimum esse, vt templis ius Asyliæ, & immunitatis religiosissimè seruetur, & firmiter statuatur, quandoquidem & illo seculo, quo vana Deorum colebantur Simulachra & idôla, eorum aris ius hoc concessum fuit. Quò sit, vt constitutiones canonicæ, quibus hæc immunitas stabilita est, veteris diuini iuris, sacrorum conciliorũconciliorum, ex authoritatibus, exemplisq́;exemplique GentiliũGentilium comprobetur, licet iure diuino, quod modò lex diuina dicitur, vimq́ue legis habet, statuta non sit. quamuis Ioannes Igne. in l. 1. in princi. ff. ad Syllan. nume. 26. & sequentibus probare conetur, immunitatem ecclesiarum, iuris & legis verè diuinæ esse. ex his tamen plura deducuntur.
Primum, in materia, & tractatu immunitatis ecclesiarum, etiam apud iudices seculares, standũstandum esse potiùs iuris Pontificij decretis, & statutis,
3
*quàm iuris Cæsarei sanctionib. pertinet enim | hoc ad honorem, & reuerentiam exhibendam locis sacris, quorum Cura ad Pontifices, & pręlatos ecclesiasticos spectat, & ideò eorum leges hac in re secularibus præferendæ sunt, quemadmodum voluêre glo. in d. c. inter alia. & in c. sicut antiquitus. 17. quæst. 4. Oldr. cons. 154. Imo. in Clem. 1. in fine. de pœnit. & remis. & ibi Cardin. & Bonifaci. de Vitalinis. Abb. in d. c. inter alia. nu. 24. Fulgo. in l. fideli. C. de his. qui ad ecclesi. confugi. Ioan. Fabr. in §. sed hoc tempore. Instit. de his, qui sunt sui vel ali. iur Alex. consi. 143. lib. 7. col. 2. & 3. Chassan. in consue. Burg. rubri. 1. §. 5. versi. Archidiacon. nu. 111. Petrus Belluga in Specu. principum rub. 11. §. sed quia. nume. 12. quorum opinio Communis est, & omninò tenenda aduersus Salyc. in Authen. 2 qui. C. de adulte. in fin. Ang. Aret. de malefi. §. fama publica. versi. quarto quæro. Pract. Ferrari. in forma inquisitionis. nu. 31. Carol. Moli. in dict. Alexandr. consilio 145. & Alciat. regula 3. de præsumptionib. præsumptione 33. quibus minimè consentiendum est, modò sacrorum canonum decisiones rectè, & iuxta authorum sensum intelligantur.
Secundum, ecclesiam cultui, & ministerio diuino dicatam, & in qua diuina officia celebrantur & si consecrata non sit, hoc immunitatis priuilegium habêre. tex. expressim id probat in capitul. ecclesiæ. de immunit. ecclesi. & tamen dubitatur, an idem sit, vbi ecclesia dicata est cultui diuino, nondum consecrata, & in qua hactenus
4
*officia diuina celebrata non sunt? Nam gloss. in dicto capitulo. ecclesiæ. requirit diuinorum officiorum celebrationem, sed frequentiori interpretum sententia obtentum est, ecclesiam authoritate episcopi constructam, hac immunitate gaudêre, licet nec consecrata sit, nec in ea adhuc diuina officia fuerint celebrata, quod ita visum est Gulielm. Imolæ, & alijs in dicta Clem. 1. Host. Ioan. And. Card. Henric. col. 2. in dicto c. ecclesiæ. & Syluestro, verb. immunitas. 1. q. 1. tametsi plurimum hac in re valeat consuetudo secundum Abb. ibi. & Guliel. Mainerium in l. nemo dedomo. nume. 21. ff. de reg. iur. quæ quidem potissimum est inspicienda, & prætereà præcauendum, ne hisce temporibus canones ipsos extendamus, cùm oporteat audaciāaudaciam reprimere eorum, qui passim crimina hac immunitate freti committunt, qua ratione aliquot in vrbibus prælati immunitatem istam tantùm admittunt, & tutantur aduersus iudices seculares in his ecclesijs, quæ sanctissimam EucharistiāEucharistiam ad publicam venerationem, & adorationem cōtinuòcontinuo habent.
Tertiò, constat & idem immunitatis ius hospitalibus authoritate episcopi cōstructisconstructis competere, secundum Archidiac. in c. definiuit. 17. q. 4. Bal. in l. si quis ad declinandam. C. de episcop. & cleric. §. in omnibus. num. 21. Alex. consil. 9 2. col. libro 2. Felin. in c. de quarta. de præscripti. colu. 3. & Xuares in l. 2. titul. De los gouiernos. q. 5. Gulielm. Maine. in d. l. nemo de domo. nu. 21. tex. optimus in l. omnia. C. de episc. & cler. Quibus addit Panormit. in dict. cap. ecclesiæ. num. 7. standum esse hac in dubitatione consuetudini, quod verissimum esse censeo. possunt & ad hanc illationem adduci plura, quæ Curti. Iunior tradit consi. 20.
Quartò, deducitur ex his, hanc immunitatem non tantùm ecclesijs concessam esse, sed etiam quadraginta passibus circum ecclesiam matricem.
5
*c. sicut antiquitus. 17. quæst. 4. & triginta passibus circum alias ecclesias. c. definiuit. & c. quisquis. eadem causa & quæstione. Oldrad. consil. 55. Abb. Henric. & Doctor. in dicto ca. ecclesiæ. Syluester, verb. immunitas. 3. in princip. Hoc tamen moribus receptum non est, sicuti & Ioannes Igneus testatur in l. 1. in princip. nume. 58. ff. ad Sylla. nam & Archid. scribit in c. quisquis. 17. q. 4. ecclesias intra muros ciuitatum constructas non habêre hanc immunitatem, quò ad horum passuum circuitum: quod ad consuetudinem maximè accedit, sed id videtur accipiendũaccipiendum quò ad ecclesias intra castellorum muros constructas. text. in d. c. quisquis. Passus verò quinque pedes habet. gloss. in l. 3. ff. de verbo. signifi. glo. in c. sicut. 17. q. 4. Regia lex 4. titu. 13. parter. Columella lib. 5. de re rustica. c. 1. Isidorus & alij communiter, ex eo sic dictus, quòd passis & extensis brachijs hanc mensuram conficiamus, vt Isidorus existimat, cui subscripsêre Alcia. in libro, de quinque pedum præscriptione. & in l. mille passus. ff. de verbo. signifi. Corasi. in l. 1. ff. de serui. nume. 107. Oldendorpius de actionib. ti. de rei vendicatione. Pes decem & sex digitos transuersos continet secundum Alciat. Corasium, & Oldendorpium, ac Constanti. Harmenopul. lib. 2. titu. 4. Epitomes iuris ciuilis. Budæ. lib. 1. de asses. Nebris. in lexico iuris ciuilis, dictione digitus. Isiodorum lib. 15. Etymologi. c. 15. tametsi glo. in d. c. sicut antiquitus. Docto. in l. 1. ff. si quis cautio. & dicta Regia lex 4. errore forsan numeri quindecim tantùm digitos pedi tribuant. Hinc pes in vncias, vtas, diuisus, cōstituitconstituit semissem, est enim semis octo digitorum. Hispani vulgò, xeme, dicimus paululùm corrupta dictione. Sic duodecima pedis pars vncia dicitur, & est crassitudo pollicis vnius, vulgò pulgada. palmus, est quarta pedis pars, habetq́ue quatuor digitos, ac dicitur, quadrans, dodrans: verò habet duodecim digitos, appellaturq́ue Græcè Spithame, cuius & Plinius meminit libro 7. c. 2. & item Latinè palmus maior, quem ita Hispani vocamus, id est, mensuram, quæ fit extensis articulis à minimo vsq;vsque ad pollicem, habetq́;habetque nouem pollices.
Olim itinera distinguebantur per miliaria, lapidib. erectis mille quibusq;quibusque passibus, vnde quintus ab vrbe lapis dicebatur locus distans ab vrbe quinq;quinque miliaribus. l. propter litem. ff. de excus. tut. §. qui autem. Instit. de excus. tutor. quod & Nebrissensis adnotauit in lexico iuris ciuilis, dictione, lapis. quibus addendum est, leucāleucam, dictionem Gallicam esse inspecta eius prima origine, & significare mille & quingentos passus, authore Ammiano Marcellino lib. 16. Hispani tamen tribus miliaribus leucam definiunt. Regia l. 3. ti. 16. par. 2. cui adde Host. & Abb. in c. ex parte B. de foro com. nu. 1. qui duodecim leucis tribuunt viginti miliaria, sunt & qui cẽseantcenseant, passum inde ita dictum, quod spatium significet immensum passis & extensis pedibus, vno inquam, anteriori, altero verò posteriori, & tribus intermedijs.
Quintò, infertur palatium episcopi hoc ius immunitatis habêre. tex. in c. id constituimus. 17. q. 4. quo in loco glo. id procedere existimat, etiamsi domus episcopi sit extra quadraginta ecclesiæ passus constituta, quod probant Innoc. & Hosti. in d. c. inter alia. Abb. in c. ecclesiæ. nume. 9. & ibi Henric. col. vlt. de immu. ecclesi. quorum opinio Communis est, etiamsi alijs visum fuerit, hanc immunitatem non aliter palatio episcopi iure concedi, quàm si constructum sit intra quadraginta matricis ecclesiæ passus. quos Oldra. sequitur consi. 55. & praxis forensis frequenti omnium consensu recepit.
Sextò, apparet dubiam esse opinionem illorum, qui censent, fugientem ad sacerdotem Eucharistiam manibus portantem, hac immunitate gau
6
*dere, vt in de euelli inuitus non possit: immunitas enim templis à canonibus concessa est propter honorem & reuerentiam, quæ locis sacris, diuinoq́;diuinoque cultui dicatis debetur, & ideò maiori profectò iure idem priuilegium sacratissimo Dei maximi corpori datum esse existimandum est, sicuti existimârunt Archidi. in c. quæsitum. 13. q. 2. Abb. in c. sanè. de celeb. mis. & ibi Docto. Roma. singu. 335. Cate. Cotta, dictione, rationis identitas. Albert. in c. 1. de hæretic. in 6. q. 13. nu. 18. & est hæc opinio Communis secundum Ludouicum Gomezi. in §. pœnales. de actio. num. 50. qui quidem omnes & Ioan. Lup. in Rubr. de dona. §. 38. nu. 5. fatentur secus esse dicendum, vbi captus in carceribus ad Eucharistiam, quæ ad eum adducitur, fugerit. Ego sanè fateor, maiorem honorem exhibendum fore Eucharistię, quàm ipsis templis, quibus ob ipsam Eucharistiam plura priuilegia conceduntur, tamen cùm immunitas hæc canonibus statuta sit, & nullibi Eucharistiæ hoc ius extra ipsas ecclesias datũdatum fuisse legamus, dubius sum, an vera sit interpretum frequentissima sententia, cui etiam aduersatur gl. celebris. in d. c. quæsitum.
Septimò, deducitur ex his, quæ præmisimus, neminem ab ecclesia violenter, & per vim abducẽdumabducendum fore, etiamsi graue crimen perpetrauerit. hoc probatur in d. c. inter alia. & canonibus, qui ad hanc immunitatem comprobandam hoc capite adducti fuerunt. Item & Regia l. 2. ti. 11. par. 1. quamuis Iaco. de Rauennis, & Petrus à Bella Pertica in l. 2. C. de his, qui ad eccle. confug. opinentur, immunitatem istam non prodesse his, qui graue delictum commisêre. quibus refragantur Panor. in d. c. inter alia. nu. 24. & Alex. consi. 154. lib. 7. & frequẽtissimèfrequentissime omnes qui materiam istam tractauêre.
Octauò, constat homicidam proditorium, quiq́ue alium insi diosè occiderit, ab ecclesia inuitum, & publica vi ad punitionem criminis abduci
7
*posse. text. singul. in ca. 1. de homicidio. quem in hunc sensum interpretantur gloss. Ana. & Feli. ibi. Areti. in c. cùm non ab homine. col. 10. Guido Papæ decisio. 121. Regia lex vltim. titu. 11. par. 1. Abulensis c. 21. Exod. Alexand. in dict. consil. 145. lib. 7. nu. 5. Specu. in tract. de concilio. 2. par. titu. 45. Eleganter Nicol. Boëri. decisi. 109. asseuerans opinionem hanc apud Gallos admissam faisse. & planè hic est verus sensus præfati capitis, quod deductum est ab ea lege, quæ Exod. ca. 21. refertur. Nam & Ioab, qui duos principes insidiosè occiderat, cùm ad altare confugisset, iussu Salomonis apud ipsum altare occisus est. 3. Regum c. 2. & narrat Iosephus libro 8. antiquitat. c. 1. idem tenent Ancharan. in dicto capitulo primo, & in dicto cap. inter alia. Practica Ferrar. in titu. de forma inquisitionis. Alciat. de præsum. reg. 3. præscript. 33. & libr. 7. Parerg. c. 6. Chassa. in consuetu. Burg. Rub. 1. §. 5. versi. Archidiaconus. nu. 113. Quę quidem interpretatio Communis est, & consuetudine Christiani orbis admodum recepta. Imò & idem esse in eo, qui alterũalterum proditoriè percusserit, tametsi ex percussione mors sequuta non fuerit, explicat eleganter Io. Igneus in l. 1. §. si dominus. num. 7. ff. ad Syllan. dicens, nu. 20. ita iudicatum fuisse, licet Boëri. in dict. decisi. 109. & Rebuffus 2. Tomo RegiarũRegiarum constitu. ibi tracta. de immunitate, arti. 1. quæst. 5. existiment, in percutiente non esse hanc sententiam admittendam. Verùm opinio contraria placuit potiùs Panorm. qui in d. c. 1. probare conatur, etiam proditorium homicidam ab ecclesia inuitum abduci non posse, ex eo, quòd inter casus exceptos à regu. in d. c. inter alia. expressa, hic minimè contineatur. idem probant Henri. in c. vlt. col. 2. de immuni. eccles. & Albert. in c. 1. de hæret. in 6. q. 11. num. 69. quæ ratio minimè conuincit, cùm ex sequentibus appareat, alios casus à regula excipiendos fore, præter nominatim expressos in dicto c. inter alia. Respondet tamen Panor. ad text. in d. c. 1. dicens, eam decisionẽdecisionem non esse intelligendāintelligendam in homicida laico ad ec|clesiam confugiente, sed in clerico proditoriè alium occidente, vt is causa cognita à iudice ecclesiastico, actu & solenniter sacris ordinibus exautoratus & degradatus, iudici seculari tradatur, vt per eum occidatur, quasi propter hoc crimen, & similia, ratione grauissimi excessus clericus in sacris constitutus sit degradandus, & tradendus iudicibus secularibus, non expectata eius contumacia, etiamsi incorrigibilis non sit, ad exemplum, & imitationem grauissimorum quorundam scelerum, quibus id à iure canonico statutum esse apparet, vt in hæretico, falsario literarũliterarum Apostolicarum, Assassino, & reliquis, eandem sententiam repetit Panor. in d. c. cùm non ab homine. & in c. at si clerici. in prin. nu. 39. de iudi. Anch. in consi. 158. & in regu. ea, quæ. q. 19. de reg. iur. in 6. Fel. in c. 1. de const. nu. 49. Guid. Pap. q. 121. Alci. in d. c. cùm non ab homine. nu. 22. Guliel. Bened. post repet. c. Raynutius. de testa. in q. de homicidio. qui testatur hāchanc opinionem frequentiori Doctorum calculo receptam esse, & eam plerunq;plerunque, ac sæpissimè seruatam fuisse in praxi, asserunt Alcia. d. nu. 22. Dec. in d. c. at si cleri. vlt. col. Io. Bernard. Calagurritanus Antistes in practi. criminali canonica, c. 90. & pleriq;plerique alij iuris vtriusq;vtriusque professores. Ea tamen maximam dubitationem habet ex ea, & præcipua ratione, qua traditum est, clericum non aliter tradendum esse post degradationem iudici seculari, quàm si is incorrigibilis sit. text. in dict. c. cùm non ab homine. textus optimus in ca. tuæ. de pœnis. à qua quidem regula pauca excipiuntur crimina, igitur in his criminibus, quæ excepta non sunt, nullo pacto post degradationem traditio fieri debet, idem probatur in c. clerici. de excess. prælat. vbi ob crimen Sodomiæ, quod procul dubiò grauissimum est, clericus post degradationem in monasterium detruditur, nec iudici seculari traditur. his item suffragatur text. in d. c. cùm non ab homine. qui in principio docet, in omni crimine quantumcunq;quantumcunque graui, & enormi, iudicem secularem clericos punire non posse, eos tamen deponendos esse, etsi incorrigibiles fuerint, tradẽdostradendos fore curiæ seculari, ecce Romani Pontif. apertāapertam authoritatẽauthoritatem, ex qua etiāetiam ob enorme crimen, nisi accesse ritpertinacia, traditio fieri non debet. Quamobrem aduersus Panor. non esse clericum homicidam proditorium seculari iudici tradendũtradendum post degradationem, existimârunt veriùs esse Doct. communiter in d. c. cùm non ab homine. quos sequuntur, eorum sententiam asserentes Communem esse. Aretin. inibi columna nona. Dec. in dicto capitulo. at si clerici. columna vltima, Albert. in capitulo primo, de hæretic. quæstione vndecima, numero 55. libro sexto, & Ioannes Bernardus in dicto capitul. 90. ad fin. Quibus ipse libenter accedo, non enim video, posse hāchanc traditionem iustè fieri post degradationem, nisi clericus sit incorrigibilis, aut in his criminib. quæ expressim iuxta canonicas sanctiones, eam punitionem admittunt: nec tamẽtamen inficior, posse contingere homicidiũhomicidium, aliuduè crimen ita perniciosum Reipublicæ, inspectis loci, temporis, & personarũpersonarum qualitatib. quod arbitrio discretorum iudicum hanc traditionem iustissimè patiatur, qua in re maturo consilio opus erit. Hinc sanè colligitur, an verũverum sit, quod Abb. scripsit in c. 1. de his, qui filios occid. dicens, clericum parricidam esse post degradationem tradendum iudici seculari, item & illud, quod præmissa disputatione indefinitum atq;atque indecisum dimisit Alberti. in d. c. 1. q. 11. num. 87. & q. 15. num. 12. sitnè clericus post degradationem tradendus iudici seculari ob crimen læsæ maiestatis aduersus principem laicum commissæ. Nam iuxta regulam iuris, & Communem sententiam, nisi natura rei, & alia quæ negocio & crimini accesserint, contrarium suadeat, traditio non est aliquo pacto facienda, quod sentiunt in hac specie Matth. de Afflict in constitu. Neapo. lib. 1. rub. 43. & Ioan. Bernar. in praxi, c. 110.
Tandem his prænotatis deducitur text. in d. c. 1. de homicid. commodè non posse accipere Panormita. interpretationem. Imò verè is canon intelligendus est in laicis homicidis, vt hi ecclesiarum, & templorum immunitate minimè se tutari queant, cùm per insidias, & proditoriè, aliquem occiderint. Quod si ita verum est, hic octauus intellectus, contra Panor. omninò est admittendus. Pro eius tamen examinatione admonendum est, eum dici proditorium homicidam, qui veneno alterum occiderit secundum Bald. in l. nemo. col. 3. C. de summa Trin. Anan. & Felin. in d. c. 1. de homicidio. item is proditorius homicida est, qui occiderit eum, qui eius inimicus non est, nihilq́ue tale præcauentem, cùm nulla esset præcauendi causa, sicuti colligitur ex gl. in c. clericus. 46. distinct. Bald. in c. 1. in prin. col. 4. quib. mod. feud. amitt. Bart. in l. respiciendum. §. del inquunt. ff. de pœnis. & Fel. in c. 1. vbi est text. optimus, dum eum proditorem appellat, qui per industriam, & insidias alienũalienum occiderit, id est, per insidiosam industriam, ita equidem sunt illius cap. verba exponenda ex gl. Bart. & Ias. in l. 1. in prin. ff. de pact. verbo, Placitus, & consensus, id apertiùs constat ex Græca dictione, qua vsi fuêre septuaginta interpretes in d. c. 21. Exod. legitur etenim, ἔπιθῆται, id est, industria aggressus fuerit. Scribit tamen Barto. in d. §. delinquunt. eum, qui proprium inimicum etiam à tergo, & incautũincautum occiderit, non esse proditorium homicidam, quia inimicus debuerat cautè præuidere, & præcauêre ab inimico, sequitur Gerardus sing. 14. aduersus quos ego animaduerto, id homicidium commissum fuisse | per industriam insidiosam, quod sufficit, vt homicida proditorius dicatur. tex. in d. c. 1. & prætereà ex iure Regio expressim hæc Bartoli opinio corruit, perpensa l. vltim. tit. 7. lib. 8. ordin. quam ob rem mihi potiùs placet, hunc homicidam proditorium omninò esse.
In his profectò casibus, vbi quis alium proditoriè occiderit, & vt Hispani vulgò dicimus: à trayciōtraycion y aleuosamente, communis opinio contra Panor. potior est, nec templorum immunitas hunc homicidam iure defendere poterit: imò ab ecclesia is erit abducendus, vt dignam patiatur pœnam. Sed illud dubium est, an idem sit obseruandum, vbi quis absque vlla proditione, consultò tamen & præuia deliberatione post repentinum iræ motum alium occiderit: nam hunc ab ecclesia abduci posse, responderunt ferè omnes, qui aduersus Abbatem Communem opinionem tenuerunt, & præsertim Ancha. Specula. Alexand. Guido Papæ, Boërius, Practica Ferrariens. Chassanæ. & Alciat. quibus adstipulatur text. in dicto §. delinquunt. & ibi gloss. ac Bart. Ang. item de malef. §. Appensatè. quibus in locis traditur, grauius esse puniendum delictum homicidij, quod ex proposito & deliberatione præuia commissum est, quāquam quod repente suborta rixa, iracundiæ calore & impetu perpetratur. adhuc tamen cùm hoc homicidium manifestè distinguatur ab eo, quod proditoriè cōtigeritcontingerit: ipse hoc in casu iure veriorem esse censeo Panormi. sententiam: secundum quam non est hic homicida ab ecclesia abducendus: tametsi propter Doctorum autoritatem, & eorum Communem opinionem contrarium sępissimè fiat.
Nonò, ab eisdem conclusionibus deducitur, homicidam simplicem, & si spontè, non fortuitò, iniuriosè aliquem occiderit: non esse ab ecclesia per vim abducendum, quod apparet, quia iure canonico is gaudet ecclesiarum immunitate: sicuti apud omnes satis compertum est, & colligitur adsumpta argumentatione ex casibus exceptis in d. ca. inter alia. & in c. vl. eo. ti. & in d. c. 1. de homicid. per quæ & alia hanc opinionem Communem approbat Alex. consi. 145. libr. 7. Nec obstant huic illationi text. in Auth. de mandatis principum. §. nec autem homicidis. & l. Regia vl. 11. par. 1. gl. in l. fideli. C. de his, qui ad eccl siam confug. vbi contrarium apertè probatur: siquidem hę constitutiones quantùm ad hoc, iure Pontificio antiquantur & tolluntur.
Decimò, hinc expediri poterit, quid in raptorib. virginum dicendum sit: iure etenim Cæsareo constitutum est, eos non gaudere ecclesiarum
8
*immunitate: & ideò ab eis per vim & inuitos extrahendos fore. text. in d. §. neque autem homicidis. Rursus iure Pontificio id expressim vetitum est. text. in cap. de raptoribus. 36. quæst. 1. notant Panor. in dicto c. inter alia. & ibi. Doct. dum censent, neminem præter publicum latronem & nocturnum depopulatorem agrorum ab ecclesiis ad punitionem criminis abducendum esse, & existimant glo. ibi iura ciuilia contrarium statuentia omninò tolli iure canonico, atq;atque ita in specie de raptore cōmuniscommunis est conclusio secundum Henri. in c. ecclesiæ. de immunit. eccle. col. 3. quam sequitur Petr. Belluga in Speculo principium. §. sed quia. nu. 12. à quib. ipse libentissimè dissentio: video etenim hoc crimẽcrimen raptus virginum esse grauissimum, & reipublicæ admodum perniciosum, ac simillimum his quæ in d. c. inter alia excipiuntur. Deinde animaduerto, iura Pontificia, post veterum patrum decreta, non concedere ecclesiis indistinctè hanc immunitatẽimmunitatem: imò eam denegare aliquot in criminibus: non alia ratione, quāquam quòd ea grauissima sint, & reipublicæ maximè incōmodaincommoda, quæ quidẽquidem ratio, virginum raptui omninò conuenit, & ideò virginum raptores ab ecclesia & templis extrahi posse arbitror etiam iure canonico post Hippo. in l. vnica. nu. 109. C. de raptu virg. Nam & hoc expressum est l. vl. ti. 11. part. 1. id verò, quod statutum fuit in dicto capitulo de raptoribus. ad iura vetera, quæ hanc immunitatem licentius largiebantur, pertinet.
Vndecimò, eadem ratione, frequentissima Bernardi, Panor. & aliorum sententia respondebi
9
*tur. Assassinos, cùm hi in dicto c. inter alia. non fuerint excepti, ecclesiarum immunitatem, si ad eas confugerint, in tutelam criminis habituros, quod non est tolerandum, perpensa insigni Romani Pontificis constitutione in ca. 1. de homicid. lib. 6. pro cuius interpretatione adnotandum est, Assassinos dici quoscunque, qui pecunia, alióue precio conducti homines occidunt, percutiúntue nihil tale ab eis præcauentes: sicuti explicant Domi. Anchara. Imol. Vanchelius & Philippus Probus in dicto c. 1. eam constitutionem intelligentes in his, qui aliquem hominem Christianum mandant occidi per homicidas pecunia ad id conductos: etiam si hi mandatarij Christiani sint, idem præmittunt Bar. in l. non solũ.solum. §. si mandato. ff. de iniu. n. 14. idẽidem Bar. in l. Cicero. ff. de pœnis. Paul. Cast. in l. 1. §. vlt. ff. de eo. per quem fact. erit. Alex. consi. 166. lib. 7. Bald. & Sali. in l. non ideò minùs. col. pen. C. de accusatio. Angel. in l. qui sepulchra. C. de sepulch. viola. Hippo. in pract. crimi. §. examinanda. numer. 21. & §. diligenter. num. 156. & in l. vnica. C. de rapt. virg. nu. 103. Ludo Carrerius in pract. crim. titu. de homi. §. circa tertiũtertium. in princ. & plerique alij passim idem, vti expeditum fatentur, quorum opinio Communis est, & consuetudine recepta, teste Aret. cōsiconsi. 165. col. 11. Sic sanè crimen istud: Assassinum vtrinvtrinque dicitur. | tam qnòquò ad mandantem, cōductorémueconductoremue, quàm
10
*quò ad mandatarium & locatorem. His accedit grauissimum & crimen esse, pecunia conductũconductum alium occidere, incautum quidem & insontem: siquidem cùm alioqui is, qui potum causa abortionis dederit, sequutusq́ue fuerit abortus infantis iam animati: pœna mortis puniendus sit. l. penultim. C. de Sicar. l. viuus. ff. de varijs & extraord. crimi. l. 8. titul. 8. parte 7. si verò aborsus sit infantis nondum animati, pœna extraordinaria exilij sit puniendus. l. si mulierem. ff. de Sicar. & ibi Hippol. ac Ioan. Igneus in l. 1. §. occisorum. colum. 3. ff. ad Syllania. notatur in capit. si aliquis. de homicid. Quòd si nec mors, nec aborsus fuerit ex potione sequutus: vilis damnandus sit in metallum, & honestus in insulam relegandus amissa parte bonorum. text. in l. si quis aliquid. §. qui abortionis. ff. de pœnis. tamen fœmina, quæ ob pecuniam fœtum etiam nondum animatum potionibus sumptis abegerit, vt locum faciat vẽtrisventris substituto: mortis pœna est punienda. text. insignis in dicta l. Cicero. cuius ad hanc rem meminêre Felin. & Ananias column. 1. in dicto capitulo. si aliquis. Card. in c. sicut. el. 2. de homicid. Decius in consilio 535. quibus addendus est Anani. & inibi Bologninus consilio 1. colum. vlti. Extat amplior & elegātiorelegantior dict. l. Cicero. species, apud ipsum Ciceronem in oratione pro Aulo Cluentio, vbi inquit, eam fœminam ita punitam esse, nec iniuria, quę spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis, hæredem familiæ, designatum reipublicæ ciuem sustulisset. Hactenus Cicero. Sed vt ad Assassinos redeam, mihi non admodum placet hæc communis interpretatio: opinor etenim ea, quæ iure statuta sunt, aduersus criminis Assassini authores, non esse recipienda, nec ad praxim deducenda contra eos, qui conductis pecunia ad id homicidis, alios occidunt, nec eos, qui proprias operas pecunia in hoc scelus locauerint, idq́ue commiserint, sed tunc his constitutionibus locum fore, vbi quis aliquem Christianum occidit, opera & industria hominum quorundam infidelium, qui Gentilicio, Patrióue nomine Assassini dicuntur, sicuti asserunt Archidia. & Ioan. Andræ. in dicto capitulo 1. de homi. in 6. Aretin. consilio 165. column. 11. Syluest. verb. Assassinus. & Caieta. eodem verbo, & verb. excommunicatio. casu 16. Scribunt etenim Archid. & Ioan. Andræ. & post eos Alberic. in Dictionario, verb. Assassinus, hos Assassinos esse quosdam infideles, qui subsunt principi itidem infideli, à quo ita edocti & instructi sunt, vt quos ille occidi iusserit, facilimè occidant, atque arbitrentur mortẽmortem ex hoc non esse timendam, nec vllam pœnam ob crimen istud post obitum passuros: imò se obsequium præstare Deo opinentur. His conuenit, quod Raphael Volaterranus testatur libro 11. capit. de sectis Syriæ, dicens, Assassinos esse Syriæ homines à pueritia ita instructos, vt inimicos Regis, aut domini, cui obediunt, eius mandato audacter incautos opprimant. Quo factum est, apud Christianos hos admissos frequenter fuisse, & pecunia conductos, vt audaciter quemcunque occiderent: hæc verò interpretatio apertissima fit, si pensitemus verba, seriemque. textus in dicto capitulo primo. Præsertim inquit Innocentius Quartus, cùm nonnulli magnates taliter perimi formidantes, coacti fuerint securitatem ab eorundem Assassinorum domino impetrare: sicq́ue ab eo, non absque Christianæ dignitatis opprobrio, redimere quodammodo vitam suam. Quibus verbis apparet, crimen hoc Assassini non ita latè accipiendum esse, sicuti Doctores existimant: tametsi eorum opinio proculdubiò communis sit, atque adeò recepta, vt admodum pauci refragentur. Et præter alios eandem sequuntur ex iunioribus Thomas Grammatic. voto 8. & 11. & Capicius decisio. Neapolita. 155. quibus non omninò adstipulatur Regia l. 3. titul. 27. parte septima, quæ subobscurè tractat, qui fuerint hi Assassini. Et profectò cùm iuris vtriusque interpretes iuxta eorum sententiam frequentissimè plura de Assassinis tradiderint, operæprecium me facturum opinor, si lectorem hac de re tantisper admonuerim, Communem opinionem proculdubiò falsam esse opinatus.
Primum, verè censeo, Romanum, Summumq́ue Pontificem aduersus laicos & seculares, qui ei subditi non sunt, quò ad temporalem iuris dictionem, nihil in eo capite statuere, etiam si aliquem Christianum occidi iusserint pecunia conductis homicidis, qui Assassini non sint. huius equidem criminis punitio ad principem secularem pertinet, non obstante dicti capitis constitutione, quæ tunc laicos pœnis inibi expressis punit, quando hi ChristianũChristianum aliquem occidi mandauerint, ministerio & opera illorum infidelium, qui Assassini dicuntur. Nam licet iurisdictio temporalis & secularis ab ecclesiastica distincta sit. c. nouit. de iudi. c. causam, quæ in 2. qui filij sint legit. capi. Regum 23. q. quinta. potuit tamen Summus Pontifex eam constitutionem ædere nominatim contra laicos, ex eo, quòd crimen hoc sit admodum atrox, enorme, & Christianæ religioni perniciosum: siquidem opera infidelium fideles occidebantur passim in ignominiāignominiam Christianæ reipublicæ. Sic equidem illum textum adnotârunt Panormita. in capitul. si duobus. 2. colum. de appellatio. & Barbat. in cap. 1. numer. 11. de probatio. tex. opti. in Cle. 1. de testib. Imò & Imperator ipse sub d. cōstitutionisconstitutionis pœnis cōprehenditurcomprehenditur: si id crimẽcrimen perpetrauerit, vti Ioan. And. inibi opinatur.
Secundò infero, mandantẽmandantem aliquem occidi, pecunia conductis hominibus, qui Assassini infideles non sunt, etiam si mors sequuta fuerit, canonis illius excommunicatione minimè affectum esse, cum ea excommunicatio tantũtantum in eos lata sit, qui industria & opera Assassinorum in fidelium ChristianũChristianum aliquẽaliquem occidi mandauerint. Quòd si communis interpretatio admittenda foret: hi essent excommunicati, qui industria alterius Christiani pecunia conducti, ChristianũChristianum aliquem interimi mandarent, quod ni fallor, alienum est à dictæ constitutionis mente.
Tertiò, eadem ratione existimo, eum qui alterum occidi iusserit, pecunia conducto homicida, & scelere sequuto, nequaquam diffidatum censeri, nec ex bannitum, nec publicum hostem esse existimandum, vbi conductus homicida fidelis est, & alienus à gente Assassinia. Nec enim hoc casu admittenda est illius canonis constitutio, quæ diffidatum esse pronunciauit eum, qui fidelem opera Assassinorum occidi iusserit. Ea verò diffidationis pœna, vt interim hac dictione vtar: ita est accipienda, vt diffidatus à quocunque impunè occidi possit. l. 3. §. vl. ff. de Sica. l. 3. tit. 27. part. 7. Angel. consi. 14. Cynus in l. reos. C. de accus. 6. q. notatur in Auth. nauigia. C. de furtis. Authen. item quæcunque. C. de episcop. & clericis. optimus text. in cap. fœlicis. de pœnis. & in c. 1. de schismat. in 6. Nec mirum, ita à Romano Pontifice statutum fuisse contra laicos, crimen hoc Assassini committentes: quandoquidem licet pronunciatione & iudiciali sententia princeps ecclesiasticus mortis pœnam non inferat. capi. per venerabilem, qui filij sint legi. ad finem, legem tamen statuendo eam potest infligere, vt Bald. notat in capitul. 2. de maiorit. & obediẽobedien. cui accedit Ioan. Bernar. in practi. c. 56. quo in loco addit, posse clericum absq,absque metu irregularitatis consulere principi, vt pro certo crimine mortis pœnam lege statuat infligendam fore, eidemq́ue legi condendæ, clericus, aut prælatus suffragium exhibẽsexhibens, licet posteà ex lege ipsa aliquis occidatur, irregularis non est, quod & Dom 1. scribit in capit. vltim. 3. dist. post Archid. in c. officia. 23. quæstio. 5. Bald. in Auth. Habita. in prin. C. ne filius pro patre. Ana. in c. ad audientiam. col. 3. versi. tertiò quæritur, de homicid.
Quartò, eadem ratione constat cuiusdam dubitationis definitio: dubiũdubium etenim est, an sicuti per dictam cōstitutionemconstitutionem puniantur mandatores, ita & ipsi infectores & percussores puniantur: quibusdam existimantibus inibi minimè puniri ipsos mandatarios, quod visum est Aretin. in dicto consi. 165. colum. 11. quem sequitur Alberic. in capitu. 1. de hæret. in 6. quæst. 11. ad finem. Alijs ex aduerso existimantibus, dictæ constitutionis poenas etiam mandatarium comprehendere perspecta legis ratione, sicuti asserunt Angel. de maleficiis. §. & Sempronium mandatorem. in princip. Angel. in l. 1. C. de sepult. viola, Paris de syndicatu. verbo. inquisitio. Thomas Grammatic.. d. voto. 9. in fine Anto. Capicius deci. 155. Hip. in locis à me expressis in initio huius vndecimæ illationis: Imò ipsos interfectores & homicidas pecunia ad id conductos in pœnam tanti criminis frustatim scindendos, ac dilacerandos fore scribit Panormit. in c. at si clerici. in prin. n. 41. de iud. idemq́;idemque sensit Chassanæ. in consue. Burg. rubri. 1. versi. videndum. nu. 7. hanc itẽitem opinionem, ipsum scilicet, homicidam, ita vt mandatorem puniendũpuniendum esse, tenet Euerar. in Top. c. 76. & probat Regia l. 3. tit. 27. part. 7. Nam si vera est communis interpretatio huius criminis Assassinorum: itidem & vera erit hæc posterior opinio: at, si adsumenda est Assassinorum significatio iuxta eum sensum, quem aduersus communem probauimus, constabit planè prior sententia, cùm ex pœnis in d. capitul. 1. statutis, plures infidelibus Assassinis minimè conueniant. Quin ipsos homicidas ab eodem canone prætermissos fuisse, facilis est coniectura, ex eo, quòd infideles essent, nec eis pœnæ ab ecclesia statutæ conuenirent. Et nihilominus, si ijdem Assassini caperentur, crudeliter forent puniendi.
Quintò, hinc apparet ratio, cur ab eodem canone exigatur, occisum opera AssassinorũAssassinorum Christianum esse, vt pœnæ ibidem expressæ obtineant aduersus mandatorem, sicuti tradunt Ioan. Andræ. & Doct. ibi communiter Bald. in l. si quis non dicam rapere. colum. 3. C. de epi. & cler. Syluest. verb. Assassinus. Soc. Iuni. consi. 6. colum. vltim. tenentes, hac in re oportere, quòd constet, occisum Christianum fuisse, vt sit locus his, quæ de Assassinis constituta sunt. hoc etenim ideò ab ecclesia exigitur, quia grauẽgrauem ignominiam Christianæ reipublicæ fieri existimauit, si catholici viri opera & ministerio infidelium occidantur.
Sextò, deducitur ex prænotatis, an verũverum sit, quod plerique docuerunt, censentes, sacerdotem clericúmue crimen hoc Assassini committentem, eo ipso absque actuali & solenni depositione & degradatione, posse per iudicem laicum puniri. quasi ob criminis immanitatem sit speciali ratione hoc obseruandum secundum Lapum. & alios in dicto cap. 1. Hippo. in dicta l. vnica. numer. 107. & in d. §. diligenter. nu. 160. & in dict. §. examinanda. n. 25. quorum opi. sequuntur, eam esse commu. asseuerantes Lamber. in ca. 1. de hęret. in 6. q. 11. numer. 88. & Io. Bernar. in Practi. crimi. ca. 91. idem notat Steph. Aufreri. in Cle. 1. de off. ord. reg. 1. fall. 18. Nam & ipse idem opinor, & id admittendum censeo, vbi clericus ministerio Assassinorum infidelium, aliquem | fidelem occiderit, aut percusserit, alioqui admissa Doctorum cōmunicommuni interpretatione, quia dictionem istam, Assassinus, explicant: falsum existimo, quod plerique tradidêre, nempe absque vlla degradatione clericum ob crimẽcrimen istud puniri posse à iudice seculari. Imò an & tunc sit degradandus & ex autorandus, tradendusq́ue iudici seculari, pendet ab his, quæ diximus hoc in capite. versi. 8.
Septimò, vt ad institutum regrediar, hinc colligẽdumcolligendum est, verum Assassini crimen committentẽcommittentem iuxta eam significationem, quam ipse probaui, non gaudere ecclesiarum immunitate: imò ab ecclesia inuitum etiam per iudicem laicum auelli posse, quemadmodum palàm deducitur ex d. ca. 1. de homi. in 6. At si crimen Assassini iuxta communem sensum quis commiserit: tunc demũdemum ab ecclesia extrahi poterit: cùm & simul proditionis crimẽcrimen & scelus perpetrauerit, quod frequentius contingit. Et tamen qui cōmunemcommunem interpretationem huius Assassini criminis sequatur, consequenter & eius authorem ab ecclesia extrahi posse opinabitur ex dicto c. 1. Sic & Specul. 2. par. de concilio. c. 45. scripsit, Christianæ reipublicæ conuenire, lege lata declarari, Assassinos posse ab ecclesiis, & templis ad punitionem euelli.
Duodecimò, vt primam huius capitis materiam
11
*repetamus, opinor hanc ecclesiarum immunitatem, cùm ea ecclesiis, non delinquentibus hominibus concessa sit, etiam excommunicatis prodesse, nec fugientẽfugientem ad templum ob aliquod crimen, posse inde inuitum abduci, eò, quòd excommunicatus sit: secundum Hostien. in summa huius titu. Guliel. & Imol. in Cle. 1. de pœnit. & remiss. Henri. in c. vl. de immu. eccle. col. 5. Cosmam in pragmat. sanctione. ti. de inter dictis. §. statuit. versi. inde. quorum opinio communis est, teste Boërio decisio. 110. nu. 7. licet cōtrariumcontrarium probare conentur, & teneant, Summa confessorum. tit. de immuni. eccle. q. 5. & Feli. in c. 2. col. 2. de except.
Decimotertiò, quamuis excommunicato prosit ecclesiarum immunitas: non tamen proderit infideli, qui si ob scelus ab ipso commissum ad ecclesiam confugerit: poterit ab ea iure extrahi, vt condigna puniatur pœna. gloss. in l. 1. C. de his, qui ad ecclesiam confugi. per tex. inibi glo. item in Auth. de mandat. princ. §. publicorum. Abb. in dict. capitul. inter alianum. 6. Henri. in c. vlti. col. 2. gloss. in d. prag. sanct. versicul. inde Boëri. d. decisi. 110. Anani. in c. Iudæi. in 1. de Iudæ. Oldra. cons. 54. Sali. in d. l. 1. Cynus in l. pręsenti. 1. q. C. eod. titu. quorum opinionem communem esse fatetur Hippol. in l. ex senatusconsulto. ff. de Sicar. nu. 10. Contrarium tamen notant glo. in d. c. inter alia. Huguitio in c. definiuit. 17. q. 4. Felin. in dicto c. Iudæi. Imola post alios in Cle. 1. de pœni. & remiss. Syluest. verb. immunitas. 3. §. 3. Hippol. in l. vnica. C. de rapt. virg. numer. 114. quæ quidem sententia fortassis videbitur frequẽtiorifrequentiori authorum calculo recepta, tametsi ipse potiùs priorem probauerim. non enim par est ab ecclesia defendi eum, qui eius gremio, tutelæ & fidei committere seipsum recusat.
Decimo quartò, eadem ratione, & profectò fortiori, hæreticus non est ab ecclesia defendendus: imò is poterit inuitus ad punitionem criminis à sacris templis abduci, quod in specie adnotàrunt Gonsalus à Villadiego in tract. de hæreti. quæst. 11. num. 15. & Hippol. in dicta l. Ex senatusconsulto. ad fi. Boërius d. deci. 110. dicens idem esse in blasphemis, atque ita apud Gallos pronunciatum fuisse.
Decimo quintò, ex his discuti poterit, an fugiens ob aliquod crimen ad ecclesiam, quem fugientem iudex aspectu & cursu persequitur, possit
12
*ab ipso iudice euelli, & à templo deduci ad punitionem: siquidem id posse iure fieri existimârunt Cynus in auth. si quis ei. C. de adult. Alex. consilio 24. numero 26. libro 2. Hippol. in dicta l. vnica. nume. 111. quibus aliqua ex parte suffragatur iurisconsultus in l. quod ait lex. §. vlti. ff. de adult. Ego sanè non video, qua ratione hæc sententia defendi possit, nec legi apud ius canonicum, imò nec ciuile locum aliquem, quo ea probari valeat, & ideò verè, ni fallor, opinor, fugientem ad ecclesiāecclesiam, minimè posse inde per vim extrahi, ex eo, quòd fugiens à iudice seculari vel ab eius familia, eum ad oculum & propè persequente, fuerit ecclesiam ipsam ingressus: iura etenim Pontificia, quibus hoc in tractatu standum est, nequaquam patiuntur exceptionem istam: imò hac in specie eorum ratio firma & valida est, quam ob rem aduersus Cynum hanc opinionem asserunt iure veriorem esse Bal. Roman. Alex. & Iason in l. plerique. ff. de in ius vocan. Henric. in capi. vlti. colum. 3. de immu. eccle. Chass. in consue. Burg. rub. 1. §. 5. ver. Archidiaconus. n. 116. Io. Lupi. in rub. de dona. §. 38. n. 4. Ro. Xuares in l. 2. ti. de los gouiernos. q. 5. & Ioa. Igneus in l. 1. in princ. col. 2. & 3. ff. ad Sylla. quin & Carol. Mol. in d. Alex. cōscons. scribit, Alex. in eo responso loquutũloquutum fuisse argumentādoargumentando, non aũtautem affirmando, sentiens planè Cyni opinionẽopinionem veram non esse. Sic sanè aduersus eam pronunciatũpronunciatum fuisse testatur Boërius d. decisi. 110. col. pen.
Decimo sextò, oportet ex his probare Archid. sententiam: is inquam, in cap. sicut antiquitus. 17.
13
*quæst. 4. scribit, captum à iudicis secularis familia, dum per ecclesiam ad carcerem publicũpublicum ita captus ducitur, posse ab eadem ecclesia inuitum abduci. Nec enim verè is à templo violenter euellitur, sed per id templum, captus extra ecclesiam ad carcerem ducitur, nec liber tem|plum ingressus est, quam ob rem sequuti Archid. idem tenent Ioan. Lupi in dicto §. 38. numero 4. & Ioan. Igneus in dicta l. 1. in princip. colum. 3. quibus suffragatur tex. sing. in l. si quis post hanc. C. de ædif. priuat. idem notant Oldr. consi. 54.
Decimo septimò, perpensis primis huius capitis principiis, ipse arbitror, non posse iustè ab ecclesia euelli eum, qui dum captus esset à iudicis familia, ab ea seipsum exemit, & ita liber ad ecclesiam fugerit, sicuti in specie asserit Ioan. Igne. in dicta l. 1. colum. 3. Boëri. dicta decisi. 110. colũcolum. pen. Nec Archid. in dicto capi. sicut antiquitus. contrarium probat: quamuis Chassanę. in dict. versic. Archidiaconus. numer. 115. id ex ipso Archi. falsò deduxerit, & asseueret, ita apud Gallos iudicatum fuisse.
Decimo octauò, ex his constat, iure canonico, cui standum est, non posse quem inuitum ad criminis punitionem ab ecclesia extrahi, etiam si is captus in carceribus, ipsum carcerem confregerit, & ad ecclesiam fugerit. quod in specie tradit Boërius dicta decisio. 110. colum. penultim. qui refert. Arresto lato hanc sententiam probatam fuisse. eandem Chassanæ. dicto versi. Archidiaconus numero 116. probat, & si testetur contrarium in Gallia iudicatum fuisse, & seruari frequenter, quæ quidem praxis ex eo etiam improbatur, quòd si quis existens in carceribus præstito iuramento de redeundo exierit obtenta custodis licentia, & fugerit ad ecclesiam, non poterit inde inuitus extrahi: secundum Barth. Brixi. in quæst. Dominicali 38. Alber. in l. fideli. C. de his, qui ad eccle. confug. Henri. in c. ecclesiæ. in fine. de immu. eccle. Præpo. in cap. ius gentium. nu. 10. 1 dist. & Aufre.. in additionibus Capellæ Tholo. 422. qui tamen permittendum esse censent, hunc, de quo hac in specie agitur, abducendum esse ab ecclesia, si iustè captus, & in carcerem detrusus fuerat: modò cautum ei sit quò ad corporis pœnam, ita quidem, vt ad eam patiendam, & quoties ea timetur ab ecclesia euellendus non sit, etiam si captus iustè fuerit.
Decimo nonò, oportet perpendere crimina excepta à regula generali in d. cap. inter alia, nempe nocturnum depopulatorem agrorum: is etenim periculosior est, grauiusq́ue peccat ac delinquit, huicq́ue difficiliùs resistitur, argumento eòrum, quæ de fure nocturno notantur in cap. 2. & 3. de homicid. & in l. itaque. ff. ad l. Aquil. & in l. furem. ff. ad l. Cornel. de Sicar. Sic etiam excipitur famosus latro, cuius meminit iurisconsultus in l. capitalium. §. famosos. ff de pœnis. eiusq́ue cognitionem obiter & nos attigimus hoc lib. cap. 9. nu. 7. quem & in hac materia, viarum grassatorum interpretantur Regia l. pe. tit. 11. part. 1. Oldrad. consil. 154. Belluga in dicto §. sed quia. nu. 13. in Speculo principum. Quasi secundum eos simplices fures ab ecclesia extrahi non possint, quod iure probari facilimè poterit. Consuetudo tamen consensu clericorum & laicorum instituta, obtinuit, fures etiam simplices non gaudere templorum immunitate, atq;atque ita passim ab ecclesiis abducuntur inuiti à iudicibus secularibus.
Vicesimò, principaliter oportet expendere, quid agendum sit de simplicibus debitoribus ære alieno grauatis, qui hac ex causa ad ecclesias con
14
*fugiunt. Nam eos posse ab ecclesiis inuitos extrahi, aliquot rationibus forsan persuaderi poterit. & primo ex eo, quod debitor fugitiuus capi potest die feriato, temporeq́ue celebratione speciali diuorum publicè sancto. gloss. celebris in l. vlt. C. de feriis. quam sequuntur Bald. in ca. fin. eo. tit. Baptista de S. Seuerino dicens eam singularem esse in tracta. de debit. suspen. & fugit. quæstio. 8. tenet Barto. in l. ait prætor. §. si debitorem. ff. si quid in fraud. credit. Bartol. idem in dicta l. vlt. Angel. Aretin. & ibi Ias. nume. 77. in princi. de actionibus. Alberi. dicens ita communiter obseruari in l. feriati. ff. de feriis. Nec id mirum, cùm & fugitiuus debitor ob fugæ periculum capi possit à iudice incompetenti, vt existimat Anchar. consil. 192. cui accesserunt Soci. & Iason colum. vlt. in l. 2. ff. de iurisd. omn. iudi. & Carol. Molin. in consuetu. Parisi. ti 1. §. 6. gl. 6. num. 7. quod si debitor fugitiuus tempore feriato in honorem diuinum capi potest, poterit sanè & in loco sacro, argumento sumpto de tempore ad locum. l. vinum. ff. si cert. pet. l. vlti. ff. de triticar. l. ratio. §. si per venditorem. ff. de action. emptio. qua ratione debitorem fugitiuum ab ecclesia abduci posse, tenent Iason in dicta l. vinũvinum. num. 5. & Euerardus in topicis in capitu. de loco à tempore. His suffragatur, maximè in his Hispaniarum regnis, quod lege Regia debitores tradendi sunt, si soluere nequeant, ipsis creditoribus in seruitutem quandam, sicuti capite 1. huius libri osten dimus, & ideò videtur, posse debitorem extrahi ab ecclesia ad exhibendum creditori seruitium istud: quemadmodũquemadmodum in hac specie, præmissa lege ista, visum est Oldra. consilio 54. & Aufrerio in Capella. Tholoss. 422. & Panormitan. in dicto capitul. inter alia. numero 22. Alberic. in 1. parte statut. quæstio. 39. & in rub. C. de his, qui ad ecclesi. confug. Boërio decisio. 215. nume. 7. cùm seruus fugiens ad ecclesiāecclesiam possit ab ea abduci, vt domino seruiat. text. in d. c. inter alia. l. si seruus. C. de his qui ad ecclesiam confugi. quam legem Honorius & Archadius Imperatores tulerunt Eutropij eunuchi consulis iudicio, & persuasione, eamq́ue iniquo animo diuus Chrysostomus tulit, eoq́ue nomine graues inimicitias cum Eutropio exercuit. At cùm fortuna tulisset, vt ob itāitam Cæsaris | Eutropius ad Ecclesiam confugisset, & in ara sederet, diuino iudicio factum esse Chrysostomus dixit, vt eo auxilio, quod abstulerat, ipse indigeret, vt scribit Otho. lib. 4. chronicorum ca. 19. quem & Alciat. refert lib. 2. parerg. capitulo 45. extat ipsius Chrysostomi in Eutropium increpatorius sermo.
Sed profectò, debitorem fugitiuum ab ecclesia minimè abduci posse, templorumq́ue immunitate gaudere, iure verius est. Nam enim alicubi expressum est, in hac specie ecclesiarum immunitatem non prodesse his, qui ad eas confugiũtconfugiunt, & ideò regulæ standum est: sic sanè hanc partẽpartem sequuntur Doct. communiter, pręsertim Abb. in dicto c. inter alia, numer. 22. Oldra. in dicto consi. 54. tex. singu. in l. præsenti. C. de his qui ad ec. conf. Regia l. 2. titul. 11. parte 1. etiam si debitor fugiens ad ecclesiam sit obnoxius publicis tributis, secundum Ab. in dicto c. inter alia. Cynum in d. l. præsenti. Aufre. in d. Capel. Tholo. 422. & Syluest. ver. immunitas. 3. §. 3. idem expressim cautũcautum extat Machabæo. 1. c. 10. licet cōtrariumcontrarium in Cæsarum Nouellis statutum fuerit. in Auth. de mand. princ. §. publicorum. is etenim tex. tanquam iuri Pontificio hac in re contrarius, recipiendus non est. Imò & in Hispaniarum Regnis, non obstante lege Regia de trahendis in seruitutem debitoribus ipsi creditori, non possunt ab ecclesijs debitores abduci, quod eleganter ostendit Roder. Xuares in dicta l. 2. De los gouiernos. quæst. 5. quia d. l. si seruus. obtinet in vero seruo, & in iure veræ seruitutis, quod equidem etiam lege Regia non datur creditori in ipsum debitorem, vt manifestum est.
Nec Iasonis argumẽtatioargumentatio sufficiens est, siquidem hac in specie minimè licet de tempore ad longum argumentari propter disparem rationem, quæ manifesta est & constat. Nam tempore feriato licitum est, homicidam, aliósue delictorũdelictorum reos capere, quod Iason ipse non negabit, & probatur in l. prouinciarum. C. de feriis. & tamen hos non licet ab ecclesia abducere, qua ratione à Iasone recedunt inibi Deci. numero 8. Purpura. numero 10. & Alciat. qui Panormita. & communem sequuntur. posset fortasse Iasonis sententia apud Hispanos admitti in mercatoribus & campsoribus, qui maximo reipublicæ dispẽdiodispendio, ex pecuniis & rebus alienis, dum negociationem quęstuariam exercent, operam vsuris & fœnoribus strenuè dantes, lautè & opiparè viuentes, decocti tandem versuram faciunt, & ad ecclesiam fugientes creditores omnes miserè fallunt. quod grauissimum crimen est, & ob id famosi latrones appellantur, ac vt tales, grauissima pœna puniuntur, pragmatica lege octuagesima. Hos etenim vidi ab ecclesiis violenter ad criminalem punitionem à iudicibus euelli. quod an iustè fiat aliorum esto iudicium. id etenim posse iure fieri probat, & tenet Boërius decis. 215. nume. 7. quo in loco plura de his mercatoribus tradit.
Nec tamen me latet, in supremo Regis & Cæsaris prætorio quæstionem hanc anno Millesimo Quingentesimo Tricesimo controuersam fuisse, & ob id datas literas Regias, rescriptumq́ue esse iudicibus ecclesiasticis, vt, præstita per iudicem secularem cautione de non puniendis criminaliter debitorib. ipsosmet debitores quoscunque ab ecclesiis abducerent, & eorum bona, si quæ debitores in ecclesiam detulerint. Alioqui ipsis iudicibus ecclesiasticis præuia monitione nolentibus, aut negligentibus debitores ab ecclesiis abducere, id munus delegatum est eodem Regio rescripto, & iniunctum iudicib. secularibus. extat hoc principis decretum inter alia, quæ Granatæ anno quinquagesimo primo excusa fuêre Regij senatus inibi commorantis iussu. idem ad iudices ecclesiasticos rescripserātrescripserant Catholici Reges, Ferdinandus & Elysabet anno quadringẽtesimoquadringentesimo nonagesimo octauo. quẽadmodumquemadmodum inter huius Regni pragmaticas sanctiones refertur ad finem ipsius operis, idemq́ue lege Regia apud Gallos sancitum fuit authore Rebuffo, Tomo 2. de Regiis constitutionibus. ti. de immunitate ecclesiarum. art. 2.
Vigesimoprimò ex canonum constitutionib. apparet, quodcunq́ue crimen committentem in ipsis diuinis templis, & in ipsa ecclesia, ab eis iu
15
*stissimè euellendum fore. capitul. vltim. de immunit. eccles. cuius ea est potissima ratio, quòd indignum sit, ecclesiam auxilium exhibere ei, qui intra ipsam delinquens iniuriam templis intulit. ca. quia frustra. de vsuris. accedit ad hæc & secunda ratio, cùm in ecclesia delinquens, ea fiducia & spe deliquisse videatur, vt ab ipsa ecclesia defenderetur, alioqui crimen non commissurus: & ideò grauem iniuriam ecclesiæ facit, ab ea adsumens ansam & delinquendi occasionem, atque ita passim omnes conueniunt in hunc casum: licet Ludoui. Rom. consil. 234. contrarium teneat authoritate glo. in c. frater. 17. q. 4. quæ vt vulgò in omnibus ferè codicib. legitur expressim asserit, delinquentem in ecclesia ab ea euelli non posse, eiusq́ue immunitate gaudere. at si tollatur à glo. dictio, non, quę proculdubiò expungenda est, attenta ipsius gl. intentione, potiùs probat decisionem tex. in d. c. vl.
Vicesimosecundò deducitur, eum qui in ecclesia crimen aliquod commiserit, etiam sine spe, & absque fiducia consequendæ immunitatis ab eadem ecclesia, adhuc abduci iustè posse. nam ex prædictis rationibus etsi posterior hoc in casu deficiat, prior tamen omninò obtinet. QuāQuam ob rem hanc illationem tenet Panorm. in dicto capitulo vltim. colum. 2. quæ verissima est, & seruanda secundum Aufre. in dicta Capella Tho|losana 422. probabiturq́;probabiturque ex sequentibus illationibus, quæ ad interpretationem dicti capitis vltimi statim expressim tradentur.
Vicesimotertiò, delictum committens in ecclesia non tantùm illius ecclesiæ immunitate priuatur, & ab ea abduci poterit, sed & à quacũq;quacunque alia propter crimen intra ecclesiam perpetratum. sicuti post Doct. antiquos, Henricus probat in c. ecclesiæ. col. 3. de immu. ecclesi.
Vicesimoquartò, fortiùs asseritur, crimen in ecclesia commissum non tantùm eius authorem priuare immunitate ecclesiarum quò ad illud delictum, sed & quò ad omnia alia crimina, quæ cōmiseritcommiserit extra diuina templa, quasi ob iniuriāiniuriam ecclesiæ illatam dignus sit hac generali immunitatis priuatione, quod expressim tenent Capella Tholosana decisi. 422. & Chassan. in consuetu. Burg. rub. 1. §. 5. versi. Archid. nu. 112. contraria tamen sententia verior apparet, ex regula iuris Pontificij, quæ in hac specie minimè reperitur sublata. atq;atque ita respondet Boër. d. decis. 110. col. vlt.
Vicesimoquintò, ita sunt hæc intelligenda, vt delictũdelictum in ecclesia cōmissumcommissum causa potissima sit, vt delinquẽsdelinquens iure ecclesiasticæ immunitatis priuetur, modò crimen graue sit. Nam si sit leue etiam intra ecclesiam cōmissumcommissum, non est ab ipsa ecclesia abducendus ipse delinquens, sicuti existimant Abb. in d. c. vlt. post Hosti. & Doct. ibi. Henri. in d. c. ecclesiæ. col. 3. Aufre. d. decis. 422. Syluest. verb. immunit. 3. §. 2. & Angel. Castrensis Pauli Castrensis filius in consi. 459. colum. 1. 2. lib. consilio rum patris, vbi asserit hanc opinionem Communem esse.
Vicesimosextò, attenta ratione tex. in d. c. vltim. si quis propè ecclesiam ex proposito delictum cōmiseritcommiserit ita deliberatè, vt cōiectareconiectare possimus, eum spe ecclesiasticæ immunitatis deliquisse, ab ecclesia is abduci ad criminis punitionem poterit secundum Anch. in d. c. vlt. Henric. in d. c. ecclesiæ. colum. 3. & Alciat. in reg. 3. de præsumpt. c. 33. Hinc scribit eleganter Io. Lup. in c. per vestras. §. 10. de donatio. inter vir. & vxor. peccantem spe consequendæ absolutionis virtute & ratione indulgentiarum, & apostolicarum literarum, non posse ex vi ipsarum absolui. quod probari item potest per text. in c. quando. in 1. de consecratio. distinct. 4. & in c. illud. de cleri. excommu. ministr. & in l. 1. §. hæc autem actio. ff. si quis testam. lib. esse iuss. fuerit. quibus mirè cōueniuntconueniunt pulchra verba Lactantiæ Firmiani, qui lib. 6. diui Insti. c. 13. ita de Eleemosyna inquit: Nec tamen quia peccata largitione tolluntur, dari tibi licentiam peccandi putes, abolentur enim si Deo largiare, quia peccaueras. Nam si fiducia largiendi pecces, non abolentur.
Vicesimoseptimò, ex his opinor, non gaudere ecclesiarum immunitate eum, qui ex loco profano sagitta, iaculo, aut scloppo, existentem in ecclesia percusserit: non enim potest cōmodècommode negari crimen istud in ecclesia cōmissumcommmissum fuisse, cum id scelus etiamsi initium habuerit à loco non sacro, in ecclesia tamen exequutionem & perfectionem habuit. quāobremquamobrem non possumus inficiari, ecclesiæ factam fuisse iniuriam, quod probari potest authoritate Bal. in l. si quis non dicādicam rapere. col. 3. C. de epis. & cler. Paul. Castren. in l. si vt proponitur. ff. de fideiussor. item Bal. in l. multum interest. penul. col. versi. Sed hic quæro. C. si quis alteri vel sibi. quibus & Hipp. accedit in l. vnic. C. de rapt. virg. nu. 250. & sequenti.
Vicesimooctauò, examinanda est hoc in loco opinio Ange. Castrensis, qui in d. consi. 459. libr. 2. inter Pauli sui parentis respōsaresponsa, existimat, furẽfurem, qui rem furto ablatāablatam intra ecclesiam contrectauerit, eaq́;eaque vsus fuerit, posse ab ecclesia abduci, nec eius immunitate gaudere, ac si furtum in ecclesia cōmisissetcommisisset, quod tamẽtamen extra ecclesiāecclesiam perpetrauit. quasi hæc cōtrectatiocontrectatio, quæ in ecclesia fit, nouum furti crimen verè dici valeat. Nam licet regulariter delinquẽsdelinquens sit ad locum delicti, & ad vrbem vbi deliquerit remittendus, vt inibi puniatur. l. si cui. §. vlt. & l. vlt. ff. de accus. & in Auth. vt nulli iudi. §. si quis verò comprehensorum. collat. 9. Regia l. 2. ti. 17. lib. 8. ord. & notatur in l. 1. & in Auth. qua in prouincia. C. vbi de crim. agi opor. gl. in c. vlt. de foro comp. & in c. 1. de raptor. & ClemẽClemen. pastoralis. de re iud. verb. de more. & in l. à diuo Pio. §. sententiam. ff. de re iud. si tamen quis Toleti rem furto abstulerit, eamq́;eamque Hispalim deferat, poterit à iudice Hispalensi ob nouam contrectationem puniri, nec is tenebitur furem ad iudicem Toletanum remittere, quod Bart. not. in l. si dominu. ff. de furt. & ibi Alex. Guido q. 202. Bal. in l. vni. col. 7. C. de confes. idem Bal. consi. 471. lib. 3. Angel. Castrensis in d. consi. 459. quorũquorum opinio Communis est secundum Nico. Boer. decisi. 13. num. 47. sed quia hæc sententia dubia quibusdam visa fuit, siquidem contrarium tenet Fulgo. consi. 149. col. 2. & Bal. in d. consi. 471. asseuerat, Bart. opinionẽopinionem non seruari, nec admitti in praxi, eamq́ue latè reprobat plurib. rationibus Marcus à MātuaMantua apophthegmate 103. ex ducentis posterioribus, ego maximè dubius sum, an verũverum sit, quod in hac materia de ecclesiarum immunitate Angel. Castren. adnotauit, imò, vt ingenuè fatear, eius opinionem falsam esse censeo, licet concedam, rem ipsam furto ablatāablatam posse ab ipso fure etiam intra ecclesiam per vim auferri, vt domino restituatur, ne ecclesia occupantem rem alienam tutari videatur, atq;atque ita arbitror intelligendam esse decisionem tex. in d. c. vlt. de immunit. ecclesi.
Vicesimononò, constat, non tantùm laicos, sed & maiori ratione clericos inuitos ab ecclesia euel|li non posse, etiam à iudice ecclesiastico, quemadmodum post Inno. Cardin. quæst. 6. & alios
16
*in dicto c. inter alia. Romanus respondit in consilio 234. & consil. 227. cui Panormit. refragatur in dicto c. inter alia. numer. 13. scribens, iudicem ecclesiasticum posse clericum inuitum ab ecclesia abducere ad criminis punitionem, quod consuetudine, & moribus obtinuit, vt testatur Ioannes Bernardus in pract. criminali. c. 115. qui tamen asserit, Roman. opinionem magis Communem esse, & opinatur eam seruandam fore, vbicunque crimen, quod clericus commiserit, sit dignum degradatione, & traditione curiæ seculari, tunc etenim vel clericus non est ab ecclesia abducendus, aut si abductus fuerit, non est curiæ seculari tradendus: qua in re ipse considerandum esse censeo, in criminibus, quæ digna sunt degradatione & traditione iudici seculari facienda, non obtinêre locum, ecclesiarum & templorum diuinorum immunitatem, cùm atrocissima sint. Et ideò si crimen à clerico perpetratum exigat degradationem, & traditionem, ac prætereà eiusmodi sit, vt fugientem ad ecclesiam priuet iure immunitatis ecclesiasticæ, non video qua ratione clericus ab ecclesia extrahi non valeat, ac demum curiæ seculari post degradationem tradi, alioqui iustissimũiustissimum est, traditionem minimè fieri, in quo oportet maturius cogitare.
Tricesimò, apparet ex præmissis, fugientem ad ecclesiam, qui ab ea iure abduci non potest, mini
17
*mè esse intra eandem ecclesiam, neruis, compedibus, aut catenis vinciendum, ligandumuè, ne fugere quò libuerit, ei liceat. Hoc etenim contra ecclesiasticam libertatem, & immunitatem fit, & ob id fieri non debet. quod deduci potest ex capitul. definiuit. 17. q. 4. l. præsenti. C. de his qui ad ecclesi. confugi. l. 2. tit. 11. part. 1. tenet in specie Guido Pap. decisi. 121. scribens cōtrariumcontrarium moribus receptum esse, & id permitti potest, vbi ambiguum sit, debeatnè gaudere delinquens ecclesiæ immunitate, modò vincula ab vtroq;vtroque iudice ecclesiastico & seculari inijciāturinijciantur, sicut tradit Belluga in Specu. prin. rub. 11. §. sed quia. nu. 21.
Tricesimoprimò, eadem ratione infertur, vbi immunitas ecclesiastica iure seruanda est, non posse ecclesiam ipsam obsideri, vt ad eam fugientibus alimenta, victus, & vestitus minimè deferantur, cùm hoc sit immunitatem omninò violari, quod probatur in dict. l. præsenti. & in d. l. 2. secundum Hostien. Abb. numero 13. & Communem in dicto c. inter alia. Guido dict. q. 121. nec contraria consuetudo valet, vt latè ostendit Ioan. Ignæ. in l. 1. in princip. ff. ad Syllani. scribit tamen Andræas Alciat. libro 7. parerg. c. 7. Pausaniam Lacedæmonium proditionis accusatum, cùm in templum Palladis Chalciœcæ confugisset, à matre obstructa pariete, templi ianua, coactum fame mori. citat huius historiæ authorem Aemylium probum, sed & loāIoan. Stobæus sermone 37. eiusdem meminit, ex Gesneri interpretatione in hunc sanè modum, Cùm Persæ Græciam vastarent, & indigenæ omnes perturbatiessent, Pausanias Lacedęmoniorum Dux quingentis auri talentis acceptis à Xerxe Spartam proditurus erat. Cęterùm, interceptis epistolis Agesilaus eius pater, cùm rem intellexisset ab illis, qui in epistolas inciderant, persequutus est filium ad templum vsq;vsque Mineruæ, quę Chalciœca ab æde ænea cognominatur, ibi foribus templi obstructis per lateres, vna cum vxore sua Pausaniæ matre, introitũintroitum custodiuit, & proditorem fame necauit, quem mater mortuum sublatum extra fines Spartæ proiecit. Hactenus Stobæus ex Chrysermo in 2. lib. Historię Persicæ. Plutarchus item in parallelis c. 21. Persis, inquit, Græciam discursationibus, ac prædis infestantibus, Pausanias Lacedæmoniorum Imperator quinquaginta auri talenta, vt SpartāSpartam proderet, à Xerxe acceperat. Quod vbi deprehẽsumdeprehensum est, pater Agesilaus vsq;vsque ad Chalciœcæ Palladis templum filium insectatus cocto latere ita templi fores obstruxit, vt eum inedia cōsumpseritconsumpserit, mater autem insepultum eiecit, quemadmodum Chrysermus historiarum secundo refert. Hæc Plutarchus. Ad hanc Pausaniæ occisionem putat Alciatus allusisse Ouidium in Ibin.
Obstructo́Obstructoque necem patiaris limine templi,
Vt legem pœnæ cui dedit ipsa parens.
Idem Plutarchus capitul. vigesimo secundo in parallelis scribit, Romanis aduersus Latinos bellum gerentibus, quendam patricium genere, inopem tamen adolescentem Cassium Brutum nomine, dicta mercede portas aperire volẽtemvolentem, deprehensum ad auxiliare Palladis templũtemplum confugisse, tandem ab eius patre Cassio signifero occlusis templi foribus fame necatum fuisse, insepultumq́ue à parente eiectum esse. quod adducit ex Clytonimo in lib. nono rerum Italicarum.
Tricesimosecundò, dubitatur ex hoc, quid dicendum sit de delinquente, qui cùm ad ecclesiam cōfugissetconfugisset, eam clausam inueniens, manu portas,
18
*earumuè ansam, aut vectes apprehendit, an inde extrahi possit à iudice seculari absq;absque violatione immunitatis ecclesiasticæ? Et sanè hunc abduci ab eo loco non posse, & si abducatur immunitatem ecclesiæ violatam censeri, respondit IoāIoan. Ignæ. in d. l. 1. ff. ad Sylla. nu. 57. dicens, Rhotomagi ita sæpissimè iudicatum fuisse. nam & id à ratione sacrorum canonum super hac re statutorum palàm deducitur.
Tricesimotertiò, idem dicendum erit de eo, qui cùm esset intra ecclesiam per vestem eius extra | ecclesiam extensam apprehensus fuit, & ab ecclesia abductus, violatur enim ex hoc immunitas ecclesiastica secundum Ioan. Andr. in c. vlt. de immu. ecclesi. & Ioan. Igne. in d. nu. 57.
Tricesimoquartò, infertur ex pręnotatis, iudicem laicum iure posse abducere criminosum ab ecclesia, etiam absq;absque licentia episcopi, quoties iuxta canonicas sanctiones delinquens ab ecclesia extrahi potest, nec immunitas ecclesiarum ex eo violatur, siquidem cùm ecclesia tunc ad eam fugientes minimè tutetur, nec tutari velit, nulla fit ei iniuria, si propria authoritate iudex etiam secularis eos per vim abduxerit, quod moribus & praxi Christiani orbis satis receptum est, vt asserit Guido Papæ. q. 121. notat Guliel. Bened. in c. Raynu. verb. vxorem. nu. 444. de testamen. quamuis Cynus & Saly. in d. Authen. si quis ei. C. de adult. & Belluga in Specu. princip. rub. 11. §. & quia. nu. 27. teneant, in hac specie exigendāexigendam esse licentiam à iudice ecclesiastico, vel prælatis per tex. inibi. qui tamen non omninò apertè hoc probant in his casibus, quibus ab ecclesia possunt criminum authores iure pontificio euelli.
Tricesimo quintò, non est prætermittendum ex c. de immu. ecclesi. adnotari posse, si eius Communem interpretationem consideremus, laicum crimen aliquod intra ecclesiam perpetrantem, posse à iudice seculari puniri, nec eius criminis cognitionem ideò ad ecclesiasticum iudicẽiudicem pertinêre, quod intra ecclesiam commissum fuerit: nam si laicus committens delictum in ecclesia potest à iudice seculari inde inuitus abduci, tex. in d. c. vlt. poterit sanè per eundem iudicem puniri, quod aduersus Cyn. in l. præsent. C. de his, qui ad ecclesi. confu. Panor. existimat iure verum esse in d. c. vlt. idem in c. cùm sit generale. nu. 27. de foro comp. Bart. in l. si cui. §. vlti. ff. de accus. idem Panor. in d. c. inter alia. nu. 29. Angel. de Maleficijs. §. in scalis sancti Petronij. tametsi secundum eum & Panor. iudex ecclesiasticus ratione sacrilegij poterit aduersus delinquentem in ecclesia, quò ad eius pœnam procedere.
Tricesimosextò, his proximè accedit, iudicem laicum, & si non possit fugientes ad ecclesiam inde inuitos abducere, posse tamẽtamen ab eis arma prohibita, & legibus vetita etiam intra ecclesiam auferre. delinquit etenim is, qui fert arma prohibita, & ideò cùm hoc delictum in ecclesia cōmittatcommittat, à iudice seculari puniendus, aut saltem armis priuandus erit. Nam regulariter arma prohibita sunt, & item eorum vsus vetitus tàm clericis, quàm laicis, tàm intra ecclesias, quàm foris. tex. in l. 1. C. vt armorum vsus inscio principe interdictus sit. lib. 11. c. clerici arma. de vita & honest. cler. tradunt latè Corn. consi. 20. lib. 3. Socinus regul. 30. Cattellia. Cot. dictione. Armorum. eleganter Tiraqu. de nobilita. c. 20. nu. 66. extant & Regiæ sanctiones hac dere, & opt. tex. in c. 1. §. si cleri. de pace tenend. & eius violat. in feudis. pœna tamen, quæ ob armorum vsum lege infertur, à clericis exigenda est apud iudicem ecclesiasticum, secundum Ioann. de Platea, in §. item lege Iulia. Instit. de publ. iud. &. Ioan. Lup. in c. per vestras. 2. notab. §. 1. nume. 13. Apud Gallos clerici arma vetita deferentes per iudices seculares puniuntur, quemadmodũquemadmodum testantur Chassanæ. in consue. Burg. rubri. 1. §. 5. versi. Archidia. numer. 79. & Carol. lib. 2. Regalium Franciæ. priuilegio 17. modò pœna sit pecuniaria, non aliâs. Apud Hispanos vsus obtinuit, vt clerici cum armis ipsis deprehensi à ministris iudicis secularis, armis expolientur. quod iustè fieri potest, cùm alioqui si à iudicibus secularibus id non fieret, liberam haberent clerici facultatem arma vetita deferendi, ac deinde maxima ab his scelera liberiùs perpetrarentur in Reipublicæ iniuriam, & ecclesiastici ordinis, ac dignitatis opprobrium.
Cæterùm, vt & hoc non omittamus, adnotandũadnotandum est, in Franciæ & Gallorum Regno delinquentes statim ab ecclesijs abduci, vinctosq́;vinctosque à laicis iudicibus obseruari, ac demum tractatur, sit ne is, qui abductus fuit, dignus iuxta Canonicas sanctiones ecclesiarum immunitate, quòd si dignus ea iudicetur, remittitur, & restituitur ecclesiæ, alioqui punitur à iudice seculari, quemadmodum asseuerat Rebuffus in proœmio constitut. Regiarum gl. 5. nume. quadragesimo.
Huius secundi libri Finis.
Loading...